Copyright
1286-1296 (John Romanus) York (Province). Archbishop.

The register of John Le Romeyn, lord archbishop of York, 1286-1296 (Volume 2) online

. (page 19 of 47)
Online Library1286-1296 (John Romanus) York (Province). ArchbishopThe register of John Le Romeyn, lord archbishop of York, 1286-1296 (Volume 2) → online text (page 19 of 47)
Font size
QR-code for this ebook


causam quamcumque, set ut eisdem vicibus nostris uteretur
ad meritum nostrum et suum, non autem ut eas quocumque
colore suspenderet, tolleret, minueret seu perimeret^ quoquo
modo, commi[si]ssemus, ad dicti tamen magistri Johannis
instanciam, qui potestatis hujusmodi non est affectator,
vobis vices nostras premissas, de quibus esse dinoscitur,
prout nos et predecessores nostri usi sumus ab antiquo dicta
sede vacante, administracio in spirituahbus, in omnibus et
per omnia committimus per presentes, quousque nobis
visum fuerit expedire exercendas ; firmiter injungentes,
salva in omnibus sedis Eboracensis consueta reverencia et
consuetudine si que sit aha, quod non credimus nee recolimus,
nee eciam vidimus in hac parte, sub pena excommunicacionis
quam in vos ferimus in hiis scriptis si contraveneritis, ne
aliqua alia jurisdiccione, potestate seu commissione utamini
quoquo modo, sive uti presumatis in hac parte interim usque
ad futuri electi in episcopum confirmacionem, si prius
commissionem nostram hujusmodi non revocaverimus, et
precipue dominorum prions et conventus Candide Case, de
quibus seu predecessoribus eorum nusquam auditum esse
dinoscitur quod jurisdiccionem aliquam ordinariam, dicta
sede vacante vel non vacante, in dicta diocesi habere consue-
verunt vel exercere, nee aliam quam episcoporum et archi-
diaconorum in eadem extitisse. Quod, igitur, nomine nostro
et auctoritate de consensu dicti magistri J. Nepos ex com-
missione nostra premissa sibi facta fecistis in premissis, vel
in posterum ex ista commissione nostra facietis, ratum
habemus et firmum. Ouod vero secus fecistis, vel facietis.



^Pertineret. Cf. a corresponding
passage (p. 121) in the protest
addressed by the archdeacon to the
archbishop and the prior and con-



vent of Whithorn : — Quod . . .
jurisdiccio nostra premissa et
potestas dormitare debeat, in sus-
penso esse sive perimi.



THE REGISTER OF ARCHBISHOP JOHN LE ROMEYN. 123

irritum decernimus, vacuum et inane. Dat. apud Crosmichel
in festo S. Stephani prothomartiris, anno gracie m°cc°
nonagesimo tercio. Ouibus litteris lectis dictus magister J.
iterate protestatus est ut supra, supplicans eciam sicut prius,
cui per dominum archiepiscopum dictum est quod se ad
partem traheret quousque super hiis cum suis consultis
plenius deliberaret. Habita autem aliquali deliberacione,
et ipso magistro Johanne ad suam presenciam revocato,
quoddam instrumentum in medio exhibebatur continens
transcriptum quanmdam litterarum, de registro bone 1°"^ '^"^"^
memorie domini W. de Gray, Eboracensis archiepiscopi,i Gr^i/g
transumptum, quod per me notarium legi precepit. Lectis ^a^'^'^been
autem ipsius instrumenti partibus que statum ecclesie et "ad it was

