William Fraser.

The earls of Cromartie; their kindred, country, and correspondence (Volume 2) online

. (page 28 of 56)
Font size
QR-code for this ebook

perpetuum vicarium sacerdotem habeat in ecclesia memorata. Quelibet uero simplex
prebenda vicarium habeat subdiaconum, cui suus dominus pro quo in ipsa ecclesia mini-
strat capam nigram et superpellicium largiatur ; vicarii uero perpetui singuli superpel-
licia et capas nigras propriis sumptibus sibi ipsis acquirant. Porro tam canonici quam
vicarii, si necesse habeant ab ecclesia, infra diocesin suam uel extra, pro suis promo-
uendis negociis proficisci, et ultra unius diei spacium moram trahere, a decano uel sub-
decano sen eorum uices gerentibus licenciam postulent sibi dari : duobus tamen vicariis
insimul abesse non liceat, nisi urgens causa et euidens id exposcat. Siquis uero vicari
orum tam perpetuorum quam simplicium ultra triduum ab ecclesia moram fecerit
absque causa rationabili, vicariis residentibus certam pecunie quantitatem exoluat ; et
ipsius crescente mora, pena ei pecuniaria grauior infligatur. Si autem residens canonicis
horis non interfuerit in ecclesia, nulla eum causa rationabili excusante, a subdecano debeat



1338.] THE CROMARTIE CHARTERS. 317

subici discipline. Excessus canonicorum ab episcopo, et vicariorum a decano, uel sub-
decano, uel ab eorum uices gerentibus corrigantur : in quorum vicariorum correctione si
dicti decanus et subdecanus inuenti fuerint negligentes nimium uel remissi, statuisti
super eisdem excessibus correctiouem ad episcopum pertinere, uel si ad episcopum ex
aliqua iusta causa fuerit appellatum. Verum siquis de canonicorum familiaribus cui-
quam infra canoniam forfecerit sine sanguinis efFusione, uel etiam alicuius membri muti-
latione, de excessu huiusmodi coram canonicis in capitulo cognoscatur ; et de forifacto
episcopo satisfiat. Insuper statuisti et adieccione firmasti ut omnes canonici ante
ipsorum installationem, similiter ac vicarii perpetui, priusquam ad vicariam aliquiini per-
petuam in eadem ecclesia admittantur, prestent de celandis secretis capituli que quid em
poterunt sine peccato celari, et seruandis ecclesie constitutionibus : quodque prestabunt
episcopo suo ad reuocanda debite et sedulo consilium et auxilium iuramentum.
Statuisti etiam ut singulis diebus, per aliquem quern precentor uel ipsius uicem gerens
serael in ebdomada ad hoc duxerit ordinandum, missa pro defunctis, et specialiter pro
episcopis loci, et vniuersis ecclesie benefactoribus, celebretur ; et quod omnes mansiones
canonicorum, cum uacauerint, excepta dumtaxat mansione decani, ad episcopi collationem
pertineant, ita tamen quod canonicis conferantur ; aliis omnibus articulis in predicti
predecessoris tui ordinatione contentis, de quibus in tua huiusmodi ordiuatione fit mentio,
in suo robore duraturis, prout in litteris exinde confectis tuo atque uestro communi, fill,
capitulum, qui huiusmodi ordinacioni uestrum prestitistis assensum, sigillis munitis,
plenius dicitur contineri. Nos itaque uestris precibus inclinati, ordinationem huiusmodi,
sicut proinde facta est, ratam habentes et gratam, illam auctoritate apostolica confirmamus,
et presentis scripti patrocinio communimus. NuUi ergo omnino hominum liceat hanc
paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem
hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et
Pauli apostolorum eius, se nouerit incursurum.

Datum Viterbii iii Idus Junii, pontificatus nostrl anno tertio,

522. Trans UMPT (made 7th April 1511) of Charter by William Earl of Eoss
to Adam of Urquhart, of the land of Incherury. 30th September 1338.

