James Gairdner.

Three fifteenth-century chronicles, with historical memoranda by John Stowe, the antiquary, and contemporary notes of occurrences written by him in the reign of Queen Elizabeth online

. (page 16 of 20)
Online LibraryJames GairdnerThree fifteenth-century chronicles, with historical memoranda by John Stowe, the antiquary, and contemporary notes of occurrences written by him in the reign of Queen Elizabeth → online text (page 16 of 20)
Font size
QR-code for this ebook


pugnarent cum eo, et in bello essent contra eum, tam a dextris quam
a sinistris, et post tergum ejus, ut sic eum Edwardum insidiose
interficerent eum (sic). Contigit enim ut prefatus nuncius venisset
in itinere suo ad quandam ecclesiam circa Northampton audire

" So in MS.



BRIEF NOTES. 163

missam, semper occurrit ad mentem suam ut rediret ad Regem
Edwardum, nesciens veraclter quid ejus negoclum proficeret, aut
pro se vel contra se. Sic sepius die ac nocte hoc in suo pectore
revolvens, domuin ad se reversus, credens se magis Deo placere et
aniniam suam salvare, omisso ncgocii sui itincre, cum nimia festina-
cione ad Regem Edwardum cum omnibus literis in suo kascat
existentibus rediit, gratiam et misericordiam ab ilio petens, qua a
Rege concessa, totum processum Regi intimavit ac omnes literas ei
demonstravit. Hoc omni comperto et cognito. Rex accepit copias
omnium illarum literarum et remisit nunciura praedictum in itinere
suo ut prius proposuit, precipiens ei, ut juratus erat, ut esset fidelis
sibi, et post negocium, si posset, rediret ad Regem, &c. Quo recesso
Rex statim misit pro dominis et aliis qui proditorie eum decipere
nitebantur, in quos judices Regis executiones impleverunt ut supra.
Anno Domini M.cccc.lxij post Pascha contigit quondam puerulum
quasi xj annorum etate in crepusculo ire in stratam circa novum
collegium Cantebrig'* et Clare Halle vel aulam Sancte Trinitatis
ibidem; ubi obviam habuit quendam senem, ut sibi videbatur, cum
prolixa barba et debili vestura; quo viso puerulus, nimio terrore
territus voluit aufugere nee potuit leviter. Cui senex dixit, " Veni
istuc proxima nocte isto tempore noctis et dicam tibi aliqua nova,"
et recesserunt ab invicem. Secunda nocte similiter obviaverunt ut
prius, sed puer valde erat timidus in ejus aspectu. Tertia nocte, ut
videbatur sibi, non potuit eligere, sed potius coactus rediit ad
eundem locum. Cui senex dixit " Vade jam et die cuicumque quod
infra istos duos annos erit tanta pestilencia et famis ac interfectio
hominum quanta nullus vivens vidit perantea; " et hoc dicto recessit.
Spiritus ut credebatur, nam puerulus postea examinatus et interro-
gatus per Magistrum W. Mylcton, Theologie doctorem, et alios,
dixit quod non vidit nee audivit ilium senem super terram ambu-
lantem, &c.

* King's College.



A BRIEF LATIN CHRONICLE,

BEING THE CONCLUDING PORTION OF A WOEK ENTITLED

"COMPILATIO DE GESTIS BRITONUM ET ANGLORUM."

[From MS. Arundel 5, College of Arms.]



Henricus vj"'** filius predict! regis Henrici apud Windeleshore in
festo Sancti Nicholai episcopi et confessoris natus, in etate ix
mensium et xv dierum, regnare cepit supra dicto ultimo die Augusti.
Et in dominica die in festo Sancti Leonardi Abbatis, Anno Domini
Millesimo CCCC°.xxix°. et anno regni sui viij° apud Westmonasterium
coronatur, Domino Henrico Wintoniensi episcopo time cardinali
tituli Sancti Eusebii ibidem presente. Et anno regni sui decimo
idem rex apud civitatem Parisiensem ix" die Decembris etiam

