4th cent Eutropius.

Eutropius online

. (page 6 of 22)
Online Library4th cent EutropiusEutropius → online text (page 6 of 22)
Font size
QR-code for this ebook


quern mlrari facilius quis quam laudare possit. A prmcipio
vitae tranquillissimus, adeo ut ex Infantia quoque vultum

i"> nee ex gaudio nee ex maerore mutaverit. Philosophiae de-
ditus Stoicae, ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam
eruditione philosophus. Tantae admirationis adhuc iuve-
nis ut eum successorem paraverit Hadrianus relinquere,
adoptato tamen Antonmo Pio generum el idcirco esse vo-

20 luerit, ut hoc ordine ad imperium pervenlret.

12. Institutus est ad philosophiam per Apollonium 2 Chal-
cedonium, ad scientiam litterarum Graecarum per Sextum
Chaeronensem, Plutarch! nepotem, Latinas autem eum lit-
teras Fronto, orator nobilissimus, docuit. Hie cum omnibus

25 llomae aequo iure egit, ad nullam Insolentiam elatus est
imperii fastigio ; llberalitatis promptissimae. Provincias in-
genti benignitate et moderatione tractavit. Contra Germa-

1 H. 451, 3 ; M. 446 ; A. &. G. 195, e ; G. 310 ; B. 248, 1.

a H. 415, I, n. 1 ; M. 247, 3 ; A. & G. 240, b ; G. 401 ; B. 141.



LIBER VIII. 79

nos eo principe res feliciter gestae sunt. Bellum ipse ttnum
gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit,
adeo ut Punicls conferatur. Nam eo 1 gravius est factum,
quod universi exercitus Iiomanl perierant. Sub hoc enim
5 tantus casus pestilentiae fuit ut post victoriam Persicam
Komae ac per Italian! provinciasque maxima hominum pars,
militum omnes fere copiae languore defecerint.

13. Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud Carnun-
tum iugi triennio perseverasset, bellum Marcomannicum con-

10 fecit, quod cum his Quadi, Vandali, Sarmatae, SuevI atque
omnis barbaria commoverat, multa hominum mllia inter-
fecit, ac Pannoniis servitio llberatis Romae rursus cum
Commodo Antonmo, filio suo, quern iam Caesarem fecerat,
triumphavit. Ad huius belli sumptum cum aerario ex-

15 hausto largitiones nullas haberet neque indicere provinciali-
bus aut senatui aliquid vellet, mstrumentum regii cultils
facta in foro Divi TraianI sectione distraxit, vasa aurea,
pocula crystallina et murrina, uxoriam ac suam sericam et
auream vestem, multa ornamenta gemmarum. Ac per duos

20 continuos menses ea venditio habita est multumque auri
redactum. Post victoriam tamen emptoribus pretia resti-
tuit, qui reddere comparata voluerunt; molestus null! fuit
qui maluit semel enipta retinere.

14. Hie permlsit viris clarioribus ut convivia eodem cultu
25 quo ipse et ministris similibus exhiberent. In editione

miinerum post victoriam adeo magnificus fuit ut centum
simul leones exhibuisse tradatur. Cum igitur fortunatam
rem ptiblicam et virttite et mansuettidine reddidisset, obiit
xvin imperii anno, vitae lxi, et omnibus certatim adniten-
30 tibus inter Divos relatus est. *

i H. 423 ; M. 248 ; A. & G. 250 ; G. 403 ; B. 223.



80 EUTROPI BREVIARII

Commodus Emperor, 180-193 a.d.

15. Huius successor L. Antoninus Commodus nihil pa-
ternum habuit, nisi quod contra GermanOs fellciter et ipse
pugnavit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre
conatus est, ut Commodus dlceretur. Sed luxuria et obsce-

5 nitate depravatus gladiatorils armis saepissime in ludo,
deinceps etiam in amphitheatro cum hiliusmodi hominibus
dlmicavit. Obiit morte subita atque adeo ut strangulatus
vel veneno interfectus putargtur, cum annls xn post patrem
et vni mensibus imperasset, tanta exsecratione omnium ut

10 hostis human! generis etiam mortuus iudicargtur.

Pertinax Emperor, 193 a.d.