tic know*

diocesis Candide Case tangebant sede vacante, magister J., ledged that
auditis ibidem comprehensis, fatebatur et recognovit juris- tioV^'
diccionem episcopalem ecclesie et diocesis Candide Case ad thl°ardfb.'°
Eboracensem archiepiscopum racione Eboracensis ecclesie
jure metropolitano integre pertinere, asserens quod, cum a
domino G., archidiacono Candide Case, qui se jurisdiccionem
hujusmodi sede vacante asseruit exercuisse ante creacionem
pie memorie domini H., ultimi Candide Case episcopi,
petivisset an mero jure archidiaconatus sui vel eciam ex com-
missione sibi facta jurisdiccionem eandem exercuisse, dictus
archidiaconus respondit quod ignoravit vel non recoluit.
Ad quod dixit dominus archiepiscopus supradictus quod ex
quo factum suum proprium erat illud non potuit nee debuit
quemlibet ignorare. Unde cum jurisdiccionem hujusmodi
in prejudicium suum et ecclesie Eboracensis asseruit attempt-
asse temere exercere, quare dictus magister J., acceptacionem
domini archidiaconi prejudicialem domino archiepiscopo
animadvertens,2 eidem domino nomine emende faciende de
commissis et archidiacono predicto cyrotecam suam optulit,
quam dictus dominus benigne admisit, volens super emenda
plenius deliberare processu temporis cum sibi et suo consilio
\'idebitur expedire. Act. Eboraci in capella domini archie-
piscopi infra palacium, presentibus viris venerabilibus et
discretis, magistris Thoma de Wakefeld', cancellario,
Willelmo de Pyk[ering]', archidiacono Notinghamie, Thoma
de Correbrigge et Roberto de Forda, canonicis, Willelmo de
Blida, subdecano, ac magistro R. de Lascy, ofhciali Ebora-
censi, magistro R. de Pyk[ering'], canonico Beverlacensis
ecclesie, et pluribus aliis testibus ad hoc convocatis. Item,

^See p. Il8n. ^Animadvertentes.



124 THE REGISTER OF ARCHBISHOP JOHN LE ROMEYN.

The arch- mcnsis eiusdem die xv (Feb, 15) comparuit coram patre

deacon's , . J . ^ ^ • , j • • • •

proctor antedicto magister J. prenominatus et in ipsius presencia

revokes all . , ■ • i j x ■ i. • j. • j. • i

claim to meique notani et testiiim subscriptorum omnia et singula que
jurisdiction. -^ (Jiocesi Candidc Case quoad jurisdiccionem episcopalem
exercendam sede vacante nomine archidiaconi, cujus curator
existit, per ipsum sunt aliqualiter attemptata, quatenus de
facto processerat, pro se et dicto archidiacono totaliter
revocavit ; supplicans eidem domino humiliter et devote ut
jurisdiccio archidiaconi, quatenus eum contingit racione sui
archidiaconatus, servetur illesa. Ad quod dominus archie-
piscopus duxit respondendum quod non intendebat, nee
intendit, nee vult, jurisdiccioni sue, quatenus archidiacono
racione sui archidiaconatus contingit, in ahquo derogare.
Dat. apud Wylton' in capella domini predicti, presentibus
viris venerabihbus et discretis dominis et magistris Willelmo
de BHda, subdecano Eboracensi prenominato, Roberto de
Sauthorp', juris civilis professore, Roberto de Notingham,
Roberto de Burton', Jordano de Lincolnia et Hugone de
Hereford', clericis, testibus, etc.

Memorandum quod sunt diverse httere in registro bone
memorie W. le (sic) Gray, que ad informacionem Ebora-
censis archiepiscopi super jurisdiccione sua, sede vacante, in \
Candide Case diocesi, multum valent.i

1393. Kal. Marcii (March i, 1293-4). Thorp. Mandate i
to J., bishop of Carlisle, to pray for the king (no. 28), " qui
pro suis et regni sui arduis negociis ad partes transmarinas se
transferre proponit." Similar mandate to the official of
Whithorn.
Fo. i39d. 1394. Dec. 28, 1293 et regni nostri secundo. Apud
Parton. Dunrcf.^ Johauncs, Dei gracia rex Scocie, venerabili in
Christo patri, domino J., eadem gracia Eboracensi archie-
piscopo, Anglie primati, salutem. Ad ecclesiam de Parton', ^
Candide Case diocesis, de jure vacantem, cujus ecclesie jus
presentandi ad nos mere spectare dinoscitur, carissimum
nobis Walterum de Derlington', clericum dilectum et fidelem
nostrum, caritative presentamus ; reverendam paternitatem
vestram attencius rogantes quatinus ipsum Walterum ad

^In the margin : — Memorandum Moffat, in Dumfriesshire, which

de diversis instrumentis in registro appears as Duncreth in 1357 {Hist.

domini W. Grey, diocesim Candide MSS. Comm., Drumlanyig Report).