coronatur, presente ibidem cardinale supradicto. Anno autem ^

hujus regis fuit prelium apud Vernoll in Ferche inter Johannem
ducem Bedfordie regentem Francie et Francos ac Scottos. Ubi
cum dicto duce fuerunt Comes Sarum, Comes Southfok, dominus
Wylughby, dominus Scales, dominus Ponynges, Willelmus Oldale
cum retinencia ducis Exonie tunc infirmi. Et in dicto bello ex
parte Francorum captus est dux de Launson; occisi vero sunt
ibidem bastardus de Launson, Comes de Navern et Comes de Marre-
boii. Ex parte autem Scottorum perempti sunt Archibaldus Comes
de Douglasse, Comes de Boghan. Comes de Marre, Comes de Murrey,
Jacobus Douglas filius dicti comitis, Alexander Lyndesey miles;
AVillelmus Douglas de Danlanryk,^ Matheus Pork, Hugo Orth,
milites, et alii quam plures, tam de Francis quam de Scottis in ipso

» Blank in MS. ^ Drumlanrig.



A BRIEF LATIN CHRONICLE. 165

bello et fuga ad numerum vij m' ct ultra. Postea vero in fovels
dicte ville inventa sunt, ut dicitur, liij m' submcrsa." Et super his
omnibus semper Deo gratias.

Anno xiiij" hujus regis Henrici Philippus dux Burgundie, contra
fidelitatem suam, villain Calisic obsidiavit cum magno apparatu et
multitudinepopuli copiosa; fuerunt enim ibi, secundum estimacionem,
plus qiiam c. milia virorum. In tentoriis et pavilionil)us xm', in
magnis gunnis xxviij, in cressetes ardentibus in nocte vij m', in gall.''
vij m', in parvis gunnis vocatis ribaldis vij m\ in crosbowes x m', in
carectis xij m*.

Pro qua quidem obsidione dissolvenda transfretavit Dominus
Humfridus, dux Gloucestrie, cum quam pluribus magnatibus et pro-
ceribus ac multitudine populi ad numerum Ix m', Calisiam usque
properans. Sed ante ipsius adventum, Comes de Morten et Dominus
de Cammysh cum suis ad numerum ij m' di. dictam villam Calisie
tutissime conservantes illam obsidionem infra dies paucos viriliter
confregerunt et plurimos ibidem occiderunt. Qui quidem dux
Burgundie cmn suis, cognito quod dux Gloucestrie cum tanta
potestate Anglorum in proximo adventaret, veritus et confusus,
celerrime capit fugam. Postea vero quam predictus dux Gloucestrie
Caliam * venisset, exinde in Picardiam et Flandiam per dies xj
procedendo villas combussit. Ubi etiam Comes Huntingdon et sui
villam de Popering cremaverunt ac plurimos peremerunt, et circiter
festum Sancti Bartholomei Apostoli proximo sequens Dux Glouces-
trie memoratus ac magnates cum proceribus et populo suo in Angliam
prospere remearunt.

Anno eodem, infra mensem proximo sequentem quo prefatus dux
Burgundie villam Calisie taliter obsedisset et inde gratia Dei pro-
fugatus fuisset, Jacobus rex Scottorum perjurus Castro de Rokes-
burgh in Northumbria cum suo exercitu, ut fertur, ad numerum
C M^ et ultra, obsidionem opposuit; ubi nichil profecit. Nam pre-
nobilis ille miles Radulphus Greye. cum Ixxx viris strenuis, dictum
castrum fortiter custodivit et dicto regi Scottorum et exercitui suo
' So in MS. '' " Gally-gun, a kind of culverin."— Halliwell.



166 A BRIEF LATIN CHRONICLE.

viriliter restitit. Audito autem quod Arcliiepiscopus Eboracensis,
episcopus Dunelmensis ac Comes Northumbrie cum maxima potestate
borealium eisdem obviare infra breve proponebant, rex prefatus et
suus exercitus territi et confusi protinus aufugerunt. Et circiter
mensem Martii extunc proximo sequentem idem rex, iniqua suasione
ac consilio Comitis de Athel, avunculi sui, et aliorum sibi in hoc
favencium, per quemdam Scottum, Willelmum Grame vulgariter
nominatum, et quosdam alios, nocte quadam, dum se rex ad lectum
disponebat, camisia et braccis solummodo indutus, improvise territus
et in cloacam proprie camere fugatus, cum spatis crudeliter et
inhumane est occisus. Fertur enim ipsum circa xxx vulnera in
corpore habuisse, quorum vij letalia videbantur. In evidenciam
cujus rei quidam legatus apostolicus in Scotia tunc existens dictam
camisiam postmodo Domino Pape, ut dicitur, deferebat. Benedictus
sit Dominus Deus qui tam sepius servulos suos eripuit de manibus
querencium eis mala, perjurosque et pacem turbantes confudit et
evertit !