16. Huic successit Pertinax, grandaevus iam et qui sep-
tuagenariam attigisset aetatem, praef ecturam urbl turn agens,
ex senatus consulto imperare iussus. Oct6g6simo die im-
perii praetorianorum militum seditione et IulianI scelere

15 occisus est.

17. Post eum Salvius Iulianus rem publicam invasit, vir
nobilis et hire peiitissimus, nepos Salvi IulianI, qui sub
Dlvo Hadriano perpetuum composuit edictum. Victus est
a Severo apud Mulvium pontem, interfectus in Palatio.

20 Vlxit mensibus septem postquam coeperat imperare.

Septimins Severus Emperor, 193-211 a.d.

18. Hinc imperil Roman! administrationem Septimius
Severus accepit, oriundus ex Africa provincia Tripolitana,
oppido Lepti. Solus omn! memoria 1 et ante et postea ex
Africa imperator fuit. Hie prlmum fisc! advocatus, mox

25 mllitaris tribunus, per multa deinde et varia officia atque

1 H. 429 ; M. 243, 2 ; A. & G. 250 ; G. 393 ; B. 231.



LIBER VIII. 81

honores usque ad administrationem totlus rel publicae venit.
Pertinacem se appellarl voluit in honorem eius Pertinaeis,
qui a Iuliano fuerat occlsus. Parous admodum fuit, natura
saevus. Bella multa et fellciter gessit. Pescennium Ni-
5 grum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat, apud Cyzicum
interfecit. Parthos vlcit et Arabas interiores et Adiabenos.
Arabas eo usque superavit ut etiam provinciam ibi faceret.
Idcirco Parthicus, Arabieus, Adiabenicus dictus est. Multa
toto orbe Romano reparavit. Sub eo etiam Clodius Alblnus,
10 qui in occidendo Pertinace socius fuerat Iuliano, 1 Caesarem
se in Gallia fecit, victusque apud Lugdunum est interfectus.

19. Severus tamen praeter bellicam gloriam etiam civilibus
studils clarus fuit et litterls doctus, philosophiae scientiam
ad plenum adeptus. Novissimum bellum in Britannia

15 habuit, utque receptas provincias omnl securitate munlret,
vallum per cxxxn passuum mllia a marl ad mare deduxit.
Decessit Eboraci admodum senex, imperii anno sexto
decimo, mense tertio. Dlvus appellatus est. Nam fllios
duos successores rellquit, Bassianum et Getam, sed Bas-

20 siano Antonlnl nomen a senatu voluit imponl. Itaque di-
ctus est M. Aurelius Antoninus Bassianus patrlque successit.
Nam Geta hostis publicus iudicatus confestim periit.

Caracfdla Emperor, 211-217 a.d.

20. M. igitur Aurelius Antoninus Bassianus, Idemque Cara-
calla, morum fere paternorum fuit, paulo asperior et minax.

25 Opus Romae egregium fecit lavacrl, quae thermae Antoni-
nianae appellantur, nihil praeterea memorabile. Impatientis
libldinis, qui novercam suain Iuliam uxorem duxerit. De-
functus est in Osdroena apud Edessam moliens adversum

1 H. 887 ; M. 212 ; A. & G. 231 ; G. 349 ; B. 190.

HAZ. EUTROPIUS — 6



82 EUTROPI BREVIARII

Parthos expedltionem anno imperil sexto, mense secundo,
vix egressus quadragesimum tertium annum. Funere pu-
blico elatus est.

Macrinus Emperor, 218 a.d.

21. Deinde Opilius Macrinus, qui praefectiis praetorio
5 erat, cum filio Diadiimeno factl imperatores nihil memo

rabile ex temporis brevitate gesserunt. Nam imperium
eorum duum mensuum et unius anni fuit. Seditione mlli-
tari ambo pariter occlsi sunt.

Heliogabalus Emperor, 218-221 a.d.

22. Creatus est post hos M. Aurelius Antoninus. Hie
10 Anton IiiT Caracallae filius putabatur, sacerdos autem Helio-

gaball tempi! erat. Is cum Romam ingenti et mllitum et
senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contami-
navit. Impudicissime et obscenissime vixit, biennioque post
et octo mensibus tumultu interfectus est mllitari et cum eo
15 mater Symiasera.

Alexander Severus Emperor, 221-235 a.d.

