4th cent Eutropius.

Eutropius online

. (page 5 of 22)
Online Library4th cent EutropiusEutropius → online text (page 5 of 22)
Font size
QR-code for this ebook


i H. 384, II, 4, n. 2 ; M. 208 ; A. & G. 235 ; G. 350, 1 ; B. 188, 1.
2 H. 415, I, 1, n. 1 ; M. 247, 3 ; A. & G. 246, b ; G. 401, end ; B. 141.



tf4 EUTHOP1 BREVIARII

War with Sextus Pompey.

4. Interim a Sex. Pompeio, Cn. Pompei Magni fllio, in-
gens belhim in Sicilia commotum est, his qui superfuerant
ex partibus BrutI Cassilque ad euin confluentibus. Bellatum
per Caesarem Augustum Octavianum et M. Antonium ad-

5 versus Sex. Pompeium est. Pax postremo convenit.

5. Eo tempore M. Agrippa in Aquitania rem prospere
gessit et L. Ventidius Bassus inrumpentes in Syriam Persas
tribus proelils vicit. Pacorum, regis Orodis filium, inter-
fecit eo ipso die quo olim Orodes, Persarum rex, per ducem

10 Surenam Crassum occiderat. Hie primus de ParthTs iiistis-
simum triumphum Komae egit.

6. Interim Pompeius pacem rupit et navall proelio victus
fugiens ad Asiam interfectus est. Antonius, qui Asiam et
Orientem tenebat, repudiata sorore Caesaris August! Octft-

15 vianl Cleopatram, reginam Aegypti, duxit uxorem. Contra
Persas etiam ipse pugnavit. Primis eos proelils vicit, regre-
diens tamen fame et pestilentia laboravit et, cum Instarent
Parthi fugientl, ipse pro victo recessit.

Civil War between Augustus and Antonius. The Battle of
Actium, 31 b.c.

7. Hie quoque ingens bellum civile commovit cogente
20 uxore Cleopatra, regina Aegypti, dum cupiditate muliebrl

optat etiam in urbe regnare. Victus est ab Augusto nfivall
pugna clara et inlustrl apud Actium, qui locus in Epiro est,
ex qua ffigit in Aegyptum et desperatis rebus, cum omnes l
ad Augustum transirent, ipse se interemit. Cleopatra sibi -
25 aspidem admlsit et veneno eius exstincta est. Aeg} T ptus per

i H. 517 ; M. 355 ; A. & G. 320 ; G. 580 ; B. 280, 2.

2 H. 380 ; M. 202, 1 ; A. & G. 228 ; G. 347 ; B. 187, III.



LIBER VII. 65

Octavianum Augustum impend Romano adiecta est praepo-
situsque el C. Cornelius Gallus. Hunc primum Aegyptus
Romanum iudicem habuit.

Imperial Government Established, 31 b.c.

8. Ita bellis toto orbe confectls Octavianus Augustus Ro-
ll id am rediit, duodecimo anno 1 quam consul fuerat. Ex eo

rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obti-
nuit. Ante enim duodecim annls cum Antonio et Lepido
tenuerat. Ita ab initio prlncipatus eius usque ad flnem
qumquaginta et sex anni fuerimt. Obiit autem septuage-

10 simo sexto anno morte communi in oppido Campaniae
Atella. Romae in campo Martio sepultus est, vir, qui non
immerito ex maxima parte deo 2 similis est putatus. Neque
enim facile ullus eo 3 aut in bellis felicior fuit aut in pace
moderatior. Quadraginta et quattuor annls, quibus solus

15 gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos llberalissimus,
in amicos fldissimus, quos tantis evexit honoribus ut paene
aequaret fastigio suo.

Extension of the Empire.

