Royal Society (Great Britain).

The celebration of the two hundred and fiftieth anniversary of the Royal Society of London, July 15-19, 1912 online

. (page 3 of 13)
Online LibraryRoyal Society (Great Britain)The celebration of the two hundred and fiftieth anniversary of the Royal Society of London, July 15-19, 1912 → online text (page 3 of 13)
Font size
QR-code for this ebook


suae litorum et montium formas inspiciendo ea se cognitione imbuit ut
priscarum illarum terrae marisque mutationum velut imaginem exprimere
potuerit : quod qui scripta eius legerit, is glaciei paulatim recedentis tractus
et Oceani modo prolatos modo coartatos fines velut oculis praesens aspicere
videatur. Quid quaeritis ? nihil nisi eruditissime idem et disertissime exposuit :
novas rerum leges tulit et probavit : quamque alii in singulis geologiae parti-
bus diligentiam exercent hie toti illi scientiae adhibuit. Propter illud autem
vix minorem laudem mereri videtur, quod his studiis non otio et securitate
a ceteris curis remotum se dedit, sed curiae suae consiliis et regendae
Universitatis negotiis distractum atque occupatum.

Itaque cum nemo huius temporis in ea quam profitetur scientia cum maiore
laude sit versatus, id quod insigne illud Wollastonianum nuper ei a doctis
viris collatum testatur, praesento vobis WALDEMARUM CHRISTOPHORUM
BROGGER, Mineralogiae et Geologiae Professorem in Universitate Christianiensi,
Rectorem eiusdem Universitatis, ut admittatur ad gradum Doctoris in Scientia,
honoris causa.

WILLIAM B. Scorr, University of Princeton.

Quod in antiquiore orbis terrarum parte a viris magni nominis iam est factum
hie quern videtis in America cuius reipublicae civis est primus effecit. Nam
cum alii geologistae aliis scientiae suae partibus se dederint, hie illuc potissi-
mum incubuit ut quaenam fuerint ea saecla animantum exquireret quae terras
nondum in speciem quam videmus informatas colebant : vestigia eorum
e remotissima antiquitate conservata et inclusas ipsis rupibus reliquias
enucleavit et in lucem produxit : unde nos modo monstrorum magnitudinem
miramur modo notorum hodie animalium fontem atque originem agnoscimus.
Quibus rebus inveniendis multum laboris suscepit: immo in ipsa Patagonia,
qua terrarum regione nihil potest esse ab humanitate seiunctius, tres continues
habitavit annos. Nemo tenebras et crepuscula mundi latiore visu amplexus
est, nemo reperta in rationum formam prudentius composuit. Haec ut



26 THE ROYAL SOCIETY

doctorum virorum consensu ita praecipue Geologicae nostrae Societatis iudicio
comprobantur : namque ea singular! honore et praemio ingeniosissimum
hominem nuper ornavit. Quare praesento vobis WILLELMUM BERRYMAN SCOTT,
Geologiae et Palaeontologiae Professorem Blairianum in Universitate Prince-
tonensi, ut admittatur ad gradum Doctoris in Scientia, honoris causa.

WILHELM WALDEYER, University of Berlin.

Quid est dignius quod ab academicis honoretur quam continuus vitae cursus
uno tenore scientiae finibus proferendis deditus ? Hie enim quern videtis ex
ineunte aevo in anatomiae studio elaboravit, cuius rei est hodie professor :
annum agimus quinquagesimum ex quo primura reperta sua litteris mandare
coeperat : neque postea ullus est secutus quin idem commentariis et libellis
edendis industriam suam atque eruditionem indicaret. In quo temporis spatio
permagnam rerum varietatem scribendo tractavit : modo ovorum partum et
generationem animalium, modo oculos et visus rationem studiis et investiga-
tionibus amplexus est : vix ullam denique quaestionem quae modo ad corporis
humani structuram pertineret intactam reliquit. Neque a doctis hominibus
tantum haec laudantur, sed et omnibus profuerunt : multum enim qui medendi
artem profitentur sunt huius lucubrationibus et consiliis adiuti. Praesento
ergo vobis WILLELMUM WALDEYER, Imperatoris Germanici in Medicina con-
siliarium, Anatomiae Professorem et Anatomici Collegii in Universitate
Berolinensi rectorem, ut admittatur ad gradum Doctoris in Scientia, honoris
causa.