23. Successit huic Aurelius Alexander, ab exercitu Caesar,
a senatti Augustus nominatus, iuvenis admodum, susce-
ptoque adversus Persas bello Xerxen, eorum regem, glorio-
sissime vicit. Mllitarem discipllnam severissime rexit.

30 Quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit. Ad-
sessorem habuit vel scrinil magistrum Ulpianum, iilris con-
ditorem. Romae quoque favorabilis fuit. Periit in Gallia
mllitari tumultu tertio deciino imperii anno et die nono.
In Mamaeam, matrem suam, unice pius.



LIBEU IX. 83

LIBER NONUS

From the Accession of Maximus to the Abdication
of Diocletian, 235-305 a.d.



Maximinus Emperor, 235-237 a.d.

1. Post hunc Maximinus ex corpora militarl primus ad
imperium accessit sola militum voluntate, cum nulla senatus
intercessisset auctoritas neque ipse senator esset. Is bello
adversus Germanos fellciter gesto cum a militibus impera-

5 tor esset appellatus, a Pupieno Aquileiae occisus est dese-
rentibus eum militibus suls cum fllio adhuc puero, cum quo
imperaverat triennio et paucls diebus.

Antonius Gordianus Emperor, 237-238 a.d. Gordianus III
Emperor, 238-244 a.d.

2. Postea tres simul August! fuerunt, Pupienus, Balblnus,
Gordianus, duo superiores obscurissimo genere, Gordianus

10 nobilis, quippe cuius pater, senior Gordianus, consensu
militum, cum proconsulatum Africae gereret, Maximmo
imperante prmceps fuisset electus. Itaque cum Romam
venissent, Balblnus et Pupienus in Palatio interfecti sunt,
soli l Gordiano imperium reservatum. Gordianus admodum

15 puer cum Tranquillmam Bomae dtixisset uxorem, Ianum
Geminum aperuit et ad Orientem profectus Parthis bellum
intulit, qui iam moliebantur erumpere. Quod quidem fell-
citer gessit proeliisque ingentibus Persas adfllxit. Bediens
haud longe a Bomanis finibus interfectus est fraude Phi-

20 lippT, qui post eum imperavit. Miles el tumulum vicesimo
miliario a Circesio, quod castrum nunc Bomanorum est
Euphratae inminens, aedificavit, exsequias Romam revexit,
ipsum Divum appellavit.

i H. 384, 4 ; M. 208 ; A. & G. 235, a ; G. 350, 1 ; B. 188, 1.



84 EUTROPI BREVIARII

Philip Emperor, 244-249 a.d.

3. PhilippI duo, films ac pater, Gordiano occlso imperium
invaserunt atque exercitu incoluml reducto ad Italiam ex
Syria profecti sunt. His imperantibus mlllesinms annus
Eomae urbis ingenti ludorum apparatu spectaculorumque

celebratus est. Ambo deinde ab exercitu interfecti sunt,
senior Philippus Veronae, Iiomae iunior. Annls qulnque
imperaverunt ; inter Divos tamen relati sunt.

Metius Decius Emperor, 249-251 a.d.

4. Post hos Decius e Pannonia Inferiore Budaliae natus
imperium sumpsit. Bellum civile, quod in Gallia motum

10 fuerat, oppressit. Fllium suum Caesarem fecit. Romae
lavacrum aedificavit. Cum imperassent biennio ipse et
films, uterque in Barbarico interfecti sunt. Senior meruit
inter Divos referrl.

Oallus Hostilianus and Volusianus Emperors, 251-253 a.d.

5. Mox imperatores creati sunt Gallus Hostilianus et Galll
15 fllius Volusianus. Sub Ills Aemilianus in Moesia res novas

molltus est; ad quern opprimendum cum ambo profecti
essent, Interamnae interfecti sunt non completo biennio.
Nihil omnlno clarum gesserunt. Sola pestilentia l et morbls
atque aegritudinibus notus eorum prlncipatus fuit.
20 6. Aemilianus obscurissime natus obscurius imperavit ac
tertio mense exstinctus est.

Aemilianus Emperor, 253 a.d. Valeriamis Emperor,

253-260 a.d.
7. Hinc Licinius Valeriamis in Raetia et Norico agens ab
exercitu imperator et mox Augustus est factus. Gallienus
1 H. 410: M. 254 ; A. & G. 245 ; G. 408 ; B. 219.