9. Nullo tempore ante eum magis res Romana floruit.
Nam exceptis civilibus bellis, in quibus invictus fuit, Romano

20 adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatian! saepe
ante victam, sed penitus tunc subactam, Pannoniam, Aqui-
taniam, Illyricum, Raetiam, Vindelicos et Salassos in Alpi-
bus, omnes Ponti maritimas civitates, in his nobilissimas
Bosporum et Panticapaeum. Vicit autem multis proeliTs

25 Dacos. Germanorum ingentes copias cecldit, ipsos quoque

1 H. 430 (last example) ; M. 249 ; A. & G. 262, x. 2 ; G. 563, 2 ; B. 230.

2 H. 391 ; M. 214 ; A. & G. 234 ; G. 359 ; B. 192, 1.

8 H. 417 ; M. 239, 1 ; A. & G. 247 ; G. 398 ; B. 217, 1.

HAZ. EUTROPIUS — 5



66 EUTROPI BREVIARII

trans Albini fluvium summovit, qui in Barbarico longe ultra
Rhenum est. Hoc tamen bellum per Drusum, privignum
suum, administravit, Blent per Tiberium, privignum alterum,
Pannonicum, . . . quo bello xl captlvorum milia ex Ger-
5 mania trans tu lit et supra ripam RhenI in Gallia conlocavit.
Armeniam a Parthis recepit. Obsides, quod null! an tea,
Persae el dederunt. Reddiderunt etiam signa Romana,
quae Crasso victo ademerant.

Death of Augustus, 14 a.d.

10. Scythae et Indi, quibus antea Roinanorum nomen inco-
10 gnitum fuerat, munera et legatos ad eum miserunt. Galatia

quoque sub hoc provincia facta est, cum antea regnum fuis-
set, prlmusque earn M. Lollius pro praetore administravit.
Tanto autem amore l etiam apud barbaros fuit ut reges
populi Roman! amici in honorem eius conderent civitates,

15 quas Caesareas nominarent. Multi autem reges ex regnis
suls venerunt, ut el obsequerentur, et habitii Romano, togati
scilicet, ad vehiculum vel equum ipsius cucurrerunt. Mo-
riens Dlvus appellatus. Rem ptiblicam beatissimam Tiberio
successor! rel!quit, qu! privignus e!, mox gener, postremo

20 adoptione filius fuerat.

Tiberius Emperor, 14-37 a.d.

11. Sed Tiberius ingent! socordia imperium gessit, grav!
crudelitate, scelesta avaritia, turpi lib!dine. Nam niisquam
ipse pugnavit, bella per legatos gessit suos. Quosdam reges
ad se per blanditias evocatos numquam rem!sit, in quibus

25 Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in provinciae
formam redegit et maximam clvitatem appellari nomine

i H. 411), II ; M. 240 ; A. & G. 251 ; G. 400 ; B. 224, 1.



LIBER VII. 67

suo iussit, quae nunc Caesarea dlcitur, cum Mazaca antea
vocaretur. Hie tertio et vicesimo imperii anno, aetatis sep-
tuagesimo octavo, ingenti omnium gaudio mortuus est in
Campania.

Caligula Emperor, 37-41 a.d.

5 12. Successit el C. Caesar, cognomento Caligula, DrusI,
prlvlgnl August!, et ipsius Tiberl nepos, sceleratissimus ac
funestissimus et qui etiam Tiberl dedecora purgaverit. 1
Bellum contra Germanos suscepit et ingressus Sueviam
nihil strenue fecit. Cum adversum cunctos ingenti avaritia,
10 libldine, crudelitate saeviret, interfectus in Palatio est anno
aetatis vicesimo nono, imperii tertio, mense decimo dieque
octavo.

Claudius Emperor, 41-54 a.d.

13. Post hunc Claudius fait, patruus Caligulae, DrusI,
qui apud Mogontiacum monumentum habet, fllius, cuius et

15 Caligula nepos erat. Hie medie imperavit, multa gerens
tranquille atque moderate, quaedam crudeliter et Insulse.
Britannls intulit bellum, quam nullus Komanorum post
C. Caesarem attigerat, eaque devicta per Cn. Sentium et
A. Plautium, inlustres ac nobiles viros, triumphum cele-

20 brem egit. Quasdam Insulas etiam ultra Britannias in
Oceano positas imperio Romano addidit, quae appellantur
Orchades, fllio autem suo BritannicI nomen imposuit.
Tarn clvllis autem circa quosdam amicos exstitit, ut etiam
Plautium, nobilem virum, qui expeditione Britannica multa

25 egregie fecerat, triumph antem ipse prosequeretur et con-
scendentl Capitolium laevus incederet. Is vlxit annos iv
et lx, imperavit xiv. Post mortem consecratus est Dlvus-
que appellatus.

