Copyright
43 B.C.-17 or 18 A.D Ovid.

P. Ovidi Nasonis elegiaca online

. (page 1 of 5)
Online Library43 B.C.-17 or 18 A.D OvidP. Ovidi Nasonis elegiaca → online text (page 1 of 5)
Font size
QR-code for this ebook


w. a D. ROUSE

S. O. ANDREW




LATH



i. ^ I &



DI NASONIS
LEGIACA



STRANGEWAYS



X O N I I

PHEO CLARENDONfANO



LINGUA LATIN A

P. OVIDI NASONIS
ELEGIAC A



EDITED BY



L. R. STRANGEWAYS, M.A.

SOMETIME SCHOLAR OF NEW COLLEGE
CHIEF CLASSICAL MASTER AT THE HIGH SCHOOL, NOTTINGHAM



OXFORD

AT THE CLARENDON PRESS
1915



OXFORD UNIVERSITY PRESS

LONDON EDINBURGH GLASGOW NEW YORK

TORONTO MELBOURNE BOMBAY

HUMPHKEY MILFOBD M.A.

PUBLISHER TO THE UNIVERSITY



ft



PREFACE

; /.

MOST of the passages contained in this book were
chosen by Mr. Andrew and printed at the Clarendon
Press last year. The purpose was to collect such
passages from Ovid as boys learning Latin should be
familiar with. To these passages I have added a few
others.

The book as originally printed has been in use at .
the Whitgift School for a year, and the experience
thereby gained has aided me in composing the intro-
ductions, footnotes, and vocabulary.

I am indebted to Mr. Andrew for encouragement,
corrections, and suggestions, and above all for looking
over the proofs ; to Mr. Main waring, whose experience
showed me where assistance should be given in the
notes and the vocabulary ; and to the Press Reader,
whose care and scholarship have removed many
blemishes and inconsistencies.

L. R. S.

Oct. 1914.



344523



CONTENTS

PRIMA PAES. EES EOMANAE

PAGE

1. Moenia Eomae . . . - . . . .7

2. Eaptio Sabinarum 9

3. TarquinT Eegis Fraus . . . . .11

4. Matrona Eomana 12

5. Fabiorum Pietas 13

6. Lupa Nutrlx 15

7. Aurl Sacra Fames 17

SECUNDA PAES. EES FABULOSAE

1. Anon . .18

2. Ars Daedalea . 20

3. Pyladis et Orestae Amor Mlrus . . .22

4. Herculis et Cad Certamen . . . .24

5. Abrepta Persephone . . . . .25

6. Tlepolemi Sanatio 27

TEETIA PAES. EES HUMANAE

1. Mobilis Heu Fortuna 30

2. Temporis Effectus 31

3. Carminis Vis Medica . . . .32

4. Aeternitas Famae 33

5. In Pelago Tempestas . . . . . 35

6. Vita Poetae Ipsius 36

7. Exilium 38

8. Incommoda Senectntis 41

9. Ab Exule Litterae , 42



vi CONTENTS

QUARTA PAES. EPISTULAE

PAGB

1. Penelope Ullxl 44

2. Oenone Paridi . . . . . ..46

3. Dido Aeneae . . . - . . . .47

4. Leander Heron! 48

5. Latidamla Protesilao . . . . . 49

6. Hypermnsstra Lynceo . . . . . 51

VOCABULA SELECTA 58



PRIMA PARS

RES ROMANAE

1. MOENIA ROMAE.

Numitor, rex Albanorum ab Amulio fratre minore regno
pulsus est. Rheae Silviae Numitoris flliae Romulus Remusque
nati sunt. Infantes Amulio iubente in fluvium missi sunt : in
ripam autem proiecti, dum lupa eos inter catulos suos nutrit,
a pastore quodam reperti sunt. Adulti ab avo cogniti Amulium
occiderunt. Deinde regno Numitori reddito ipsi urbis conden-
dae consilium ceperunt. Qua de re illud inter se consenserunt,
ut, cum Romulus in monte Palatmo, Remus in Aventino stetisset,
is, qui plures aves spectasset, auspicia haberet urbisque auctor
esset. Itaque Roma anno ante Christum natuni septingentesimo
quinquagesimo tertio condita est.

