Lucius Annaeus Seneca.

The satire of Seneca on the Apotheosis of Claudius commonly called the Apocolocyntosis; online

. (page 8 of 18)
Online LibraryLucius Annaeus SenecaThe satire of Seneca on the Apotheosis of Claudius commonly called the Apocolocyntosis; → online text (page 8 of 18)
Font size
QR-code for this ebook


1^ sunt, cutn, ^^ \j*^\



SENECAE APOCOLOCYNTOSIS II7

ait : ' quid, femina crudelissima, hominem miserum
torqueri pateris ? nee unquam tarn diu cruciatus
cesset ? annus sexagesimus quartus est, ex quo cum
anima luctatur. quid huic et rei publicae invides ?

5 patere mathematicos aliquando verum dicere, qui
ilium, ex quo princeps factus est, omnibus annis,
omnibus mensibus efferunt. et tanien non est
mirum si errant et horam eius nemo novit ; nemo
enim unquam ilium natum putavit. fac quod faci-

10 endum est :

" dede neci, melior vacua sine regnet in aula." '

sed Clotho * ego mehercules ' inquit * pusillum tem-
poris adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui
supersunt, civitate donaret; constituerat enim omnes

15 Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre ;
sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen
relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.' aperit tum capsu-
1am et tres f usos prof ert : unus erat Augurini, alter
Babae, tertius Claudii. * hos ' inquit * tres uno anno

20 exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo,
nee ilium incomitatum dimittam. non oportet enim
eum, qui modo se tot milia hominum sequentia vide-
bat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum
destitui. contentus erit his interim convictoribus/

25 haec ait et turpi convolvens stamina fuso
abrupit stolidae regalia tempora vitae.
at Lachesis redimita comas, ornata capillos,

1* constituerat . . . videre, enclosed in dashes.



Il8 THE SATIRE OF SENECA

Pieria crinem lauro frontemque coronans

Candida de niveo subtemina vellere sumit

felici moderanda manu, quae ducta colorem

assumpsere novum, mirantur pensa sorores :

mutatur vilis pretioso lana metallo, 5

aurea formoso descendunt saecula filo.

nee modus est illis, felicia vellera ducunt

et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa.

sponte sua festinat opus nulloque labore

mollia contorto descendunt stamina fuso. lo

vincunt Tithoni, vincunt et Nestoris annos.

Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris

et laetus nunc plectra movet, nunc pensa ministrat

detinet intentas cantu fallitque laborem.

dumque nimis citharam fraternaque carmina 15

laudant,
plus solito nevere manus humanaque fata
laudatum transcendit opus. ' ne demite, Parcae '
Phoebus ait * vincat mortalis tempora vitae
ille mihi similis vultu similisque decore
nee cantu nee voce minor, felicia lassis 20

saecula praestabit legumque silentia rumpet.
qualis discutiens fugientia Lucifer astra
aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
qualis cum primum tenebris Aurora solutis
induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem 25

lucidus et primos a carcere concitat axes :
talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem
aspiciet. flagrat nitidus fulgore remisso
vultus et adfuso cervix formosa capillo/



SENECAE APOCOLOCYNTOSIS II9

haec Apollo, at Lachesis, quae et ipsa homini
formosissimo faveret, fecit illud plena manu, et
Neroni multos annos de suo donat. Claudium
autem iubent omnes

5 yaipovTa^^ €v(l)rjjJLOVVTa<; eKTri^ireiv SofjLcov,

et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit vivere
videri. expiravit autem dum comoedos audit, ut
scias me non sine causa illos timere. ultima vox
eius haec inter homines audita est, cum maiorem

10 sonitum emisisset ilia parte, qua facilius loqueba-
tur : * vae me, puto, concacavi me.* quod an fece-
rit, nescio : omnia certe concacavit.

quae in terris postea sint acta, supervacuum est 5
referre. scitis enim optime, nee periculum est ne

15 excidant quae memoriae gaudium publicum impres-
serit: nemo felicitatis suae obliviscitur. in caelo
quae acta sint, audite : fides penes auctorem erit.
nuntiatur lovi venisse quendam bonae staturae,
bene canum ; nescio quid ilium minari, assidue

20 enim caput movere ; pedem dextrum trahere.
quaesisse se, cuius nationis esset : respondisse ne-
scio quid perturbato sono et voce conf usa ; non in-
tellegere se linguam eius, nee Graecum esse nee
Romanum nee ullius gentis notae. tum luppiter

25 Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat
et nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et ex-
plorare, quorum hominum esset. tum Hercules
primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam

2 [tV/wflf], 15 ne excidant memoriae quae.



