Ely Cathedral.

Sacrist rolls of Ely (Volume 1) online

. (page 18 of 20)
Online LibraryEly CathedralSacrist rolls of Ely (Volume 1) → online text (page 18 of 20)
Font size
QR-code for this ebook


Simon de Montacute was by birth and position a great man, and may
very naturally have assumed the character of friendly patron to the man
whom he had helped to raise from the Sacristy to the Priory, and with
special reason if Alan of Walsingham was a native of Ely and connected
with a family of workmen in the city.

A curious phrase in the History of Ely tells us that on the day in which
the Bishop installed Alan as Prior, when he went home he carried Alan
also with him that they might dine together at Downham ; perhaps the
commencement of a lasting friendship between Bishop and Prior 2 .

Here follows a copy of the deed referred to above, the Ordinacio, which was
signed by Alan himself and Robert of Sutton, the Sacrist.

In Dei nomine Amen. Quia inter vires anime rationalis memoritina noscitur esse
labilis et imperfectionis humane nubilo caligata novercante semper oblivione inimica
memorie qua fluxu temporis pereunte deperissent pariter universa retroacta et effugissent
a mortalium noticia nisi miseracio diuina prouidisset remedium usu literarum per quas
rerum gestarum antiquitas emortua frequenti repeticione representetur legentibus quasi
rediviua.

Idcirco presens scriptum indentatum peroratur ut universi quorum interest per
hoc perpetualiter edocti memoriter teneant per temporum curricula futurorum quamdam
composicionem seu ordinacionem inter religiosos viros dominum Alanum de Walsingham
Priorem Ecclesie Cathedralis Eliensis et capitulum dicte Ecclesie ac fratrem Robertum
de Suttone tunc Sacristam ejusdem Ecclesie pro communi utilitate Ecclesie sue omni-
umque et singulorum fratrum ejusdem Ecclesie unanimi consensu et voluntate communi



1 The same shields are on the West front of the Lady Chapel.

2 " Hoc eodem die ut starent simul in mensa apud Downham, rediens pariter ilium
secum adduxit." Lambeth MS. 448.



QXwtnbix C 165

omnium et singulorum factas et editas in perpetuum duraturas dignasque perpetue
memorie commendari.

In primis denique cum constet dictum dominum Alanum priorem cum magno labore
suo et industria ac sumptibus etiam permaximis aliquo tempore perquisisse de Rogero de
Wygenhale, Nicholo de Walshame et Domino Iohanne le Baas Rectore Ecclesie de
Buketone tria messuagia nunc redacta in unum apud Brame, quater viginti et septem
acras tres rodas terre arabilis in diversis peciis, viginti septem acras terre falcabilis cum
separali pastura et cum [arundineto] adjacente ac plscaria vocata Herewardisbeche
duodecim etiam denaratis redditus assise per annum provenientis de Tenementis Henrici
de Swafham in Ely et unam libram piperis de tenementis de Brays in Ely ac unum
mesuagium in Ely in !quo Willielmus Meche manere solebat, et duas seldas edificatas
in mesuagio quod fuit Domini Iohannis le Baas in Ely cum uno gardino dicto mesuagio
adjacente cum omnibus juribus et appendiciis quibuscunque ad omnia et singula predicta
tenementa quoquo modo spectantibus seu pertinentibus.

Perquisivit etiam idem Dominus Alanus Prior de Simone de Suttone Capellano,
Ricardo de Barentone Clerico, Simone le Brasour de Ely et Willielmo de Herford
Capellanis quedam tenementa que nuper fuerunt Domini Iohannis Morice Militis et
Margarete uxoris sue videlicet unum mesuagium sexaginta et octo acras terre arabilis,
quindecim acras prati et dimidiam, quinque solidatas et octo denaratas redditus, duas
partes unius gurgitis, ac medietatem duorum mesuagiorum in Ely et Brame cum omni-
bus suis juribus et pertinenciis quibuscunque ad predicta tenementa qualitercunque
spectantibus.

Volens igitur prefatus Dominus Alanus Prior omnia et singula predicta tenementa in
Ely et Brame per eum ut premitatur sic perquisita ad usus necessarios totius sui conventus
utiliter provenire. Ipse cum consensu communi et voluntate unanimi omnium et
singulorum fratrum totius capituli, habito super premissis frequenti tractatu ac diligenti
cum deliberatione matura per dies et annos continuata concessit diffiniuit statuit et
ordinavit.