1 H. 503, I ; M. 383, 2 ; A. & G. 320 ; G. 631, 2 ; B. 283, 1.



68 EUTROPI BREVIARII

Nero Emperor, 54-68 a.d.

14. Successit huic Nero, Caligulae, avunculo suo, similli-
mus, qui Koinanum imperium et deformavit et minuit, inusi-
tatae luxuriae l sumptuumque, et qui exemplo C. Caligulae in
calidis et frlgidls lavaret unguentls, retibus aurels piscare-

5 tur, quae blattinis funibus extrahebat. Inflnltam senatus
partem interfecit, bonis 2 omnibus hostis fuit. Ad postre-
mum se tanto dedecore prostituit ut et saltaret et cantaret
in scaena citharoedico habitu vel tragico. Parricldia multa
commlsit fratre, uxore, sorore, matre interfectls. Urbem

10 Romam incendit, ut spectacull eius imaginem cerneret, quail
olim Troia capta arserat. In r6 mllitari nihil omnlno ausus
Britanniam paene amlsit. Nam duo sub eo nobilissima
oppida capta illlc atque eversa sunt. Armenian! ParthI
sustulfirunt legionesque Romanas sub iugum mlserunt.

15 Duae tamen sub eo provinciae factae sunt, Pontus Polemo-
niacus concedente r6ge Polemone et Alp6s Cottiae Cottio
r6ge defiincto.

15. Per haec Romano orbl exsecrabilis ab omnibus simul
dfistitfltus est et a senatu hostis iudicatus ; cum quaereretur

20 ad poenam, quae poena erat talis, ut nudus per publicum
ductus furca capitl eius Inserta virgls usque ad mortem
caederetur atque ita praecipitaretur a saxo, e Palatio fugit
et in suburbano se libertl sui, quod inter Salariam et No-
mentanam viam ad quartum urbis mlliarium est, interfecit.

25 Is aedific&vit Romae therm&s, quae ante Neroiiianae dictae
nunc Alexandrianae appellantur. Obiit trlcesimo et altero
aetatis anno, imperil quarto decimo, atque in eo omnis
AugustI familia consilmpta est.

1 H. 396, V ; M. 222 ; A. & G. 215 ; G. 365 ; B. 203, 1.
a H. 391 ; M. 214 ; A. & G. 234 ; G, 359 ; B. 192, 1.



LIBER VII. 69

Galba Emperor, 68-69 a.d.

16. Huic Serv. Galba successit, antlquissimae nobilitatis
senator, cum septuagesimum et tertium annum ageret aeta-
tis, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab uni-
verso exercitu libenter acceptus. Nam privata eius vita

S msignis f uerat mllitaribus et civllibus rebus. Saepe consul,
saepe pro consule, frequenter dux in gravissimls bellls.
Huius breve imperium fuit et quod bona haberet exordia,
nisi ad severitatem propensior vidergtur. 1 Insidiis tamen
Othonis occisus est imperii mense septimo. Iugulatus in

io foro Komae sepultusque in hortls suis, qui sunt Aurelia via
non longe ab urbe Koma.

Otho Emperor, 69 a.d.

17. Otho occiso Galba invasit imperium, materno genere 2
nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In privata
vita mollis et Neroni familiaris, in imperio documentum

15 sui non potuit ostendere. Nam cum Isdem temporibus,
quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esse!
a Germanicianis exercitibus imperator, bello contra eum
suscepto cum apud Bedriacum in Italia lev! proelio victus
esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, sponte se-

20 met 3 occldit. Petentibus militibus ne tarn cito de belli de-
speraret eventu, cum tanti 4 se non esse dixisset ut propter
eum bellum civile moveretur, voluntaria morte obiit tiice-
simo et octavo aetatis anno, nonaggsimo et quinto imperil
die.

1 H. 510, II ; M. 366 ; A. & G. 308 ; G. 597 ; B. 304, 1.

2 H. 424 ; M. 238, 1 ; A. & G. 253 ; G. 397 ; B. 226.

3 H. 184, 3 ; M. 77, 2 ; A. & G. 99, /; G. 102, x. 2 ; B. 6, 3.
* H. 404 ; M. 224 ; A. & G. 252, a ; G. 379 ; B. 203, 3.



TO EUTROPI BREVIARII

Vitellius Emperor, 69 a.d.