LIBER IX. 85

quoque Komae a senatu Caesar est appellatus. Horum ira-
perium Romano nomini perniciosuin et paene exitiabile fuit
vel mfelicitate prlncipum vel ignavia. German! Ravennam
usque venerunt. Valerianus in Mesopotamia bellum gerens
5 a Sapore, Persarum rege, superatus est, mox etiam captus
apud Parthos ignobili servitute consenuit.

Galliemis Emperor, 260-268 a.d.

8. Gallienus cum adulescens factus esset Augustus, impe-
rium prlmum feliciter, mox commode, ad ultimum perniciose
gesslt. Nam iuvenis in Gallia et Illyrico multa strenue

10 fecit occiso apud Mursam Ingenuo, qui purpuram siimpse-
rat, et Trebelliano. Diu placidus et quietus, mox in omnem
lasciviam dissolutus, tenendae rei publicae habenas pro-
brosa ignavia et desperatione laxavit. AlamannI vastatis
Galliis in Italiam penetraverunt. . Dacia, quae a Traiano

is ultra Danuvium fuerat adiecta, turn amissa, Graecia, Mace-
donia, Pontus, Asia vastata est per Gothos, Pannonia a
SarmatTs Quadisque populata est, German! tisque ad Hi-
spanias penetraverunt et clvitatem nobilem Tarraconem ex-
pugnaverunt, Parthl Mesopotamia occupata Syriam sibi

20 coeperant vindicare.

9. lam desperatis rebus et deleto paene imperio Romano
Postumus in Gallia, obscurissime natus, purpuram sumpsit
et per annos decern ita imperavit ut consumptas paene pro-
vincias ingenti virtute et moderatione reparaverit. Qui

25 seditione mllitum interfectus est, quod Mogontiacum clvita-
tem, quae adversus eum rebellaverat Laeliano res novas
moliente, dlripiendam 1 militibus tradere noluisset. Post
eum Marius, vilissimus opifex, purpuram accepit et secando

1 H. 544, 2, x. 2 ; M. 295, 2 ; A. & G. 294, d\ G. 430 ; B. 337, 7, 6, 2).



86 EUTROPl BREVIARII

die interfectus est. Victormus postea Galliarum accepit
imperium, vir strenuissimus, sed cum nimiae libidinis ] esset
et matrimonia aliena corrumperet, Agripplnae occisus est
actuario quodam dolum machinante, imperii siri anno
5 secundo.

10. Huic successit Tetricus senator, qui Aquitaniam honore
praesidls administratis absens a militibus imperator electus
est et apud Burdigalam purpuram sumpsit. Seditiones
multas mllitum pertulit. Sed dum haec in Gallia geruntur,

10 in Oriente per Odenathum Persae victl sunt. Defensa
Syria, recepta Mesopotamia usque ad Ctesiphontem Odena-
thus penetravit.

Claudius Emperor, 268-270 a.d.

11. Ita Gallieno rem publicam deserente Romanum impe-
rium in Occidente per Postumum, per Oden^tlmin in Oriente

15 servatum est. Gallienus interea Mediolani cum Valeriano
fratre occisus est imperii anno nono, Claudiusque el suc-
cessit a militibus electus, a senatu appellatus Augustus. Hie
Gothos Illyricum Macedoniamque vastantes ingenti proelio
vicit. Parens vir ac modestus et iusti 2 tenax ac rei publicae

20 gerendae idoneus, qui tamen intra imperii biennium morbo
interiit. Divus appellatus est. Senatus eum ingenti honore
decoravit, scilicet ut in curia clipeus ipsl aureus, item in
Capitolio statua aurea poneretur.

Quintillus Emperor, 270 a.d.

12. Quintillus post eum, Claudi frater, consensu mllitum
25 imperator electus est, unicae moderations x vir et civllitatis,

i H. 396, V ; M. 222 ; A. & G. 215 ; G. 365 ; B. 203, 1.

2 H. 399, II ; M. 226, 1 ; A. & G. 218, b ; G. 375 ; B. 204, 1.



LIBER IX. 87

aequandus fratri vel praeponendus. Consensu senatus appel-
latus Augustus septimo decimo die imperii occlsus est.

Aurelian Emperor, 270-275 a.d.

