Royal Society (Great Britain).

The celebration of the two hundred and fiftieth anniversary of the Royal Society of London, July 15-19, 1912 online

. (page 6 of 13)
Online LibraryRoyal Society (Great Britain)The celebration of the two hundred and fiftieth anniversary of the Royal Society of London, July 15-19, 1912 → online text (page 6 of 13)
Font size
QR-code for this ebook


CELEBRATION ADDRESSES 55

incolentes, hunc diem festum, quo ducentis quinquaginta annis ante Societas
vestra a Carolo Secundo, rege augustissimo, constituta est, silentio praeterire
noluistis. lam vobiscum longum illud tempus memoria recolentes laetamur,
quod Societas vestra tamdiu floruit viguitque, gratulamur autem, quod
numerus Sodalium semper augetur neque eorum studium et diligentia umquam
remissa est, denique vehementer speramus fore ut Societatis vestrae gloria et
felicitas etiam in posterum firmentur. Petentibus vobis, ut unus e coetu
nostro ad vos delegaretur, qui vobiscum dies festos concelebraret, Senatus
Universitatis Groninganae decrevit ut ipse Rector, v. cl. GERARDUS CORNELIUS
NIJHOFF, ad vos legatus mitteretur. Nos autem eiusdem Senatus decreto
sollemni obsecuti hanc gratulationem et haec vota sincera ad vos misimus.

Groningae, Kalendis luliis MCMXII.

G. C. NIJHOFF, Senatus Univ. Gron. Rector.
J. H. KERN, Senatus Univ. Gron. Ab actis.



UNIVERSITY OF LEYDEN

SOCIETATI REGIAE LONDINENSI FELICITER PERACTUM QUINQUAGESIMUM LUSTRUM

GRATULANTUR UNIVERSITATIS LuGDUNO-BATAVAE RECTOR ET SENATUS. Laetissi-

mas iam iam celebraturis ferias ex animi sententia Vobis gratulamur, utpote
qui Vobiscum gaudeamus longum et memorabile respicientes tempus a Vestra
peractum Societate, nee minus decus illud vigoremque contemplantes quo
nunc splendet ilia nitetque. Quod dum facimus, simul mente pia illorum
virorum recolimus memoriam, qui pauci numero atque in ea re Vestra patria
fere ceteris omnibus regionibus monstravit viam coierunt ut naturae dete-
gerent arcana et prudentibus accuratisque inquisitionibus collectam doctrinam
in omnium mortalium converterent utilitatem. Ex illo surculo, strenue
adiuvantibus viris illustribus, ipsa adiuvante Republica legibus opibusque
suis, sed praesertim Sociis Vestris praeclaras suas mentis dotes indefessamque
industriam intendentibus, sanctissima ilia succrevit arbor, quae nunc umbra
sua tegit recreatque totum campum ilium disciplinarum physicarum, qui per
totum orbem terrarum extenditur. Vestra historia, quae nobis exhibuit ilia
nunquam interituro splendentia fulgore ingenia, Newtoni, Harveii, Darwinii,
Kelvini, aliorum, eximias quasdam implet paginas libri quo universae humani-
tatis fata enarrantur celebranturque. Ilia nobis exponit ars geometrica
quomodo humanae mentis opibus subsidio venerit, caeli profunda quae sit
emensa ratio, qua sint sagacitate extremi naturae perlustrati recessus, mor-
borum avertendorum reprimendorumque quae sint inventae artes. Cumque
semper singulorum doctorum conamina prudenti sustentastis atque incitastis
admonitione, saepe, cum initum esset aliquod consilium egregium sed unius
populi superaturum vires, Vos auctores fuistis communis cuiusdam militiae