PETER ZEEMAN, University of Amsterdam.

Hominem ingeniosissimum et multum experimentis ausum vobis praesento.
Et quoniam in hoc doctorum virorum consessu loqui posse mihi videor
liberius, quae praecipua fuerit eius famae causa paucis (advertite) docebo.
Nam cum ignis ardentis lumen per vitrum lineis distinctum ita transmitti
sciatis ut non omnes lineae sed secundum eius rei qua utitur naturam aliae
alias immisso lumine fulgeant : hie si vim magnetoelectricam igni adhibueris
commixtos una omnes spectri quod vocant colores in singulis lineis apparere
experiendo demonstravit. Hoc repertum maximi momenti ab iis haberi quibus
cura est primordia rerum quali natura praedita constent investigare, omnes
necesse est agnoscant. Itaque cum hie non modo in lucis ratione elaboraverit
verum etiam ad mundi totius naturae cognitionem multum contulisse videatur,
magnum inter omnes physicistas nomen et laudem consecutus est : neque est
quisquam dignior quern titulo aliquo hoc praesertim die ornemus. Praesento
igitur vobis PETRUM ZEEMAN, Physicae Professorem in Universitate Amstelo-
damensi, ut admittatur ad gradum Doctoris in Scientia, honoris causa. 1

1 Dr. Gabriel Lippmann, For. Memb. R. S. , President of the Academy of Sciences of
Paris, was to have been included among those who received Honorary Degrees, but the
sudden death of Professor Poincare recalled him at once to France.



250TH ANNIVERSARY 27



CAMBRIDGE

The following are the speeches delivered by the Public Orator
(Sir John Sandys) in welcoming the Delegates, on their visit to
Cambridge, and in presenting to the CHANCELLOR (Lord Rayleigh)
the several recipients of honorary Degrees :

In ipso limine laudationum nostrarum, Societatis Regalis tot hospites illustres,
post sacra saecularia feliciter acta, Cantabrigiam hodie invisentes, Academiae
totius nomine iubemus salvere. Unumquemque igitur vestrum salutat et
Baconis et Newtoni et aliorum in scientia natural! aut olim aut nunc insig-
nium virorum Universitas. Dum tot scientiarum inter se diversarum cultores
illustres e tot orbis terrarum partibus ad litora nostra atque adeo Academiae
nostrae ad nemora hodie advectos intuemur, denuo nobis rata esse videntur
vetera ilia prophetae verba: 'plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.' 1
Tot advenarum illustrium e numero placuit Senatui nostro nonnullos, gentium
inter se diversarum legates, scientiarum inter se diversarum antistites, velut
exempli causa, titulo nostro decorare, qui honos, vestrum omnium praesentia
illustratus, vestrum omnium, ut speramus, benevolentia comprobabitur.

EDWIN B. FROST, University of Chicago.

Dignissime domine, domine Cancellarie, et tota Academia
Primum omnium respublica maxima trans oceanum Atlanticum nobis
coniunctissima quasi nuntium quendam sidereum ad nos misit, qui lacus
maximi in litore astrophysica (ut aiunt) praeclare profitetur, lacus minimi in
margine speculae astronomicae celeberrimae praepositus. Ibi, astronomi prae-
clari, Societatis Regalis baud ita pridem Praesidis, vestigia secutus, stellas,
quae inerrantes vocantur, diligenter observavit, et spectri (ut dicitur) auxilio,
earum motus aut recedentes aut appropinquantes accurate computavit. Idem,
cum collegis optimis consociatus, stellas duplices atque etiam multiplices pluri-
mas detexit ; siderum denique illorum praesertim, quorum in aere helium inesse
comprobatum est, primus tarditatem quandam motus demonstravit. Astro-
nomo autem nostro, viro impigro, viro acerrimo, tarditatem mentis nemo
exprobrabit. Etenim, talium virorum auxilio, 'caelum ipsum petimus, 1 non
iam ' stultitia \ 2 sed sapientia ; atque, ut philosophi cuiusdam Romani verbis
utar, * cogitatio nostra caeli munimenta perrumphV 3 Duco ad vos scientiae
astrophysicae professorem illustrem, EDWIN BRANT FROST.