Omnibus hanc cartam visuris vel audituris, Willelmus comes de Ross, filius et heres
quondam domini Hugonis comitis de Ross, salutem in Cristo sempiternam : Sciant pre-
sentes et futuri nos dedisse, concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse dilecto
et benemerito nostro Ade de Vrquhartt, filio Willelmi de Vrquhart, pro homagio et



318 THE CROMARTIE CHARTERS. [1338.

fideli seruicio suo nobis impenso et in futurum impendendo, totam terram de Incherury
in Rossia cum pertinentiis suis : Tenendam et habendam predicto Ade et heredibus suis
de nobis et heredibus nostris in feodo et hereditate per omnes metas suas et rectas
diuisas, in boscis, in planis, moris, maresiis, aquis et stagnis, viis et semitis, in pratis,
pascuis et pasturis, in venacionibus, aucupacionibus et piscariis, cum incolis et natiuis
eiusdem terre, cum molendinis et brasinis, cum curiis, placitis et querelis, et cum
omnimodis aliis libertatibus, commoditatibus, aisiamentis ad dictam terram nunc spec-
tantibus seu quomodolibet spectare valentibus in futurum, adeo libere, quiete, plenarie et
honorifice sicut aliquis comes vel dominus in regno Scotie aliquem liberetenentem
liberius, quietius vel honorificentius sine plenius poterit infeodare : Reddendo inde per
annum dictus Adam et heredes sui nobis et heredibus nostris vnum denarium striueling-
orum nomine albe firme ad festum Penthecostes apud Incherury, si petatur ; et faciendo
tres sectas ad curiam nostram de Kunardy singulis antiis ad tria placita capitalia, vnacum
forinseco seruicio domini nostri Regis quantum ad predictam terram pertinet, pro omni
alio onere, seruicio, auxilio, consuetudine vel seculari exactione : Nos vero Willelmus
comes de Ross antedictus et heredes nostri predictam terram de Incherury, cum perti-
nentiis suis omnibus et singulis, Keddetolle, Scilutt, et omnibus aliis, unacum libertatibus
et commoditatibus supradictis, predicto Ade de Vrquhart et heredibus suis pro homagio
suo et seruicio supradictis, et pro firma pretaxata, vt premissum est, contra omnes mortales
warantizabimus, acquietabimus et perpetualiter defendemus : In cuius rei testimonium
presenti carte nostre sigillum nostrum apposuimus, coram hiis testibus, venerabili patre
in Cristo domino Rogero Dei gratia episcopo Rossensi, et domino Marco eadem gratia
abbate de Nona Ferina, domino Oliuero de Sancto Claro milite, domino Thoma de
Lichtoun canonico Morauiensi, Johanne de Berclay, magistro Johanne Oliuer, et multis
aliis clericis et laicis : Actum apud Dingwale, in crastino sancti Michaelis Archangeli,
anno Domini nostri Jhesu Cristi millesimo tricentesimo tricesimo octauo.

Hec est vera copia dicte carte originalis in presentia dominorum consilii supremi
domini nostri Regis pro tribunali sedentium producta, cum originali in omnibus con-
cordans, nil addito aut diminuto quod effectum imrautet, vel substantiam variaret, de
mandate et decreto eorundem dominorum copiata, collationata et in banc publicam
transsumpti formam redacta, sic quod talis et tanta fides presenti transsumpto in judicio
et extra de cetero adhiberetur qualis et quanta huiusmodi carte originali sic transumpte
adhibenda est, premitus edicto publico ut est moris in talibus rite precedente, necnon
omnibus interesse habentibus ad certos diem et locum in valuis pretorii citatis vocatis-
que, et non comparentibus : Per me magistrum Gawinum Dunbar, archidiaconum



1348.] THE CROM ARTIE CHARTERS. 319



Sancti Aiidree, clericum rotulorum registri ac consilii prelibati supremi domini nostri
Regis, sub laeis signo et subscriptione manualibus. Apud Edinburgh, septimo die
mensis Aprilis, anno Domini millesimo quingentesimo vndecimo.

Gawinus Dunbar.