56 THE ROYAL SOCIETY

omnibus gentibus allaturae salutem et prosperitatem. Gratissimo vero animo
laetissimis hisce diebus quibus vinculis Vobiscum iuncti fuerint permulti viri
qui in nostra patria naturae legibus investigandis dederunt operam recordamur.
Vobis acceptum referre nunquam desinemus quod Leeuwenhoekius noster suas
de animalibus microscopicis disquisitiones in lucem edere communem potuit ;
Huygensium quern tamquam physicorum nostrorum principem suspicimus
colimusque, semper cum proavis Vestris de gravissimis rebus iniisse consilia
tenemus memoria. Neque nostro tempore deesse Neerlandicos doctos, atque
ipsius huius Universitatis alumnos, qui extranei socii Vobis sint adscripti
laetamur gloriamurque. Quas res pia grataque recolentes mente ex animi
sententia pro Vestrae Societatis vota facimus salute. Sint futura praeteritis
similia tempora, atque in longam annorum seriem pergat Societas Vestra cum
toti vitae humanae turn disciplinis illis augustis salutiferisque lucem ferre
subsidiumque.

Lugduni Batavorum, d. vi m. lulii MCMXII.

F. PIJPER, Rector.

B. D. EERDMANS, Actuarius.



UNIVERSITY OF UTRECHT

SOCIETATIS REGALIS LONDINENSIS PRAESIDI CONCILIO SODALIBUS S. P. D.
SENATUS UNIVERSITATIS ULTRAIECTINAE. Propter Societatis Vestrae dignitatem
et doctrinae celebritatem eximiam cum Rectorem Magnificum huiusce Acade-
miae ad Vos, Viri Doctissimi, legavimus, ut nostro nomine praesentes Vos
compellaret sensumque erga Vos nostrum obsequiumque declararet, turn com-
mittere non potuimus quin per has litteras diem natalicium Vestrae Societatis
ducentesimum quinquagesimum Vobis ex animo gratularemur. Quae quantum
in scientia naturali promovenda laborarit quamque uberrimis fructibus
humanum genus per lustra ilia quinquaginta bearit, cum nemo ignoret, nunc
commemorare non decet ; hoc vero et nos et omnes scientiarum amantes precari
vel maxime decet ut diem sollemnem Deus O. M. Vobis^fortunet, Societatem
Vestram usque servet incolumem florentemque atque omni bonorum abun-
dantia cumulet. Valete, Viri Illustrissimi antistites Societatis Regalis
insignissimi, Vobisque ita persuadeatis nos nihil magis optare quam ut diu
porro et nos et omnes scientiae studiosi subsidio Vestro ac luce fruamur.
Iterum valete.

Datum Traiecti ad Rhenum, Idibiis luliis A. S. MCMXII.

A. A. NIJLAND, h. t. Rector Magnificus.
C. EIJKMAN, h. t. Actuarius.






CELEBRATION ADDRESSES 57

ROYAL ACADEMY OF SCIENCES, AMSTERDAM

THE ROYAL ACADEMY OF SCIENCES OF AMSTERDAM offers its best con-
gratulations to the Royal Society of London on the occasion of the cele-
bration of its two hundred and fiftieth anniversary. In these two hundred
and fifty years Science has reached a high degree of development, to which
the Royal Society, as one of the earliest scientific institutions, has powerfully
contributed. The Royal Academy of Sciences remembers with pleasure the
feelings of friendship which have always existed between the Royal Society
and Dutch scholars throughout the period of its existence. For ever memo-
rable, not only to the Academy, but also to the whole of the Dutch nation,
will be the encouragement which the Royal Society shortly after its founda-
tion gave to Leeuwenhoek by appointing him a Fellow of the Society in 1679,
a distinction highly valued by him, and which has undoubtedly been pro-
motive both to the production and to the spread of his inventions, which he
communicated in a correspondence with the Royal Society extending over
forty-four years. Further the Academy recalls on this occasion with great
acknowledgement, how Christian Huygens, the contemporary and corre-
spondent of Newton, Flamsteed, Boyle, Locke, with which famous men he was
personally acquainted, was one of the first foreign members of the Royal
Society. And how on Boerhaave, also a Fellow of the Royal Society, the
special honour was conferred that Cromwell Mortimer, then Secretary of the
Royal Society, dedicated the thirty-ninth volume of the Philosophical
Transactions to this scholar in 1735. The Royal Academy of Sciences
wishes the Royal Society many years of great prosperity, and expresses the
hope that the mutual feelings of friendship, which have been entertained for
two and a half centuries, may continue to exist in the future.
Amsterdam, July 1912.

