James Gairdner.

Three fifteenth-century chronicles, with historical memoranda by John Stowe, the antiquary, and contemporary notes of occurrences written by him in the reign of Queen Elizabeth online

. (page 17 of 20)
Online LibraryJames GairdnerThree fifteenth-century chronicles, with historical memoranda by John Stowe, the antiquary, and contemporary notes of occurrences written by him in the reign of Queen Elizabeth → online text (page 17 of 20)
Font size
QR-code for this ebook


et ipsi domini prius fugerant ab Eboraco ut alibi locum presidii
sibi obtinerent. His ita Dei gracia peractis, dominus Edwardus,
relicto in Borea domino Fawconbrigge cum militibus et armata
manu ad tutelam illius patrie, per Coventriam London' reversus est,
apud Lam by the hospicium eligens. 'Interim Scotti in Berwicum
admissi sunt a rege Henrico. Deinde dominus Edwardus a Lambythe
usque ad Turrim London, veniens, creatis ibi militibus de Balneis,
die sabbati proximo sequenti a Turre London, cum dominis et
militibus per Chepam equitans Westmonasterium usque pervenit,
ubi in die dominica, scilicet in vigilia Apostolorum Petri et Pauli,
in regem Anglie eo honore quo congruit et ordine decentissimo
coronatus est. Qui etiam, gloriam glorie volens superaddere, in festo
Commemoracionis Sancti Pauli, in ecclesia cathedrali ejusdem London,
processioni et misse coram magna populi frequentia cum dominis
suis spiritualibus et temporalibus, corona insignitus regali satis
interfuit apparatu. Deinde rex Edwardus Cantuariara peregre
profectus partes meridionales pertransiit/' ubi Willelmum episcopum
Wintoniensem de manibus querentium animam ejus eripuit, in-
sectatores suos graviter redarguit et eorum capitaneos carcerali

•^ A pen has been run through these figui-es.
•> pertinusiit, MS.




I



A RRIEF LATIN CHRONICLE.

custotlic niancipavit. Bristollie appropcrans, a civibus ejus cum
maximo gaudio honoratissime rcceptus est. Et in breve ad West-
monasterium veniens, ibidem anno Domini niillesimo cccc"'".lxi. ij
nonas Xovembris solenniter parleamentum suum incboavit, iibi
indictati et atteyntati sunt Henricus vocatus nuper rex Anglic cum
Margareta consorte suo; duces etiam Somerset et Exetre, cum aliis
militibus et nobilibus, ad numeruna quasi centum personarum.
Eodem anno, circiter festum Purificationis beatissime semper Yirginis
Marie, facta est conspiratio contra dictum dominum rcgem Edwardum
per Comitem Oxon. et filium ejus, Tudnam, Terell, Mowgomere,
cum aliis, ut in parte Esexie introducerent ducem Somersetie per
navigium cum hostili exercitu ad cversionem regis Edwardi et
suorum. Sed succurrente Altissimo, priusquam propositum suum
perficerent, deprehensi sunt, et, cassatis frivolis machinacionibus suis,
Comes ille cum filio suo et aliis Londoii decapitati sunt. His diebus
Henricus cum Margareta et filio suo Edwardo in Scotia commorati
sunt, et villa de Berwyke sub dicione Scottorum erat longo tempore.
Circiter festum Sancti Mathie dominus rex Edwardus, versus Borcam
iturus, festum Pasclie solenniter celebravit Leycestrie, et prctextu
resistendi adversariis grandes pecuniarum summas per sua privata
sigilla a viris spiritualibus et temporalibus, clericis et servientibus
levari fecit.

Anno Domini raillesimo CCCC^lxij" sexto die mensis Maii solutum
est predictum parleamentum ; et eodem anno circiter festum Nativi-
tatis Sancti Jobannis Baptiste capte sunt treuge ad tempus modicum
inter Anglos et Scottos, fraudulenter ex parte Scottorum, prout
palam postea patuit.

Hoc quoque tempore emissi sunt multi belligeri cum domino Fau-
conbrigge ad maria scrutanda et servanda, qui parum proficientes in
breve remearunt. Rex Edwardus pro materia cujusdam vidue rapte
discucienda in propria persona in bancho suo regali Westmonasterii,
assistentibus sibi cancellario et justiciariis, &c. proprium locum tenuit.