Anno Domini millessimo CCCC^-xlv., xxx die mensis Maii coro-
natur Margareta filia regis Cecilie in reginam Anglie apud Vest-
monasterium. Sed advertendum est quod infra breve post con-
tractum factum cum dicta Margareta in partibus transmarinis per
Willelmum ducem Suthfolk, amissa est Cenomannia cum Ande-
gavia. Deinde paulatim (quorum prodicione aut ignavia novit
Deus) amissa est tota Normannia cum civitate Parisius, &c. Deinde
similiter amissa est Burdegalia cum tota Vasconia, &c. Ad cujus
recuperacionem missus est nobilis ills belliger Comes Salopie cum
filio suo, domino de Lyel, et aliis, qui viriliter eam recuperaverunt.
Sed, quod dolenter refero, incaute seu capitose se dantes cuidam
conflictui cum Francigenis, ibi interfecti sunt, et readquisierunt
Francigene omnia que illic erant, et sic adhuc pacifice detinent.

Anno Domini millesimo CCCC°.lvij°. spoliata est villa de Fowe
in Cornubia per piratas; et eodem anno in mense Augusti spoliata
est villa de Sandwiche per piratas, et naves et pene omnia bona
mobilia in utrisque villis abducta sunt.



A BRIEF LATIN CHRONICLE. 167

Anno Domini millesimo cCCC^Jvij". et Iviij extitit quidam nomine
Raginaldus Pokok, nacione Wallicus, sacre theologie doctor, et
Cicestrensis episcopus, ingenio quidem et scientiu satis clarus, et
in primeva etate leputatus boni regiminis, ct lioneste fame; hie
tamen posterius, instigante Diabolo, proprio nimis innitens ingenio,
proprie salutis et aliorum factus quasi immemor, postposita, inio
quasi fere rejecta, priori innocencia, et in niultis fide spreta catliolica,
sanctorum doctorum et patrum sanctiones et dicta, imo scripture
sacre supereminentera veritatem quasi pro vili habens, dictamen
rationis humane in multis extulit super hec omnia. Unde sic, velut
secundus Lucifer supra ceteros estimans se et extoUens, veteres
quasdam pestiferas hereses damnatas renovavit, novasque satis
noxias superadjecit, quarum multas, tum propter earuni enormitatem,
turn propter aliorum infirmorum scandalum, silencio committendas
esse sacius estimo quam dicendas. De Eukaristia divinissima pro-
tervissime sensit, et Sanctum Dionisium pro se allegavit, qui tamen
Dionisius plane in contra scripsit. Ecclesiastica divina officia per
sanctos patres disposita, et a multis Sanctis probateque vite viris a
diu in ecclesiis usitata ad Dei laudem et fidelium salutem, vilipendit;
quattuor articulos simboli sacro-sancti omisit, (fee.**

Has et quam plures alias asserciones frivolas et hereticas in ejus
libris sparsim inventas, ct publice apud Lambytli coram Domino
Cantuariensi Archiepiscopo, episcopis, doctoribus et clero inibi
assistentibus prelatas et sibi objectas, non negavit se dictus Ragi-
naldus dictasse, tenuisse, ac per se et suos precones propalasse, et
alios quam plurimos eisdem infecisse. Examinate igitur diligenter
et mature ibidem dicte hereses, et alie quam plurime, per Dominum
Thomam Cantuariensem archiepiscopum, episcopos, doctores, et
reliquum clerum damnate sunt, et multi de libris ejus hereticis
publice combusti sunt; quidam Oxon. in processione generali, quidam
autem in cimiterio ecclesie Cathedralis Sancti Pauli, London. Ubi
et idem Raginaldus dominico die tempore sermonis omnia hujusmodi
dogmata perversa et heretica publice in scriptis abjuravit, anathema-
* Here three lines are left blank in MS.