523. Charter by Adam of Urquhart to the Chaplain of Incherurie, of
certain Aimualrents and Lands. 18th Feb. 1348. [From old Copy.]

Omnibus hoc scriptum visuris uel audituris, Adam de Vrquhart dominus de Incherore
et vicecomes de Crommerty, eternam in Domino salutem : Sciant presentes et futuri me
dedisse, concessisse, et hoc presenti scripto meo confirmasse Deo omnipotenti et beatissime
Marie ac vni capellano diuina perpetuo celebranti in capella beatissime Marie de Inchrore
pro animabus WiUelmi comitis de Ross et pareutum suorum ac pro anima mea et ani-
mabus parentum meorum omniumque fidelium defunctorum, quinque mercas annui redditus
annuatim et imperpetuum leuandas et percipiendas de terra de Incherore ad duos anni
terminos, videlicet, duas mercas cum dimedia ad [festum] pentecostes et duas mercas
cum dimedia ad festum sancti Martini in hyeme ; vnacum quadam crofta terre que dicitur
crofta bracine jaceutis in territorio de Inchrore inter croftam Ochierin ex jiarte boriali
et pratum ex parte australi, et cum vna area et loco aptis in willa de Inclirore pro vno
sufficienti manso predicti capellani, ac cum pastura sufficienti pro vno equo duodecimque
vaccis et vno tauro ac pro octuaginta ouibus in dicta terra de Incherore : et concessi
dicto capellano qui pro tempore ibidem fuerit vsum habendi focale infra prefatam
teiTam de Inchrore in moris et boscis, ac montibus et planis, absque coutradictione uel
impedimento cuiuscunque : Tenendas et habendas predictas quinque mercas annui redditus
vnacum crofta prenominata, manso et pastura, ac vsu habendi focale, ut plenius supra-
dictum est, de me et heredibus meis, Deo omnipotenti, beatissime Marie et vni capellano,
ut premittitur, in puram et perpetuam elemosinam cum pertinentiis ad dictam croftam
nunc spectantibus uel spectare valentibus in futurum ; adeo libere, quiete, plenarie et
honorifice sicut aliquis annuus redditus et terra ecclesiastica elemosinata in regno Scocie
liberius, quiecius, plenius et honorificencius tenetur aut possidetur : Saluo michi et here-
bus meis jure patronatus et presentacionis de capellano instituendo in dictam capellani
quando et quoties iuste vacauerit. Pro quibus quidem quinque mercis annuatim et per-
petuo leuandis ad terminos predictos, fateor me et heredes meos obligates esse ad com-
pellendum quocies per capellanum qui pro tempore ibidem fuerit super hoc legittime
fuero uel fuerint requisiti : Et si contingat, quod absit, quod ego aut aliquis heredura



320 THE CEO M ARTIE CHARTERS. [1371.



meorum dictas quinque mercas annui redditus, croftam, mansum uel pasturam supra-
dictam in toto uel in parte in vsus nostros proprios reuocare uel ad alium vsum quam
superius ordinatum est conuertere attemptauimus, uel aliquid aliud fecerimus per quod
officium dicte capelle minui poterit seu impediri, obligo me et heredes meos jurisdic-
tion! et cohibicioni episcopi Rossensis qui pro tempore fuerit, cuius interest elemosinas
infra diocesim suam manutenere et defendere, ut possit me et heredes meos per omnem
censuram ecclesiasticam compellere, donee prefatam donaciouem, concessiouem et confir-
macionem premissam in forma prescripta per omnia seruauerim uel seruauerint illis :
Ego vero Adam de Vrquhard antedictus [et] heredes mei dictas quinque mercas annui
redditus, vnacum crofta, manso et pastura prenominatis, ut predictum est, ac cum
vsu habendi focale, predicte capelle beate Marie et capellano qui inibi ex mea pre-
sentacione et heredum meorum fuerit, ut premissum est, contra omnes homines et
femiuas varantizabimus, acquietabimus et imperpetuum defendemus : In cuius rei
testimonium present! carte sigillum meum apposui, hiis testibus, venerabili patre
in Cristo domino Donaldo abbate Noue Ferine, Hugone de Rossia, Johanne Yonge,
Thoma fratre suo, et Johanne Clerico burgensibus de Dingvall, et multis aliis clericis et
laicis : Datum apud Lulcoldrum, xviiio die Februarii, anno gracie millesimo trecentesimo
quadragesimo octauo.