Eodem anno, circiter festum Omnium Sanctorum, percurrente
rumore de adventu regine Margarete cum copiosa multitudine
Francigenorum, Scottorum, et Anglorum sibi adherentium, pre-



176 A BRIEF LATIN CHRONICLE.

cessit festine prenobilis ille belliger Comes de Warwik cum suis, et
subsecutus est rex Edwardus ut eam cum complicibus suis effu»arent.
Que fuga inita tuciora quesivit presidii loca.

Eege Edwardo in partibus illis residente, obsessa sunt per nostrates
castra ilia de Bamburghe, Alniwyke et Dunstanburgb ; quorum
duo reddita sunt in manus comitis Warwic circiter festum Natalis
Domini; subjeceruntque se Dux Somersetie et dominus Radulphus
Percy, cum suis, domino regi, et in graciam recepti sunt.

In aurora Ephiphanie venerunt Scotti cum Francigenis aciebus
densatis ad tercium castrum, scilicet Alniwyke, nostris non audenti-
bus eis resistere, et secum tulerunt multos illic inclusos de consociis
suis ; et sic in breve redditum est illud castrum in manus nostrorum,
Francigenis remanentibus gratis abire permissis. His peractis recessit
dominus rex Edwardus, relicto ibidem ad tutelam patrie comite
Warwic, &c.

Et in hac tam longa mora tocius pene milicie Anglicane illic
adversus adversarios nostros congregate, quid, queso, memorabile,
quid laude dignum actum est, nisi quod predicta tria castra capta
sunt? Et comes Warwic cum paucis campum tenens curiose viri-
literque Scottos cum suis excuciens, protegente eum gratissima,
ut solito,^ Dei dextra, illesus permansit. Qui et infra breve cum
aliis dominis, Boream relinquens, ad dominum regem Edwardum
London, venit; epulantibusque illis London., et nescio quid agentibus,
invaserunt Scotti cum Francigenis castrum de Bamburgh, et ipsum
occupaverunt, cum aliis duobus castris.

Anno Domini millesimo ccccMxiij, xxix die mensis Aprilis
inchoatum est parleamentum apud Westmonasterium ; et interim
dominus Eadulphus Percy et Dominus Radulphus Greye, cum suis,
fracto suo juramento, relicto rege Edwardo, ad partem Henrici
redierunt.

Mense Junii, die xviij°, prorogatum est parleamentum usque ad

'' et que mala ibi repressa aut reformata, vel quid boni ibi

adauctum nescio.

Hoc anno, post Pentecosten, prenobilis ille comes Warwic ad

« Sic in MS. ^ Blank in MS.



A BRIEF LATIN CHRONICLE. 177

Boreamjredlensldominos et milites cum reliquis belligeris colligens, f)-j y /
partem regis Henrici cum Scottis, Francigenis, &c. infcstare dispo-
suit. Qui cognito celeri " ejus adveutu, campuin linquentes, tergaque
vertentes, vecorditer auf'ugerunt.

Hoc tempore convocatus clcrus provincie Cantnariensis concessit
ut quilibet sacerdos siipendiarius dicte provincie capiens pro annuall
stipendio x marcas conferret ad subsidium regis Edwardi xiij s. iiij d. ;
unde plurimi gravati murmurabant, turn quia pauperes erant, tum
quia pecunie taliter a sacerdotibus extorte raro vel nusquam ad
aliquem felicem effectum proveniunt, quin potius ad confusionem et
dedecus eis utentium. Nam et post festum Nativitatis beatissime
Marie semper Virginis rex Edwardus grandem exercitum advocavit,
adversarios suos terra marique subjugare disposuit. Nescio tamen
quid in illo viagio profecerit. Et comes de Worcester cum sue
navigio et marinariis litoribus maris et portubus quasi latitantes,
annonasque suas consumentes, infecto negocio vacui cum dedecore ~

remearunt. infelix successus, opprobrium et confusio !

Circiter hec tempora quarterium frumenli vendebatur Oxon. et
[in] '' patria ilia pro ij solidis ; unde et ruricole super precio parvulo
iterate murinurabant.