18. Dein Vitellius impend ' potitus est, familia honorata
niagis quam nobili. Nam pater eius non admodum clare
natus tres tamen ordinarios gesserat consulates. Hie cum
multo dedecore imperavit et gravl saevitia notabilis, prae-

5 cipue ingluvie et voracitate, quippe cum de die saepe quarto
vel quinto feratur 2 epulatus. Notissima eerte ceiia memo-
riae mandata est, quam ei Vitellius f rater exhibuit, in qua
super ceteros sumptus duo mllia piscium, septem avium
apposita traduntur. Hie cum NeronI similis esse vellet

io atque id adeo prae se ferret, ut etiam exsequias Neronis,
quae humiliter sepultae fuerant, honoraret, a VespasianT
ducibus occisus est interfecto prius in urbe Sabino, Ve-
spasian! imperatoris fratre, quern cum Capitolio incendit.
Interfectus autem est magno dedecore : tractus per urbem

15 Romam publice, nudus, erecto coma capite et subiecto ad
mentum gladio, stercore in vultum et pectus ab omnibus
obvils appetitus, postremo iugulatus et in Tiberim deiectus
etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno
septimo et qumquagesimo, imperii mense octavo et die uno.

Vespasian Emperor, 69-79 a.d.

20 19. Vespasianus huic successit, factus apud Palaestinam
imperator, prlnceps obscure quidem natus, sed optimis com-
parandus, privata vita inlustris, ut qui a Claudio in Ger-
maniam et deinde in Britanniam missus tricies et bis cum
hoste conflixerit, duas validissimas gentes, viginti oppida,

25 insulam Vectam, Britanniae proximam, imperio Eomano
adiecerit. Romae se in imperio moderatissime gessit. Pe-

i II. 421, I ; M. 253 ; A. & G. 249 ; G. 407 ; B. 218, 1.

* H. 517, 3, 1) ; M. 382, 2, n. ; A. &G. 326, n. 1 ; G. 498, n. 8 ; B. 286, 2.



LIBER VII. 71

cuniae tantum avidior fuit, ita tamen, ut earn imlli * iniuste

auferret. Quam cum omul dlligentiae provlsione conligeret,

tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus.

^ec facile ante eum cuiusquam prlncipis vel maior est

5 llberalitas comperta, vel iustior. Placidissimae lenitatis,
ut qui maiestatis quoque contra se reos non facile punlret
ultra exsilii poenam. Sub hoc Iudaea Romano accessit
imperio et Hierosolyma, quae fuit urbs nobilissima Palae-
stinae. Achaeam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samura,

10 quae liberae ante id tempus fuerant, item Thraciam, Cili-
ciam, Commagenen, quae sub regibus amicls egerant, in
provinciarum formam redegit.

20. Offensaruni 2 et inimicitiarum immemor fuit, convicia
a causidicis et philosophls in se dicta leniter tulit, diligens

15 tamen coercitor disciplinae mllitaris. Hie cum filio Tito
de Hierosolymis triumphavit. Per haec cum senatul, po-
pulo, postremo cunctis amabilis ac iucundus esset, profluvio
ventris exstinctus est in villa propria circa Sabinos, annum
agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem

20 septimum, atque inter Divos relatus est. Genituram filio-
rum ita cognitam habuit, ut, cum multae contra eum con-
itirationes fierent, quas patefactas ingentl dissimulatione
contempsit, in senatu dixerit aut fllios sibi successuros, aut
neminem.

Titus Emperor, 79-81 a.d.

25 21. Huic Titus filius successit, qui et ipse Vespasianus est
dictus, vir omnium virtutum genere mirabilis adeo ut amor
et deliciae humanl generis dlceretur, facundissimus, belli-
cosissimus, moderatissimus. Causas Latlne egit, poemata

i H. 385, II, 2 ; M. 211 ; A. & G. 229 ; G. 347, 5 ; B. 188, 2, d.
2 H. 399 ; M. 226, 1 ; A. & G. 218 ; G. 374 ; B. 204, 1.



