4th cent Eutropius.

Eutropius online

. (page 3 of 22)
Online Library4th cent EutropiusEutropius → online text (page 3 of 22)
Font size
QR-code for this ebook


est factus et in Africam missus. Cui viro 2 dlvlnum quid-

20 dam inesse exlstimabatur, adeo ut putaretur etiam cum nu-
minibus habere sermonem. Is in Africa contra Hannonem,
ducem Afrorum, ptignat; exercitum eius interficit. Se-
cundo proelio castra capit cum quattuor mllibus et quln-
gentls mllitibus, xi mllibus occlsls. Syphacem, Numidiae

25 regem, qui se Af rls coniunxerat, capit et castra eius invadit.
Syphax cum nobilissimls Numidls et Inflnltls spolils Romam

1 H. 420, 1, 3); M. 247, 1 ; A. & G. 258, g; G. 401 ; B. 218, 9.

2 H. 386 ; M. 212, n. 1 ; A. & G. 228 ; G. 347 ; B. 187, III.



LIBER III. 35

a Sclpione mittitur. Qua re audita omnis fere Italia
Hannibalem deserit. Ipse a Karthaginiensibus redlre in
Africam iubetur, quam Scipio vastabat.

Efforts for Peace.

21. Ita anno se timo decimo ab Hannibale Italia liberata
5 est. Legati Karthaginiensium pace m a Sclpione petiverunt ;

ab eo ad senatum Romam missl sunt. Quadraginta et quln-
que diebus his indutiae datae sunt, quousque ire Romam et
regredl possent 1 ; et triginta milia pondo argentl ab his
accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit
10 cum Karthaginieusibus fieri. Scipio his condicionibus
dedit : ne amplius quam triginta naves haberent, 2 ut quln-
genta milia pondo argentl darent, 2 captlvos et perfugas
redderent. 2

22. Interim Hannibale veniente ad Africam pax turbata
15 est, multa hostllia ab Afrls facta sunt. Legati tamen eorum

ex urbe venientes a Romanls captl sunt, sed iubente Sclpione
dlmissl. Hannibal quoque frequentibus proelils victus a
Sclpione petit etiam ipse pacem. Cum ventum esset ad
conloquium, Isdem condicionibus data est quibus prius,

20 additls qulngentls mllibus pondo argentl centum mllibus
llbrarum propter novam perfidiam. Karthaginiensibus con-
diciones displicuerunt iusseruntque Hannibalem pugnare.
Inf ertur a Sclpione et Masinissa, alio rege Numidarum, qui
amlcitiam cum Sclpione fecerat, KarthaginI bellum. Han-

25 nibal tres exploratores ad Scipionis castra mlsit, quos captos
Scipio circumducl per castra iussit ostendlque his totum
exercitum, mox etiam prandium darl dlmittlque, ut renun-
tiarent Hanniball quae apud Romanos vldissent.

1 H. 519, II, 2 ; M. 354 ; A. & G. 328 ; G. 572 ; B. 293, III, 2.

2 H. 523, III, and footnote 4 ; M. 393 ; A. & G. 339 ; G. 652 ; B. 316.



36 EUTROPI BREVIARII

Battle of Zama, 202 b.c. End of the Second Punic War,

201 b.c.

23. Interea proelium ab utroque duce mstructum est, quale

vix ulla memoria fuit, cum peritissimi virl copias suas ad

bellum educerent. Scipio victor recedit paeiie ipso Haimi-

bale capto, qui prlmum cum multis equitibus, deinde cum

r> viginti, postremo cum quattuor evasit. Inventa in castrls
Hannibalis argent! pondo viginti milia, ami octoginta, cetera
supellectilis copiosa. Post id certamen pax cum Kartha-
giniensibus facta est. Scipio Romam rediit, ingenti gloria
triumphavit atque Africanus ex eo appellaii coeptus est.

io Finem accepit secundum Punicuin bellum post annum
nonum decimum <piam coeperat.



LIBER QUARTUS

From the End of the Second Punic War to the End
of the War with Jugurtha, 201-106 b.c.