Dux Soinersetie, in conversacione sua et promissis instabilis, relicto
rege Edwardo cum paucis ad regem Henricum confugit, &e. Rex
Edwardus, consiliariis accitis, minuit pondus nuramismatis argentei, /
et auxit valorem aurei, adeo ut unum nobile aureum valeret viijs. ilijd. '

Hie etiam rex Edwardus redditus et proventus collegiorum eorura
nobilium, scilicet Beatissime Marie semper Virginis de Eton et beati
Xicholai Cantibrigie, per bone memorie Henricum Sextum funda-
torum et nobiliter ditatorum, etc. in suas manus suscepit. Partem
tamen aliquantulam eis restituens, unde pauperiorem quarr solite
ducerent vitam, vasa argentea*^ multa et summam magnam pecunie ab
eis exegit et cepit. BuUis papalibus obtentis, collegium illud celebre
de Eton, cassare proposuit; quod tamen, utestimo, beatissima Virgo
Maria nondum ad effectum deduci permisit.
* eelehri, MS. ^ Om. in MS. « argenta, MS.

CAMD. SOC. 2 A



178 A BRIEF LATIN CHRONICLE.

Anno Domini millesimo CCCC.lxiiij", epulante rege Edwardo
cum dominis suis London., per belligeros regis Henrici capta sunt
castra de Norham et Sliipton in Crawyn ; et in breve processit rex
Edwardus versus Boream ut amissa recuperet et habita defendat.
Quid tamen utile ibi gesserit nescio. Cumque tempora multa sic
vacua lucris et tediosa, inaniter vexatis legiis regis, sibi paulatim suc-
cederent, prenobilis dominus, dominus Georgius, pro tunc Exe-
terrensis episcopus et Anglie Cancellarius, condolens tantos labores
et sumptus inani dispendio et damnoso esse consumptos, assumptis
viribus, maturo consilio super his infortuniis reformandis preliabito,
divine gracie se et regni negocia commendans, ad consolandum et
animandum fratrem suum, dominum Johannem de Mowntagw, iter
versus partes Boreales fiducialiter arripuit. Et in breve, Domino
de Mowntagw cum suis belligeris arma potentibus resumente, cepit
paulatim pars Henrici succumbere. Secundo namque die mensis
Maii dominus de Mowntagw cum suis comitibus conflictum iniit
cum duce de Somersett, domino Roos, domino Hungarford, domino
Eadulpho Percy, domino Radulpho Greye, domino Ricardo Tun-
stall, domino Thoma Findern, cum aliis capitaneis exercitus regis
Henrici et vulgo multo ; et, interfecto illic domino Radulpbo Percy
cum aliis quibusdam, reliqui fuge presidio evaserunt.

Quintodecimo insuper die ejusdem mensis Maii Dux Somersett,
dominus Hungarford, dominus Roos, armiger ille Treilboz^ cum
suis complicibus, graviter ferentes suam repulsam et propositi
prioris frustracionem ad bellum campestre juxta Exliam, iterum
spe fruende victorie ccnvenerunt. Quos dominus de Mowntagw
cum suis, quasi subito insiliens, dictum ducem et dominum Thomam
Findern, dominum Egremound, bastard Waynsford, etc. cepit et
tutelearte*^ commisit. Die Mercurii proximo sequenti capti sunt
per dictum dominum Mowntagw cum suis dominus Edmundus
Fysh, miles, nuper scissor Eboraci, Bernardus de la Mare, dominus
Roos, dominus Hungarford, dominus Phillippus Wentworth, Will-
elmus Penyngton, Husy miles; qui omnes decapitati sunt.

« Sic, pro Tailbois. " i. e. arcta.



A BRIEF LATIN CHRONICLE. 179

DcHberata sunt in breve domino de Mowntagw castra de Langcley
I'*" Tawnc turris de Exham, castrum ctiam de Bywell. In quo
quidem castro inventuni est Ic helmet regis llenrici cum corona et
gladio ct faleris dicti Henrici, Et quomodo aut quo ipse evasit,
novit Deus, in cujus manu corda sunt regum.

Deliberatum est etiam rcgi Edwardo castrum de Shipton in
Crawen.