524. Confirmation by King Robert the Second of Grant by William Earl
or Ross to Hugh Harper, of the land of Inchefure. 8th April 1371.

RoBERTUS Dei gratia Rex Scottorum, omnibus probis hominibus tocius terre sue, salu-
tem : Sciatis nos dedisse, concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse donacionem
illam et concessiouem quas Willelmus comes de Ross carissimus consanguineus noster
fecit fideli nostro Hugoni Harper de terra de Inchefure cum pertinenciis iacente infra
terram suam dominicalem de Delgeuy infra comitatum de Ross : Tenendam et haben-
dam totam et integram terram predictam cum pertinenciis prefato Hugoni et heredibus
buis de dicto comite et heredibus suis in feodo et hereditate imperpetuum, per omnes
rectas metas et diuisas suas antiquas, in moris, maresiis, pratis, pascuis et pasturis,
aquis, stagnis et riuulis, ac cum omnibus aliis libertatibus, commoditatibus et aysiamentis
ad predictam terram cum pertinentiis spectantibus seu aliquo modo spectare valentibus
in futurum : adeo libere et quiete, plenarie, integre et honorifice, in omnibus et per
omnia, sicut carta predicti comitis inde dicto Hugoni confecta plenius in se continet et
proportat : In cuius rei testimonium presenti carte nostre confirmacionis sigillum nos-





(^tWtOJ'tfvn/w.












t4,

mtp^tn iSfVytiV >t|^ con'
^G ^^_5^vt<Vt6) t^tnnv^ Cmtcif J^ut^d' wict^sf ^^"S^tti^- 4vt9



^/v



cxynt\H<str J^



i Jl^H^CHti txyvvAfccA ^Iftrvmi?^' Hi f® «rHttii«



tYX, K r lL_ ^o ^ Da./

.^/^>vup-.^^-ti^ fc^VvtfpuUd? cof^Ui^cviT 4m^'{^'p^



-^'



%



t Y) J ^ - ^ I

.-UT^ f*^f^^ T?(«^W. C^^ /totrvCIIcvjS tflWWtV^ 'p*l il|l(Vvtc (Vvv^ <$p<^C

,4-^avt^yLfie4) MX iy^i^ ft V-^^^a SWiJcr <i>4t«V iS^cT ^JnntKS' .vh^




1381.] THE C ROM ARTIE CHARTERS. 321

trum precepimus apponi : Testibus, venerabilibus in Chri.sto patribus Willelmo et Patricio
Sancti Andree et Brechinensis ecclesiarum episcopis, Johanne primogenito nostro comite
de Carrik et senescallo Scocie, filio nostro carissimo, Roberto Senescallo comite de Fyf
et de Menethet, Willelmo comite de Douglas, Johanne de Carrik canonico Glasgueusi,
cancellario nostro, Archebaldo de Douglas et Roberto de Erskyne, militibus, carissimis
consanguineis nostris : Apud Edynburgh, octauo die mensis Aprilis, anno regni nostri
secundo.



525. Transumpt (made 30tli May 1395) OF A Charter by Euphemia CouNTESfi
OF Ross, to John Comyne, of the Lands of Pollane, etc. 14th March 1381.