Second Macedonian War, 200-196 b.c.
1. Transacts Punico bello secutum est Macedonicum contra
2. Philippum regem qulngentesimo qiunquag6simo et primo
anno ab urbe condita. T. Quintius Elamininus adversum

15 Philippum r6gem missus rem prospere" gessit. Pax el data
est his legibus : ne" Graeciae civitatibus, quas Romani contra
eum diBfenderant, 1 bellum inferret, ut captivos et transfugas
redderet, quinquaginta solas nav6s habere t, reliquas Ro-
manis dederet, per annos 2 decern quaterna milia pondo

20 argent! praestaret et obsidem daret filium suum DSmgtrium.

i H. 624, 2, 2 ; M. 392, n. 3 ; A. & G. 336, d ; G. 628, r. a ; B. 314, 3.
H. 379, 1 ; M. 197 ; A. & G. 266, a ; G. 336 ; B. 181, 2.



LIBER IV. 37

T. Qulntius etiam Lacedaemonils intulit bellum. Ducem
eorum Nabidem vlcit et quibus voluit condicionibus in
fidem accepit. Ingenti gloria triumphavit ; duxit ante cur-
rum nobilissimos obsides, Demetrium, Philippl fllium, et
5 Armenen Nabidis.

Syro-Aetolian War, 192-189 b.c.

3. Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum con-
tra Antiochum regem P. Cornelio Scipione M. Acilio Glabrione
consulibus. Huic Antiocho Hannibal se iunxerat, Kartha-
ginem, patriam suam, metu ne Eomanis traderetur, 1 relin-

10 quens. M. Acilius Glabrio in Achaea bene pugnavit. Castra
regis Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipse fugatus.
Philippo, quia contra Antiochum Romanls 2 fuisset auxilio, 2
filius Demetrius redditus est.

4. L. Cornelio Scipione et C. Laelio consulibus 3 Scipio
15 Africanus fratrl suo L. Cornelio Sclpioni consul! legatus

datus contra Antiochum profectus est. Hannibal, qui cum
Antiocho erat, navall proelio 4 victus est. Ipse postea
Antiochus circa Sipylum apud Magnesiam, Asiae civitatem,
a consule Cornelio Scipione ingenti proelio 4 fusus est.

20 Auxilio fuit Romanls in ea ptigna Eumenes, Attall regis
frater, qui Eumeniam in Phrygia condidit. Quinquaginta
mllia peditum, tria equitum eo certamine ex parte regis
occlsa sunt. Turn rex pacem petit. Isdem condicionibus
data est a senatu, quamquam victo, quibus ante offerebatur :

25 ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se con-
tineret, decern mllia talentorum et vlgintl obsides prae-

1 H. 498, III ; M. 336 ; A. & G. 331, /; G. 550, 2 ; B. 296, 2.

2 H. 390, I ; M. 206 ; A. & G. 233, a ; G. 356 ; B. 191, 2, a.

3 H. 431, 4 ; M. 255, 1 ; A. & G. 255, d, 1 ; G. 409 ; B. 227, 2, a.

4 H. 425, II, 1, 1); M. 240, 2 ; A. & G. 259, a ; G. 389 ; B. 218, 7.



38 EUTROPI BREVIARIt

beret, Hannibalem, concitatorem belli, dederet. Eumeni
regi donatae sunt a senatu omnes Asiae clvitates, quas
Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Ro-
manis contra regem Antiochum tulerant, multae urbes
5 concessae sunt. Sclpio Romam rediit, ingenti gloria trium-
phavit. Nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis
accepit, quia Asiam vicerat, sicuti frater ipsius propter
Africam domitam 1 Africanus appellabatur.

5. Sp. Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus
10 M. Eulvius de Aetolls triumphavit. Hannibal, qui, victo

Antiocho, ne Romanis traderetur ad Prusiam, Bithyniae
regem, fugerat, repetitus etiam ab eo est per T. Qumtium
Flaminlnum. Et cum tradendus 2 Romanis esset, venenum
bibit et apud Libyssam in finibus Nicomedensium sepultus
15 est.

Third Macedonian War, 176-168 b.c.