P. D. CHANTEPIE DE LA SAUSSAYE, President.
P. ZEEMAN, Secretary.

DUTCH SOCIETY OF SCIENCES, HAARLEM

THE PRESIDENT AND COUNCIL OF THE DUTCH SOCIETY OF SCIENCES offer their
most sincere congratulations to the Royal Society on the occasion of its
250th anniversary. Few Societies can look back on an uninterrupted existence
of two and a half centuries, less on a continuous activity during so long
a time and none on a higher class of scientific work than that published
by the Royal Society. The President and Council of the Dutch Society of
Sciences can therefore frame no better wish, than that the Royal Society may
for many more centuries continue to promote knowledge and consequently
human happiness in the same admirable way as heretofore. For the Presi-
dent and Council of the Dutch Society of Sciences,

Haarlem, July 12th, 1912. LOTSY, perpetual Secretary.



58 THE ROYAL SOCIETY

BATAVIAN SOCIETY OF EXPERIMENTAL PHILOSOPHY,

ROTTERDAM

REGALI SOCIETATI SOCIETAS PHILOSOPHIAE EXPERIMENTALIS BATAVA, anno
MDCCLIX a Steven Hoogendijk Roterodami instituta, Salutem. Ducenti
quinquaginta fere anni sunt ex quo Carolus Secundus Rex, ut artes atque
scientias, praesertim philosophica studia, quae solidis experimentis conantur
aut novam extundere philosophiam aut expolire veterem, promoveret, Socie-
tatem instituit consistentem de Praesidente Concilio et Sodalibus, quae
vocabatur et nuncupabatur Regalis Societas. Sodalium eius magna multitudo
iam dudum immortal! doctrinae et ingenii acuminis gloria in omnibus orbis
terrarum partibus floret per ea opera quae magnam partem in libris Philo-
sophical Transactions, qui dicuntur, servantur. Neque minus qui in eorum
locum successerunt optimis artibus maximaque eruditione studia philosophica
colere et famam Regalis Societatis tueri pergunt. Optimo igitur iure Socie-
tatem vestram fundatam celebratis. Societas nostra, quae isdem studiis
operam dat, vobis successum ex imo pectore gratulatur et ut in posterum
quoque Societati vestrae non modo eadem gloria frui sed etiam magis
magisque crescere detur optat et orat. Quanto studio vobiscum concele-
braremus natalem Societatis ut significaremus, hoc documentum, signatum
sigillo nostro cum voce, * Certos feret experientia fructus,' conficiendum et vobis
mittendum curavimus.

Datum Roterodami, die XIV mensis lulii MCMXIL
Nomine Societatis philosophiae experimentalis Batavae :

S. BIRNIE, Praeses.

R. H. VAN DORSTEN, Ab actis.

NORWAY

ROYAL UNIVERSITY OF NORWAY, CHRISTIANIA

THE ROYAL UNIVERSITY OF NORWAY TO THE ROYAL SOCIETY OF LONDON.
Greeting. A quarter of a millennium has elapsed since the foundation of the
Royal Society. Since the days of Boyle and Newton, the Royal Society has
enrolled on its list of members the names of almost all the eminent scientists
of Great Britain, and among these are recorded the illustrious names of
founders of all branches of modern science. Always alive to the vast
importance of science to the various spheres of mental life throughout the
world, the Royal Society has, in all likelihood, contributed more towards
the development and advancement of mankind than any other scientific
association. As a natural consequence of this leading position among



CELEBRATION ADDRESSES 59

scientific institutions, the Royal Society has suggested the foundation of
'the International Association of Academies', and has thus enhanced the
prospect of establishing solidarity within the domains of scientific research
throughout the universe. The innumerable momentous scientific results and
the fundamental ideas this illustrious Society has given to the world merit
the admiration and gratitude of all, especially of the scientific institutions of
all countries. The Royal University of Norway therefore begs to express its
gratitude for the weighty contributions your Society has yielded to the
common work of culture, and tenders heartiest greetings and congratulations
on the occasion of your 250th anniversary, coupled with best wishes for ever
increasing prosperity.