72 EUTROPI BREVIARII

et tragoedias Graece composuit. In oppugnatione Hiero-
solyinorum sub patre mllitans duodecim propugnatores duo-
decim sagittarum eonflxit ictibus. Romae tantae civilitatis
in imperio fuit ut nullum omnino punlerit, convictos adver-
5 sum se coniurationis dlmlserit vel in eadem familiaritate
qua antea habuerit. Facilitatis et llberalitatis tantae fuit
ut, cum null! quicquam negaret et ab amicis reprehendere-
tur, respondent nullum tristem debere ab imperatore dis-
c6dere, praeterea cum quadam die in cena recordatus fuisset
10 nihil s6 illo dig culquam praestitisse, dixerit : i Amici, hodi?
diem perdidl/ Hie Romae amphitheatrum aedificavit et
quinque mllia ferarum in dedicatione ems occidit.

22. Per haec inusitato favore dllectus morbo periit in ea,
qua pater, villa post biennium et mgnses octo, dies vlginti,

15 quam imperator erat factus, aetatis anno altero et quadra-
gesimo. Tantus luctus eo mortuo ptiblicus fuit ut omnes
tamquam in propria doluerint orbitate. Senatus obitu ipsius
circa vesperam nuntiato nocte inrupit in curiam et tantas el
mortuo laudfis gratiasque congessit, quantas nee vivo um-

20 quam Sgerat nee praesenti. Inter Divos relatus est.

Domitian Emperor, 81-96 a.d.

23. Domitianus mox accepit imperium, f rater ipsius
iunior, NeronI aut Caligulae aut Tiberio similior quam patrl
vel f ratrl suo. Prlmls tamen annls moderatus in imperio fuit,
mox ad ingentia vitia progressus libldinis, Iracundiae, crti-

25 delitatis, avaritiae, tantum in se odil x concitavit ut merita
et patris et fratris aboleret. Interfecit nobilissimos e
senatu. Dominum se et deum primus appellarl iussit.
Ntillam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitolio

i H. 397, 3 ; M. 225, 2 ; A. & G. 216, a, 3 ; G. 369 ; B. 201, 2.



LIBER VIII. 73

passus est ponl. Consobrmos suos interfecit. Superbia
quoque in eo exsecrabilis fuit. Expeditiones quattuor ha-
buit, tinam adversum Sarmatas, alteram adversum Cattos,
duas adversum Dacos. Be Dacis Cattlsque duplicem trium-

5 phum egit, de Sarmatls solam lauream usurpavit. Multas
tamen calamitates Isdem bellls passus est ; nam in Sarmatia
legid" 6ius cum duce interfecta est et a Dacis Oppius Sabl-
nus cOnsularis et Cornelius Fuscus, praefectus praetorio,
cum magnls exercitibus occisi sunt. Romae quoque multa

10 opera fecit, in his Capitolium et Forum Transitorium, Divo-
rum Porticus, Islum ac Serapmm et Stadium. Verum cum
ob scelera tiniversis exosus esse coepisset, interfectus est
suorum coniuratione in Palatio, anno aetatis quadragesimo
quints, imperil qulnto decimo. Funus eius cum ingentl

15 dedecore per vespillongs exportatum et ignobiliter est se-

pultum.



LIBER OCTAVUS

From the Accession of Nerva to the Death of
Alexander Severus, 96-235 a.d.



Nerva Emperor, 96-98 a.d.
1. Anno octingentesimo et qumquagesimo aburbe condita
Vetere et Valente consulibus r6s publica ad prosperrimum
statum rediit bonis prlncipibus ingentl felicitate commissa.
20 Domitiano enim, exitiabill tyranno, Nerva snccessit, vir in
prlvata vita moderatus et strenuus, nobilitatis mediae. Qui
senex admodum operam dante Petronio Secundo, praefecto
praetorio, item Parthenio, interfectore DomitianI, imperator
est f actus ; aequissimum se et civilissimum praebuit. Rel x
1 H. 385, 1 ; M. 204 ; A. & G. 227, c ; G. 346, r. 2, h. 2 ; B. 187, III.



74 EUTROPI BREVIARII

publicae divina provisione consuluit Traianum adoptando. 1
Mortuus est Romae post annum et quattuor menses imperii
sui ac dies octo, aetatis septuagesimo et altero anno, atque
inter Dlvos relatus est.

Trajan Emperor, 98-117 a.d.