Primo quod custodia de Brame cum omnibus terris et tenementis ejusdem in Ely
simul et Brame ac omnibus aliis pertinenciis suis quibuscunque integre remaneat penes
Elemosinarium, qui pro tempore fuerit, officio Elemosinarie annexa et perpetualiter
unita. Idem vero Elemosinarius solvet annuatim pro anniversario dicti Domini Alani et
domini Iohannis de Craudene nuper Prioris ac Ade et Agnetis Patris et Matris predicti
Domini Alani tenendo et annis singulis faciendo sexaginta sex solidos et octo denarios
argenti : Videlicet quadraginta solidos in usus pauperum per manus ipsius Elemosinarii
fideliter errogandos et viginti sex solidos et octo denarios pro bona et sufficienti pitancia
in die anniversarii predicti per eundem Elemosinarium conventui exhibenda. Solvet
etiam annuatim dictus Elemosinarius Sacriste Eliensi qui pro tempore fuerit duas marcas
argenti in partem solucionis cujusdam pensionis annue quinque marcarum cum quad-
raginta solidis de sacristaria Eliensi accipiendis Aurifabro Ecclesie Eliensis ab antiquo
debitis pro arte et labore suo in vasis argenteis et aureis reliquiis et aliis Ecclesie
jocalibus cum opus fuerit reparandis, faciendis et emendandis ad feretra in Vestiario
et Refectorio Ecclesie Eliensis supradicte sicut solebat Aurifaber ex antiqua Ecclesie
consuetudine vasa hujusmodi reliquias et jocalia reparare facere vel emendare. Inueniet
insuper idem Elemosinarius ad assignacionem Prioris Supprioris seu alterius presidentis in
Prioris Supprioris absencia per vnum diem semel in ebdomada expensas tamen moderatas
pro recreacione fratrum cum indiguerit. Et in singulis huiusmodi recreacionibus in fine
prandii et cene dicant fratres cum graciarum accione Anima domini Alani Prioris et
anime omnium fidelium defunctorum per Dei misericordiam in pace requiescant, amen. Et
calculabit dictus Elemosinarius annuatim infra vnum mensem vel saltern infra duos
menses proximo sequentes post festum sancti Michaelis Archangeli de omnibus receptis et
expensis de Brame simul cum expensis pro recreacione fratrum per ebdomadas factis.
Et siquid residuum fuerit de receptis inter fratres singulos pro illorum indigenciis aliqualiter



1 66 (gtppenbir C

suplendis vna cum duplicibus presidencium et custodis de Brame equa distribucione
diuidatur. Saluis semper et deductis necessariis reprisis pro ipsis rebus sustentandis et in
statu bono vt in agricultura et stauro sufficienti continue conseruandis ac aliis oneribus
eisdem terris et tenementis quoquo modo incumbentibus supportandis. Verum quia
felicis memorie dominus Iohannes de Craudene Prior nuper Eliensis inter cetera bona
que sui regiminis tempore fecit Eliensi ecclesie vnum fuit quod ad appropriacionem
ecclesie de Sudbourne cum Capella de Orford multum iuuit vna cum expensis quas
dictus dominus Alanus Prior ad execucionem appropriacionis predicte contulit larga
manu, quapropter iustum esse videtur et consonum racioni quod ad perpetuam pro suis
beneficiis vtriusque memoriam Alani videlicet et Iohannis Priorum, necnon ad recom-
mendacionem animarum suarum habendam inter fratres deuociorem predictus dominus
Alanus Prior cum consensu communi tocius capituli concessit similiter et diffiniuit, statuit
et ordinauit quod de prouentibus ecclesie de Sudbourne cum capella de Orford preter
pensionem annuam pro scolaribus ad studium generale mittendis in constitucionibus
Benedicte Pape duodecim taxatam tres solidi et quatuor denarii argenti vnicuique fratrum
cum duplicibus presidencium in die anniuersario predictorum Alani et Iohannis Priorum
tento et obseruato graciarum nomine annis singulis persoluantur. Et totum residuum
emolumentorum omnium de predictis ecclesia et capella proueniencium in vtilitates
integre cedat Prioratus. Et licet euidenter appareat per quasdam bullas summorum
Pontificum Priori et Conventui de Ely specialiter concessas ac eciam per certas euidencias
in iure communi in fauorem religiosorum inuentas, quod dicti prior et conuentus ac alii
religiosi sub regula canonica degentes a prestacione decimarum Noualium ac de incrementis
animalium suorum decimas dare minime teneantur, nos tamen dicti Prior et Conuentus
pie consideracionis affectu onera grauia et quasi inportabilia officio Sacristarie nostre
hiis diebus maxime incumbencia nolentes occasione dicte perquisicionis predicto officio in
aliquo preiudicare ipsas decimas noualium ac incrementorum animalium ac eciam omnium
et omnimodarum aliarum rerum ex antiquo de consuetudine decimabilium de dictis
tenementis qualitercunque proueniencium ad honorem Dei et ecclesie nostre Eliensis dicto
officio Sacristarie soluendas concedimus per presentes. In quorum omnium et singulorum
testimonium tria sigilla videlicet commune Capituli Eliensis predicti ipsius domini Alani
Prioris et officii Sacristarie predicte presenti Indenture sunt appensa, cuius vna pars penes
Conuentum in Cancellaria sua et alia pars penes Sacristam remanent ad perpetuam

memoriam et corroboracionem premissorum. Datum in capitulo

...die mensis Februarii Anno domini millesimo CCCmo sexagesimo secundo Et regni
regis Edwardi tercii post conquestum tricesimo septimo.



APPENDIX D.



Z$t ยง


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 18 20

Online LibraryEly CathedralSacrist rolls of Ely (Volume 1) → online text (page 18 of 20)