13. Post eum Aurelianus suscepit imperium, Dacia Ripens!
oriundus, vir in bello potens, animi tamen immodicl et ad

5 crudelitatem propensioris. Is quoque Gothos strenuissime
vlcit. Romanam dicionem ad fines prlstinos varia bellorum
felicitate revocavit. Superavit in Gallia Tetricum apud
Catalaunos ipso Tetrico prodente exercitum suum, cuius
adsiduas seditiones ferre non poterat. Quin etiam per lit-

10 teras occultas Aurelianum ita fuerat deprecatus ut inter
alia versu l Vergiliano uteretur: ^Eripe me his, invicte,
malls/ Zenobiam quoque, quae occiso Odenatho marito
Orientem tenebat, haud longe ab Antiochia sine gravi
proelio cepit, ingressusque Romam nobilem triumphum

15 quasi receptor Orientis Occidentisque egit praecedentibus
currum Tetrico et Zenobia. Qui quidem Tetricus corrector
Lucaniae postea fuit ac privatus diutissime vixit ; Zenobia
autem posteros, qui adhuc manent, Romae rellquit.

14. Hoc imperante etiam in urbe monetaril rebellaverunt
20 vitiatls pecunils et Fellcissimo rationall interfecto. Quos

Aurelianus victos ultima crudelitate compescuit. Plurimos
nobiles capite 2 damnavit. Saevus et sanguinarius ac neces-
sarius magis in quibusdam quam in ullo amabilis imperator.
Trux omni tempore, etiam fllii sororis interfector, discipllnae
25 tamen -mllitaris et morum dissolutorum magna ex parte cor-
rector.

15. Urbem Romam murls flrmioribus clnxit. Tempi urn

i H. 421, I ; M. 253 ; A. & G. 249 ; G. 407 ; B. 218, 1.

2 H. 410, III ; M. 251 ; A. & G. 220, b, I ; G. 404 ; B. 208, 2, b,



88 EUTROPI BREVIARII

Soli aedificavit, in quo Infinitum aurl gemmarumque consti-
tuit. Provinciam Daciam, quam Traianus ultra Danuvium
fecerat, interinisit, vastato onmi Illyrico et Moesia despe-
rans earn posse retineri. abductosque Romanos ex urbibus et

5 agrls Daciae in media Moesia conlocavit appellavitque earn
Daciam, quae nunc duas Moesias dividit et est in dextrij
Danuvio in mare fluentl, cum antea fuerit in laeva. Occidi-
tur servi sui fraude, qui ad quosdam mllitares viros, amlcos
ipslus, nomina pertulit adnotata falso manum eius imitatus.

10 tamquam Aurelianus ipsos pararet occldere ; itaque ut prae-
venlretur, ab Isdem interfectus est in itineris medio, quod
inter Constantmopolim et Heracleam est stratae veteris;
locus Caenoplirurium appellatur. Mors tamen eius inulta
non fuit. Meruit quoque inter Dlvos referrl.

Tacitus Emperor, 275-276 a.d.

in 16. Tacitus post hunc suscepit imperium, vir ggregie mora-
tus et rel publicae gerendae idoneus. Nihil tamen clarum
potuit ostendere intra sextum mensem imperil morte prae-
ventus. Florianus, qui Tacito successerat, duobus mensibus
et diebus xx in imperio fuit neque quicquam dignum me-

20 moria egit.

Probus Emperor, 276-282 a.d.

17. Post hunc Probus, vir inlustris gloria mllitarl, ad
administrationem rel publicae accessit. Gallias a barbaris
occupatas ingenti proeliorum felicitate restituit. Quosdam
imperium usurpare conatos, scilicet Saturnlnum in Oriente,
25 Proculum et Bonosum Agripplnae, certaminibus oppressit.
Vineas Gallos et Pain ion ids habere permlsit, opere mllitarl
Almam montem apud Sirmium et Aureum apud Moesiam
superiorem vlnels cousoruit et prdvincialibus colendos dedit.



LIBER IX. v 89

Hie cum bella innumera gessisset, pace parata dixit brevl
milites necessarios non futuros. Vir acer, strenuus, iustus
et qui Aurelianum aequaret gloria militari, morum autem
clvllitate superaret. Interfectus tamen est Sirmi tumultu
5 militari in turrl ferrata.

Carus Emperor, 282-283 a.d. Carus and Numerianus
Emperors, 283-284 a.d.