6. Philippo, rege Macedoniae, mortuo, qui et adversum
Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antio-
chum auxilium tulerat, fllius eius Perseus in Macedonia
rebellavit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiuto-

20 res habebat Cotyn, Thraciae regem, et regem Illyrici, Gen-
tium nomine. 3 Romanis autem auxilio erant Eumenes,
Asiae r6x, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptole-
maeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithy-
niae, quamquam sororem Persei uxorem haberet, utrisque

25 se aequum praebuit. Dux Romanorum P. Licinius consul
contra Perseum missus est et a rege gravi proelio victus.
Neque tamen Romani, quamquam superatl, regi petenti
pacem praestare volugrunt, nisi his condicionibus : ut se

1 H. 649, 5, n. 2 ; M. 286 ; A. & G. 292, a ; G. 325, r. 3 ; B. 337, 5.
a H. 466, n. ; M. 295, 1 ; A. & G. 294, b ; G. 251 ; B. 337, 7, 6, 1.
8 H. 424 ; M. 238, 1 ; A. & G. 253 ; G. 397 ; B. 226.



LIBER IV. 39

et suos senatui et populo Romano dederet. 1 Mox missus
contra eum L. Aemilius Paulus consul et in Illyricum C.
Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno
proelio victus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo
5 filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum vene-
runt. Ita bello intra xxx dies perfecto ante cognitum est
Gentium victum quam coeptum bellum nuntiaretur.

Battle of Pydna, 168 b.c.

7. Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul in Nonas
Septembres dimicavit vicitque eum vlginti mllibus peditum

10 eius occisls. Equitatus cum rege integer fugit. Romanorum
centum milites amissi sunt. Urbes Macedoniae omnes,
quas rex tenuerat, Roman Is se dediderunt ; ipse rex, cum
desereretur ab amicis, venit in Paull potestatem. Sed
honorem el consul non quasi victo habuit. Nam et volentem

15 ad pedes sibi 2 cadere non permisit et itixta se in sella con-
locavit. Macedonibus et Illyriis hae leges a Romanls datae :
ut liberi essent x et dimidium eorum tributorum praestarent, 1
quae regibus praestitissent, ut appareret populum Romanum
pro aequitate magis quam avaritia dimicare. Itaque in con-

20 ventti Infmitorum populorum Paulus hoc pronuntiavit et
legationes multarum gentium, quae ad eum venerant, ma-
gnificentissime convlvio pavit, dicens eiusdem hominis 8 esse
debere et bello vincere et convlvii apparatu elegantem esse.

Revolt in Epirus.

8. Mox septuaginta clvitates Epiri, quae rebellarant, cepit,
25 praedam mllitibus distribuit. Romam ingenti pompa rediit

i H. 499, 3 ; M. 333, 3 ; A. & G. 331, n.; G. 546, I ; B. 295, 1.

2 H. 384, 4, n. 2 ; M. 208 ; A. & G. 235, a ; G. 350, 1 ; B. 188, 1.

3 H. 396, I j M. 217, 2 ; A. & G. 214, c ; G. 366 ; B. 198, 3.



40 EUTROPI BREVIARII

in navl Persel, quae inusitatae magnitudinis 1 fuisse traditur,
adeo ut sedecim ordines dlcatur habuisse remorum. Trium-
phavit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus
filiis utroque latere astantibus. DuctI sunt ante currum

5 duo regis fllil et ipse Perseus, xlv annos natus. Post eum
etiam Anicius de Illyrils triumphavit. Gentius cum fratre
et filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum reges
multarum gentium Eomam venerunt, inter alios etiam
Attalus atque Eumenes, Asiae reges, et Prusias Bithyniae.

10 Magno honore exceptl sunt et permittente senatu dona
quae attulerant in Capitolio posuerunt. Prusias etiam
fllium suum Nicomeden senatui commendavit.

9. Insequenti anno L. Memmius in Lusitania bene pu-
gnavit. Marcellus postea consul res ibidem prosperas gessit.

Third Punic War, 149-146 b.c.

ir> 10. Tertium deinde bellum contra Karthaginem suscipi-
tur, sexcentesimo et altero ab urbe condita anno, L. Manlio
Censorino et M. Manilio consulibus, anno quinquagesimo
primo postquam secundum Piinicum transactum erat. Hi
profecti Karthaginem oppugnaverunt. Contra eos Hasdru-

20 bal, dux Karthaginiensium, dimicabat. Famea, dux alius,
equitatui Karthaginiensium praeerat. Scipio tunc, Scipionis
African! nepos, tribunus ibi mllitabat. Huius 2 apud omnes
ingens metus et reverentia erat. Nam et paratissimus ad
dimicandum 3 et consultissimus habebatur. Itaque per eum