Quintodeeimo decimo '^ die mensis IMaii apud Exham decapitati
sunt dux Somersett, Edmundus Fizthu miles, Bradshaw, Wauter
Hunt, Blac Jakis.

Decimo septimo die mensis Maii apud Novum Castrum decapitati
sunt dominus de Ilungarford, dominus Roos, dominus Thomas
Fynderne, Edwardus de la IMare, Kicholaus Massam.

Apud Medelham xviij die mensis Maii decapitati sunt dominus
Philippus Wentworth, Willehnus Penyngton, Warde de Topcliff,
Oliverus Wentworth, Willelmus Spilar, Thomas Hunt, le foteman
regis Henrici.

Apud Eboracum xxv° die mensis i\Iaii decapitati sunt dominus
Thomas Husye, Thomas Gosse, Robertus Merfyn, Johannes Buttlere,
Rogerus Water, janitor regis Henrici, Thomas Fenwyke, Robertus
Cocfeld, Willelmus Bryte, Willelmus Dawson, Johannes Chapman.

Apud Eboracum xxviij die mensis Maii decapitati sunt Johannes
Elderbek, Ricardus Cawerne, Johannes Resell, Robertus Con-
querore. Interim etiam captus est ille armiger Treilboz et de-
capitatus.

Quibus peractis, dominus de Mowntagw factus est Comes de
Northumberland. Capta sunt tunc castra de Bamburgh et Dunstan-
burgh cum ceteris et redacta in possessionem Regis Edwardi; et
dominus Radulphus Greye cum ceteris illic inventis capitalera
accepit sentenciam, capite ejus pontem Londoniarum adornante in
vertice quasi lancee.

Et sic invalescente brachio regis Edwardi et principatura per
regnura obtinente pene cassata est fortitudo et milicia regis Henrici.

» Sic.



180 A BRIEF LATIN CHRONICLE.

Eeglna Margareta has procellas precavens, incola elegit fieri trans-
marina. Adhuc villa de Berwyk remanet sub Scottorum dominio.

Anno Domini raillesimo CCCC.M^lxiiij" estas fervida valde et
diuretica faciem terre adustam a gramine, herbis et ordeo, etc. fecit
pene sterilem. Et subsecuta est eodem anno frigiditas horrida in
yeme, homines molestans et pecora.

Hoc anno in insula de Ely estate torrida exorte sunt rausce
grandes, venenose, cornute, cum aculeis que, pecora percucientes et
homines quosdam, ut asserebatur, eos protinus perimebant. Hoc
insuper anno, circiter festum Sancti Michaelis, quidam frater Car-
raelita'^ Christi Jesu supereminentissime dominacionis et sue pro-
prie salutis immemor, spiritu ductus elacionis et protervie, ad crucem
Sancti Pauli London, predicavit et publice proclamavit, dominum
Jesum Christum celi et terre Creatorem et Dominum in propria
venientem misere mendicasse. Cujus errori devio favit provincialis ^
ejusdem ordinis, lectura et sermone publice ejus dicta maledica con-
firmando cum ceteris doctoribus et fratribus ejusdem, quibus et
Jacobite quidam procaciter adherebant. Quibus quoque multi
theologi seculares cum Catholicis juristis, spiritu veritatis edocti et
ducti, unanimiter, et predicando et lecturis publicis restiterunt, et
sic hec materia, fratribus ultra pro tunc prosequi cessantibus, silencio
commendatur.

Hoc etiam anno in festo Apostolorum Philippi et Jacobi duxit
rex Edwardus in uxorem Elizabetham filiam domini de Rivaye ( ?f
et ducisse Bedfordie.

Anno Domini millesimo cccc™°.lxv°, xxvj" die mensis Maii,
scilicet in festo Sancti Augustini, Anglorum Apostoli, apud West-
monasterium, supradicta Elizabeth coronata est in reginam Anglie.
Et creati sunt tunc multi milites de balneo, inter quos quidam mer-
catores civitatis London, milicie dignitate insigniti sunt.

Hoc etiam anno, circiter festum Petri et Pauli, captus est Henricus

* Friar Harry Parker. See Gregory's Chronicle, in Coll. of a Lond. Citizen, 228.

i' This must be Dr. Thomas Halden. See Gregory, ib.

