4th cent Eutropius.

Eutropius online

. (page 4 of 22)
Online Library4th cent EutropiusEutropius → online text (page 4 of 22)
Font size
QR-code for this ebook


ex cxx milibus vix decern Archelao superessent, ex Sullae
exercitu xiii tantum homines interficerentur. Hac ptigna

io Mithradates cognita septuaginta milia lectissima ex Asia
A rchelao misit, contra quern iterum Sulla commlsit. Primo
proelio quindecim milia hostium interfecta sunt et films
Archelai Diogenes; secundo omnes Mithradatis copiae ex-
stinctae sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paltidibus

15 latuit. Hac re audita Mithradates iussit cum Sulla de pace
agf.

Terms of Peace, 84 b.c. Sulla's Return to Italy, 83 b.c.

7. Interim eo tempore Sulla etiam Dardanos, Scordiscos,
Dalmatas et Maedos partim vicit, alios in fidem accepit.
Sed cum legati a rege Mithradate, qui pacem petebant,

20 venissent, non aliter se daturum Sulla esse respondit, nisi
rex relictis his, quae occupaverat, ad regnum suum redisset.
Postea tamen ad conloquium ambo venerunt. Pax inter eos
ordinata est, ut Sulla ad bellum civile festlnans a tergo
perlculum non haberet. Nam dum Sulla in Achaea atque

25 Asia Mithradaten vincit, 2 Marius, qui fugatus erat, et Cor-
nelius Cinna, unus ex consulibus, bellum in Italia reparave-

1 H. 397, 2 ; M. 225, 1 ; A. & G. 216, a, 2 ; G. 370 ; B. 201, 1.

2 H. 467, 4 ; M. 352 ; A. & G. 276, 3 ; G. 570 ; B. 203, I.

HAZ. EUTROPHJS — 4



50 EUTROPI BREVIARII

runt et ingress! urbem Romam nobilissimos e senatii et con-
sulares viros interfecerunt, multos proscrlpserunt, ipslus
Sullae domo eversa filios et uxorem ad fugam compulerunt.
Universus reliquus senatus ex urbe fugiens. ad Sullam in

5 Graeciam venit, orans ut patriae subvenlret. Ille in
Italiam traiecit, bellum civile gesturus adversus Norbanum
et Scipionem consules. Et primo proelio contra Norbanum
dimicavit non longe a Capua. 1 Tunc sex milia eius cecidit,
sex railia cepit, cxxiv suos amisit. Inde etiam ad Scipionem

10 se convertit et ante proelium totum eius exercitum sine
sanguine in deditionem accepit.

Battle of Colline Gate, 82 b.c.

8. Sed cum Romae mtitatl consules essent, Marius, Marl
filius, ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sulla
contra Marium itiniorem dimicavit et xv mllibus eius occlsls

15 cccc de suls perdidit. Mox etiam urbem ingressus est.
Marium, Marl f Ilium, Praeneste 2 persecutus obsedit et ad
mortem compulit. Rursus pugnam gravissimam habuit
contra Lamponium et Carlnatem, duces partis Marianae, ad
portam Colllnam. lxx milia hostium in eo proelio contra

20 Sullam fuisse dlcuntur. xn milia se Sullae dediderunt,
ceterl in acie, in castris, in fuga Insatiabill Ira victorum
constimptl sunt. Cn. quoque Carbo, consul alter, ab Ari-
mino ad Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus
est, quern adulescentem Sulla atque annos unum et vlgintl

25 natum cognita eius industria exercitibus praefecerat, ut
secundus a Sulla haberetur.

9. Occlso ergo Carbone Siciliam Pompeius recepit. Trans-

1 H. 412, II, 3, n.; M. 233, 3 ; A. & G. 258, a, n. 1 ; G. 391, r. 1 |
B. 292, 2.

2 H. 380, II ; M. 199, 1 ; A. & G. 258, b ; G. 337 ; B. 182, 1, a.



LIBER VI. 51

gressus hide ad Africam Domitium, Marianae partis ducem,
et Hiardam, regem Mauretaniae, qui Domitio auxilium fere-
bat, occldit. Post haec Sulla de Mithradate ingentl gloria
triumphavit. Cn. etiam Pompeius, quod null! Romanorum
n tributum erat, quartum et vlcesimum amium agens de
Africa triumphavit. Hunc flnem habuerunt duo bella
funestissima, Italicum, quod et sociale dictum est, et civile,
quae ambo tracta sunt per annos decern. Consumpserunt
ultra cl milia homiuum, virds consulares xxiv, praetorios
10 vn, aedilicios lx, senators f'ero ce.