Ckri&ania, July 4th, 1912.

BREDO MORGENSTIERNE, Rector.

CHR. AUG. ORLAND, Secretary.



ACADEMY OF SCIENCES, CHBISTIANIA

SOCIETATI REGALI ACADEMIA SCIENTIARUM CHRISTIANIENSIS S. In natura
rerum pervestiganda per hosce ducentos quinquaginta annos Societas Regalis
fulget velut sol splendens, qui vi radiorum penetralia rerum occulta perfringit
atque modos illustrat multiplices variosque, quibus in mundo animato inani-
moque cum per orbem terrarum turn per spatium caeleste viget natura.
Magnum agmen virorum, qui in studiis eminuerunt quorumque nomina
praeclara cum Societate Regali conexa sunt, societates sororiae verecunde
grateque recordantur, quarum numero coniungi iuvenis nostra societas, quae
non minus ducentis annis post vestram instituta est, honorem sibi ducit et
magnopere gaudet, cum pie vobis salutem plurimam scribit optatque ut
Societas Regalis cursum suum tenere itaque honorem patriae augere univer-
soque generi humano prodesse pergat.



RUSSIA

IMPERIAL ACADEMY OF SCIENCES, ST. PETERSBURG

AMPLISSIMAE SOCIETATIS REGALIS LONDINENSIS PRAESIDI CONCILIO SODALIBUS
IMPERIALIS ACADEMIA SCIENTIARUM PETROPOLITANA S. P. D. Cum recitarentur
in concilio nostro literae vestrae humanissime nos invitantes, ut sollemni-
bus, quibus ducentesimum quinquagesimum Societatis vestrae diem natalem
celebraturi estis, per legatum nostrum adessemus, ultro subiit animos illius
temporis recordatio, quo Academia nostra, vixdum secundum aetatis annum
ingressa, per epistulam, ab ipso Isaaco Newton, immortalis viro memoriae, ad



60 THE ROYAL SOCIETY

concilium Societatis Londinensis relatam, tamquam soror sororem natu
maiorem adloquens, Societatem multis magnisque ingeniosae eruditionis
operibus iam turn nobilitatam rogabat, ut sibi faveret studiorumque suorum
primitias benivole acciperet. Eadem semper reverentia Academia Petro-
politana acerrimam fecundissimamque Societatis vestrae industriam prosecuta
est, eadem nunc observantia ei gratulatur ducentos quinquaginta annos ita ab
ea peractos, ut priorum temporum gloriam novarum laudum cumulaverit
splendore atque etiam ad recentissimos naturae rerum cognitionis progressus
quam plurimum se contulisse iure gloriari possit. Quorum meritorum magni-
tudinem vehementer admirantes et praeteritis praesentibusque futura
augurantes, enixe exoptamus ut Societas Regalis Londinensis per infinitam
saeculorum seriem vigens ac florens sincerae veri inquisitionis lumen et
columen permaneat.

Datum Petropoli, die XVI mensis Mai anni MDCCCCXII luliani.

Pro Academiae Praeside, PETRUS NIKITIN.
Secretarius perpetuus, SERGIUS DE OLDENBURG.