In Dei nomine amen : anno a natiuitate eiusdem millesimo tricentesimo nonagesimo
quinto secundum computacionem ecclesie Scotticane, mensis Maii die penultimo, hora quasi
iiona, indiccione secunda, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri, domini
Benedicti pape terciidecimi anno primo, in ecclesia parochiali de Inuerugy pertinente Ab-
berdonensi dyocesi, Johannes Comyne dominus medie partis de Kyndrocht personaliter
constitutus in testium subscriptorum presencia mihi notario publico infrascripto quamdam
cartam sigillatam sigillo Eufamie comitisse Rossie more solito inpendente, vt mihi prima
facie apparebat, non rasam, non abolitam, nee in aliqua sui parte vieiatam, copiandam
exhibuit, formam et tenorem qui sequitur continentem :

Omnibus banc cartam visuris vel audituris, Eufemia comitissa de Ross, filia et heres
quondam Willelmi comitis de Ro.ss, salutem in Domino sempiternam : Noueritis nos in
pura et simplici viduitate nostra existentes, dedisse, concessisse et hac presenti carta
nostra confirmasse dilecto consanguineo nostro Johanni Comyne, pro homagio et seruicio
nobis impensis, totam dauatam terrarum de Pollane cum omnibus suis iustis pertinentiis,
cum Estirseton cum molendino et brasina eiusdem loci et eorum sequelis ex antiqua con-
suetudine debitis, cum Wilk Croft, et cum communi pastura infra d[ominicalem terram]
nostram de Delgny et cum Parkhill, Rowynis et Fortre, infra vicecomitatum de Inuernyss :
Tenendas et habendas omnes predictas terras cum pertinentiis prefato Johanni et heredibus
suis in feodo et hereditate imperpetuum, de nobis et heredibus nostris, cum incolis et
natiuis earundem, in boscis, planis, moris et marresiis, cum aquis et aquarum piscariis
. . . cum aucupacionibus et venacionibus, cum pratis, pascuis et pasturis, cum molen-
dinis, brasinis, pistrinis, et fabrinis, et eorum sequelis : ac cum omnibus aliis libertatibus
[commoditatibus] et aysiamentis, ac ceteris pertinenciis suis quibuscunque ad dictas terras

VOL. II. 2 S



322 THE C ROM ARTIE CHARTERS. [1382.

spectantibus seu spectare valentibus quomodolibet in futurum, tarn non nominatis quani
nominatis, [tam sub] terra quam supra terrain : adeo libera, quiete, bene et in pace, sicut
aliqua terra infra regnum Scocie dari poterit vel alienari. Reddendo inde dictus Johannes
et heredes [suil nobis et heredibus nostris annuatim tres sectas ad tres curias nos-
tras capitales tenendas apud Kynardy infra vicecomitatum de Inuernyss supradictum,
pro omni alio seruicio seculari [exac]cione seu demanda que de dictis terris cum per-
tinenciis aliqualiter exigi poterunt vel requiri : Et nos prefata Eufamia et heredes nostri
totas terras predictas cum pertinentiis predicto Johanni et heredibus suis, vt supradictum
est, contra omnes mortales warandizabimus, acquietabimus et inperpetuum defende-
mus : In cuius rei testimonium huic presenti carte nostre sigillum nostrum fecimus
apponi, apud Dynguale, die Mercurii decimo quarto die mensis Marcii anno Domini mil-
lesimo trecentesimo octogesimo prime : Hiis testibus, reuerendo in Christo patre Alex-
andre episcopo Rossensi, raagistro Willelmo de Dynguale decano eiusdem, Adam abbate
de Feme, Adam de Vrcharde domino vicecomite de Crumbathy, Hugone de Monro
domino de Estirfoulys, domino Gilberto capellano de Delgny, domino Willelmo Gray
capellano de Dynguale, et domino Johanne Gray capellano de Balkuy, cum multis aliis.
Qua carta, vt premittitur, mihi sic exhibita et diligenter inspecta, ad instanciam dicti
Johannis legi, et ipsius copiam transcripsi, et in banc publicam formani redegi, nichil in
ea addendo aut minuendo quod facti substanciam immutaret aut variaret intellectum :
Acta fuerunt hec anno, mense, die, hora, indiccione, pontificatu et loco quibus supra :
Testibus, venerabili in Christo patre domino Tlioma abbate monasterii de Deer, . . .
viro ac potente Johanne de Keth domino de Inuerugy, discrete viro domino Willelmo
Forestare prebendario de Dutfous, domino Johanne Boyle capellano, Alexandre [Schejrar
et Jehanije de Schaw, armigeris, et multis aliis testibus ad premissa vocatis specialiter
et rogatis.