I20 THE SATIRE OF SENECA

non omnia monstra timuerit. ut vidit novi generis
faciem, insolitum incessum, vocem nullius terres-
tris animalis sed qualis esse marinis beluis solet,
raucam et implicatam, putavit sibi tertium deci-
mum laborem venisse. diligentius intuenti visus 5
est quasi homo, accessit itaque et quod facilli-
mum f uit Graeculo, ait :

Tt9 TToOev eh avBpcjv^ ttoOl rot ir6\i<i rjhe roKrje; ;

Claudius gaudet esse illic philologos homines, spe-
rat futurum aliquem historiis suis locum, itaque et 10
ipse Ho^ierico versu Caesarem se esse significans
ait :

^WtoOev fie (l>€pQ)v dvefJLO<; ULcKoveao-c ireXaacev,

erat autem sequens versus verior, aeque Homeri-
cus : 15

ev6a S' 670) irokiv eirpaOov^ toKeaa S' avTOv<;,

6 et imposuerat Herculi minime vafro, nisi fuisset
illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo
venerat: ceteros omnes deos Romae reliquerat.
* iste ' inquit * mera mendacia narrat. ego tibi 20
dico, quae cum illo tot annis vixi : Luguduni natus
est, Marci municipem vides. quod tibi narro, ad
sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gal- .
lus Germanus. itaque quod Galium facere oporte-
bat, Romam cepit. hunc ego tibi recipio Luguduni 25
natum, ubi Licinus multis annis regnavit. tu au-
tem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio per-



SENECAE APOCOLOCYNTOSIS 121

petuarius, Lugudunenses scire debes et multa
milia inter Xanthum et Rhodanum interesse." ex-
candescit hoc loco Claudius et quanto potest mur-
mure irascitur. quid diceret, nemo intellegebat,

5 ille autem Febrim duci iubebat. illo gestu solutae
manus et ad hoc unum satis firmae, quo decollare
homines solebat, iusserat illi collum praecidi. pu-
tares omnes illius esse libertos : adeo ilium nemo
curabat. tum Hercules * audi me ' inquit * tu desine 7

lo fatuari. venisti hue, ubi mures ferrum rodunt. ci-
tius mihi verum, ne tibi alogias excutiam.' et quo
terribilior esset, tragicus fit et ait :

' exprome propere, sede qua genitus cluas,
hoc ne peremptus stipite ad terram accidas ;

15 haec clava reges saepe mactavit feros.

quid nunc profatu vocis incerto sonas ?
quae patria, quae gens mobile eduxit caput ?
edissere. equidem regna tergemini petens
longinqua regis, unde ab Hesperio mari

20 Inachiam ad urbem nobile advexi pecus,

vidi duobus imminens fluviis iugum,
quod Phoebus ortu semper obverso videt,
ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit,
Ararque dubitans, quo suos cursus agat,

25 tacitus quietis adluit ripas vadis.

estne ilia tellus spiritus altrix tui ? '

haec satis animose et f ortiter ; nihilo minus mentis
suae non est et timet ficopov irXrjyTJv. Claudius ut

1 \^Ltigdunenses]. ^ et omitted.



122 THE SATIRE OF SENECA

vidit virum valentem, oblitus nugarum intellexit
neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere
se idem gratiae : gallum in suo sterquilino pluri-
mum posse, itaque quantum intellegi potuit, haec
visus est dicere : * ego te, f ortissime deorum Her- 5
cule, speravi mihi adfuturum apud alios, et si qui a
me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me
optime nosti. nam si memoria repetis, ego eram
qui tibi ante templum tuum ius dicebam totis
diebus mense lulio et Augusto. tu scis, quantum lo
illic miseriarum contulerim, cum causidicos audirem
diem et noctem, in quos si incidisses, valde fortis
licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae pur-
gare : multo plus ego stercoris exhausi. sed quo-
niam volo ' 15

8 * non mirum quod in curiam impetum f ecisti : nihil
tibi clausi est. modo die nobis, qualem deum
istum fieri velis. 'EirL/covpeLo^ Oeo^ non potest
esse : ovre avro^; Trpdy/Jia e^ec rt ovre aWoL<; irape-^ei ;
Stoicus } quomodo potest " rotundus " esse, ut ait 20
Varro, " sine capite, sine praeputio " I est aliquid
in illo Stoici dei, iam video: nee cor nee caput
habet. si mehercules a Saturno petisset hoc bene-
ficium, cuius mensem toto anno celebravit Satur-
nalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab 25
love, quem quantum quidem in illo fuit, damnavit
incesti. Silanum enim generum suum occidit
propterea quod sororem suam, festivissimam om-

* tibi, Tiburi, ^^ contulerim, tulerim, ^® trpdytiar l^x^i.