1 Liber Danielis prophetae, xii. 4.

2 Hor. Carm. i. 3, 38. 3 Seneca, De Otio, v. 6.



28 THE ROYAL SOCIETY

MARQUIS E. PATERNO DI SESSA, University of Rome.

Ex Italia ad nos advectus est regni Italici Britannis amicissimi senator,
coronae Italicae eques clarissimus, qui, Palermi natus, Romae per annos
quadraginta scientiam chemicam experimentis suis luculeuter illustravit.
Peritis notum est hunc virum olim benzenii potissimum progeniem explorasse,
benzenii, quod matris baud pulchrae filiam, filiarum autem suavium et
pulchrarum matrem nominaverim. Notum est eundem postea corpora ex
fluorino, elemento illo impigro, composita, penitus investigasse ; in aliis denique
elementis, bromio praesertim et phosphoro liquido, particularum pondera
accuratius examinasse. Ceterum ha'ec omnia scientiae ad mysteria intima
pertinent, non a nobis vixdum initiatis divulganda. Etenim e scriptoribus
Romanis unus ait, * omnium rerum sunt quaedam in alto secreta ' ; l alter
autem, ' facilius natura intellegitur quam enarratur.' 2 Duco ad vos scientiae
chemicae professorem admodum nobilem, MARCHIONEM EMANUELEM PATERN& DI
SESSA.

IVAN PETROVITCH PAWLOW, Imperial Academy of Sciences of St. Petersburg,
Foreign Member of the Royal Society.

Russorum ex imperio maximo, a nobis remoto sed studiorum communium
in vinculis vicino, ad nos venit physiologiae professor Petroburgensis, qui
ciborum digerendorum rationem universam exploravit, his studiis officinam
quandam dedicavit, physiologiae studiosorum scholam florentissimam fundavit.
Ut alia omittam, quam pulchre ostendit sucos illos, qui cibo concoquendo
inserviunt, non modo mentis motu vario etiam ipsos moveri et mutari, sed
etiam unicuique ciborum generi esse accommodatos, atque omnibus elementis
noxiis adversari et in contrariam partem fortiter contendere. Mentis quidem
certamen Prudentii in carmine quodam heroico narratum vidimus ; corporis
autem certamen, mentisque et corporis societatem intimam ab hoc viro
celebratam audivimus. Talium virorum ex studiis Cornelii Celsi praecepto
illi melius obtemperare possumus : ante omnia corporis sui naturam quisque
norit. 3 Duco ad vos physiologiae professorem egregium, IVAN PETROVITCH
PAWLOW.

CHARLES E. PICARD, of the Institute of France, Foreign Member of the Royal
Society.

Francogallorum respublica nobis vicina, et vinculis indies artioribus nobis-
cum coniuncta, hospitem ad nos misit mathematicum insignem, mathematici
insignis (olim cum studii eiusdem antesignanis Cantabrigiensibus consociati 4 )

1 Plin. N. H. xvii. 29. 2 Seneca, Epp. 121, 11.

3 Celsus, De Medicina, i. 3, ' ante omnia norit quisque naturam sui corporis.'
* Charles Hermite was associated with Sylvester, Ferrers, Stokes, and Cayley as one of
the editors of the Quarterly Journal of Mathematics from 1857 to 1878.



250TH ANNIVERSARY 29

et generum et operum eius editorem praestantissimum. Reipublicae autem
illi hodie propterea praesertim gratulamur, quod talium virorum consilium,
populi totius cum fructu, totiens expetit. Primum, abhinc annos quattuor et
viginti, praemium ex eadem studiorum provincia reportavit, quam in Scan-
dinavia Abelius primus illustraverat. Idem, scientiarum Academiae Parisiensi
nuper praepositus, quamquam argumentorum in genere quodam abstruso
versatur, stili lucidi lumine libros suos omnes illustravit. Testis est opus
praeclarum de scientiae statu hodierno ad sensum popularem accommodatum ;
testes sunt Analytica ilia, etiam a iuventute Britannica libenter perlecta;
testes etiam illae de methodi analyticae historia Angliae novae in Universitate
quadam nova nuper habitae orationes. Ergo in uno eodemque viro et
mathematici illustris et oratoris optimi habetis exemplar. Duco ad vos
studiorum analyticorum professorem eloquentem, CAROLUM AEMILIUM PICARD.