LIBER SEXTUS

From the End of the First Civil War to the
Assassination of Caesar, 81-44 b.c.



War with Sertorim, 78-72 b.c.

1. M. Aemilio Lepido Q. Catulo consul ibus, cum Sulla
rem publicam composuisset, bella nova exarserunt, fmum in
Hispania, aliud in Pamphylia et Cilicia, tertium in Mace-
donia, quartum in Dalmatia. Nam Sertorius, qui partium

15 Marianarum fuerat, timens fortunam ceterorum, qui inte-
rempti erant, ad bellum commovit Hispanias. Missi sunt
contra eum duces Q. Caecilius Metellus, filius eius qui
Iugurtham regem vicit, et L. Domitius praetor. A Sertori
duce Hirtuleio Domitius occisus est. Metellus vario suc-

20 cessti contra Sertorium dimicavit. Postea cum impar pu-
gnae 1 solus Metellus putaretur, Cn. Pompeius ad Hispanias
missus est. Ita duobus ducibus adversis Sertorius forttina
varia saepe pugnavit. Octavo demum anno per suos occisus

i H. 391, I ; M. 214 ; A. & G. 234, a ; G. 359 ; B. 192, 1.



52 EUTROPI BREVIARII

est, et finis el bello datus per Cn. Pompeium adulescentem
et Q. Metellum Pium atque omnes prope Hispaniae in
dicionem popull RomanI redactae.

2. Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post consula-
5 turn. Levia proelia habuit contra varias gentes, quae Rho-
dopam provinciam incolebant, atque ibi morbo mortuus est.
Missus el successor C. Scrlbonius Curio post consulatum.
Is Dardanos vicit et usque ad Danuvium penetravit trium-
phumque meruit et intra triennium bello flnem dedit.

War with the Isaurians, 78 b.c.

io 3. Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est P. Servilius ex
consule, vir strenuus. Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes
clarissimas opptignavit et cepit, in his Phaselida, Olympum.
Corycum. Isauros quoque aggressus in dicionem redegit
atque intra triennium bello flnem dedit. Primus omnium

15 Romanorum 1 in Tauro iter fecit. Revertens triumphum
accepit et nomen Isaurici meruit.

4. Ad Illyricum missus est C. Cosconius pro consule. Mul-
tam partem Dalmatiae subegit, Salonas cepit et composite
bello Romam post biennium rediit.

20 5. Isdem temporibus consul M. Aemilius Lepidus, Catull
conlega, bellum civile voluit commov6re, intra imam tamen
aestatem motus eius oppressus est. Ita uno tempore multi
simul triumphl fuerunt, Metelll ex Hispania, Pompel secun-
dus ex Hispania, Curionis ex Macedonia, Servlll ex Isauria.

The Third Mithradatic War, 74-63 b.c.

25 6. Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto
L. Licinio Lucullo et M. Aurelio Cotta consulibus mortuus

i H. 397, 3 ; M. 225, 3 ; A. & G. 216, a, 2 ; G. 372 ; B. 201, 1.



LIBER VI. 53

est Nlcomedes, rex Blthyniae, et per testamentum populum
Romanum fecit heredem. Mithradates pace rupta Blthy-
niam et Asiam rursus voluit invadere. Adversus eum
ambo consules missl variam habuere fortiinam. Cotta apud
5 Chalceclona victus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus
est et obsessns. Sed cum se inde Mithradates Cyzicum
transtulisset, ut Cyzico capta totam Asiam invaderet, Lucul-
lus el, alter consul, occurrit. Ac dum Mithradates in obsi-
dione CyzicI commoratur, ipse eum a tergo obsedit fameque
10 consumpsit et multis proeliis vlcit, postremo Byzantium,
quae nunc Constantinopolis est, fugavit. ]N"avali quoque
proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita una hieme et
aestate a Lucullo centum fere milia regis exstlncta sunt.

War with the Gladiators, 73-71 B.C.

7. Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octavo
IS Macedoniam provinciam M. Licinius Lucullus accepit, con-

sobrinus Luculli, qui contra ^lithradaten bellum gerebat.
Et in Italia novum bellum subito commotum est. Septua-
ginta enim et quattuor gladiatores ducibus Spartaco, Crixo
et Oenomao effracto Capuae ludo fugerunt et per Italiam

20 vagantes paene non levius bellum in ea, quam Hannibal
moverat, paraverunt. Nam multis ducibus et duobus simul
Romanorum consulibus victls sexaginta fere milium arma-
torum exercitum congregaverunt, victlque sunt in Apulia a
M. Licinio Crasso pro consule, et post multas calamitates

2."> Italiae tertio anno bello huic est finis impositus.

8. Sexcentesimo octogesimo prlmo anno urbis conditae, P.
Cornelio Lentulo et Cn. Aundio Oreste consulibus, duo tan-
tum gravia bella in imperio Romano erant, Mithradaticum
et Macedonicum. Haec duo Luculli agebant, L. Lucullus

30 et M. Lucullus. L. ergo Lucullus post pugnam Cyzicenam,



54 EUTEOPI BREVIARII

qua vicerat Mithradaten, et navalem, qua duces eius oppres-
serat, persecutus est eum et recepta Paphlagonia atque
Blthynia etiam regnum eius invasit, Sinopen et AmTson,
civitates Font! nobilissimas, cepit. Secundo proelio apud

5 Cabira civitatem, quo ingentes copias ex omni regno adduxe-
rat Mithradates, cum xxx mllia lectissima regis a qumque
mllibus Bomanorum vastata essent, Mithradates fugatus
est, castra eius direpta. Armenia quoque Minor, quam
tenuerat, eldem sublata est. Susceptus tanien est Mithra-

10 dates post fugam a Tigrane, Armeniae rege, qui turn ingenti
gloria imperabat, Persas saepe vicerat, Mesopotamiam occu-
paverat et Syriam et Phoenices partem.

Battle of Tigrcuiocerta, 69 b.c.

9. Ergo Lucullus repetens hostem f ugatum etiam regnum
Tigranis ingressus est. Tigranocertam, civitatem Arza-

15 nenae, nobilissimam regni ArmeniacI, cepit, ipsum regem
cum septem mllibus qulngentis clibanariis et centum mlli-
bus sagittariorum et armatorum venientem decern et octo
milia militum habens ita vicit ut magnam partem Arme-
niorum deleverit. Inde Nisibin profectus earn quoque

20 civitatem cum regis fratre cepit. Sed hi quos in Ponto
Lucullus reliquerat cum exercitiis parte, ut regiones victas
et iam Romanorum tuerentur, neglegenter se et avare
agentes occasionem iterum Mithradati in Pontum inrum-
pendi 1 dederunt, atque ita bellum renovatum est. Lucullo

25 paranti capta Nisibi contra Persas expeditionem successor
est missus.

10. Alter autem Lucullus, qui Macedonian! administrabat,
Bessls primus Romanorum intulit bellum atque eos ingenti

i H. 642, I ; M. 289, 1 ; A. & G. 298 ; G. 428 ; B. 338, 1, a.



LIBER VI. 55

proelio in Haenio monte superavit. Oppidum Uscudamam,
quod BessI habitabant, eodem die quo aggressus est vicit,
Cabylen cepit, usque ad Danuvium penetravit. Inde multas
supra Pontum positas civitates aggressus est. Illic Apollo-

5 niam evertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum,
Burziaonem cepit belloque confecto Romam rediit. Ambo
triumphaverunt, tamen Lucullus, qui contra Mithradaten
pugnaverat, maiore gloria, cum tantorum reguorum l victor
redisset.

10 11. Confecto bello Macedonico, manente Mithradatico,
quod recedente Lucullo rex conlectis auxiliis reparaverat,
bellum Creticum ortum est. Ad id missus Q. Caecilius Me-
tellus ingentibus proelils intra triennium omnem provinciam
cepit, appellatusque est Creticus atque ex Insula trium-

15 phavit. Quo tempore Libya quoque Komano imperio per
testamentum Appionis, qui rex eius fuerat, accessit, in qua
inclutae urbes erant Berenice, Ptolemais, Cyrene.

Cn. Pompey takes command, 66 b.c.