25 multa a consulibus prospere gesta sunt, neque quicquam
magis vel Hasdrubal vel Famea vitabant quam contra earn
Romanorum partem committere ubi Scipio dlmiearet,

1 H. 396, V ; M. 222, 224, n.; A. & G. 215 ; G. 366 ; B. 203, 5.

2 H. 396, III ; M. 216, 1 ; A. & G. 217 ; G. 363, 2 ; B. 200.
8 H. 542, III ; M, 291 ; A. & G. 300 ; G. 430 ; B.*338, 3,



LIBER TV. 41

11. Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos
sexaginta fere amicus populi Romanl, anno vltae nonage-
simo septimo mortuus quadraginta quattuor flliis relictis
Sclpionem dlvlsorem regni inter filios suos esse iussit.

5 12. Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis ad-
hiie consul est factus et contra Karthaginem missus. Is earn
cepit ac dlruit. Spolia ibi inventa, quae variarum civitatum
excidiis 1 Karthago conlegerat, et ornamenta urbium civitati-
bus Siciliae, Italiae, Africae reddidit, quae sua recognosce-

10 bant. Ita Karthago septingentesimo anno, quam condita
erat, deleta est. Sclpio nomen quod avus eius acceperat
meruit, scilicet ut propter virtutem etiam ipse Africanus
iunior vocaretur.

13. Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma

15 movit et Romanum praetorem P. Iuventium contra se mis-
sum ad internecionem vlcit. Post eum Q. Caecilius Metel-
lus dux a RomanTs contra Pseudophilippum missus est et
xxv milibus eius occisis Macedoniam recepit, ipsum etiam
Pseudophilippum in potestatein suam redegit.

Destruction of Corinth, 146 b.c.

20 14. Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae
Graeciae civitatl, propter iniuriam legatorum Romanorum.
Hanc Mummius consul cepit et dlruit. Tres igitur Romae
simul celeberrimi triumphl fuerunt: African! ex Africa,
ante cuius currum ductus est Hasdrubal, Metelli ex Mace-

25 donia, cuius currum praecessit Andriscus, Idem qui et Pseu-
dophilippus, Mummi ex Corintho, ante quern slgna aenea et
plctae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata
sunt.

i H. 415 ; M. 234 ; A. & G. 244 ; G. 395 ; B. 216.



42 EUTROPI BREVIARII

15. Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Perse! fl-
lium esse dicebat, conlectls servitils rebellavit et, cum
sedecim mllia armatorum haberet, a Tremellio quaestore
superatus est.

Celtiberian War, 154 b.c.

5 16. Eodem tempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos
res egregias gessit. Successit e! Q. Pompeius. Nee multo l
post Q. quoque Caepio ad idem bellum missus est, quod
quidam Viriathus contra Romanos in Lusitania gerebat.
Quo metu Viriathus a suls interfectus est, cum quattuorde-

10 cim annis Hispanias adversus Romanos movisset. Pastor
primo fuit, mox latronum dux, postremo tantos ad bellum
populos concitavit ut ads'ertor contra Romanos Hispaniae
putaretur. Et cum interfectores eius praemium a Caepione
consule peterent, responsum est numquam Romanis placu-

15 isse imperatores a suls militibus interne!.

Capture of Numantia, 133 b.c.

17. Q. Pompeius deinde consul a Numantmis, quae Hispa-
niae civitas fuit opulentissima, superatus 2 pacem ignobilem
fecit. Post eum C. Hostilius Mancinus consul iterum cum
Numantlnis pacem fecit Infamem, quam populus et senatus

20 iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in
illo, quern auctorem foederis habebant, iniuriam soliiti
foederis 3 vindicarent. Post tantam igitur ignominiam, qua
a NumantTnis bis Roman! exercittis fuerant subiugat!, P.
Sc!pio Africanus secundo consul factus et ad Numantiam

25 missus est. Is prlmum mllitem vitiosum et ignavum exer-

i H. 417, 2 ; M. 248 ; A. & G. 250 ; G. 403 ; B. 223.

2 H. 549, 5 ; M. 281, 4 ; A. & G. 292, r. ; G. 064, it. 1 ; B. 337, 2.

» H. 390, III ; M. 216, 1 ; A. & G. 217 ; G. 363, 2 ; B. 200.