Et ego Rebertus Scherer, clericus Abberdenensis dyocesis, publicus imperiali auc-
toritate netarius, premissis [etc. in forma communi.]

526. Transumpt (made 8th October 1487) of the Verdict of an Assise finding
that the predecessors of Andrew Terrell had been infeft in the lands of
Terrell. 4th March 1382.

In Dei nomine amen : Vniuersiset singulis presenstransumptum seu presentes literasvisuris
lecturis et audituris, Thomas Monelaw ecclesie collegiate almi confessoris beati Duthaci



1382.] THE CROMARTIE CHARTERS. 323



(le Tayn prepositus, salutem in Domino sempiternam : Noueritis me, ad instanciam
honorabilis viri Alexandri Rosse de Litiile Alane, procuratoris cuiusdam Angusii Terrell
filii Alexandri Angusii, olim apparentis heredis Angusii IkPCulloch de Terrell, quoddani
scriptum ville antedicte de Terrell magnifici et potentis domini,domini Alexandri Senescalli
comitis Buchanie et domini de Rosse et Badanach predecessoribus et progenitoribus dicti
Angusii principalis factum, prefatique magnifici domini sigillo rotundo roboratum et sigil-
latum, per discretumvirum Wilhelmum Spyne presbyterum et notarium publicum subscrip-
tum,transumi et exeraplari ac in publicam transuraptiformam redigi [fecisse] ; cuiusquidem
scripti tenor sequitur de verbo in verbum, et est talis : Vniuersis hoc scriptum visuris
uel audituris, Alexander Senescalli comes Buchanie, dominus de Rosse et de Badanach,
salutem in Domino : Cum sit pium et veritati consonum testimonium perhibere, et precipue
de hiis que in curiis sunt legittime determinata, exhinc vniuersitati vestre notum facimus
quod Andreas de Terrell citatus ad comparendum coram nobis apud Dingwell ad osten-
dendum per quas euidencias tenere clamat suum tenementum de Terrell cum pertinentiis,
qui per infirmitatem detentus comparere non potuit nisi per procuratores : quiquidem pro-
curatores in curia tenta per me apud Dingwell, die confectionis presencium, dicebant et per
plegium affirmabant quod carta dicti Andree per ignem in ecclesia de Terbart combusta
erat et destructa, sed modum sue infeodacionis sub peua que legitime sequi poterit alle-
gauerunt et pronunciauerunt, viz., quod predecessor dicti Andree Johannes dictus Boner
infeodatus erat in eiisdem terris de Terrell cum pertinenciis hereditarie, per cartam infeo-
dationis quondam Wilhelmi comitis de Rosse, patris domini Hugonis comitis de Ross, cum
omnibus libertatibus, commoditatibus et aisiamentis, tarn cum bracinis, molendinis et
eorum multuris et fabrinis, quani cum omnibus aliis pertinentiis, tam non nominatis quam
nominatis, tam sub terra quam supra terram, sicut moris est carte, pro suo homagio et
seruitio, cum tribus sectis curie in anno ad tres curias principales comitatus Rossie :
Reddendo inde eciam dictus Johannes Boner et heredes sui predicto domino suo comiti
de Rosse et heredibus suis tres marcas vsualis monete annuatim ad terminos anni vsuales :
Quasquidem tres marcas, vna cum decern solidis annuatim percipiendis de villa de
Estirharde, Wilhelmus comes Rossie, filius et heres dicti domini Hugonis quondam comitis
Rossie, dedit hereditarie predicto Andree de Terrell et heredibus suis, per modum carte
sue infeodationis, cum omni varantizacione, prout liberius et plenarius dari poterant
et concedi: Vnde omnibus istis allegatis, positum fuit ad aisisara proborum et fidelium
patrie, viz., domini Wilhelmi de Fodergame, domini Johannis de Suthirland, domini
Ricardi Cumin, militum, Ade de Vrchart, Hugonis de Munro, Alexandri de Chesholme,
Dauid de Denvne, Wilhelmi de Dregorne, Jacobi Prattis et Jacobi filii Stephani,