18. Post hunc Carus est factus Augustus, Narbone natus
in Gallia. Is confestim Carmum et Numerianum filios Cae-
sares fecit. Sed dum bellum adversus Sarmatas gerit, nun-
tiato Persarum tumultu ad Orientem profectus res contra

10 Persas nobiles gessit. Ipsos proelio fudit, Coclien et Cte-
sipbontem, urbes nobilissimas, cepit. l£t cum castra supra
Tigridem haberet, vi divlni fulminis periit. Numerianus
quoque, fllius eius, quern secum Caesarem ad Persas duxe-
rat, adulescens egregiae indolis, cum oculorum dolore corre-

15 ptus in lectlcula veheretur, irapulsore Apro, qui socer eius
erat, per Insidias occlsus est. Et cum dolo occultaretur
ipsius mors, quousque Aper invadere posset iinperium, f etore
cadaveris prodita est. Milites enim, qui eum sequebantur,
putore commoti deductis lecticulae pallils post aliquot dies

20 mortem eius notam habere potuerunt.

Diocletian Emperor, 284-305 a.d.

19. Interea Carmus, quern Caesarem ad Partbos proficiscens
Carus in Illyrico, Gallia, Italia rellquerat, omnibus se scele-
ribus inquinavit. Plurimos innoxios flctls crlminibus occi-
dit, matrimonia nobilia corrupit, condiscipulis 1 quoque, qui

25 eum in auditorio vel lev! fatigatione taxaverant, perniciosus

i H. 391, I ; M. 214 ; A. & G. 234, a ; G. 359 ; B. 192, 1.



90 EUTROPI BREVIARI1

fuit. Ob quae omnibus hominibus invlsus non multo post
poenas dedit. Nam de Perside victor exercitus rediens,
cum Carum Augustum fulmine, Numerianum Caesarem In-
sidils perdidisset, Diocletianum imperatorem creavit, Dal-
5 matia oriundum, virum obscurissime natum, adeo ut a
plerlsque scrlbae filius, a nonnullls Anulllnl senatoris llber-
tinus fuisse credatur.

20. Is prima militum contione iuravit Numerianum nullo
suo dolo interfectum, et cum itixta eum Aper ? qui Numeriano

10 Insidias fecerat, constitisset, in conspectu exercitus manu
DiocletianI percussus est. Postea Carinum omnium odio et
detestatione viventem apud Margum ingenti proelio vicit,
proditum ab exercitu suo, quern fortiorem habebat, aut certe
desertum, inter Viminacium atque Aureum montem. Ita

15 rerum 1 Romanarum potitus cum tumultum rusticani in
Gallia concitassent et factioni suae Bacaudarum nomen
imponerent, duces autem haberent Amandum et Aelianum,
ad subigendos eos Maximianum Herculium Caesarem mi-
sit, qui levibus proelils agrestes domuit et pacem Galliae

20 reformavit.

21. Per haec tempora etiam Carausius qui vllissime natus
strenuae militiae ordine famam ggregiam fuerat consecii-
tus, cum apud Bononiam per tractum Belgicae et ArmoricI
pacandum mare accepisset, quod FrancI et Saxones Infesta-

25 bant. Multls barbarls saepe captls nee praeda integra aut
provincialibus reddita aut imperatoribus missa cum suspi-
cio esse coepisset consulto ab eo admittl barbaros, ut transe-
untes cum praeda exciperet atque hac se occasione dltaret,
a Maximiano iussus occldl purpuram sumpsit et Britannias

30 occupavit.

1 JI. 410, V. 3 ; M. 231 ; A. & G, 223, a ; G, 407, x, 2, (d) ; 3- 212, 2,



LIBER IX. 91

Diocletian makes Maximianus Herculius Augustus, Con-
stantius and Maximianus Caesars.