SENECAE APOCOLOCYNTOSIS 1 23

nium puellarum, quam omnes Venerem vocarent,
maluit lunonem vocare. "quare," inquis — quaero
enim — " sororem suam ? " stulte, stude : Athenis
dimidium licet, Alexandriae totum. "quia Romae '*
5 inquis ** mures molas lingunt." hie nobis curva
corriget ? quid in cubiculo suo faciat, nescit, et iam
" caeli scrutatur plagas/' deus fieri vult : parum est
quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari
colunt et ut deum orant fxwpov evCkdrov rvx^lv ? *

10 tandem lovi venit in mentem, privatis intra 9
curiam morantibus sententiam dicere non licere
nee disputare. * ego * inquit * p. c. interrogare
vobis permiseram, vos mera mapalia fecistis. volo
ut servetis disciplinam curiae, hie qualiscunque

15 est, quid de nobis existimabit ? ' illo dimisso primus
interrogatur sententiam lanus pater, is designatus
erat in kal. lulias postmeridianus consul, homo
quantumvis vafer, qui semper videt a^ia irpoa-aco
Kal oiridGin, is multa diserte, quod in foro vivat,

20 dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non
refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta
sunt, multa dixit de magnitudine deorum : non
debere hunc vulgo dari honorem. *olim' inquit
* magna res erat deum fieri : iam famam mimum

25 fecisti. itaque ne videar in personam, non in rem
dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem

2 inquit^ " quaero enim^ sororem suamP

'^^ privatis , . . morantibus senatoribus non licere sententiam
dicere nee, etc.

1^ vivat, vivebat, 26 fecisti, fecistis.



124 ^-^^^ SATIRE OF SENECA

deus fiat ex his qui apovprjf; Kapirov eSovacv aut ex
his quos alit ^elScopot; apovpa, qui contra hoc
senatus consultum deus factus, dictus pictusve erit,
eum dedi Laruis et proximo munere inter novos
auctoratos ferulis vapulare placet/ proximus in- 5
terrogatur sententiam Diespiter Vicae Potae filius,
et ipse designatus consul, nummulariolus : hoc
quaestu se sustinebat, vendere civitatulas solebat.
ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi
tetigit. censet itaque in haec verba : * cum divus 10
Claudius et divum Augustum sanguine contingat
nee minus divam Augustam aviam suam, quam
ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales
sapientia antecellat, sitque e re publica esse ali-
quem qui cum Romulo possit "ferventia rapa 15
vorare," censeo uti divus Claudius ex hac die deus
sit, ita uti ante eum quis optimo iure factus sit,
eamque rem ad Metamorphosis Ovidi adiciendam.'
variae erant sententiae, et videbatur Claudius sen-
tentiam vincere. Hercules enim, qui videret fer- 20
rum suum in igne esse, modo hue modo illuc
cursabat et aiebat: *noli mihi invidere, mea res
agitur ; deinde tu si quid volueris, in vicem f aciam ;
manus manum lavat/
10 tunc divus Augustus surrexit sententiae suae loco 25
dicendae et summa f acundia disseruit : * ego ' inquit
*p. c. vos testes habeo, ex quo deus factus sum,
nullum me verbum f ecisse : semper meum negotium

^ [aut . . . Apovpal, i"^ quis, ^ui,

1^ [^sententiam].



SENECAE APOCOLOCYNTOSIS 1 2$

ago. et non possum amplius dissimulare et dolo-
rem, quern graviorem pudor facit, continere. in
hoc terra marique pacem peperi? .ideo civilia bella
compescui ? ideo legibis urbem fundavi, operibus

5 ornavi, ut — quid dicam p. c. non invenio : omnia
infra indignationem verba sunt, confugiendum est
itaque ad Messalae Corvini, disertissimi viri, illam
sententiam " pudet imperii." hie p. c, qui vobis
non posse videtur muscam excitare, tarn facile

lo homines occidebat, quam canis adsidit. sed quid
ego de tot ac talibus viris dicam } non vacat deflere
publicas clades intuenti domestica mala, itaque
ilia omittam, haec referam; nam etiam si soror
mea [Graece] nescit, ego scio : eyycov yow KvijfjLrj^;,