HEINRICH RUBENS, University of Berlin.

Germanorum ex imperio maximo, nobis utinam in perpetuum coniunctissimo,
ad nos perlatus est scientiae physicae in Universitate Berolinensi professor, qui,
luce cotidiana non contentus, etiam lucem illam, quae oculorum aciem fugit,
assidue exploravit. Lucem quidem universam ex undis constare electricis,
rationibus exquisitis ductus, Maxwellius noster olim praedixit ; idque et sui
ipsius et aliorum experimentis postea prorsus comprobatum est. Hie autem,
rem ipsam denuo aggressus, placitis Maxwellianis maxime congruus, lucis
undas longas est dimensus, illis quidem multo longiores quae erant antea
cognitae, sed illis aliquanto breviores quas vis electrica per artem adhibita
generare potuit. Sed, inter has duas undarum varietates penitus exploratas,
iam restat intervallum perbreve, quo sine dubio (fortasse per hospitem nostrum)
propediem expleto, Maxwellii nostri doctrina universa erit patefacta, et, inter
tot rerum naturae miracula, etiam lucis leges melius cognoscentur. Dixit
olim Miltonus noster, ' Lux sacra, salve, prima progenies Dei ' ; l et tu, salve,
lucis legum explorator indefesse. Duco ad vos scientiae physicae professorem
praeclarum, Regis sui consilio privato adscriptum, HENRICUM RUBENS.

J. E. B. WARMING, University of Copenhagen.

Regnum Danicum, Scandinaviae pars eximia, cum Britannia vinculis teneris
sed eisdem firmissimis coniuncta, misit scientiae botanicae professorem
emeritum, qui inter suos horto praefuit admirabilem in modum disposito et
ordinato. Idem non modo doctrinae botanicae orbem totum in libro quodam
eximio perlustravit, sed etiam, in aliis litterarum monumentis, partes eius
nonnullas aut ad Americam Australem aut ad zonae torridae miracula aut ad
Floram Arctoam pertinentes subtilius perscrutatus est. In ilia vero scientiae

1 Paradise Lost, iii. 1, ' Hail, holy Light ! offspring of Heav'n first-born.'



30 THE ROYAL SOCIETY

tarn pulchrae provincia, quae oecologia nuncupatur, viarum novarum explora-
tor exstitit. Unde factum est, ut haec studiorum provincia, non modo in
regno Danico, sed etiam inter Francogallos, inter Germanos, in Helvetia, in
Britannia, inter populos denique mari Atlantico a nobis divisos, cultoribus indies
pluribus pateat. Non minus autem quam haec potissimum pars scientiarum
imturalium, talium rerum scientia tota munus sibi vindicavit locorum spatiis
universum atque adeo orbi terrarum toti conterminum. Ergo hospitibus nostris
omnibus, e tot orbis terrarum partibus ad nos hodie allatis, Historiae Naturalis
auctoris eruditissimi verba licet sibi confidenter arrogare: 'Non unius terrae sed
totius Naturae interpretes sumus. 1 1 Coronam nostram supremam accipit
Florae sacerdos venerabilis, EUGENIUS WARMING.