22. Ita cum per omnem orbem terrarum res turbatae es-
sent, Carausius in Britanniis rebellaret, Achilleus in Aegypto,
Africam Qulnquegentianl Infestarent, Narseus Orient!
bellum Inferret, Diocletianus Maximianum Herculium ex

5 Caesare fecit Augustum, Constantium et Maximianum
Caesares, quorum Constantius per flliam nepos Claudi tra-
ditur, Maximianus Galerius in Dacia baud longe a Serdica
natus. Atque ut eos etiam adfinitate coniungeret, Con-
stantius privignam Hercull Theodoram accepit, ex qua

10 postea sex llberos, Constantlni fratres, habuit, Galerius
flliam Diocletian! Valeriam, ambo uxores quas babuerant
repudiare compulsi. Cum Carausio tarn en, cum bella fru-
stra temptata essent contra virum rel 1 mllitaris peritissi-
mum, ad postremum pax convenit. Eum post septennium

15 Allectus, socius eius, occidit, atque ipse post eum Britannias
triennio tenuit. Qui ductu AsclepiodotI, praefecti praetorio,
oppressus est. Ita Britanniae decimo anno receptae.

23. Per idem tempus a Constantio Caesare in Gallia bene
pugnatum est. Circa Lingonas die una adversam et secun-

20 dam fortunam expertus est. Nam cum repente barbarls in-
gruentibus intra civitatem esset coactus tarn praecipiti neces-
sitate ut clausis portis in mtirum funibus tolleretur, vix
qulnque horls mediis adventante exercitu sexaginta fere
milia Alamannorum cecidit. Maximianus quoque Augustus

25 bellum in Africa profligavit domitis Qumquegentianis et
ad pacem redactis. Diocletianus obsessum Alexandriae
Achilleum octavo fere mense superavit eumque interfecit.
Victoria acerbe usus est; totam Aegyptum gravibus pro-

1 H. 399, 2 ; M. 226, 1 ; A. & G. 218, a ; G. 374 ; B. 204, 1.



92 EUTR0P1 BKEVIARII

scrlptionibus caedibusque foedavit. Ea tamen occasione
ordinavit provide multa et disposuit, quae ad nostram aeta-
tem manent.

24. Galerius Maximianus primum adversus Narseum proe-
5 lium msecundum habuit inter Callinicum Carrasque con-

gressus, cum in consults magis quam ignave dlmicasset;
admodum enim parva maim cum copiosissimo hoste com-
misit.

25. Pulsus igitur et ad Diocletianum profectus cum el
10 in itinere occurrisset, tanta Insolentia a Diocletiano fertur

exceptus ut per aliquot passuum mllia purpuratus tradatur
ad vehiculum cucurrisse ; mox tamen per lllyricum Moesi-
amque contractis copiis rtirsus cum Narseo, Hormisdae et
Saporis avo, in Armenia Maiore pugnavit successti ingenti

15 nee minore consilio, simul fortitudine, quippe qui etiam
speculatoris munus cum altero aut tertio equite susceperit. 1
Pulso Narseo castra eius diripuit ; uxores, sorores, llberos
cepit, Inflnltam extrinsecus Persarum nobilitatem, gazam
Persicam copiosissimam. Ipsum in ultimas regnT solitiidines

20 egit. Quare a Diocletiano in Mesopotamia cum praesidiis
turn morante ovans regressus ingenti honore susceptus est.
Varia deinceps et simul et virltim bella gesserunt Carpls et
BasternTs subactis, Sarmatls victis, quarum nationum in-
gentes captivorum copias in RomanTs finibus locaverunt.

Diocletian abdicat€8 f 305 A.D.

26 26. Diocletianus moratus callide fuit, sagax praeterea et
admodum subtllis ingenil, et qui severitatem suam aliena
invidia vellet explere. Diligentissimus tamen et soller-
tissimus prlnceps et qui imperio Romano primus regiae

1 H. 517, 3, 1) ; M. 382, 2 x. ; A. & G. 320, c ; G. 033 ; B. 283, 3.



LIBER IX. 93

consuetudinis formam niagis quam Romanae libertatis in-
vexerit 1 ador&rique se iusserit, 1 cum ante eum cuncti salti-
tarentur. Ornamenta gemmarum vestibus calciamentlsque
indidit. Nam prius imperil Inslgne in chlamyde purpurea
5 tantum erat, reliqua communis*

27. Herculius autem propalam ferus et incivllis ingenil,
asperitatem suam etiam vultus horrore slgnifieans. Hie
naturae suae indulgens Diocletiano in omnibus est severio-
ribus consiliis obsecutus. Cum tamen ingravescente aevo

10 parum se idoneum Diocletianus moderando imperio esse
sentiret, auctor Herculio fuit ut in vitam privatam con-


1 2 3 4 6 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Online Library4th cent EutropiusEutropius → online text (page 6 of 22)