LIBER IV. 43

cendo magis quam ptiniendo sine aliqua acerbitate correxit,
turn multas Hispaniae civitates partim cepit, partim in
deditionem accepit, postremo ipsam Numantiam diu obses-
sam fame confecit et a solo evertit, reliquam provinciam in
5 Mem accepit.

18. Eodem tempore Attalus, rex Asiae, frater Eumenis,
mortnus est heredemque populum Roman urn rellqnit. Ita
imperio Romano per testamentum Asia accessit.

19. Mox etiam D. Iunius Brutus de CallaecTs et Lusitanis
10 magna gloria triumphavit et P. Sclpio Africanus de Nu-

mantmis secundum triumphum egit quarto decimo anno
postquam priorem de Africa egerat.

War with Aristouicus, 131 b.c.

20. Motum interim in Asia bellum est ab Aristonlco, Eume-
nis filio, qui ex concublna susceptus fuerat. Hie Eumenes

15 frater Attali fuerat. Adversus eum missus P. Licinius
Crassus inflnita regum habuit auxilia. Nam et Bithyniae
rex Nicomedes Romanos iuvit et Mithradates Ponticus, cum
quo bellum postea gravissimum fuit, et Ariaratus Cappa-
dox et Pylaemenes Paphlagon. Victus est tamen Crassus

20 et in proelio interfectus est. Caput ipsius Aristonlco
oblatum est, corpus Smyrnae sepultum. Postea Perperna,
consul Romanus, qui successor Crasso veniebat, audita belli
fortuna ad Asiam celeravit et acie victum Aristonicum apud
Stratonlcen clvitatem, quo confugerat, fame ad deditionem

25 compulit. Aristonicus iussu 1 senatus Romae in carcere
strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia
Perperna apud Pergamum Romam rediens diem obierat.

21. L. Caecilio Metello et T. Quintio Flaminlno consulibus
Karthago in Africa iussu l senatus reparata est, quae nunc

1 H. 416 ; M. 238 ; A. & G. 253, n.; G. 408, n. 1 ; B. 219, 2.



44 EUTROPI BREV1ARII

manet, annls duobus et vlginti postquam a Scipione fuerat
eversa. Deduct! sunt eo elves Roman!.

War with Transalpine Gauls, 125-121 b.c.

22. Anno sexcentesimo vicesimo septimo ab urbe condita
C. Cassius Longlnus et Sex. Domitius Calvlnus consules

5 Gallis transalpine bellmn intulerunt et Arvernorum tunc
nobilissimae clvitatl atque eorum duel Bitulto, Infmltam-
que multitudinem iuxta Rhodanum fluvium interfecerunt.
Praeda ex torquibus Gallorum ingens Romam perlata est.
Bitultns se Domitio dedit atque ab eo Romam deductus est,
10 magnaque gloria consules ambo triumphaverunt.

23. M. Porcio Catone et Q. Marcio Rege consulibus sex-
centesimo trlcesimo et tertio anno ab urbe condita Narbone
in Gallia colonia deducta est annoque post a L. Caecilio
Metello et Q. Mticio Scaevola consulibus de Dalmatia tri-

15 umphatum est.

24. Ab urbe condita anno sexcentesimo trlcesimo quinto
C. Cato consul Scordiscis intulit bellum ignominioseque
ptignavit.

25. C. Caecilio Metello et Cn. Carbone consulibus duo
20 Metelli fratres eodem die, alterum ex Sardinia, alterum ex

Thracia, triumphum egerunt, ntintiatumque Romae est
Cimbros e Gallia in Italiam transisse.

War ivith Jugurtha, 111-104 b.c.

26. P. Scipione Naslca et L. Calpurnio Bestia consulibus
Iugurthae, Numidarum regl, bellum inlatum est, quod Ad-

26 herbalem et Hiempsalem, Micipsae fllios, fratres suos, reges
et populi Roman! am!cos, interemisset. 1 Missus adversum

i H. 616, II ; M. 357 ; A. & G. 321 ; G. 541 ; B. 286, 1.



LIBER IV. 45

eum consul Calpurnius Bestia, corruptus regis pecunia,
pacem cum eo flagitiosissimam fecit, quae a senatu improbata
est. Postea contra eundem Insequenti anno Sp. Postumius
Albums profectus est. Is quoque per fratrem ignominiose

5 contra Numidas pugnavit.