15 iste quem videtis, per tot annos sub meo nomine
latens, banc mihi gratiam rettulit, ut duas lulias
proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram
fame, unum abnepotem L. Silanum. videris lup-
piter an in causa mala, certe in tua, si aecus futu-

20 rus es. die mihi, dive Claudi, quare quemquam ex
his, quos quasque occidisti, antequam de causa
cognosceres, antequam audires, damnasti ? hoc ubi
fieri solet ? in caelo non fit. ecce luppiter, qui tot 11
annos regnat, uni Volcano crus fregit, quem

25 plslre TToSo? Teraywv airo ^rfkov OeaTreaCoio,

et iratus fuit uxori et suspendit illam : numquid
occidit.^ tu Messalinam, cuius aeque avunculus
maior eram quam tuus, occidisti. " nescio " inquis.

1 et, sed.



126 THE SATIRE OF SENECA

di tibi male faciant: adeo istuc turpius est, quod
nescisti, quam quod occidisti. C. Caesarem non
desiit mortuum persequi. occiderat ille socerum :
hie et generum. Gaius Crassi filium vetuit Mag-
num vocari : hie nomen illi reddidit, caput tulit. 5
occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam,
Tristionias, Assarionem, nobiles tamen, Crassum
vero tam fatuum, ut etiam regnare posset, hunc
nunc deum facere vultis? videte corpus eius dis
iratis natum. ad summam, tria verba cito dicat, et 10
servum me ducat, hunc deum quis colet? quis
credet } dum tales deos f acitis, nemo vos deos esse
credet. summa rei, p. c, si honeste me inter vos
gessi, si nulli clarius respondi, vindicate iniurias
meas. ego pro sententia mea hoc censeo : ' atque 15
ita ex tabella recitavit: *quando quidem divus
Claudius occidit socerum suum Appium Silanum,
generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum,
socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam
similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum 20
filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros
quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in
eum severe animadverti nee illi rerum iudicandarum
vacationem dari eumque quam primum exportari
et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra 25
diem tertium.*

pedibus in banc sententiam itum est. nee mora,
Cyllenius ilium collo obtorto trahit ad inferos [a
caelo]

^ \ad inferos\ a caelo.



SENECAE APOCOLOCYNTOSIS 12/

* unde negant redire quemquam.*

dum descendunt per viam Sacram, interrogat Mer- 12
curius, quid sibi velit ille concursus hominum, num
Claudii funus esset ? et erat omnium f ormosissimum

5 et impensa cura, plane ut scires deum efferri : tubi-
cinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta
turba, tantus concentus, ut etiam Claudius audire
posset, omnes laeti, hilares : populus Romanus
ambulabat tanquam liber. Agatho et pauci cau-

10 sidici plorabant, sed plane ex animo. iurisconsulti
e tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix animam
habentes, tanquam qui tum maxime reviviscerent.
ex his unus cum vidisset capita conferentes et for-
tunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait:

15 * dicebam vobis : non semper Saturnalia erunt.*
Claudius ut vidit funus suum, intellexit se mor-
tuum esse, ingenti enim /xe7a\^ 'xppiK^ nenia
cantabatur anapaestis :

* fundite fletus, edite planctus,
20 resonet tristi clamore forum :

cecidit pulchre cordatus homo,
quo non alius fuit in toto
fortior orbe.
ille citato vincere cursu
25 poterat celeres, ille rebelles

fundere Parthos levibusque sequi
Persida telis, certaque manu
tendere nervum, qui praecipites

^ illuc uncUy etc.



128 THE SATIRE OF SENECA

vulnere parvo figeret hostes,

pictaque Medi terga fugacis.

ille Britannos ultra noti

litora ponti

et caeruleos scuta Brigantas 5

dare Romuleis colla catenis

iussit et ipsum nova Romanae

iura securis tremere Oceanum.

deflete virum, quo non alius

potuit citius discere causas, lo

una tantum parte audita,

saepe ne utra. quis nunc iudex

toto lites audiet anno ?

tibi iam cedet sede relicta,

qui dat populo iura silenti, 15

Cretaea tenens oppida centum.

caedite maestis pectora palmis,

o causidici, venale genus.

vosque poetae lugete novi,

vosque in primis qui concusso 20

magna parastis lucra fritillo.'