1 Plin. N. H. xviii. 214.



I. THE ADDRESSES 1
EUROPE

AUSTRIA-HUNGARY

IMPERIAL ACADEMY OF SCIENCES, VIENNA

HOCHGEEHRTE GESELLSCHAFT ! Gerechter Stolz erfullt unsere Seele, wenn
wir die Errungenschaften auf dem Gebiete der Naturwissenschaften betrachten.
Von den geheimnisvollen Vorgangen in der Natur liegt ein grosser Teil
enthiillt vor unseren Augen. Wir verstehen nicht nur die grossartigen
Vorgange, die der Himmel uns darbietet, wir konnen sogar die Bewegungen
der unsichtbaren Atome beschreiben. Bis zu den Grenzen der Sichtbarkeit
konnen wir noch das organische Leben verfolgen, das so lange ungestort das
Dasein der Menschen gefahrdete. Unzahlige praktische Erfindungen waren
die Folge der wissenschaftlichen Errungenschaften, Erfindungen, welche fur
das Behagen, aber auch fur die Gesundheit der Menschen von hochstem Wer.t
sind, Erfindungen, rait denen wir Raum und Zeit besiegen. Die Erforschung
der Natur war aber auch ein grosser Gewinn fur die moralische Hebung des
Menschengeschlechtes, sie allein war es, die die Menge aus dunklem Aberglauben
befreite, die solchen Verirrungen wie Astrologie, Alchemic usf. ein Ende
setzte. Allergrossten Dank sind wir daher den Mannern schuldig, die durch
ihre Forschungen dieses Emporbluhen der Wissenschaft erzielten. Aber
wenn es auch seit jeher nicht an hervorleuchtenden Geistern fehlte, die
Kometen gleich Licht in die Finsternis strahlten : die neue Richtung brach
sich erst Bahn durch vereintes Streben. Als beim Untergang der Scholastik
in den Menschen allmahlich die Erkenntnis aufdammerte, dass das Studium
der Natur vor Tillem geeignet ist, unseren Geist zu befreien, da zog gerade
in England die neue Richtung zahlreiche Schiller an, die, indem sie in dem
Forschen nach Wahrheit den besten Trost fur die Wirren ihrer Zeit fanden,
sich zu regelmassiger gemeinsamer Arbeit verbanden und alle Teile der
Naturwissenschaft in Angriff nahmen. Das Ansehen und die Zahl dieser
Manner, im Anfange noch die ' Invisibles ', stieg rasch, indem ihre Mitbiirger
den Wert ihrer Studien fur den Fortschritt der Menschheit erkannten.
Konigliche Gnade erhob diese Gesellschaft 1662 zur Royal Society, ein Akt,
welcher der ganzen Welt Vorteil brachte, indem die Royal Society nunmehr

1 These are arrange:! in the same geographical order as the List of Delegates, pp. 13-21.



32 THE ROYAL SOCIETY

durch 250 Jahre unermudlich immer neue Fruchte des Wissens zur Reife
brachte. Ihre Schriften enthalten die Bausteine unseres gesamten heutigen
Wissens, durch welche sie selbst und darnach die bewundernden Schwester-
akademien die Naturwissenschaften auf ihren heutigen Stand bringen konnten.
Eine der jimgsten Akademien, die dem Stern der Royal Society bewundernd
folgt, die kaiserliche Akademie der Wissenschaften in Wien, wiinscht der
Royal Society zu der 250. Wiederkehr ihres Stiftungstages, dass sie in
aller Zukunft ihres Bestandes sich erfreuen und fortfahren moge, eine Letichte
fur die Menschheit zu sein.



Wien, am 30. Juni

Das Presidium der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften :

E. VON BOHM-BAWERK, Prdsldent.
VIKTOR VON LANG, Vizeprasident,
FRIEDRICH BECKE, Generalsekretdr.
JOSEF VON KARABACEK, Sekretiir.