324 THE CROMARTIE CHARTERS. [1449.

cum pluribus aliis fidedignis, magno sacramento interuenicnte, specialiter ad hoc iuratis :
Per quam vero aisisam compertum fuit et decretnm quod dicte allegationes in omnibus
et per omnia prescripta vere sunt, et quod in forma et modo dictarum allegationum
predecessores dicti Andrea de Terrell et sepedictus Andreas in predictis terris de
Terrell cum pertinentiis et predictis annuls redditibus hereditaria erant infeodati et
cartati per diuersas cartas, sicut moris est, sibi inde confectas et cum sigillis dictorum
dominorum comitum Rossie roboratas, et hoc omnibus quorum interest innotescimus
per presentes. In cuius rei testimonium sigillum meum autenticum presenti scripto est
appensum, apud Dingwell, quarto die mensis Marcii anno Domini millesimo trecentesimo
octuagesimo secundo : Post omnia et singula suprascripta, nos Thomas propositus
prefatus presens transumptum sine instrumentum publicum cum dicto scripto originali
(liligenter examinai'i et coUationari fecimus. Et quia per diligentem examinationem et
collationeni huiusmodi comperimus presens transumptum cum dicto scripto originali
in omnibus et per omnia concordari, et in nuUo discrepari, ad instanciam prefati Alex-
andri procuratoris decernimus quod presenti scripto sine transumpto detur et adhibeatur
de cetero plena fides in iudicio et extra vbique locorum talis et tanta qualis et quanta
ipsi originali instrumento adhiberetur si in medium produceretur : In quorum omnium
et singulorum fidem et testimonium premissorum sigillum nostrum, vna cum subscriptione
notarii publici antedicti huic presenti instrumento sine transsumpto duximus appenden-
dum : Acta in ecclesia nostra coUegiata antedicta, in choro eiusdem, octauo die mensis
Octobris anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo, coram honora-
bilibus et circuraspectis viris ac dominis, magistro Thoma Rosse ecclesie cathedralis
Rossensis subdecano, domino Wilhelmo Monelaw wicario de Alnes, dominis Adam Feme,
Donaldo Gray, Johanne Monelaw, et Henrico Lange capellanis, et Donaldo Corbart
armigero, cum pluribus ac diuersis aliis testibus ad premissa vocatis pariter et rogatis.

Et ego Wilhelmus Spyne, presbyter Rossensis diocesis, publicus imperiali auctc-
ritate notarius, quia premissis [etc. in forma comnumi].

Wilhelmus Spyne.



527. Charter by the Burgesses of Cromarty, to John Eebayn and Others,
of a Piece of Land. 18th October 1449.

Vniuersis et singulis ad quorum noticias presentes nostre littere peruenerint, Dauid
Moricii; Walterus de Sancto Claro, balliui de Crombathy, et communitas eiusdem, salu-



1451.] THE CROMARTIE CHARTERS. 325



tern temporalem et eternam in Domino. Noueritis nos Dauid, Walterum, et communi-
tatem predictam, diligenti super hoc inter nos habito tractatu, cum consensu et assensu
omnium et singulorum conburgensium communitatis predicte, assedasse et ad firmam
posuisse dilectis conburgensibus nostris, videlicet, prouidis viris Johanni Rebayn, Thome
Basok, Johanni filio Fynlaii, Gilberto Willebni, totam terram nunc in moris iacentem
inter fossam de Metheisfeld ex parte orientali ex una parte, et Gelyanisden ex parte
occidental! ex parte altera, et a capite de ly Medylwode ex parte boreali, extendentera
ad viam regiam versus Dauiston, in nouale redigendam secundum quod culter uel vomer
arare possit : ipsis, heredibus suis, et assignatis, a nobis, heredibus nostris et assignatis,