Case sede vacante contingentibus. The word may also be an incorrect

2It has been suggested, that as no form of Dumfries,

such place as Dunref is known in ^p^rton in Kirkcudbrightshire is

Scotland, the true reading may be now a station on the line between

Duncref, now Dumcrieff, near Castle Douglas and New Galloway.



THE REGISTER OF ARCHBISHOP JOHN LE ROMEYN. I25

eandem ecclesiam admittere, et in eadem canonice instituere,
vel saltern ipsum in corporalem possessionem ejusdem
ecclesie inducere dignemini. In cujus rei testimonium has
litteras nostras eidem Waltero fieri fecimus patentes. Teste
me ipso.

1395. Idibus Marcii (March 15), 1293-4. Rypon'. Littera Th^ate^bp.
testimoniaHs quod dominus Henricus, ohm Candide Case a crusader,
episcopus, fuit crucesignatus. Noverint universi quod nos,

J., permissione, etc., devotis bone memorie domini Henrici,
quondam Candide Case episcopi, suffraganei nostri, precibus
inchnati, eundem, dum vixit, auctoritate crucesignavimus
apostohca nobis de cruce speciahter attributa. In cujus
rei, etc.

1396. II kal. March (Feb. 19, 1293-4). Wylton'. Quodprayerto
rex Scocie non occupet, sede Candide Case vacante, ecclesias, Bdifouo"
ad mensam episcopi sede plena spectantes. Serenissimo ^^°^*^t,, t^^
principi, domino J., Dei gracia regi Scocie iUustri, J., per- ^^fts^of'two
missione Eiusdem, etc., salutem et felicibus successibus churches

' . assigned to

regnum regere et regnare. Reierentibus nuper accepimus the
fidedignis quod fructus et proventus ecclesiarum de Garton' thebp. of
et Inche,! Candide Case diocesis, ad mensam episcopi loci ^^'*'*°"-
ejusdem sede plena spectancium, nunc ipsa occupatis vacante,
quod non decet regiam magestatem, presertim cum secundum
libertates ecclesiasticas, quas fovere tenemini, administracio
quelibet in rebus spiritualibus et ecclesiasticis est personis
secularibus interdicta. Excellencie vestre itaque supplica-
mus attente quatinus placeat vobis ecclesias ipsas officiali
nostro, quem in dicta diocesi creavimus, regio favore dimit-
tere fructusque et proventus ipsarum per vestros a tempore
quo sedes predicta vacavit perceptos restituere, ut de ipsis ad
utihtatem ecclesie, ad quam spectare de jure noscuntur, per
metropolitanum, cui sede vacante cura animarum iminet,
salubriter disponatur. Conservet vos ecclesie et populo suo
Deus per tempora diuturna.

1397. Professio abbatis de Dundreynan. Candide Case Profession
diocesis. Memorandum quod iij idus Aprilis (April 11), CfDm-
anno gracie m°cc° nonagesimo quarto, in capella domini '^'■^"'*^"-
archiepiscopi apud Alwenton', abbas de Dundreynan,
benedictus ab ipso, in forma que sequitur profitebatur
eidem : — Ego, frater Adam, abbas de Dundraynan, Cister-

^Inch is a parish in Wigtownshire. Gatehouse-on- Fleet, called Gerton
Part of the town of Stranraer is in super Flete in the Wardrobe Ac-
it. Garton is not quite certain, but counts of Edward i (p. 69).
is probably Girthon, a parish near



126 THE REGISTER OF ARCHBISHOP JOHN LE ROMEYN.

ciensis ordinis, Candide Case diocesis, tibi, domine Johannes,
venerandc Eboracensis archiepiscope, Anglie primas, ad
quern jurisdiccio sedis Candide Case vacantis pertinere
dinoscitur, subjeccionem, reverenciam et obedienciam, a
Sanctis patribus constitutam, sancteque ecclesie Eboracensi
ac successoribus tiiis canonice substituendis, sede Candide
Case vacante, salvo ordine nostro, me perpetuo exhibiturum
promitto. Et hoc propria manu subscribo.