"^ Rivers, of course, is the name, but the spelling in the MS. is doubtful.



A BRIEF LATIN CHRONICLE. 181

Sextus, nuper rex Anglic dictus, ct publico per Chepam London,
cum aliis sccurn captis, ductus usque ad Turrim London, ibiquc
honorifice commentlatus custodic mansit.

Hac insuper estate orta lite inter regem Francie et fratrem ejus
commota sunt bclla, et Dei gracia infra brcvc scdata.

Hoc quoque anno circiter festum Assumpcionis beatissime Marie
semper Virginis misit dominus Papa, Paulus Secundus, bullam
suam in Angliam, insinuans prelatis Anglic heresim illam pestifere
asserentem quod Christus publico mendicavit esse antiquitus a Ro-
manis pontificibus cum suis consiliis damnatam et earn pro damnata
universe (?)'' declarandam et conculcandam.

Hoc etiam anno multitude latronum in variis Anglic partibus
debachans tnultas ecclesias et alios legios regis spoliavit. Francigene
quoque cum aliis adversariis regni Anglic per mare prevalentes,
Ano^ligenis damna multimoda intulerunt.

Isto quoque anno, circiter festum Sancte Scolastice Virginis
peperit regina Elizabeth Regi Edwardo filiam, vocatam Elizabeth.

Anno Domini 1467, in ebdomada Pentecostes venit in Angliam
bastardus Burgundie dimicaturus certamine singulari cum domino
Antonio, domino de Scales; factisque in Smythfeld, London, barris
et tentoriis, &c., in festo Sancti Barnabe, ingressi locum dictum
quasi ludentcs congress! cito cessaverunt. Et alii quidam post eos
inibi congressi immunes a plaga recesserunt.

Hoc anno pax per treugas facta est inter Anglos ex parte una et
Gallos, Britannos atque Scottos ex parte altera. Abundabant tunc
in Anglia furta, homicidia et mala multa. Hoc etiam anno peperit
Regina Elizabeth Regi Edwardo secundam filiam. Hoc quoque
anno circiter festum Sancti ]\Iichaelis, et diu post, facta est gravis
valde inundacio pluviarum impediens agricolas, itinerantes magnis
periculis aggravans, &c. Venti etiam tunc horrendi acciderunt, sub-
raercrentes naves, arbores et domos evertentes.

In principio quadragesime istius anni solute sunt treuge inter nos
et Francigenas.

* "vnj," MS.



182 A BRIEF LATIN CHRONICLE.

Anno Domini 1468 concessit parleamentum domino Regi duas
quintasdecimas, et convocatus clerus concessit unam decimam, et
etiam nobilia** sacerdotum, que raro aut nunquam ad felicem per-
tingunt effectum. Hoc anno etiam Thomas Coke, mercator et miles,
captus est, pretensa prodicione contra eum, et graviter multatus,
receptus est in graciam. Thomas Plummer etiam, mercator et miles,
accusatus de prodicione, satisfactione prehabita, ad graciam regis
rediit.

Hoc anno, circiter festum Sancti Johannis Baptiste, transfretavit
Margareta soror Regis Edwardi et uxor ducis Burgundie eflPecta
est.

Hoc etiam anno Comes de Wircester multa laude digna peregit
in Hibernia, et castrum forte ^ in Wallia per dominum Harbard ^
captum est, et dominus Ricardus Tunstall cum ceteris ibi inventis
captus est et in Turri London, clausus, qui tamen in breve graciam
a rege consecutus est. Duo nobiles ex illic captis decollati sunt.

Hoc anno dominus Antonius Scales, dominus Walterus Blownt,
tunc dictus dominus de Mowtjoye, circiter festum Translacionis
Sancti Edwardi Confessoris, cum multis milibus armatorum, naves
ingressi et tempestatibus magnis turbati, nichil proficientes, in
Angliam cum dedecore redierunt.

Hoc insuper anno circiter octavas Epiphanie '^ Cowrte-

neye Comes Devonie et dominus de Moleners sive de Hungerford
convicti super prodicione decollati sunt.