UNIVERSITY OF Moscow

Q. B. F. F. F. Q. S. VETUSTISSIMA RUSSICARUM UNIVERSITAS CAESAREA
MOSQUENSIS VETUSTISSIMAE BRITANNIC ARUM SOCIETATI REGALI LONDINENSI
S. D. P. Magna sunt per annos ducentos quinquaginta Societatis Vestrae
amplissimae in litteras merita, cuius sodales fuerunt viri clarissimi et doctis-
simi, qui et mathematicas artes et de rerum natura doctrinam studiis suis
scriptisque valde adiuverunt. Nam commentarii vestri cum alii, turn ii qui
Philosophical Transactions inscribuntur, thesaurus est omnis doctrinae, quae
per multos annos collecta per multos annos posteris usui futura est. Quo
factum est ut in Societatem Vestram recipi ab omnibus viris doctis pro
maximo honore haberetur. Qui honor quod nostris quoque nonnullis pro-
fessoribus delatus, non minus id nobis gratum est, quam quod in numero
sociorum honorariorum Universitatis nostrae aliquot viros doctissimos Britannos
habemus, qui iidem Societatis Vestrae sodales sunt. Sed quoniam Societas
Vestra cum ceterarum gentium doctissimos homines sibi asciscit, turn maxime
Britannos, Universitas nostra, cum illi gratulatur, Britannorum vim ingenii
praedicat, cui omne genus humanum tarn multa inventa tantosque in omnium
rerum magnarum scientia progressus gratissimo ammo debet. Vivat crescat
floreat Societas Regalis Londinensis per innumerabilem seriem annorum.

Mosquae, D. XII lunii A. MCMXII.

Rector Universitatis Mosquensis : MATTHAEUS LUBAWSKY.



CELEBRATION ADDRESSES 61

UNIVERSITY OF ODESSA

REGALI SOCIETATI LOXDIXIENSI. UNIVERSITAS CAESAREA NOVOROSSICA
maxima admiratione permota Clarissimorum de litteris artibusque optime
meritorum Virorum, quorum memoriam Societas Regalis Londiniensis nunc
annum ducentesimum quinquagesimum agens celebrat, gratissimo animo
Doctissimos Illustrissimos Sodales salutat et optat cupitque, ut iis eadem via
gloriosissima pergere et litteris prosperrima fortuna colendis totum genus
humanum semper maximis beneficiis afficere liceat.

Odessa, 28 lunii 1912.

Rector: SERGIUS LEVASOFF.

UNIVERSITY OF WARSAW

INCLITAE SOCIETATIS REGALIS LONDINENSIS PRAESIDI, CONCILIO, SODALIBUS
UNIVERSITATIS CAESAREAE VARSAVIENSIS RECTOR ET SENATUS S. P. D. Quod
ducentesimum quinquagesimum natalem illustrissimae Societatis Vestrae
sollemniter celebraturi huius laetitiae nos quoque participes esse voluistis,
pergratum nobis est. Summa enim reverentia atque admiratione immortalis
gloriae virorum doctorum recordamur, qui per hos CCL annos inter sodales
Vestros recepti vel scientiarum doctrinarumque experimentalium nova eaque
firmiora fundamenta posuerunt, vel in iis promovendis usque ad nostram
aetatem maxima diligentia optimoque eventu elaborarunt. Quis est porro
quin sciat, Societatem Vestram, certis sapienterque inventis legibus et
praeceptis fultam, omnibus scientiae naturalis partibus excolendis strenue
sagaciterque studuisse atque, quotiescunque rerum naturae investigationis
utilitas postulaverit, pro virili parte operam praebuisse, ut optimo iure
Britanniae decus haberi interque clarissima totius orbis instituta, bonarum
ai'tium studia spectantia, numerari possit. Quae omnia reputantes atque in
ipsis fundamentis et principiis, quibus labores et studia illustrissimae Societatis
Vestrae nituntur, pignus quoddam perpetui naturae cognitionis processus
incrementique perspicientes, CCL annos feliciter peractos Ei congratulamur
piisque animis exoptamus, ut insequentibus quoque saeculis eodem quo adhuc
successu pro communi generis humani gloria atque utilitate laborare pergat.
Valete, Viri doctissimi, nosque Vobis commendatos habete.

Datum Varsaviae, a. d. IV. Kalendas lunias a. MDCCCCXII.

Senatus Academici nomine :
I. TREPICIN, h. t. Rector Universitatis.
S. VECHOV, h. t. Decanus ordinis historicorum et philologorum.

P. MITROPHANOV, h. t. Decanus ordinis physlcomm et

mathematicorum.

TH. SIGEL, h. t. Decanus ordinis iurisconsultorum.
A. KOLOSOV, h. t. Decanus ordinis medicorum.