27. Tertio missus est Q. Caecilius Metellus consul. Is
exercitum a prioribus ducibus corruptum ingenti severitate
et moderatione cum nihil in quemquam cruentum faceret, 1
ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtham variis proeliis

10 vicit, elephantos eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius
in deditionem accepit. Et cum iam f mem bello 2 positurus
esset, successum est el a C. Mario. Is Iugurtham et Boc-
chum, Mauretaniae regem, qui auxilium Iugurthae ferre
coeperat, pariter superavit. Aliquanta et ipse oppida Nu-

15 midiae cepit belloque terminum posuit capto Iugurtha per
quaestorem suum Cornelium Sullam, ingentem virum, tra-
dente Boccho Iugurtham. A M. Iunio Silano, conlega
Q. Metelli, Cimbri in Gallia victi sunt et a Minucio Rufo in
Macedonia Scordisci et Triballl, et a Servilio Caepione in

20 Hispania Liisitani subacti. Act! sunt et duo triumph! de
Iugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium.
Ante currum tamen Marl Iugurtha cum duobus filils ductus
est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangu-
latus est.

i H. 515, III ; M. 378, 6 ; A. & G. 313, d ; G. 587 ; B. 309, 3.

2 H. 521, II, 2 : 466, n. ; M. 348 : 98, 1 ; A. & G. 325 : 293, a ; G. 585 :
247 ; B. 288 : 115.

3 H. 301, 1 ; M. 145, 3 ; A. & G. 230 ; G. 208, 2 ; B. 187, II, b.



46 EUTROPI BREVIARII

LIBER QUINTUS

From the End of the War with Jugurtha to the
End of the First Civil War, 106-81 b.c.



War ivith the Cimbri and Teutones, 105-101 b.c. Battle
of Aquae Sextiae, 102 b.c.

1. Dum bellum in Numidia contra Iugurtham geritur, 1
Roman! consules M. Manlius et Q. Caepio a Cimbris et
Teutonibus et Tugurlnls et Ambronibus, qnae erant Ger-
manoruin et Gallorum gentes, victi sunt iiixta flumen Rho-

5 danum ingenti internecione ; etiam castra sua et magnam
partem exercittis perdiderunt. Timor Romae grandis fuit,
quantus vix Hannibalis tempore ne iterum Galli Romam
venirent. 2 Ergo Marius post victoriam Iugurthinam se-
cundo consul est factus, bellumque el contra Cimbros et

10 Teutonas decretum est. Tertio quoque el et quarto delatus
est consulatus, quia bellum Cimbricum protrahebatur. Sed
in quarto consulatu conlegam habuit Q. Lutatium Catulum.
Cum Cimbris itaque conflixit et duobus proeliis cc mllia
hostium cecldit, lxxx mllia cepit et ducem eorum Teutobo-

15 dum, propter quod meritum absens quinto consul est factus.

Battle of Vercellae, 101 b.c.

2. Interea Cimbri et Teutones, quorum copia adhuc Inflnlta
erat, ad Italiam trausierunt. Iterum a C. Mario et Q. Catulo
contra eos dlmicatum est, sed a Catull parte felicius. Nam
proelio, quod simul ambo gesserunt, cxl mllia aut in piigna

20 aut in fuga caesa sunt, lx mllia capta. RomanI mllites ex

i H. 467, III, 4 ; M. 352 ; A. & G. 276, 8 ; G. 570 ; B. 293, I.
a H. 498, III ; M. 836 ; A. & G. 331,/; G. 550 ; B. 296, 2.



LIBER V. 47

utroque exercitti trecenti perierunt. Tria et triginta Cim-
bris J signa sublata sunt ; ex his exercitus Marl duo reporta-
vit, Catuli exercitus xxxi. Is belli finis fuit; triumphus
utrique decretus est.

Social War, 90-88 b.c.

5 3. Sex. Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus sex-
centesimo qulnquagesimo nono anno ab urbe condita, cum
prope alia omnia bella cessarent, in Italia gravissimum
bellum Picentes, Marsi Paellgnique moverunt, qui, cum annis
nuinerosis iam populo Romano oboedlrent, turn libertatem

10 sibi 2 aequam adserere coeperunt. Perniciosum admodum
hoc bellum fuit. P. Rutilius consul in eo occisus est, Cae-
pio, nobilis iuvenis, Porcius Cato, alius consul. Duces
autem adversus Romanos Plcentibus 3 et Marsis fuerunt
T. Vettius, Hierius Asinius, T. Herennius, A. Cluentius.