IAM luerat poenas frater Numitoris, et omne

Pastorum gemino sub duce volgus erat.
Contrahere agrestss et moenia p5nere utrlque

Convenit: ambigitur, moenia ponat uter.
f Nil opus est ' dlxit ' certamine ' Romulus ' allo : 5

Magna fides avium est, experiamur aves.'
Rss placet: alter adit nemorosl saxa Palatl:

Alter Aventlnum mane cacumen init.
Sex Remus, hie volucres bis sex videt Ordine ; pacto

Statur, et arbitrium Romulus urbis habet. 10

Apta dies legitur, qua moenia signet aratro ;

Sacra Palis suberant : inde movetur opus.

10. in fide stant et auspicia penes Romulum sunt.



PAES



,

Fossa fit ad soli'dum, frGges iaciuntur in ima

Et de" vlclno terra petlta solo.
Fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara, 15

Et novus accenso fungitur igne focus.
Inde preme"ns stTvam deslgnat moenia sulco ;

Alba iugum niveo cum bove vacca tulit.
Vox Tuit haec regis : ' Condentl, luppiter, urbem

Et genitor Mayors Vestaque mater, ades ! 20

Quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti !

Auspicibus vobls hoc mihi surgat opus.
Longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,

Sitque sub hac oriens occiduusque dies.'
Ille precabatur, tonitru dedit omina laevo 25

luppiter et laevo fulmina missa polo.
Augurio laeti iaciunt fundamina elves,

Et novus exiguo tempore murus erat.
Hoc Celer urget opus, quern Eomulus ipse vocarat,

6 Sint 'que, ' Celer, curae ' dixerat t ista tuae, 30

Neve quis aut muros aut factam vomere fossam

Transeat; audentem talia dede necT.'
Quod Eemus Ignorans humiles contemnere muros

Coepit, et 'His populus' dicere ' tutus erit?'
Nee mora, transiluit. Eutro Celer occupat ausum; 35

Ille premit duram sanguinulentus humum.

Fasti iv. 809-43.



RES ROMANAE 9



2. KAPTIO SABINAEUM.

Romulus ut uxores civibus suis adipisceretur, virgin es Curibus,
ex oppido Sabmorum, ad ludos spectandos Romam vocavit.
Quae cum frequentes venissent, Roman! eas impetu facto domum
quisque suam rapuerunt.

lamque loco maius nomen Romanus habebat ;

Nee coniunx illi, nee socer ullus erat.
In stabulls habitasse et oves pavisse nocebat,

lugeraque inculti pauca tenere soli.
Extremis dantur conubia gentibus : at quae 5

Eomano vellet nubere, nulla fuit.
Primus sollicitos fecistl, Romule, ludos,

Cum iuvit viduos rapta Sablna viros.
In gradibus sedit populus de caespite factis,

Qualibet hlrsutas fronde tegente comas. 10

Eespiciunt, ocullsque notant sibi quisque puellam

Quam velit ; et tacito pectore multa movent.
In medio plausu (plausus tune arte carebat)

Rex populo praedae slgna petenda dedit.
Protinus exsiliunt, animum clamore fatentes, 15

Virginibus cupidas iniciuntque manus.
Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae,

Utque fugit vlsos agna novella lupos,
Sic illae timuere viros sine more ruentes ;

Constitit in nulla, qui fuit ante, color. 20

Intumuere Cures et quos dolor attigit idem;

Turn primum generis intulit arma socer.
lamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,

Tractaque erant longa bell a propinqua mora :

15. quod in animo habent clamore ostendunt.
19. sine more: niodo parum decoro.
21. Cures : nomen oppidT pro populo est.



10 PKIMA PAES,

Conveniunt nuptae dictam lunonis in aedem, 25

Quas inter sic est Hersilia Orsa loqul:
'0 pariter raptae quoniam hoc commune tenemus

Non ultra lente" possumus esse piae.
Stant aciss : sed utra dl sint pro parte rogandl,

Eligite: hinc coniunx, hinc pater arma tenet. 30
Quaerendum est, viduae fieri malimus, an orbae.