5 2. Successit el Ulpius Crmltus Traianus, natus Italicae in
Hispania, familia 2 antiqua magis quam clara. Nam pater
eius primum consul fuit. Imperator autem apud Agrippi-
nam in Galliis factus est. Rem publicam ita administravit
ut omnibus prlncipibus merito praeferatur, inusitatae

10 civllitatis et fortitudinis. RomanI imperii, quod post Au-
gustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum,
fines longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in Ger-
mania reparavit. Daciam Decibalo victo subegit provincia
trans Danubium facta in his agris quos nunc Taifall, Victo-

15 all et Tervingi habent. Ea provincia decies centena milia
passuum in circuitti tenuit.

3. Armeniam, quam occupaverant Parthi, recepit Partho-
masiri occiso, qui earn tenebat. Albanls regem dedit.
Hiberorum regem et Sauromatarum et Bosporanorum et

20 Arabum et Osdroenoruin et Colchorum in fidem accepit.
Carduenos, Marcomedos occupavit et Anthemusiam, ma-
gnam Persidis regionem, Seleuciam, Ctesiphontem, "Baby-
lonem; Messenios vicit ac tenuit. Usque ad Indiae fines
et mare Rubrum accessit atque ibi tres provincias fecit,

25 Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, cum his gentibus
quae Madenam attingunt. Arabiam postea in provinciae
form am redegit. In marl Rubro classem Instituit, ut per
earn Indiae fines vastaret.

1 II. 542, IV ; M. 292 ; A. & G. 301 ; G. 431 ; B. 338, 4, a.

2 II. 415 j M. 234 ; A. & G. 244 ; G. 896 ; B. 215.



LIBER VIII. , 75

4. Gloriam tamen mllitarem civllitate et moderatione supe-
ravit, Romae et per provincial aequalem se omnibus exhi-
bens, amlcos salutandi 1 causa frequentans vel aegrotantes
vel cum festos dies habuissent, convivia cum Isdem indi-

5 screta vicissim habens, saepe in vehiculis eorum sederis, nul-
lum senatorum laedens, nihil iniustum ad augendum fiscum
agens, llberalis in cimctos, ptiblice privatimque ditans omnes
et honoribus augens, quos vel mediocri familiaritate cogno-
visset, per orbem terrarum aedificans multa, immunitates

10 civitatibus tribuens, nihil non tranquillum et placidum
agens, adeo ut omni eius aetate unus senator damnatus sit
atque is tamen per senatum ignorante Traiano. Ob haec
per orbem terrarum deo proximus nihil non venerationis
meruit et vivus et mortuus.

15 5. Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis
enim culpantibus, quod nimium circa omnes communis esset, 2
respondit talem se imperatorem esse privatis, quales esse
sibi imperatores privatus optasset. Post ingentem igitur
gloriam belli domique quaesitam e Perside rediens apud

20 Seleuciam Isauriae profluvio ventris exstinctus est. Obiit
autem aetatis anno sexagesimo tertio, mense nono, die
quarto, imperii nono decimo, mense sexto, die quinto de-
cimo. Inter Divos relatus est solusque omnium intra urbem
sepultus est. Ossa conlata in urnam auream in foro, quod

25 aedificavit, sub columna posita sunt, cuius altitudo cxliv
pedes habet. Huius tantum memoriae delatum est ut
usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus
acclametur, nisi ' Felicior Augusto, 3 melior Traiano.' Adeo
in eo gloria bonitatis obtinuit, ut vel adsentantibus vel

4 H. 542, I ; M. 289 ; A. & G. 298 ; G. 428 ; B. 338, 1, c.
2 H. 516, II ; M. 357 ; A. & G. 321 ; G. 541 ; B. 286, 1.
8 H. 417 ; M. 239, 1 ; A. & G. 247 ; G. 398 ; B. 217, 1.



<6 EUTROPI BREVIARII

v6re laudantibus occasionem magnificentissirul praestet
exempli.

Hadrian Emperor, 117-138 a.d.

6. Defuncto Traiano Aelius Hadrianus jjreatus est prln-
ceps, sine aliqua quidein voluntate Traiani, sed operam dante

5 Plotlna, Traiani uxore ; nam eum Traianus, quamquam
consobrlnae suae fllium, vivus noluerat adoptare. Natus
et ipse Italicae in Hispania. Qui Traiani gloriae invidens
statim provincias tres rellquit, quas Traianus addiderat, et
de Assyria, Mesopotamia, Armenia revocavit exercitus ac

10 flnem imperil esse voluit Euphraten. Idem de Dacia facere
conatum amid deterruerunt, ne multl elves RomanI barbarls
traderentur, propterea quia Traianus victa Dacia ex toto
orbe Romano Inflnltas eo copias hominum transtulerat ad
agros et urbes colendas. Dacia enim diuturno bello Deci-

15 ball virls fuerat exhausta.