62 THE ROYAL SOCIETY



IMPERIAL SOCIETY OF NATURALISTS, Moscow

SOCIETATI REGALI (Londiniensi) SOCIETAS CAESAREA NATURAE CURIOSORUM
MOSQUENSIS S. D. P. Omnium quae sunt in Rossia Physicorum societates
antiquissima Caesarea Societas Naturae Studiosorum, a. MDCCCV condita,
Societati Regali lustrum quinquagesimum celebranti pio lubentique gratulatur
animo, gratissima recolens memoria quantum Societas Illustrissima hoc longo
spatio ad disciplinas physicas propagandas tribuerit, quantamque ob ingentia
erga universum genus humanum merita auctoritatem apud omnes ubicumque
sunt viros doctos, scientiarum quae dicuntur exactarum cultores, optimo iure
habeat. Quis enim est qui nesciat, quam saepe Societas Vestra virorum
doctorum agmina in diversas ingentis Imperii Britannici partes sua impensa
legaverit, quibus ex legationibus praecipue eminet ilia quae Challenged ducis
nomen prae se fert, vel ilia altera quae solis discum Veneris sidere occultatum
observavit ? Summa omnino liberalitate sodales sociosque suos Societas Regali s
adsiduo adiuvabat, ita ut omnes denique oceanos omnesque orbis terrarum
partes fructiferis laboribus suis amplexa sit, cui rei Philosophical Transactions
illae, quae inde ab anno MDCLXIV eduntur, nee non Proceedings, qui iam
amplius centum annos florent, luculentissimo documento plane sunt. Crescat
ergo Illustrissima Societas, permaneat in iis rationibus, quas Oxonienses illi
Societatis Creatores secuti sunt postque hos egregii Sodales pio animo coluere
coluntque, quorum quod multi clarissimi viri nostrae Societatis Socii Honorarii
sunt, summo est nobis gaudio.

Praeses: PROF. EMER. N. UMOW.
Vice-Praeses : PROF. EMER. A. SABANEJEFF.
Secretarii : PROF. ORD. DR. E. LEYST,
V. DEINEGA.

Dedimus Mosquae, die XVI mensis lulii, a. MCMXII.



FINLAND

UNIVERSITY OF FINLAND, HELSINGFORS

SOCIETATIS REGALIS PRO SCIENTIA NATURALI PROMOVENDA PRAESIDI CONSILIO
ET SODALIBUS RECTOR ET SfiNATUS L\IPERIALIS UNIVERSITATIS ALEXANDREAE
FINLANDENSIS Salutem. In Regali Societate Vestra hodie ducentos quinqua-
ginta annos celebratura e longe diversis excultorum populorum civitatibus
permulti confluunt ab academiis, Universitatibus, doctrinae institutis legati,
ut illi verecunde gratulantes tarn decoram memoriam rite revocent et cum
Sodalibus Vestrae Societatis laetentur, quod ea ipsa usque per saecula magnam