Consilium vobls forte piumque dab5.'
Consilium dederat ; parent, crlnesque resolvunt,

Maestaque funerea corpora veste tegunt.
lam steterant acies ferro mortlque paratae, 36

lam lituus pugnae signa daturus erat,
Cum raptae veniunt inter patresque virosque,

Inque sinu natos, pTgnora cara, tenent.
Ut medium campl scissls tetigere capillls,

In terram posito procubuere genu : 40

Et quasi sentlrent, blando clfimore nepotes

Tendebant ad avos bracchia parva suos.
Qul poterat, clamabat avum, tune d^nique vlsum,

Et qul vix poterat, posse coactus erat.
Tela virls animlque cadunt, gladilsque remotls 45

Dant socerl generis accipiuntque manus ;
Laudatasque tenent natas, scutoque nepotem

Fert avus. Hie scutl dulcior usus erat.

Fasti iii. 187-96.

ArsAmat. i. 101-2, 107-10, 113-20.
Fasti iii. 201-28.



RES ROMAN AE 11

3. TARQUINI REGIS FRAUS.

Tarquinius Superbus, rex ultimus Romanorum, cum Gabios,
urbem baud procul Roma distantem, armis capere non Cosset,
earn dolo in potestatem suam redigere constituit. Itaque Sex-
tum filium suum misit, qul animos Gabmorum sibi conciliaret.
Quos cum fraude conciliasset, Sextus a pat re mandatis occultis
doctus, quomodo Gabios everteret, populo incauto persuasit ut
principes proditionis insimulatos occlderet. Qua re ducibus
privata urbs in potestatem Romanorum redacta est.

Ultima Tarquinius Romanae gentis habebat

E^gna, vir iniustus, fortis ad arma tamen.
Csperat hie alias, alias 6verterat urbes,

Et Gabios turpl fecerat arte suos.
Namque trium minimus, proles manife"sta Superbl, 5

In medios hostss nocte silente venit.
Nudarant gladios : ' Occldite ' dlxit ' inermem,

Hoc cupiant fratrss Tarquiniusque pater,
Qul mea'crudell laceravit verbere terga.'

Dicere ut hoc posset, verbera passus erat. 10

Luna fuit : spectant iuvenem, gladiosque recondunt,

Tergaque, deducts, veste, notata vident :
Flent quoque, et, ut secum tueatur bella, precantur.

Callidus Tgnarls adnuit ille virls.
lamque potens, misso genitorem appellat amlco, 1&

Perdendl Gabios quod sibi monstret iter.
Hortus odoratis suberat cultissimus herbls,

Sectus humum rlvo lene sonantis aquae.
Illic Tarquinius mandata latentia natl

Accipit, et virga Mia summa metit. 20

Nuntius ut rediit, decussaque lllia dlxit,

Fllius 'Agnosco iussa parentis' ait.
Nee mora, prlncipibus caesis ex urbe Gabma,

Traduntur ducibus moenia nuda suls.

Fasti ii. 687-710.



12 PKIMA PAES

4. MATEONA EOMANA.

Duces Romanorum, dum Ardeam urbem Rutuloruni in ora TuscT
Maris sitam obsident, de virtu tibus uxorum suarum disputant.
Mox ut rem iudicent, inopinati uxores visunt. Unam Lucretiam,
Collatim uxorem, opera domestica curantem inveniunt.