7. Pacem tarn en omnl imperii sul tempore habuit, semel
tantum per praesidem dlmicavit. Orbem Eomanum cir-
cumiit; multa aedincavit. Facundissimus Latino sermone,
Graeco erudltissimus fuit. Non magnam clementiae gloriam

20 habuit, dlligentissimus tamen circa aerarium et mllitum di-
sciplinary Obiit in Campania maior sexagenario, imperil
anno vlcesimo prlmo, mense decimo, die vlcesimo nono.
Senatus el tribuere noluit dlvlnos honores, tamen cum suc-
cessor ipslus T. Aurelius Antoninus Fulvius hoc vehementer

25 exigeret, etsl universl senatores palam resisterent, tandem
obtinuit.

Antoninus Pius Emperor, 138-161 a.d.

8. Ergo Hadriano successit T. Antoninus Fulvius Boionius,
Idem etiam Pius nominatus, genere claro, sed non admodum



LIBER VIII. 77

vetere, vir msignis et qui merito Numae Pompilio confera-
tur, 1 ita ut Romulo Traianus aequetur. Vixit ingenti hone-
state privatus, maiore in imperio, null! acerbus, cimctis
benignus, in re militari moderata gloria, defendere magis
5 provincias quam amplificare studens, viros aequissimos ad
administrandam rem publicam quaer^ns, bonis honorem
habens, improbos sine aliqua acerbitate detestans, regibns
anncls venerabilis non minus quam terribilis, adeo ut bar-
barorum plurimae nationes depositis armis ad eum contro-

10 versias suas litesque deferrent sententiaeque parerent. Hie
ante imperium ditissimus opes quidem omnes suas stlpen-
diis mllitum et circa amicos liberalitatibus minuit, verum
aerarium opulentum reliquit. Pius propter clementiam
dictus est. Obiit apud Lorium, villain suam, mlliario ab

15 urbe duodecimo, vltae anno septuagesimo tertio, imperii
vicesimo tertio, atque inter Dlv r os relatus est et merito
consecratus.

Marcus Aurelius and Lucius Verus Emperors, 161-169 a.d.

9. Post hunc imperavit M. Antoninus VSrus, haud dubie
nobilissimus, quippe cum eius origo paterna a Numa Pompi-

20 lio, materna a Sallentmo rege penderet, et cum eo L. Annius
Antoninus Verus. Tumque primum Rom ana res publica
duobus aequo iure imperium administrantibus paruit, cum
usque ad eos singulos semper habuisset Augustos. Hi et
genere inter se coniuncti fuerunt et adflnitate. Nam Verus

25 Annius Antoninus M. Antonlni filiam in matrimonium lia-
buit, M. autem Antoninus gener Antonlni Pii fuit per uxo-
rem Galeriam Faustmam itiniorem, consobrinam suam.

10. Hi bellum contra Parthos gesserunt, qui post victoriam

1 H. 503, I ; M. 383, 1 ; A. & G. 320 ; G. 631, 1 ; B. 283, 1.



78 EUTROPI BREVIARII

Traiani turn priinuiu rebellaverant. Verus Antoninus ad id
profectus est. Qui Antiochiae et circa Armeniam agens multa
per duces suos et ingentia patravit. Seleuciam, Assyriae
urbem nobilissimam, cum quadringentis mllibus hominum

5 cepit ; Parthicum triumphum revexit. Cum fratre eodem-
que 1 socero triumphavit. Obiit tamen in Venetia, cum a
Concordia civitate Altinum proficisceretur et cum fratre
in vehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu inorbi quern
Graecl apoplexin vocant. Vir ingenii parum civllis, reve-

10 rentia tamen fratris nihil umquam atrox ausus. Cum obisset
undecimo imperii anno, inter deos relatus est.

Marcus Aurelius reigns alone, 169-180 a.d.

11. Post eum M. Antoninus solus rem publicam tenuit, vir


1 2 3 5 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Online Library4th cent EutropiusEutropius → online text (page 5 of 22)