168 A BRIEF LATIN CHRONICLE.

tizavit, abrenunciavit, canoniceque correccioni se subjecit. Unde et
episcopatu Cicestrensi pri vatus, vite private seu solitarie adjudicatus est.
Multi tamen ejus doctrina pestifera infect! , permanserunt in errore.

Circiter istud tempus Jacobus rex Scocie populura suum nobiliter
rexit, fures et oppressores cohibens, agriculturam amplians,sanctam(?)
justiciam servans. Hie anno Domini 1460, cum suo exercitu obsedit
castrum Rokisburgh et per propriam gunnam suam diruptam, cui
astitit, interfectus est. Exercitus tamen ejus idem castrum prostravit
et recessit.

Anno Domini millesimo cccc^.lvij., sacro tempore quadragesi-
mali, London' facta est concordia inter Dominum Ricardum ducem
Eboracensem, Comitem de Warwyc, et comitem Sarum, cum suis,
ex parte una, et ducem Somersetie, et Com.item Northumbrie et
dominum Clifford, cum suis, ex parte altera, per illustrem regem
Henricum et alios dominos regni spirituales et temporales ; gravis
enim, et periculosa dissensio orta fuerat inter predictos dominos
super interfeccione quorundam dominorum apud villam Sancti
Albani; quorum interfeccio inquietans et accendens corda mul-
torum, satisfactione quadam facta, prestante Altissimo, partim sopita
est. Sed non diu permansit. Nam anno Domini millesimo
CCCC^.lix", insurrexerunt iterum predicti domini, scilicet Ricardus,
dux Eboracensis, comes Merchie, filius ejusdem ducis, comes Sarum,
comes Warwyc, cum grandi comitatu, et juxta Ludlaw circiter festum
Sancti Edwardi Confessoris, ad bellura campestre se parabant. An
sic convenerant ad reformandum mala regni, tiut sui ipsorum salvam
custodiam, vel quavis alia causa, novit Deus. Contra quos rex ipse
cum proceribus regni et copioso exercitu in bellum properavit;
mora autem ibi facta, recesserunt multi a duce et comitibus et regi
se submittentes ad graciam ejus recepti sunt. Dux autem Ebora-
censis cum predictis doininis et paucis de suis, relicto in nocte campo,
celerem fugam inierunt. Dux namque Eboracensis cum paucis
Hyberniarn adiit; tres reliqui comites cum paucissimis usque Calisiam
navigio pervenerunt. Confiscantur interim eorum predia, diripiun-
tur alia bona. Interim inter ducem. Somersetie, capitaneum castri



A BRIEF LATIN CHRONICLE. 169

de Gcyncs, cum suis, et Calislcnses, fact! sunt iuterdurn conflictus, et
multi corrucrunt.

Eodoni anno, circitcr festum Sancti Edmundi Regis et Martiris,
convocato parliainento apud Coventre, indictati sunt ibidem dicti
Dux ct trcs Comites cum aliis multis militibus et magnatibus super
grandi prodicione et declarati pro atcyntid traytoiors per dominos
illius parliamenti ; et ea que per dictos ducem et dominos de insur-
reccione sua apud villam Sancti Abani in priori parliamento appro-
bata sunt, in isto penitus sunt cassata. Et in festo Sancte Agnetis
proximo sequente, dicti Dux et domini in civitate London, publice
proclamati sunt pro atei/ntid tnii/tours, et sic manserunt usque cir-
citer festum Sancti Johannis Baptiste proximo sequens.

Anno Domini millesimo CCCC^.lx'^, circiter festum Nativitatis
Sancti Jobannis Baptiste, redierunt predicti tres comites in Angliam
cum comitatu mediocri, et mvilti, audito eorum adventu, adheserunt
eis. Civitatem London, infra octavas Apostolorum Petri et Pauli
pacifice ingressi sunt, et, quibusdam ob scelera sua in Chepa decapi-
tatis, duo comites iter versus regem arripuerunt. Et in festo Sanc-
torum Septem Fratrum, facto congressu juxta Northamptone, favore
cujusdam domini ex parte regis regale tentorium ingressi sunt et
victoriam obtinuerunt. Ubi interfecti sunt, ex parte regis, dux de
Bokyngham, comes Salopie, dominus Beaumount, dominus Egre-
mund, cum aliis, et multi ex ea parte fugientes submersi sunt. Rex
vero cum comitibus Merchie et Warwic, London, honorilice reduc-
tus, in pallacio episcopi Londoniensis hospitatus est.