Hoc quoque anno peperit Regina Elizabeth Regi Edwardo terciara
filiam.

Anno Domini 1469, circiter festum Sancte Trinitatis, surrexit qui-
dam, nomine Robin of Redisdale cui associati sunt multi, quasi peti-
cionarii petentes multa corrigi in regno. Contra hos circiter festum
Translacionis Sancti Thome Martiris collegit paulatim rex Edwardus
exercitum, volens eis occurrere.

» So in MS., apparently for mohilia, though the same error occurs in a marginal
note. ^ Harlech.

« William lord Herbert. ^ Blank in MS,



I



A IJUIEF LATIN CHRONICLE. 183

Et cito post eum surrcxit alter, nomine Robin of Holderncs, cum
coniplicibus suis, pctens Comitatum Northumbric rcstitui legitime
heicdi; quern captum fecit comes pro tunc Xorthumbrie decollari, et
disparsi sunt congregati sui.

Hoc etiam anno in vigilia Sancti Jacobi Apostoli, facto conflictu
militum et belligerorum borealium contra dominum Ilarberd cum
suis Wallensibus, ceclderunt hinc et inde multi; et dominus Harberd
cum duobus fratribus suis captus est, et infra breve apud Northamp-
ton decapitatus est. Hie W. Harberd, gravissimus et oppressor et
spoliator ecclesiasticorum et aliorum multorum per annos multos,
hanc tandem justi Dei judicio pro suis sceleribus ot nequiciis recepit
mercedem. Die Sabbati proximo ante Assumptionem beatissime
semper Yirginis Marie captus est Dominus de Rywans cum domino
Johanne filio suo, et juxta castrum de Kelingworth pariter decollati
sunt.

Anno Domini millesimo lxx°, circiter festum Nativitatis Beate
Marie regressi sunt in Angliam dux Clarencie, comes de Warwic,
cum multis aliis, qui paulo ante per regem Edwardum in Franciam
propter suas rebclliones effugati fuerant, et in Devonia applicantes
exercitum colligerunt. Edwardus autem, videns eorum audaciam,
fugit cum paucis in Flandriam, ubi a duce Burgundie lionorifice est
susceptus. Et in festo Sancte Fidis Virginis dux Clarencie, frater
Regis Edwardi, et comes de Warwic, cum ceteris dominis, regem
Henricum de Turri London educentes, regali apparatu indutum per
Chepam usque ad palacium episcopi London, perduxerunt. Hoc
anno Cantigene consueta nequicia agitati insurgunt et multos in
Sowthwerk, London, spoliant, et infra breve recesserunt.

His diebus captus est ille trux carnifex et hominum decollator
horridus, comes de Wiccester, et in Turri London, incarceratus, et in
breve prope dictam turrim decapitatus, et apud Fratres Predicatores
juxta Ludgate obscure sepultus. Interim, circiter festum Sancti
Edwardi INlartiris, in quadragesima, rediit in Angliam rex Edwardus,
et in breve, recepto duce Clarencie ad graciam, circumivit et con-
gregavit multos ; et in Cena Domini London, pacifice cum duobus



184 A BRIEF LATIN CHRONICLE.

fratribus suis et magno comitatu ingressus est Tunc fama volante
quod comes de Warwic cum suo exercitu adventaret, rex Edwardus
cum suo exercitu contra eum in Sabbato Sancto Pasclie properavit,
et in aurora Sanctissime diei Pasche (lieu et proh dolor ! ) inito
certamine juxta villam Barnett, ceciderunt liinc et inde multi; et
comes de Warwic, cum fratre suo, et raultis aliis dominis et nobilibus
cum plebanis, ibi interfectus est; et corpora dicti comitis et fratris
sui perducta London., in ecclesia Sancti Pauli nudajacuerunt publico
aliquandiu, et postea sepulture comendata sunt.