1398. II kal. Maii (April 21), 1294. Alwenton'. Com-
mission from the archbishop to Master Robert de Sauthorp,
his official in the diocese of Whithorn, to provide Gilbert
de Kirkcrist,! priest, for his good service, to the next vacant
benefice in the diocese.
Keiis. 1399- April 8, anno 2 (1294). Hadington'. Presentation

by John, king of Scotland, of Peter de Jarum, clerk, to the
church of Kellis^ in the diocese of Whithorn. 11 kal. Maii
(April 21, 1294). Alwenton'. " Memorandum quod littera
inquisicionis dirigitur officiali Candide Case sede vacante
in forma consueta." Commission under the same date to
Master Robert de Sauthorp, the archbishop's official, to
institute Peter de Jarum, deacon, to the church of Kellys,
" dum tamen pro presentante et presentato et in aliis

contingentibus inquisicio dicat plane ; proviso quod

dictus P., postquam in dicta ecclesia institutus fuerit,

canonicam obedienciam, quam vos vice nostra recipere

volumus, nobis prestet."

commissiou 1400. Kal. Mail (May i, 1294). Hext[ildesham]. Com-

officiaiat missio in negocio electi Candide Case. Officiali nostro

York to hear -r^i ■ r^ ■ • i ■ ■ i • ^ t't.

objections Eboraceusi. Cum m negocio eleccioms, de magistro i home

of'scotw^ de Kircutbricht in futurum pastorem Candide Case facte,

efectioa'of cidcm clccto ct procuratori serenissimi principis, domini regis

^/^Kh-teud- Scocie illustris, se eleccioni hujusmodi opponenti, dies Martis

^'f whit^hom' proximus post Dominicam qua cantatur Misericordia Domini

' (May 4)^ secundum formam processus in dicto negocio retro-

habiti per nos fuerit in nostra Eboracensi ecclesia assignatus

ad recipiendum, si que ex parte dicti procuratoris dicenda et

proponenda occurrerint, parte ipsius electi audita, prout de

jure fuerit audienda ; necnon ad prorogandum ipsum diem

^Kirkchrist, a farm, a couple of Dee. The presentee came from

miles west of Kirkcudbright. Yarm, on the Tees, near Stockton.

^Kells, a parish in the stewartry "^Misericordia Domini (Ps. xxxiii,

of Kirkcudbright, between the 5, in our version) is the introit for

Water of Ken and the Water of the second Sunday after Easter.



THE REGISTER OF ARCHBISHOP JOHN LE ROMEYN. I27

Martis usque in diem Sabbati proxime sequentem, et ad
faciendum que ad eundem diem Martis de jure fuerint
adimplenda, vobis cum potestate cohercionis canonice com-
mittimus vices nostras.

1401. Nonis Maii (May 7), 1294. Thorp. Cura et Appoint-
custodia archidiaconi Candide Case sede vacante. Abbatibus, ™rato°r L
prioribus, rectoribus parochialium ecclesiarum et vicariis, deL^'^of
ceterisque clericis et laicis per Candide Case diocesim ^^'^'"^°™
constitutis. Attendentes quod bone memorie dominus H.,
quondam Candide Case episcopus, supplicante magistro
Godefredo {sic), ecclesie ejusdem archidiacono, senio, cecitate

ac alia corporis sui inpotencia presso nimium et confracto,
dilectum filium, magistrum Johannem dictum Nepos,
archidiaconi ejusdem nepotem, sibi dederat [in] curatorem,
quedam jurisdiccionem ipsius archidiaconi tangencia sibi
vel quibus ilia committeret specialiter reservando ; nos,
quod per predictum episcopum actum est in hac parte
favorabiliter approbantes, prefato magistro J. ipsius archi-
diaconi plenam curam et custodiam in persona et in rebus
committimus per presentes, quibus sigillum nostrum appendi
fecimus in testimonium premissorum.

1402. 5 kal. Junii (May 28), 1294. York. Institution of cross-
Master John, called Nepos, professor of Civil Law, priest, to °"*=''^^'-
the church of Crosmichel, on the pres. of the abbot and
convent of Sweetheart {de Diilci corde).