AMPLISSIMAE REGALI SOCIETATI LONDINI. Inter academias liberalium artium,
quae in rerum cognitione et scientiae pervestigatione vigent, Societas Vestra
principatum obtinet secundisque rerum proventibus antiquitus traditis ea
incrementa cepit, in quibus perquam raro alia collegia gloriari possint. Inde
ab ipsis cultus atque humanitatis quasi incunabulis clari et docti viri
Britannorum gentis societatem privatam constituerunt, quae postea tutela regis
Caroli II Regalis nuncupata est, ut non una aliqua in re elaboraret, sed
omnia, praecipue philosophiam, scientiae pervestigatione comprehenderet.
Gravitate et auctoritate sua iam a primordiis domi ad magnum et honoratum
ministerium indicis litterati et consiliarii rerum publicarum curatorum
producta est, foris vero editiones eius ab omnibus hominibus, qui in artibus
versantur, honorem consequuntur. Raro fit ut aliqua litterarum societas
per tarn longum tempus sit industria singulari, sicut Vestra, cui uni omnium
ducentesimum quinquagesimum diem natalem celebrare contigit. Qua ex re
concludi potest Societatem Vestram munere atque officio feliciter functam
esse, nam aliter sentire de societate, cui usus erat cunl luminibus doctrinae,
ut cum clarissimo Newton et cum viris doctis Halley, Simpson, Cavendish,
Wollaston, Priestley, Herschel, Davy et multis aliis, haud licet. Quamobrem
omnes viri docti de his sollemnibus gaudent, imprimis vero Croatarum
Universitas Zagrabiensis ex intimo corde amplissimae Regali Societati gratu-
latur, optatque ut in scientiae pervestigatione et in posterum fortuna prospera



CELEBRATION ADDRESSES 33

utatur et quani maximos progressus in studiis facial. Senatus academicus
regiae litterarum Universitatis Francisco-Iosephinae.

Zagrabiae, die 9 luln 1912.

Rector: DR. JULIUS DOM AC.

Ab epistulis : FRANCISCUS PEVALEK.



IMPERIAL ACADEMY OF SCIENCES, CRACOW

REGIA SOCIETAS, quae ducentos quinquaginta iam annos stat tanquam
columna ignea omnibus sive apud Britannos praeclaros sive apud reliquas
gentes scientiarum studiosis : quotiescunque difficiliores tractabant quaestiones,
indefesso praelucebat ardore, ut per tenebras et dubia pervenirent ad veritatis
contemplationem. Inter tot nationes, tot doctorum collegia et instituta, quae
gratissimam celeberrimae Societatis memoriam conservant, propter consilia
monitaque in scientiis colendis saepissime ab ea impertita, etiam antiquum
regnum Poloniae cum scholis suis et Academiis locum sibi debitum obtinet.
Itaque decet et convenit ut hoc die glorioso, communi laetitiae destinato,
quando Regia Societas cum superbia bene merita retrorsum per duo saecula cum
dimidio respiciet labores suos ac studia, etiam vox illius regionis audiatur quae
protulit Copernicum, utque iungatur chore mundano gratulatorum. Xeque
mirum videbitur, si muneri gratulandi celeberrimae Societati nomine nationis
Polonae totque generationum studiosorum ac doctorum incumbat detque
operam Academia Scientiarum Cracoviensis, non interruptae traditionis haeres
legitima et vera. Namque ruina libertatis politicae non inhibuit neque inter-
rupit apud Polonos studiorum progressum, erectio vero Imperialis Academiae
Scientiarum Cracoviensis, fundatae a Sua Maiestate, Imperatore Austriae Fran-
cisco losepho I, novarn et firmam addidit disciplinam et temperantiam antiquis
studiis, quae fere numquam cessavere durante regno Poloniae. Iam quadraginta
istis annis, qui praeterierunt ab eius institutione, Academia Cracoviensis,
imprimis vero eius Classis mathematico-physica multis re vera iungebatur vin-
culis Illustrissimae Regiae Societati turn quoad methodum indagationum melius
ediscendam turn ad clarius determinandum inceptorum operum finem ultimum.
Cuius rei testimoniis abundant tantum, quantum sat est, Academiae Cra-
coviensis Annales ; beneficia vero familiaris consuetudinis, concessa nostris
Academicis a nonnullis perquam illustribus membris Regiae Societatis his ultimis
decenniis quantum et quale fuerit, vere non poterit aestimari, nisi mutuum lit-
terarum commercium aliquando in medium proferatur. Itaque gratis animis
multiplices has relationes agnoscentes et revocantes Praeses ac Socii Imperialis
Academiae Scientiarum Cracoviensis, debitam manifestantes venerationem
suam hac occasione laetissima oblata et considerantes magnificam Societatis
Regiae historiam turn praeteritam turn praesentem, ex totis cordibus auguran-
tur ut historia futura non minus sit splendida utque novae scientiae humanae

D



34

provinciae inveniantur omnibusque pateant utque Regia Societas per multa
adhuc saecula futura remaneat Britannis gloriosa ac splendens corona, aliis
nationibus auxiliatrix et adiutrix omnis generis studiorum, tandem fraternitatis
mutuae populorum exemplum vivificans, ut omnes se diligant et adiuvent in
Christo, qui est scientiarum fons vivus, numquam exhaustus.
Cracoviae, die XII lulii A. D. MCMXII.