12. Dam haec geruntur, plratae omnia maria Infestabant
ita ut Eomanls toto orbe victoribus sola navigatio tuta non

20 esset. Quare id bellum Cn. Pompeio decretum est. Quod
intra paucos menses ingenti et felicitate et celeritate confe-
cit. Mox el delatum etiam bellum contra Mithradaten et

• Tigranen. Quo suscepto Mithradaten in Armenia Minore
nocturno proelio vicit, castra diripuit, quadraginta milia

25 eius occldit, vigintl tantum de exercitu 2 suo perdidit et
duos centuriones. Mithradates cum uxore fugit et duobus
comitibus. Neque multo post, cum in suos saeviret, Phar-

1 H. 396, III ; M. 216, I ; A. & G. 217 ; G. 363, 2 ; B. 200.

2 H. 397, 3, n. 3 ; M. 225, n. 2 ; A. & G. 216, c ; G. 372, r. 2 ; B. 201, 1, a.



50 EUTROPI BUEVIARII

nacis, filii sui, apud milites seditione ad mortem coactus
venerium hausit. Hunc finem habuit Mithradates. Periit
autem apud Bosporum, vir ingentis industriae 1 consililque.
Regnavit annls sexaginta, vixit septuaginta duobus, contra
5 Romanos bellum habuit anuis quadraginta.

13. Tigrani deinde Pompeius bellum intulit, Ille se el
dedidit et in castra PompeT sexto decimo miliaria ab Arta-
xata venit ac diadema suiim, cum procubuisset ad genua
Pompei, in manibus ipsius eonlocavit. Quod el Pompeius
10 reposuit honorificeque eum habitum regnl tarn en parte
multavit et grancll pecunia. Adempta est ei 2 Syria, Phoe-
nice, Sophanene; sex milia praeterea talentorum argent!
indicta, quae populo Romano daret, quia bellum sine causa
Romanls commovisset. 3

Pompey subdues Syria and Palestine, 64 B.C.

15 14. Pompeius mox etiam Albanis bellum intulit et eorum
regem Oroden ter vlcit, postremo per epistulas ac uiiinera
rogatus veniam ei ac pacem dedit. Hib6riae quoque regem
Artacen vlcit acie et in deditionem accepit. Armeniam
Minorem Deiotaro, Galatiae regi, donavit, quia socius belli

20 MithradaticI fuerat. Attalo et PylaemenT Paphlagoniam
reddidit. Aristarchum Colchis regem imposuit. Mox Itu-
raeos et Arabas vlcit. Et cum venisset in Syriam, Seleu-
ciam, vicinam AntiochTae 4 civitatem, libertate 5 donavit,
quod regem Tigrangn non recepisset. 3 Antiochensibus

25 obsides reddidit. Aliquantum agrorum Daphnensibus de-

1 H. 396, V ; M. 222 ; A. & G. 215 ; G. 365 ; B. 203, 1.

2 H. 385, II, 2 ; M. 211 ; A. & G. 229 ; G. 345, r. 1 ; B. 188. 2. d.
8 H. 516, II ; M. 357 ; A. & G. 321 ; G. 541 ; B. 286, 1.

4 H. 391, I ; M. 214 ; A. & G. 234, a ; G. 359 ; B. 192, 1.

6 H. 384, II, 2 ; M. 203 ; A. & G. 225, 3, d ; G. 348 ; B. 187, 1, a.



LIBER VI. 57

dit, quo lucus ibi spatiosior fieret, 1 delectatus loci amoeni-
tate et aquarum abundantia. Inde ad Itidaeam transgressus
est, Hierosolynia, caput gentis, tertio mense cepit xn raili-
bus Iudaeorum occisls, ceteris in fidem acceptis. His gestls
5 in Asiam se recepit et finem antiquissimo bello dedit.

Cicero Consul. Conspiracy of Catiline, 63 b.c

15. M. Tullio Cicerone oratore et C. Antonio consulibus,
anno ab urbe condita sexcentesinio octogesimo nono, L.
Sergius Catilma, nobilissiml generis vir, sed ingenil pra-
vissiml, ad delendam patriam 2 coniuravit cum quibusdani
io claris quidem sed audacibus virls. A Cicerone urbe ex-
pulsus est. Socii eius deprehensi in carcere strangulati
sunt. Ab Antonio, altero consule, Catillna ipse victus
proelio est interfectus.

Triumphs of Metellus and Pompey, 62 b.c.