13 delectabatur laudibus suis Claudius et cupiebat
diutius spectare. inicit illi manum Talthybius
deorum et trahit capite obvoluto, ne quis eum
possit agnoscere, per campum Martium, et inter 25
Tiberim et viam Tectam descendit ad inferos, ante-
cesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad
patronum excipiendum et venienti nitidus, ut erat

28 Talthybius deorum \nuntiu5\



SENECAE APOCOLOCYNTOSIS 1 29

a balineo, occurrit et ait : * quid di ad homines ? '
* celerius ' inquit Mercurius ' et venire nos nuntia.*
dicto citius Narcissus evolat. omnia proclivia
sunt, facile descenditur. itaque quamvis podagri-
5 cus esset, momento temporis pervenit ad ianuam
Ditis, ubi iacebat Cerberus vel ut ait Horatius
*belua centiceps.* pusillum perturbatur — subal-
bam canem in deliciis habere adsueverat — ut
ilium vidit canem nigrum, villosum, sane non

10 quem velis tibi in tenebris occurrere. et magna
voce 'Claudius' inquit *veniet.' cum plausu pro-
cedunt cantantes : evprJKafiev^ (rvy')(^aLpcofjL€v, hie
erat C. Silius consul designatus, luncus praetorius.
Sex. Traulus, M. Helvius, Trogus, Cotta, Vettius

15 Valens, Fabius equites R. quos Narcissus duci
iusserat. medius erat in hac cantantium turba
Mnester pantomimus, quem Claudius decoris causa
minorem fecerat. ad Messalinam — cito rumor
percrebuit Claudium venisse — convolant: primi

20 omnium liberti Polybius, Myron, Harpocras, Am-
phaeus, Pheronactus, quos Claudius omnes, necubi
imparatus esset, praemiserat. deinde praefecti duo
Justus Catonius et Rufrius PoUio. deinde amici
Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et

25 Celer Asinius consulares. novissime fratris filia,
sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane con-
sanguine!, et agmine facto Claudio occurrunt.
quos cum vidisset Claudius, exclamat : iravra (f>C-
\(ov ir\r)pr], * quomodo hue venistis vos } ' tum

K



I30 THE SATIRE OF SENECA

Pedo Pompeius : ' quid dicis, homo crudelissime ?
quaeris quomodo ? quis enim nos alius hue misit
quam tu, omnium amicorum interfector? in ius
eamus : ego tibi hie sellas ostendam/

ducit ilium ad tribunal Aeaei : is lege Cornelia 5
quae de sicariis lata est, quaerebat. postulat, no-
men eius recipiat ; edit subscriptionem : occisos
senatores XXXV, equites R. CCXXI, ceteros ocra
-^dfiaOo^; re k6vl<; re. advocatum non invenit. tan-
dem procedit P. Petronius, vetus convictor eius, 10
homo Claudiana lingua disertus, et postulat advo-
cationem. non datur. accusat Pedo Pompeius
magnis clamoribus. incipit patronus velle respon-
dere. Aeacus, homo iustissimus, vetat et ilium
altera tantum parte audita condemnat et ait : a?/c€ 15
TrdOoL rd t epe^e, Blkt) k iOela jevotro, ingens si-
lentium factum est. stupebant omnes novitate rei
attoniti, negabant hoc unquam factum. Claudio
magis iniquum videbatur quam novum, de genere
poenae diu disputatum est, quid ilium pati oporte- 20
ret. erant qui dicerent, si nimium diu laturam
fecissent. Tantalum siti periturum nisi illi succurre-
retur ; aHquando Ixionis miseri rotam sufflaminan-
dam. non placuit ulli ex veteribus missionem dari,
ne vel Claudius unquam simile speraret. placuit 25
novam poenam constitui debere, excogitandum illi
laborem irritum et alicuius cupiditatis spem sine

21 si nimium diu laturam fecissent, Sisyphum satis diu laturam
fecisse.

'^ veteribus, veteranis, 27 spem, speciem.



SENECAE APOCOLOCYNTOSIS 131

fine et eff ectu. turn Aeacus iubet ilium alea ludere
pertuso fritillo. et iam coeperat fugientes semper
tesseras quaerere et nihil proficere :

nam quotiens missurus erat resonante fritillo,
5 utraque subducto fugiebat tessera fundo.
cumque recollectos auderet mittere talos,
lusuro similis semper semperque petenti,
decepere fidem : refugit digitosque per ipsos
fallax adsiduo dilabitur alea furto.
10 sic cum iam sum mi tanguntur culmina mentis,
irrita Sisyphio volvuntur pondera collo.

apparuit subito C. Caesar et petere ilium in servitu-
tem coepit ; producit testes, qui ilium viderant ab
ipso flagris, ferulis, colaphis vapulantem. adiudi-
15 catur C. Caesari ; Caesar ilium Aeaco donat. is
Menandro liberto suo tradidit, ut a cognitionibus
esset.