BOLESLAW ULANOWSKI, Secretarius generalis.
FRIDERICUS ZOLL Sen., Vice Praesidis.
WLADYSLAW NATANSON, Secretarms,

Classls mathematico-physica.
EDWARD JANCZEWSKI, Director,

Classis matJiematico-physica.



UNIVERSITY OF LEMBEEG

RECTOR ET SENATUS UNIVERSITATIS POLONIAE LEOPOLIENSIS Societati Regiae
Londinensi et vetustate et auctoritate primae inter Academias Scientiarum
in toto terrarum orbe salutem summaeque venerationis testimonium mittunt.
Inde ab illo Isaaco Newtonio et hodie collegium Vestrum inagno numero
virorum praestantissimorum ornatur, qui cum non unius populi, sed generis
humani sint praeceptores, Societas Regia quasi sol quidam doctrinarum
exstitit, cuius radii usque ad extremes cultus humanitatisque fines descendunt.
Ex eis quidem finibus orientalibus, sed ex terra quae Nicolao Copernico filio
suo gloriatur, accipite, Viri Illustrissimi, sollemnia semisaecularia quinta
Societatis Vestrae celebrantes, plurimam salutem nee non optima omina,
ut opera Vestra eodem atque adhuc modo etiam in tempus futurum uberrimos
fructus messemque opimam generi ferat humano.

Leopoli (Lemberg) in Austria, Galicia, die 1 lulii, Anno 191%.

L. FINKEL, 7i. t. Rector.



BOHEMIAN KARL-FERDINAND UNIVERSITY, PRAGUE

REKTOH A SEXAT CESKE UNIVERSITY KARLO-FERDINANDOVY v PRAZE pripojuji
se radostne k slavnosti vyznamneho dne, jimz Kralovska Spolecnost v Lon-
dyne oslavuje 2501ete vyroci sveho zalozeni. Pfi te pfilezitosti vzpominaji
nehynoucich zasluh, jez si Kralovska Spolecnost o rozkvet ved ziskala. Ona
prva postavila se v celo hnuti, jimz obrozeno badani ve vsech oborech ved
pfirodnich a v tomto smeru razila drahy od prveho sveho vzniku azdo doby
dnesni. V dobe, kdy v cechach rieprizni osudu a pohromami valecnymi
dohrobeny veskere mnohoslibne pocatky ku pesteni nauk, stalajiz Kralovska



CELEBRATION ADDRESSES 35

Spolecnost v cele ruehu vedeckeho a dala podnet k zakladani jinych sesterskych
instituci Evropskych. I vzpomenouti dluzno onech prvych hlubokych myslitelu,
jiz postupem doby mystiku z vedy odstranovali, jakoz i neprehledne fady
onch slavnych badatelu, kteri v cele Kralovske Spolecnosti exaktnim a
biologick^m naukam nove smery vedecke prace urcovali. Na dnesnim pokro-
ku a na praktickych vymozenostech ved prirodnich ma Kralovska Spolecnost
nejvetsi podil ! Majice tedy stale na pameti velike ony zasluhy, jez si
Kralovska Spolecnost o rozkvet ved a tudiz i o prospech lidstva ziskala,
osvedcuji rektor a senat ceske university Kralovske Spolecnosti pocity sve
hluboke ucty a vaznosti, jakoz i sve uprimne blahopfani ku trvalym vysledkum
blahodarne jeji cinnosti.

v Praze, dne 1. Cervence 1912.

J. CELAKOVSKY, F. rector.

KAREL KADLEC, t. c. Dekanfakulty prdvnicJce.


1 3 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Online LibraryRoyal Society (Great Britain)The celebration of the two hundred and fiftieth anniversary of the Royal Society of London, July 15-19, 1912 → online text (page 3 of 13)