Interim, domino Scales cum multis aliis Turrim London, servante,
factis jacturis gunnorum in extra existentes obsessores Turris et
nautas in Tamesi, multi interfecti sunt. Tandem, reddita Turre pre-
dicta Jobanni Wenloc militi obsidenti eam, dominus Scales in nocte
Sancte Margarete volens in cimba evadere ab insidiantibus sibi, captus
et interfectus est. Et infra breve Thomas Browne miles cum aliis
quinque qui super extorcione rapinis et prodicione damnati sunt
apud Tyburne decapitati sunt.

Hoc etiam anno, circiter festum Nativitatis Beate Marie, dux

CAMD. SOC. Z



170 A BRIEF LATIN CHRONICLE.

Eboracensis cum suis de Hibernia in Angliam rediit; et parlia-
mentum apud Westmonasterium circiter festura Sancti Dionisii
inclioatum erat. In Crastino Sancti Dionisii idem dux ad Yest-
monasterium veniens ense erecto palacium regale ingressus ibi
liospitari elegit. Adductis evidenciis quibusdam, se verum lieredera
corone et regni Anglie asserebat; cujus evidencie in illo parliamento
palam ostense in summa tenor talis erat: —

Edward \>e pnd, r'r^th. Kyng of Englond, had eschew, scilicet,
Prince Edward (j filius),'' William Hatefeld (2),* Lyoneil (3),'' Jon of
Gawnte (4),'' &c. Prince Edward had Richard ij, wich died with
owte ysew. William Ilatefeld died with owte ysew. Lyoneil duke of
Clarence had ysew lawfully begete, Philipp hys only dow3ter and eyre,
]>e wich was lawfully coupled to Edmund Mortimer, erle of Marche,
and had ysew lawfully begete, Roger Mortimer erle of Marche and
eyre; wich Roger had ysew Edmunde (j lilius),^ erle of Marche,
Roger (2)/ Anne and Alynor; wich Rogere, Edmund and Alynore
died with owte ysew. And ]?e seyd Anne, by J>e sacramente of matri-
mony cowpled unto Richard erle of Chambryg, J?e sone of Edmund
of Langeley, had ysew and lawfully bare Richard Plantagenet now
Duke of 3ork. Jon of Gaunt gate Harry wich unry3thful]y entretid
9 / Oy - I'^yng Richard l^en beyng olywe/Edmund Mortimer, erle of Marche
A son of ];e seid Philipp dow3ter to Lyoneil. To ]?e wich Richard

Duke of 3ork and sone to Anne dow3ter to Roger Mortimer, erle
of Marche, sone and eyre to \>e seyd Philipp dow3ter and eyre to J?e
seyd Lyoneil ]?e l^rid sone of Kyng Edward iij. j^e ry3th and dignite
of ]7e corone apertenyt and belongitt afore any ysew of J»e seyd Jon
of Gaunt. Notwithstondyng ]>e seyd tituU of dignite of ]>e seyd
Richard of York, ])e seyd Richard, desiryng ]?e wele, reste and
prosperite of Englond, agreit and consentitt ];at ]?e Kyng Harry vj
be had and takyn Kyng of Englond duryng hys naturell lifFe fro
]?is tyme with owte hyrte of his titull, &c.

Where fore |;e Kyng, understondyng J^e seyd titull of ]>e seyd
duke, juste, lawfull, and trew and sufficiente, be ])e awise and assent
'^ Interlined in another hand.