16 Sexcentesinio nonagesimo anno urbis conditae D. Iunio
ir> Silano et L. Murena consulibus Metellus de Creta triumpha-
vit, Pompeius de bello piratico et Mithradatico. Nulla
umquam pompa triumphl similis fuit. Ducti sunt ante
eius currum filii Mithradatis, filius Triganis et Aristobtilus,
rex Iudaeorum; praelata est ingens pectinia et auri atque
•_m argent! infinitum. Hoc tempore nullum per orbem terra-
rum grave bell um erat.

Caesar Consul, 59 b.c. Governor of Gaul, 58-49 b.c.

17. Anno urbis conditae sexcentesinio nonagesimo tertio
C. Iulius Caesar, qui postea imperavit, cum L. Bibulo

i H. 497, II ; M. 382, 3 ; A. & G. 317, 2 ; G. 545, 2 ; B. 282, 2.
2 H. 544, 1 ; M. 296 ; A. & G. 300 ; G. 432, r. ; B. 339, 2.



58 EUTROPI BREVIARII

consul est factus. Decreta est el Gallia et Illyricum cum
legionibus decern. Is primus vicit Helvetios, qui nunc
SequanI appellantur, deinde vincendo 1 per bella gravissima
usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem
5 annls novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, numen
Rhodanum, Rhenuin et Oceanum est et circuit u patet ad
bis et tricies centena milia 2 passuum. Britannis mox bellum
intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum co-
gnitum erat, eosque victos obsidibus acceptis stipendiaries

10 fecit. Galliae 3 autem tributl nomine annuum imperavit
stipendium quadringenties, Germanosque trans Rhenum
aggressus immanissimls proeliis vicit. Inter tot successes
ter male pugnavit, apud Arvernos semel praesens et absens
in Germania bis. Nam legati eius duo, Tittirius et Aurun-

15 culeius, per Insidias caesl sunt.

Battle of Carrae; M. Licinius Crassus slain, 53 b.c.

18. Circa eadem tempora, anno urbis conditae sexcentesimo
nonagesimo septimo, M. Licinius Crassus, conlega Cn. Pom-
pei Magni in consulatu secundo, contra Parthos missus est
et cum circa Carras contra omen et auspicia dlmicasset, a
Surena Orodis regis duce victus ad postremum interfectus
20 est cum filio, clarissimo et praestantissimo iuvene. Reli-
quiae exercitus per C. Cassium quaestorem servatae sunt,
qui singular! animo 4 perditas res tanta virtute restituit ut
Persas rediens trans Euphraten crebris proeliis vinceret. 5

1 H. 542, IV; M. 292 ; A. & G. 301, footnote ; G. 431, 3 ; B. 338, 4, a.

2 H. 379 ; M. 196 ; A. & G. 257 ; G. 335 ; B. 181, 1.

a H. 384, II ; M. 205 ; A. & G. 227, /; G. 346 ; B. 187, II, a.

* H. 419, II ; M. 246 ; A. & G. 251 ; G. 400 ; B. 224.

6 H. 500, II ; M. 338 ; A. & G. 319, 1 ; G. 552, 1 ;.B. 284, 1.



LIBER VI. * 59

The Civil War between Caesar and Pompey, 49-45 B.C.
Caesar invades Italy, Pompey flees to Greece, 49 B.C.

19. Hinc iam bellum civile successit exsecrandum l et
lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis accide-
runt, etiani populi Roman! fortilna mivtata est. Caesar enini
rediens ex Gallia victor coepit poscere alterum consulatum

5 atque ita, ut sine dubietate aliqua el deferretur. Contradi-
ctum est a, Marcello consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone,
iussusque dimissls exercitibus ad urbem redire. Propter
quani iniuriam ab Arimino, ubi milites congregates habebat,
adversum patriam cum exercitu venit. Consules cum rom-

10 peio senatusque omnis atque universa nobilitas ex urbe
fugit 2 et in Graeciam transiit. Apud Epirum, Macedoniam,
Achaeam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum
paravit.

Caesar crosses to Spain.

20. Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit.
15 Inde Hispanias petiit. Ibi Pompei exercittis validissimos et

fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M.
Varrone, superavit. Inde regressus in Graeciam transiit,
adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus est
et fugatus, evasit tamen, quia nocte interveniente Pompeius

'20 sequi noluit, dixitque Caesar nee Pompeium scire vincere
et illo tantum die se potuisse superari. Deinde in Thes-
salia apud Palaeopharsalum productis utrimque ingentibus
copiis dlmicaverunt. Pompei acies habuit xl milia peditum,
equites in sinistro cornu sexcentos, in dextro quingentos,

25 praeterea totius Orientis auxilia, totam nobilitatem, innu-

1 H. 543 ; M. 295, 1 ; A. & G. 294, a ; G. 438, n. ; B. 337, 7, a.

2 H. 463, I ; M. 175, 2 ; A. & G. 205, d ; G. 285, 1 ; B. 255, 3.



60 EUTROPI BREVIARII

meros senatores, praetorios, consulages et qui magnorum
iam bellorum victores fuissent. 1 Caesar in acie sua habuit
peditum non integra xxx milia, equites mllle.



Battle of Pharsalus. Pompey is defeated, flees to Egypt,
and is slain, 48 B.C.

21. Numquam adhiic Romanae copiae in iinum neque
5 maiores neque melioribus ducibus convenerant, totum terra-
rum orbem facile subactHrae, 2 si contra barbaros ducerentur. 3
Pugnatum turn est ingenti contentione, victusque ad postre-
mum Pompeius et castra eius direpta sunt. Ij)se fugatus
Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor a senatti
io datus fuerat propter iuvenilem eius aetatem, acciperet auxi-
lia. Qui fortunam magis quam amlcitiam secutus occidit
Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit. Quo con-
specto Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti viri in-
tuens caput et generl quondam sul.

Caesar defeats Ptolemy.

15 22. Mox Caesar Alexandriam venit. Ipsi quoque Ptole-
maeus parare voluit Insidias, qua causa bellum regl inlatum
est. Victus in Nilo periit inventumque est eius corpus cum
lorica aurea. Caesar Alexandria 4 potitus regnum Cleopatrae
dedit, Ptolemaei sorori. Rediens inde Caesar Pharnacen,

20 Mithradatis Magnl fllium, qui Pompeio in auxilium apud
Thessaliam fuerat, rebellantem in Ponto et multas popull
Roman! ]>r6vincias occur)antem vicit acie, postea ad mortem
coegit.

1 H. 503, I ; M. 383, 2 ; A. & G. 320 ; G. 631, 2 ; B. 283, 1.

2 H. 549, 3 ; M. 283 ; A. & G. 203, &, 3 ; G. 670, 4, (1) ; B. 337. 4.
8 H. 509, x. 3 ; M. 366 ; A. & G. 307, /; G. 59(5, 2 ; B. 302, 3, a.

* H. 421, T ; M. 253 : A. ,< G. 249; G. 407 ; B. 218. 1.



LIBER VI. 61

Battle of Thapsus, 46 b.c.

23. Inde Komam regressus tertio se consulem fecit cum
M. Aemilio Lepido, qui el magister equitum dictatorl ante
annum x fuerat. Inde in Af ricam profectus est, ubi Inf Inlta
nobilitas cum Iuba, Mauretaniae rege, bellum reparaverat.

5 Duces autem Roman! erant P. Cornelius Scipio ex genere
antlquissimo Sclpionis African! (hie etiam socer Pompei
Magnl fuerat), M. Petreius, Q. Varus, M. Porcius Cato,
L. Cornelius Faustus, Sullae dictatoris films. Contra hos
commisso proelio post multas dimicationes victor fuit Cae-
10 sar. Cato, Scipio, Petreius, Iuba ipsl se occiderunt. Fau-
stus, Sullae quondam dictatoris filius, Pompei gener, a
Caesare interfectus est.

Battle of Munda, 45 b.c.

24. Post annum l Caesar Romam regressus quarto se con-
sulem fecit et statim ad Hispanias est profectus, ubi Pompei

15 fllil, Cn. Pompeius et Sex. Pompeius, in gens bellum praepa-
raverant. Multa proelia fuerunt, ultimum apud 2 Mundam
clvitatem, in quo adeo C'aesar paene victus est ut fugienti-
bus suls se volaerit occldere, ne post tantam rel nillitaris
gloriam in potestatem adulescentium natus annos sex et

20 qulnquaginta venlret. Denique revocatls suls vlcit. Ex
Pompei fllils maior occlsus est, minor ftigit.

Caesar Monarch, 45 b.c. Caesar Assassinated, 44 b.c.