1403. 3 kal. Junii (May 30), 1294. Cawode. Ut intenda- Mandate of
tur electo Candide Case confirmato. Priori et capitulo to Master
ecclesie Candide Case, necnon clero et populo Candide Case ^°kcud.
diocesis. Presentata nobis per procuratorem \'estrum ^^Ij'*- '^^
eleccione vestra de magistro Thoma de Kircutbricht, pres- elected and

,., 11, • 11-, •• , . . ^ confirmed

bitero, celebrata, ipsam debito exammi subjecimus etbp.of
examinari diligenter fecimus, sicut tradunt canonice sane- ' °™'
clones ; et tandem ad vestrum et ecclesie dicte statum et
ydoneitatem prefati electi paterno affectu pium intuitum
convertentes, eleccionem ipsam, quam rite factam invenimus,
auctoritate metropolitica confirma\4mus et ipsum electum
vobis et prefate ecclesie in episcopum prefecimus et pastorem,
sibi spiritualia dicte diocesis plenarie committentes. Quo-
circa devocioni vestre, in virtute sancte obediencie firmiter
injungendo, mandamus quatinus prefatum magistrum
Thomam electum, per nos ut premittitur confirmatum,
reverencius admittentes, eidem pareatis et intendatis
obedienter in omnibus ut pastori ; alioquin sentencias, quas



Fo. 140.



128 THE REGISTER OF ARCHBISHOP JOHN LE ROMEYN.

rite tulerit in rebelles, ratas habebimus easque faciemus
dante Domino inviolabiliter observari.

the''K?nVo°f Dat. supra prox. Domino regi Scocie ut committat
r^'tore'the temporalia Candide Case electo. Serenissimo principi, etc.,
temporaii- ut supra. Quia vacante nuper ecclesia Candide Case,
suffraganea nostra, petita a vobis et optenta licencia eligendi,
servatis eciam per omnia juris et moris solempniis, presenta-
tam nobis eleccionem dilectorum in Christo filiorum,, prioris
et capituli prefate Candide Case ecclesie tociusque cleri ejus-
dem diocesis, factam de magistro Thoma de Kircutbricht in
suum episcopum et pastorem, utpote canonicam auctoritate
metropolitica confirmavimus, eidem magistro Thome electo,
per nos ut predicitur confirmato, liberam administracionem,
prout ad nos pertinet, in spiritualibus concedentes ; regie
placeat clemencie quod vestrum in hac parte ulterius fuerit
circa eundem prosequi cum gracia et favore. Conservet vos
ecclesie, etc.

totohn°de 3 ^^^' J^^^^ (^ay 30, 1294). Cawodc. Forma ad invitan-

Haiucton. (j^ni suffragancos episcopos quod intersint consecracioni

Carlisle, to Caudidc Casc electi. Venerabili in Christo fratri, J., eadem

at«iTcoQ- gracia Karleolensi episcopo, salutem et frateme caritatis

th"bp°°of' continuum incrementum. Frateme devocionis suffragium in

^He'X'm. eo presertim nobis necessarium estimamus quo sine fratrum

nostrorum decora presencia neminem digne poterimus nostro

cetui aggregare. Cum, itaque, presentatam nobis eleccionem

dilectorum filiorum, prioris et capituli ecclesie Candide Case

tociusque cleri ejusdem diocesis, factam de discreto viro,

magistro Thoma de Kircutbricht, debito subjecerimus

examini, eamque utpote canonicam ac ipsum electum

confirmaverimus justicia requirente,i necnon diem domini-

cum in festo assumpcionis beate Marie proxime futuro (Aug.

15), ad consecrandum electum in coUegiata ecclesia de

Hext[ildeshamP assignaverimus antedictum ; devocioni

vestre injungimus et mandamus quatinus eisdem die et loco

vestram exhibeatis presenciam tempestivam, ut ejusdem

consecracionis negocium, vobis assistentibus,^ tam solemp-

niter quam feliciter consummetur. Valeat vestra fratemitas

semper bene.

^Altered from exigente. was consecrated at GedJing on Oct.