Anno Domini 1471°, circiter festum Sancti Georgii, [Rex],'*audito
quod Regina Margareta cum Edwardo filio suo et aliis dominis et
proceribus multis in partibus occiduis Anglorum applicuisset, et
quod multi ad earn confluerent, cum suo exercitu etiam adversus eos
f'estinavit, et juxta Tewkisberi acriter in eos insiliens multos truci-
davit, et quosdam nobiles ibi captos decollavit. Nomina preci-
puorum ibi interfectorum sunt hec: — Edwardus filius Regine
Margarete, comes Devonie, dominus Johannes de Somersete, do minus
Johannes Wenloc, Henricus recorder de Bristow, cum multis aliis.
Nomina decollatorum ibidem sunt hec: dux de Somersete, prior
domus Sancti Johannis in Smythfeld, London., dominus Hunfredus
Awdelaye, cum multis aliis.

Margareta olim Regina ibi capta, cum uxore filii sui, et London,
in curru deducta et in custodiam tradita est. Creati sunt statim
post istud bellum plures quam xl * milites ; et Henricus nuper Rex
reponitur in Turim London., et in Vigilia Ascensionis Dominice,
ibidem feliciter moriens, per Tamisiam navicula usque ad abbathiam
de Cheltesye deductus, ibi sepultus est.

Cancigene cum bastardo Fawcunbrigge et nautis ejusinsurgentes,
insultus iterum fecerunt in Londonienses graviores quam solito et
walvas porte nove super pontem London, cum domibus quibusdam ad-
jacentibus combusserunt, et similiter alias juxta Algate succenderunt.
Sed per dominum Antonium de Scales et dominum Duraste cum
civibus London, viriliter eos aggredientibus plurimi eorum inter-
■» This word is evidently omitted.



A inilEF LATIN CHRONICLE. 18.J

fecti sunt, et quidam capti ct rcliqui in fugain vcrsi sunt ; ct
bastardus predictus cum suis prcdonibus et piratis ct navibus reccssit.
Et Rex Edwardus feria tercia Kogacionum London, advenicns cum
potenti exercitu, extra civitatem aldcrmannos multos in milites
creavit; et in die Asscnsionis Domini ad vespcram Rex Edwardus
cum suo exercitu ad Cancigenas conigendos iter arripuit; et vidcntes
se insufficientes ad resistendum ei, subdiderunt so ei. Et eos Rex
et bastardum predictum cum multis aliis rcccpit in graciam ; alios
autem raaleficos convictos capitali damnavit sentencia. Et ad
Westmonasterium reversus ibi festum Pentecostes celebravit.



CAHD. soc 2 n



!



NOTES.



J.— The Earthquake o/lSH2,page 49.

As to the meaning of the enigmatical lines "A post Danstanum,"&c.
see Dr. Simpson's Documents illustrating the History of St. Paul's Cathe-
dral, p. 59, note, and Appendix, pp. 219-221.



II. — Christopher Margrave of Baden,, pp. 133, 136.

With regard to this person and his wife Cecily, Dr. von Weech of
Carlsruhe has favoured me with the following particulars : —

Margrave Christopher II., of Baden, son of Margrave Bernard III.,
was bom after his father's death, on the 26th Feb. 1537. In the division
of territory with his brother, Margrave Philibert, in 1556, he received the
lands of Baden in the duchy of Luxembourg, and became the founder of
the separate line of Baden at Rodemachern. He took part with the army
of Philip II. of Spain in the war with France, and fought at the battle
of St. Quentin. In 1561 he made a journey to Sweden, and there was
betrothed to Cecilia, daughter of Gustavus Wasa, and sister of King
Eric XIV. Hereupon in the service of Sweden he took part in the war
with Denmark in 1563, in command of a body of German horse. In
November 1564 his marriage with the Princess Cecilia took place at
Stockholm, with whom he thereupon departed to his possessions in the
Netherlands, and took up his abode at Rodemachern. In the year 1565 he
and his bride paid a visit to Queen Elizabetli in England ; but he him-
self remained at her court only a short time, leaving his bride behind him
alone in straitened circumstances. The latter, on the 17th Sept. 1565,
gave birth to Prince Edward Fortunatus. To enable her to continue her
expensive abode at the English Court, the Queen, on the 22nd Nov. 1565,


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 17 19 20

Online LibraryJames GairdnerThree fifteenth-century chronicles, with historical memoranda by John Stowe, the antiquary, and contemporary notes of occurrences written by him in the reign of Queen Elizabeth → online text (page 17 of 20)