25. Inde Caesar bellls clvllibus toto orbe compositls Ro-
mam rediit. Agere Insolentius 3 coepit et contra consuetu-

1 H. 430 ; M. 258, 1 ; A. & G. 259, d ; G. 403, N. 4, (a) ; B. 357, 1.

2 H. 433, 1 ; M. 258, 1 ; A. & G. 258, c, n. 1 ; G. 416, 4 ; B. 141.
8 H. 444, 1 ; M. 426 ; A. & G. 93, a ; G. 297, 2 ; B. 240, 1.



62 EUTROPI BREVIARII

dinem Romanae libertatis. Cum ergo et honores ex sua
voluntate j>raestaret, qui a populo antea deferebantur, nee
senatui ad se venienti adsurgeret aliaque regia ac paene
tyrannica faceret, coniuratum est 1 in eum a sexaginta vel
5 amplius senatoribus equitibusque Romanls. Praeeipui fue-
runt inter conitiratos duo Brtitl ex eo genere Brtiti, qui pri-
mus Romae consul fuerat et reges expulerat, et C. Cassius et
Servilius Casca. Ergo Caesar, cum senatus die inter ceteros
venisset ad curiam, tribus et viginti vulneribus confossus est.



LIBER SEPTIMUS

From the Assassination of Caesar to the Death of
the Emperor Domitian, 44 b.c.-96 a.d.

Civil War ivith Hirtius and Pansa, 44-43 b.o.

10 1. Anno urbis septingentesimo fere ac nono interfecto
Caesare clvilia bella reparata sunt. Percussoribus 2 enim
Caesaris senatus favebat. Antonius consul partium Caesaris
civilibus bellis opprimere eos conabatur. Ergo turbata re
ptiblica multa Antonius scelera committens a senatu hostis

15 iudicatus est. MissI ad eum persequendum duo consules,
Pansa et Hirtius, et Octavianus adulescens annos x et vm
natus, Caesaris nepos, quern ille testamento heredem reli-
querat et nomen suum ferre iusserat. Hie est, qui postea
Augustus est dictus et rerum 3 potltus. Qui profecti contra

20 Antonium tres duces vicerunt eum. Evenit tamen ut vi-

i H. 301 ; M. 145, 3 ; A. & G. 146, d ; G. 208, 2 ; B. 187, II, b.

2 H. 385, I ; M. 205 ; A. & G. 227 ; G. 346 ; B. 187, III, a.

8 H. 410, V, 3 ; M. 231 ; A. & G. 223, a ; G. 407, 2, (d) ; B. 212, 2.



LIBER VII. 63

ctorgs consules ambo morerentur. Quare tres exercitus uni
Caesari Augusto paruerunt.

The Second Triumvirate, 43 b.c.

2. Fugatus Antonius amisso exercitu confugit ad Lepidum,
qui Caesari 1 magister equitum fuerat et turn mllitum copias

5 grandes habebat, a quo susceptus est. Mox Lepido operam
dante Caesar pacem cum Antonio fecit et quasi vindicaturus
patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus,
Romam cum exercitu profectus extorsit ut sibi vicesimo
anno consulatus daretur. Senatum proscripsit, cum Anto-
10 nio ac Lepido rem ptiblicam armls ten ere coepit. Per hos 2
etiam Cicero orator occisus est multique alii nobiles.

Tlie Battle of Philippi, 42 b.c.

3. Interea Brutus et Cassius, interfectores Caesaris, in-
gens bellum moverunt. Erant enim per Macedoniam et
Orientem multi exercitus, quos occupaverant. ProfectI sunt

15 igitur contra eos Caesar Octavianus Augustus et M. Anto-
nius; remanserat enim ad defendendam Italiam Lepidus.
Apud Philippos, Macedoniae urbem, contra eos pugnave-
runt. PrTmo proelio victi sunt Antonius et Caesar, periit
tamen dux nobilitatis Cassius, secundo Brutum et infinitam

20 nobilitatem, quae cum illis bellum gesserat, victam interfe-
cerunt. Ac sic inter eos divlsa est res publica, ut Augustus
Hispanias, Gallias et Italiam teneret, Antonius Asiam,
Pontum, Orientem. Sed in Italia L. Antonius consul bel-
lum civile commovit, frater eius, qui cum Caesare contra

25 Brutum et Cassium dimicaverat. Is apud Perusiam, Tus-
ciae civitatem, victus et captus est, neque occisus.


1 2 4 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Online Library4th cent EutropiusEutropius → online text (page 4 of 22)