15 A Komanis bene contra eos piignatum est a C. Mario, qui
sexies consul fuerat, et a Cn. Pompeio, maxime tamen a
L. Cornelio Sulla, qui inter alia egregia ita Cluentium, ho-
stium ducem, cum magnis copiis fudit ut ex suis 4 unum
amitteret. 5 Quadriennio cum gravi tamen calamitate hoc

20 bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per
L. Cornelium Sullam consulem, cum antea in eodem bello
ipse multa strenue, sed praetor, egisset.

First Mithradatic War, 88-84 b.c.
4. Anno urbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo
primum Romae bellum civile commotum est, eodem anno

i H. 414 ; M. 236 ; A. & G. 243 ; G. 390, 2 ; B. 214, 1, b.

2 H. 384, II, 2) ; M. 208 ; A. & G. 235 ; G. 350, 1 ; B. 188, 1.

3 H. 387 ; M. 212 ; A. & G. 231 ; G. 349 ; B. 190.

* H. 397, 3, n. 3 ; M. 225, n. 2 ; A. & G. 216, c ; G. 372, r. 2 ; B. 201, 1, a.
6 H. 500, II ; M. 382, 4 ; A. & G. 319, 1 ; G. 552, 1 ; B. 284, 1.



48 EUTROPI BREVIARIT

etiam Mithradaticurn. Causam bello clvill C. Marius sexies
consul dedit. Nam cum Sulla consul contra Mithrada-
ten gesturus 1 bellum, qui Asiam et Achaeam occupaverat,
mitteretur, isque exercitum in Campania paulisper teneret,

5 ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum
fuerat, reliquiae tollerentur, Marius adfectavit ut ipse ad
bellum Mithradaticurn mitteretur. 2 Qua re 3 Sulla commo-
tus cum exercitu ad urbem venit. Illic contra Marium
et Sulpicium dimicavit. Primus urbem Roman) armatus

10 ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque
ita ordinatis consulibus in futurum annum Cn. Octavio et
L. Cornelio Cinna ad Asiam profectus est.

Mithradates invades Asia.

5. Mithradates enim, qui Ponti rex erat atque Armeniam
Minorem et totum Ponticum mare in circuitii cum Bosporo

15 tenebat, prlmum Nieomeden, amicum populi Romani, Bithy-
nia 4 voluit expellere senatuique mandavit bellum se el propter
iniiirias quas passus f uerat inlaturum. A senatti responsum
Mithradati est, si id faceret, quod bellum a Romanis et ipse
pateretur. Quare Iratus Cappadociam statim occupavit et

20 ex ea Ariobarzanen, regem et amicum populi Romani, fuga-
vit. Mox etiam Bithyniam invasit et Paphlagoniam pulsis
regibus, amicis populi Roman!, Pylaemene et Nicomede.
Inde Ephesum contendit et per omnem Asiam litteras mlsit
ut ubicumque invent! essent 5 c!ves Roman!, uno die occide-

25 rentur.

i H. 549, 3 ; M. 283 ; A. & G. 293, 6, 2 ; G. 670, 3 ; B. 337, 4.
2 H. 601, II, 1 ; M. 341, 1 ; A. & G. 332 ; G. 553 ; B. 297, 1.
» H. 416 ; M. 254 ; A. & G. 245 ; G. 408 ; B. 219.
* H. 412, II ; M. 236, 2 ; A. & G. 258, a ; G. 391 ; B. 229, 1, a.
6 H. 629, I ; M. 388 ; A. & G. 334 ; G. 467 ; B. 300, 1.



LIBER V. 49

Sulla takes Athens, 87 b.c. Battle of Chaeronea, 86 b.c.

6. Interest etiam Athenae, clvitas Achaeae, ab Aristone
AtheniensI MithradatI tradita est. Mlserat enim iam ad
Achaeam Mithradates Archelaum, dncem suum, cum centum
et viginti milibus equitum l ac peditum, per quern etiam

5 reliqua G-raecia occupata est. Sulla Archelaum apud Pl-
raeum, non longe ab Athenls, obsedit, ipsas Athenas cepit.
Postea commisso proelio contra Archelaum ita eum vicit ut


1 3 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Online Library4th cent EutropiusEutropius → online text (page 3 of 22)