CELEBRATION ADDRESSES 63

vim suam servavit et auxit. Ac felici quidem tempore instituta est Societas
Regalis, quo tempore cognitio naturae experimentis niti et valere et latius
manare coepit, quo primo est intellectum quantum ilia ratione adhibita res
naturae obscurae et absconditae erui possint, quo innumerae his in rebus
quaestiones quasi proruperunt, quo propter methodorum et operum novitatem
in immensis camporum nondum cultorum spatiis omnis conatus magnos attulit
scientiae fructus et novas cognoscendi vias invenit. Multa et praeclara in
Regalis Societatis Annalibus servantur nomina et ex initiis illis et ex tanto
praeteriti iam temporis tenore, et quidquid magni in scientiis naturae per has
aetates profectum est, id fere omne variis modis cum operibus sive ipsius
Societatis sive Sodalibus eius reperietur coniunctum. Clarissimum autem
inter nomina ilia tamquam sidus Isaaci Newton fulget, qui quidem immortalem
adeptus honorem reperta universali corporum caelestium attractione non
solum ex una repetivit lege eorum corporum motus, quae velut summa
suoque genere absoluta in ceteris frustra scientiis expetita est, sed etiam
fundamenta posuit cogitandi rationi ad logices artem aptius accommodandae
et omnino ei intellegendi mori, qui recentiore humanitatis cultu continetur.
Regali Societate constituta magis magisque et consociati sunt inter se in
omni scientiarum genere viri docti et quae effecerunt latius fusa sunt et
dispersa semina posteritati profutura. Atque etiam si Britannos maxime
scientiae deditos voluit in unum cogere, in omni tamen orbe terrarum ei haud
modice debentur vires unitae. Ceteris enim gentibus haec Vestra Societas
luce clarius propositum est exemplum, quod ut imitarentur monitae quamvis
longo, ut par fuit, intervallo secutae sunt. Earum igitur rerum, quas multas
a Vestra Societate impulsi in scientiis viri docti gesserunt, memor eademque
ad Vos benigne invitata, gratias Vobis agit sinceras Imperialis Universitas
Alexandrea Finlandensis et Regalem Societatem hac insigni die optimis
omnibus venerabunde prosequitur. Ex decreto Senatus Universitatis Helsing-
forsiensis.

ANDERS DONNER, Rector Magnificus.

TOR CARPELAN, Secretarius.



FINNISH SOCIETY OF SCIENCES, HELSINGFORS

To THE ROYAL SOCIETY. On the occasion of the 250th anniversary of the
Royal Society the SOCIETAS SCIEXTIARUM FENNICA begs to present its sincere
congratulations and to express its admiration and profound esteem. The
Royal Society was already one of the chief centres of science before the time
when the great author of Principia Mathematica became its president. Vast
indeed has been the growth of the knowledge which it has witnessed and,
through its own work, promoted during these two and a half centuries, from
a time when the Mosaic cosmogony held universal sway and the alchemist



64 THE ROYAL SOCIETY

was still striving after the philosopher's stone down to the days of Darwinism,
radioactivity, and the application of science in all departments of human life.
It has seen the birth of many academies, from the antipodes almost to the
polar circle, but ever maintains in their midst its position of leadership. Its
publications, beginning with the Proceedings and Philosophical Transactions,
and ending with the new International Catalogue of Scientific Literature, still
carry out to the full its object: 'to improve Natural Knowledge. 1 To the
many brilliant names which have illuminated its annals, and still do so, new
ones will be added in the future ; and each time a fresh star flashes into being
in this bright constellation one of the greatest in the firmament of science
that admiration will steadily increase which the scientists of the whole world
feel towards your Society. We have the firm conviction that it will, during
a limitless future, continue its truly royal work. On behalf of the Societas
Scientiarum Fennica.

KNUT TALLQVIST, President.

ANDERS DONNER, Secretary.



SWEDEN

UNIVERSITY OF LUND

SOCIETATI REOALI PRO SCIENTIA NATURALI PROMOVENDA. Societati Vestrae,
natalem celebraturae CCL annorum, ob egregia in scientiis merita grata
memorique admiratione imbuta gratulatur Universitas Carolina Lundensis.
Ut in saeculis iam peractis socii Vestri egregii, quales fuerunt Isaacus Newton
et Carolus Darwin, summa ingenii sagacitate excellentes naturam rerum
indagarunt, haud secus in futura quoque saecula confidenter optamus ut Vestri
recipiantur sodales, qui novis ingenii inventis condiciones sublevaturi humanas,
nova gloria patriam Vestram inclutam sint afFecturi Societatemque Regalem
celeberrimam.

Datum Lundae, d. XIV m. lunii a. MCMXII.

AXEL KOCK, Rector.

UNIVERSITY OF STOCKHOLM

To THE ROYAL SOCIETY OF LONDON. With the deepest feelings of venera-


1 2 3 4 6 8 9 10 11 12 13

Online LibraryRoyal Society (Great Britain)The celebration of the two hundred and fiftieth anniversary of the Royal Society of London, July 15-19, 1912 → online text (page 6 of 13)