^The place of consecration was 10, in the presence of the bishops

first altered from Hexham to Ripon of Carlisle and St. Asaph,

though the day remained un- 3^\ltered from presentibns.
changed. Ultimately the bishop



THE REGISTER OF ARCHBISHOP JOHN LE ROMEYN. I29

Dat. supra prox. Forma alia ad invitandum episcopos Jo'{'hfb°"o(
alterius provincie quod intersint consecracioni electi. Venera- st. Asaph
bill in Christo patri, domino. .. .1, Dei gracia episcopo de
sancto Assaff', J., permissione, etc., salutem, etc. Quia
eleccionem dilectorum in Christo filiorum, prioris et capituli
Candida Case ecclesie, suffraganee nostre, tociusque cleri
ejusdem diocesis, factam de viro ydoneo, magistro Thoma de
Kircutbricht, presbitero, ac ipsum electum post examina-
cionem debitam auctoritate metropolitica confirmavimus,
justicia requirente, necnon diem dominicum in festo assump-
cionis beate Marie ad consecrandum electum in collegiata
ecclesia de Hext[ildesham] assignavimus antedictum ;
patemitati vestre supplicamus attente quatinus die et loco
predictis Dei et nostri intuitu velitis vestram exhibere
presenciam tempestivam ut ejusdem consecracionis etc., ut
supra prox. In quo mereri poteritis, sicut credimus, coram
Christo.

Eisdem die et loco. Quod officialis Candide Case, sede Mandate to
vacante, acta et rotulos consistorii ejusdem electo restituat of^whithom
et liberet confirmato. Magistro R. de Sauthorp, officiali tL'^^ih of
. nostro Candide Case diocesis, sede ipsa vacante. Quia suto'i^''"
presentatam nobis et examinatam eleccionem prioris et 5°"^' *° *^^
capituli Candide Case ecclesie tociusque cleri ejusdem
diocesis, factam de viro ydoneo, magistro Thomas de Kircut-
bricht, utpote canonicam, ac ipsum electum confirmavimus
justicia requirente, sibi spiritualia committentes, vobis
mandamus quatinus eidem electo, vel illi quem ad hoc
duxerit deputandum, acta et rotulos consistorii dicte diocesis
et cetera spiritualitatem ejusdem contingencia absque
difficultate qualibet liberetis ; proviso quod arreragia pro-
curacionum, synodalium et aliorum perquisitorum, pro
tempore vacacionis ad nos pertinencia, prefato electo in
litteris patentibus sub vestro sigillo distincte et aperte
tradatis vel officiali ejusdem, ut dictus electus nobis, sicut
promisit fideliter, respondeat de eisdem. Quo facto ad nos
volumus vos redire.

1404. 19 die Mali, anno 2 (1294). Edingburg'. Assensus Assent of
domini regis Scocie pro electo Candide Case. J., Dei gracia scotkSf t°o
rex Scocie, venerabili, etc., Eboracensi archiepiscopo, etc., '''^ ^'^''"°"-
salutem. Cum nos causam que vertebatur coram vobis

^The initial should be L. Lionel Canterbury, May 17, 1293. He died
(Leolinus) of Bromfield was con- in 1314.
secrated bp. of St. Asaph at



130 THE REGISTER OF ARCHBISHOP JOHN LE ROMEYN.

inter nos et magistrum Thomam de Kircudbricht, electum
Candide Case, ad preces venerabilium nobiliiim et discre-
torum et magnatum prosequi cessaverimus, eundem electum
ad graciam nostram admittentes benigne, paternitatem
vestram pro eodem corditer deprecamur quatinus eundem
sic per nos admissum, si placet, ad dicte eleccionis confirma-
cionem caritatis intuitu admittere dignemini, ut consecra-
cionis debite celebritatem per invocatam Spiritus Sancti
graciam dignius et perfeccius consequatur, per quod a Deo
meritum et a nobis grates percipere valeatis. Teste me ipso,
oi^dience of 1405- 3 kal. Juuli (May 30), 1294. Cawode. Obediencia
'^^,^f?\.^^^'^* Candide Case electi confirmati. Pateat universis, etc., quod