A BRIEF LATIN CHRONICLE. 171

of hys lovdys spirituell and tcniporelc and ]?c comyns in ])e apparle-
ment and by ])cautoritc of j»c same parlcmcnt, dcclarltli, approwithe
ratificit, conferniitt, and acccptit |)e scyd titull just, goodjlawfull and
trew, and Jjcre wnto gifo3t hys assent and agrement of hys free will
and liberte. And over j;', be ))c seyd awyse and autoritc, declari5t,
calli3t, stabili5t, affirmi5t and reputi5t ]>c seyd Richard of York very
trew and ri3tfull eyre to ]>c corons of Englond and France. And
y all o|)er statutes and actes made by any of ]?e Harrys late contrary
to ]>^ awise be anulled, repelled, damned, canceld, woyd and of no
forse or effecte, &c. The Kyng agreitt and consentitt ]>^ ^e seyd
Duke & hys eyres shall after hys natuvell lifFe rejoise J^e corons,
&c. Also J)* all seynges and doynges ajens J7e Duke of York shall be
hye treson, and all actes of parlementes contraryc to jjis principall
acte be woyde and of none effecte, &c.

Cassata ct anullata sunt in hoc parliamento ea omnia que contra
dictum ducem Eboracensem, comites, et alios eis adherentes in par-
liamento priori apud Coventrc edita sunt aut decreta, et restituti
sunt dicti domini dux et comites, cum sibi adherentibus, terris suis,
prediis et juribus prehabitis. Cassata sunt insuper et anullata in
hoc parliamento omnia que statuta seu decreta sunt per Henricum
iiij in suis parliamcntis quo ad successionem sue sobolis in regnum et
coronam Anglie, cum ipse intrueor esset, et jus hereditarium corone et
regni Anglie pertineret ad Philippam tiliam Leonelli filii tercii Ed-
ward! iij, et per eam ad comitem JNIarchie et heredes sues ut supra. ^

Prorogato parliamento, iste dux Eboracensis (cum filio suo Ed-
wardo),*etcoiTiesSarum (cum filio suo Thoma),'' cum decentlapparatu
iter ceperunt versus partes boreales ad sedandas tnrbulencias ibidem
et malefactorcs castijrandos : unde ad villam de Wakefeld venientes
in sancta ebdomada Nativitatis Dominice, in crastino Sancti Thome
]Martiris ad pugnam se parabant. Sed declinante jam die, sive
incuria et negligencia sua, sive fraude et fuga magne partis sui
exercitus, cum proceribus et valettis plurimis intcrfecti sunt per
ducem de Somersett, dominum Clifford, dominum Newyle, &c., qui
cum ferocibus belligeris in illos crudeliter irruerunt; quorum domi-
°- Interlined in another band.



172 A BRIEF LATIN CHRONICLE.

norum interfectorum capita, ut dicitur, super muios civitatis Ebora-
censis obprobiose et dissone ( ?) nimis sunt exposita. Hoc tempore
coraraissa est custodia Turris London, certis Aldermannis et civibus
ejusdem civitatis.

Quibus ita patratis rex Henricus cum duce de Northfolk, Comite
de Warwic et aliis dominis et magno exercitu versus boream pro-
perabat. Vento autem ad villam Sancti Albani, occurrerunt eis
dux Somersetie, dominusCliiFord, &c. cum suo exercitu ; etconserto
gravi prelio xiij° kl. Marcii, sc. in die Carneprivii, multi inde et
hinc interfecti sunt.

Et fugientibus plurimis ex parte regis, f'ugam etiam inierunt dux
Northfolk, Comes Warwic, Comes Arundell, domiuus Boughsher,
dominus de ia Ware, cum multis aliis. Regem Henvicum sic in
campo derelictum accedens dux Somersete cum ceteris dominis, &c.
recepit in suam, ut ita dicam, tutelam seu custodiam. Dominus
autem Bonwyle et Dominus Kyre,'' cum viderent hujuscemodi
casum et fugam suorum, attoniti regi se submiserunt. Quos et ipse
libenter suscepit in graciam; attamen, omni equitate seposita,
nequicia quorundam decapitati sunt.

Facti sunt tunc insultus et inclamationes satis superbe per boreales
belligeros adversus cives Londonienses, quibus illi viriliter resistentes,
quosdam eorum occiderunt; reliquos in fuge latebras compulerunt,
auxiliante Altissimo, cui sit laus perpes et humillima graciarum
accio. Hac tempestate sevissima Borealium latronum prevalente,
multe domus religiosorum, multe ecclesie, multi burgi et ville per
eos nequiter spoliate sunt; nee impune, ut infra patebit. Decreve-
rant etenim Boreales illi predicti, promittentibus hoc eis dominis suis,
ut nomioatissimam illam civitatem Londoniarum cum provinciis
adjacentibus spoliarent, vastarent et subverterent ; quod et ex veri-
simili perpetrassent, si non singularis gracia Christi Jesu servulis
suis celerius consolatorem et laude dignum destinasset defensorem.