1 sine fine et effect u, sine eff ectu, ' lusuro, fmuro.

18 \J,llum\, 1* ipso, illo.



SENECA'S ^^APOCOLOCYNTOSIS"

1 I wish to record an occurrence which took place
in heaven on the third day before the Ides of Octo-
ber, in the new year which began our fortunate
era. I am not going to be diverted by either fear
or favor. I shall tell the unvarnished truth. If
anybody asks me where I got my information, I
say at once, I'll not answer if I don't want to. /
Who is going to make me .'* I know I have been ^
free to do as I like since the day when he died who
had made the proverb true:! One must be borny
either king or fool. If I please to answer, I shall
say what comes to my tongue. Who ever de-
manded affidavits from an historian ? Still, if I
must produce my authority, apply to the man who
saw Drusilla going heavenward; he will say he
saw Claudius limping along in the same direction.
Willy-nilly, he hjLSjto„s^everything that happens^
in heaven ; for he is the superintendent of the
Appian road, by which you know both the divine
Augustus and Tiberius Caesar went to join the
gods. If you ask this man he will tell you pri-
vately ; in presence of more than one he'll never^
speak a word. For since the day when he took
oath in the Senate that he had seen Drusilla going

132



TRANSLATION 1 33

up to heaven and in return for such good news no-
body believed him, he has declared in so many-
words that he'll not testify about anything, not
even if he should see a man murdered in the
middle of the Forum. What I have heard from
him, then, I state positively and plainly, so help
him !

Now was come the season when Phoebus had nar- 2

rowed the daylight,
Shortening his journey, while sleep's dim hours

were left to grow longer ;
Now victorious Cynthia was widening the bounds

of her kingdom ;
Ugly-faced Winter was snatching away the rich

glories of Autumn,
So that the tardy vintager, seeing that Bacchus

was aging.
Hastily, here and there, was plucking the clusters

forgotten.

I presume I shall be better understood if I say
that the month was October and the day October
thirteenth ; the exact hour I cannot tell you — it's
easier to get philosophers to agree than timepieces
— but it was between noon and one o'clock.

** Too clumsily put ! " you will say. " All the
poets are unsatisfied to describe sunrises and sun-
sets, so that they are even tackling the middle of
the day: are you going to neglect so good an
hour?"



134 THE SATIRE OF SENECA

Phoebus already had passed the highest point of
his circuit,

Wearily shaking the reins as his car drew nearer
the evening,

Leading away the half-spent light on its down-dip-
ping pathway.

3 Claudius began to give up the ghost, but couldn't
find a way out for it. Then Mercury, who had al-
ways had a fancy for his character, led aside one of
the three Fates and said : ** Why, O hard-hearted
woman, do you let the wretched man be tormented t
Isn't he ever to have a rest, after being tortured so
long } It is the sixty-fourth year that he has been
V a,fflict_e_d with life. What grudge have you got
against him and the nation } For once let the
prophets tell the truth, who have been taking him
off every year, every month even, since he was
made emperor. And still it's no wonder if they go
wrong and nobody knows his hour; for nobody
ever made any account of his being born. Do
what is necessary:

* Give him over to death : let a better man reign
in his palace.' "

But Clotho remarked, " I swear I intended to give
him a trifle more time, till he should make citizens
v^out of the few that are left outside — for he had
made up his mind to see everybody, Greeks, Gauls,
Spaniards, Britons, wearing togas. However, since
it is perhaps a good thing to have a few foreigners



T RAN SLA TION 1 3 5

left as a nucleus, and since you wish it, it shall be
attended to.** Then she opened a bandbox and
brought out three spindles ; one was that of Augu-
rinus, the next was Baba's, the third Claudius*.
** I will have these three die at short intervals
within a year,'* she said, "and not send him off
unattended. For it isn't right that one who has'^
been in the habit of seeing so many thousands of
people following him about, going ahead of him,
and all around him, should all of a sudden be left
alone. For a while he will be satisfied with these


1 2 3 4 5 6 8 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Online LibraryLucius Annaeus SenecaThe satire of Seneca on the Apotheosis of Claudius commonly called the Apocolocyntosis; → online text (page 8 of 18)