of Whithorn. n • i r^ t i /^ i

ego, Thomas de Kircudbricht, Candide Case electus, post
munus coniirmacionis eleccionis de persona mea in episco-
pum et pastorem Candide Case canonice celebrate, a venera-
bili patre, domino J., Dei gracia Eboracensi, etc., michi
auctoritate metropolitica impertitum, predicto archiepiscopo
suisque successoribus canonice intrantibus, et eorum
officialibus qui pro tempore fuerint, ac ecclesie Eboracensi,
canonicam obedienciam et fidelitatem promisi, juramento a
me prestito corporali, ac de manibus predicti archiepiscopi
totam jurisdiccionem Candide Case diocesis in spiritualibus
unacum rotulis, actis et aliis instrumentis consistorii Candide
Case, que omnia ad predictum archiepiscopum pertinebant,
et penes eum et suos ministros sede residebant vacante, ut
est moris, recepi ; qui quidem archiepiscopus me de pre-
missis per librum corporaliter investivit. In cujus rei
testimonium has litteras patentes ad eternam rei memoriam
predicto archiepiscopo et sue ecclesie Eboracensi fieri feci,
meo sigillo signatas, in premissorum fidem et testimonium
veritatis.
Invitation 1406. 2 kal. Julii (Juuc 30, 1294). La Bour'. Invitacio
s^.^AsJ'ph °^ episcopi de sancto Assaff' ut intersit consecracioni electi
^cri^LnTf Candide Case apud Rypon', loco de Hext[Lldesham] ex causa
Ivhiufom^ mutato. Salutem et incrementum continuum caritatis
at Ripon.' sincere. Quia eleccionem, etc., ut supra est, necnon diem
dominicum in festo assumpcionis beate Virginis ad con-
secrandum electum in ecclesia nostra Rypon' assignavimus
antedictum, loco de Hext[ildesham] ubi consecracionis
officium celebrare proposuimus, tanquam a partibus vestris
nimis distante ob certam causam emergentem de novo
mutato, paternitati vestre attencius supplicamus quatinus
die et loco Rypon' predictis, Dei, etc., ut supra in alia
invitacione usque in finem.



THE REGISTER OF ARCHBISHOP JOHN LE ROMEYN. I3I



Invitacio Karleolensis ad loca eadem. Fraterne, etc., ad ^p^°J°'''®
consecrandum electum in nostra Rypon' ecclesia assig- Carlisle,
navimus antedictum ; loco de Hext[ildesham] ubi consecra-
cionis officium celebrare proposuimus ob certam causam de
novo emergentem mutato, devocioni vestre, etc., ut supra
in alia invitacione. Memorandum de consecracione facta Place of
apud Gedling. Memorandum quod causa postea super- tion
veniente necessaria mutatus fuit iste locus usque Gedeling,i cld^mg. '°
ubi in parochiali eeclesia ejusdem fuit electus in episcopum
consecratus presentibus de sancto Assaff' et Karleolensi
episcopis die dominica in crastine beati Dionisii (Oct. lo),
anno gracie, etc., nonagesimo quarto,

1407. Professio domini Thome, Candide Case episcopi Profession
consecrati. Memorandum quod die dominica in crastino obedience of
beati Dionisii, videlicet, die sancti Paulini, mensis Octobris ^uhom
(Oct. 10), anno gracie m°cc° nonagesimo quarto, in ecclesia consicra-
venerabilium parochiali de Gedling' juxta Notingham, "°"-
dominus Candide Case electus, consecrandus, professionem

suam fecit in presencia venerabilium patrum, dominorum J.,
Karleolensis et de sancto Assaf episcoporum, magistrorum W.
de Pikering', archidiaconi Notinghamie, Roberti de Pikering',
canonici Beverlacensis, Roberti de Ford', canonici, et W. de
Blida, subdecani Eboracensium, et aliorum plurium, in hec
verba : — Ego, Thomas de Kircudbrich, Candide Case electus,
in episcopum consecrandus, ab hac hora [etc., tit supra in no.
1342 usque] aUenata pro viribus revocabo. Et me omnia
premissa fideliter observaturum promitto.



Online Library1286-1296 (John Romanus) York (Province). ArchbishopThe register of John Le Romeyn, lord archbishop of York, 1286-1296 (Volume 2) → online text (page 19 of 47)