Tercio namque kalendas Marcii illustrisimus ille princeps Ed-
wardus, pro tunc Comes Merchie dictus, auditis prius his civitatis
London, et vicinarum provinciarum periculis, post victoriam inimi-

" Kyriell.



A BRIEF LATIN CHRONICLE. 173

corum suorum in partibus celitus Wallie adeptani, adjuncto sibi
Comite Warwic, cum grandi comitatii pacifice London, est ingrcssus.
Secessit interim rex Ilenricus cum ducibus, comitibus ct bclligeris
Borealibus versus Boream et Eboracum usque pcrvcnit.

Edwardus autem predictus ij" die Marcii proclamari fecit London,
articulos concernentes jus suum ad coronam regni Anglic; et se-
qucnti die, convocatis dominis spiritualibus ct temporalibus illic
prcsontibus, expressi sunt predicti articuli coram eis et approbati.
Quarto autem die ejusdem mensis post processionem generalem
London, solenniter factam, episcopus Excestrensis ad crucem Sancti
Pauli sermonem fecit satis laudabilem, titulumque dicti Edwardi
ad regnum Anglie multiplici cvidencia patefecit; objeccionibus que
in ejus oppositum fieri possent patulo respondit, et eas excussit.
Completo sermone isto eximio, dominus Edwardus cum dominis
spiritualibus et temporalibus et magna populi frequencia eodem die
ad Westmonasterium equitavit ; ubi in Westmonaster hall sedis
regalis possessionem suscepit. A monachis quoque ibi cum pro-
cessione sibi occurrentibus honorifice receptus est. Commendato
eidem per eosdem sceptro regali, possessionem in regis palacio
obtinuit. Nee dum tamen inunctus est aut regio diademate insig-
nitus ; sed his decentissime peractis, ad locum suum London., con-
gaudentibus populis, remeavit.

Facta interim sagaci provisione pro magna pecuniarum levanda
copia, dictus Edwardus cum duce Northfolk, comite Warwic, domino
Fawconbrigge, in copioso exercitu septentrionales oras petierunt.
Cum autem pertransita Trenta prope Ferebrigge, advenissent, quo-
niam exercitus regis Henrici non longe a dicta villa aderat, ad pugnam
se protinus preparabant. Die igitur sacratissime Dominice Falmarum ,
post meridiem, inter Ferebrigge et Tadcaster, accedentibus aciebus
utriusque exercitus ut mutuos ictus confligendo ingererent, plurimi
equestres armaciorcs ex parte regis Edwardi terga vertentes et dicti
Edwardi cariagium et annonam hostiliter auferentes effugerunt. Sed
rex Edwardus virili animo suos animavit ad certamen ; dux quoque
Northfolke, Comes Warwic, dominus Fauconbrigge, cum suis turmis



174 A BEIEF LATIN CHRONICLE.

audacter in adversarios irruentes, plurimos prostraverunt, et liorren-
dam stragem eis intulerunt, multis ex parte sua occisis. Cumque
post diutinam pugnam belligeri Boreales, cernentes se imbecilliores,
fuge presidio se commisissent, insecuti sunt eos viri acriores ex
parte regis Eflwardi et magnam cedem eis intulerunt ; plurimi quo-
que ipsorum Borealium per aquas evadere querentes submersi sunt.
Numerum interfectorum ibi solus veraciter cum suis civibus novit
Deus; secundum tamen estimacionem plurium numerus eorum ex-
cedebat [xxviij M^].'*^ Domini multi et milites multo plures cum
plebanis ibi pariter corruerunt.

Fugientes duces Somersete et Exetrie cum reliquis, insecutus
est dominus Edwardus cum suis dominis et exercitu, et Eboracum
usque pervenit ; eos tamen minirae compreliendit, quia Kex Henricus


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 16 18 19 20

Online LibraryJames GairdnerThree fifteenth-century chronicles, with historical memoranda by John Stowe, the antiquary, and contemporary notes of occurrences written by him in the reign of Queen Elizabeth → online text (page 16 of 20)