Cingitur interea Eomanis Ardea signls,

Et patitur longas obsidione moras.
Dum vacat, et metuunt hostes committere pugnam,

Luditur in castrls ; otia miles agit.
Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque 5

Accipit ; ex illls rexque creatus ait :
'Dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello

Nee sinit ad patrios arma referre deos,
Ecquid in officio torus est socialis? Et ecquid

Coniugibus nostrls mutua cura sumus?' 10

Quisque suam laudat ; studiis certamina crescunt ;

Et fervet multo linguaque corque mero.
Surgit cui dederat clarum Collatia nomen ;

1 Non opus est verbls, credite rebus,' ait,
^ Nox superest ; tollamur equls, Urbemque petamus ! ' 15

Dicta placent ; frenls impediuntur equT.
Pertulerant dominos : regalia protinus illl

Tecta petunt ; custos in fore nullus erat.
Ecce nurum regis fusis per colla coronis

Inveniunt posito pervigilare mero. 20

Inde cito passu petitur Lucretia : nebat,

Ante torum calathl lanaque mollis erat.
Lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant :

Inter quas tenul sic ait ipsa sono: 24

' Mittenda est domino nunc, nunc properate, puellae !

Quamprlmum nostra facta lacerna manu.

3. vacat : belluni intermittitur, nihil agitur.
10. nos uxoribus, uxores nobis curae sunt.
15. nox superest: nox nondum acta est.



RES EOMANAE 13

Quid tarn en audltis ? Nam plura audlre potestis :

Quantum de bello dlcitur esse super?
Postmodo victa cades ! Melioribus, Ardea, restas !

Improba, quae nostros cogis abesse viros. 30

Sint tantum reduces ! Sed enim temerarius ille

Est meus, et stricto qualibet ense ruit.
Mens abit et morior, quotiens pugnantis imago

Me" subit, et gelidum pectora frlgus habet.'
Desinit in lacrimas, intentaque flla remittit, 35

In gremio voltum deposuitque suum.
Hoc ipsum decuit : lacrimae decuere pudlcae,

Et facie"s animo dignaque parque fuit.
4 Pone metum, venio ! ' coniunx ait ; ilia revlxit,

Deque virl collo dulce pependit onus. 40

Fasti ii. 721-60.



5. PABIOEUM PIETAS.

A.v.c. CCLXXVII Romanis bellum fuit in Veientes, quae gens
Veils, in urbe Etriiriae, quattuordecim milia a Roma distante,
habitabant. Quod bellum gens Fabia, quia elves aliis bellis
district! erant, privato sumptu suscepit. Et primum quidem
Fabii reni prospere gerebant : aliquando tamen Veientes in-
sidiis baud procul a Veils ad Cremeram flumen factis Romanos
onines praeter unum trucidarunt.

Haec fuit ilia dies, in qua Veientibus armls

Ter centum Fabii ter cecidere duo.
Una domus vires et onus suscsperat Urbis:

Sumunt gentiles arma professa mantis.
Egreditur castrls miles generosus ab Tsdem, 5

E quls dux fieri quilibet aptus erat.

32. qualibet: ubique vel in omnes partes.
4. professa: sensti passwo, arma quae ipsT sponte sua pro-
miserant



14 PElMA PARS

Ut celerl passu Cremeram tetigere rapacem

Turbidus hibernls ille fluebat aquls
Castra locD ponunt: destrictls ensibus ipsl

Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt; 10

Non aliter, quam cum Libyca de rupe leones

Invadunt sparsos lata per arva greges.
Diffugiunt hostes, inhonestaque volnera tergO

Accipiunt: Tusco sanguine terra rubet.
Sic iterum, sic saepe cadunt ; ubi vincere aperte 16

Non datur, insidias armaque tecta parant.
Campus erat, camp! claudebant ultima colles

Silvaque montanas occulere apta feras ;
In medio paucos armentaque rara relinquunt,

Cetera virgultis abdita turba latet. 20

Ecce velut torre"ns undls pluvialibus auctus

Aut nive, quae zephyro victa tepente fluit,
Per sata perque vias fertur, nee, ut ante solebat,

Elparum clausas margin e flnit aquas :
Sic Fabil vallem latls discursibus implent, 26

Quodque vident, sternunt: nee metus alter inest.
Quo ruitis, generosa domus? Male creditis hostl.

Simplex nobilitas, perfida tela cave !
Praude perit virtus: in apertos undique eampos

Pr5siliunt hostes et latus omne tenent. 30

Quid faciant pauci contra tot mllia fortes?

Quidve, quod in misero tempore restet, adest?
Slcut aper, longe" silvls Laurentibus actus,

Fulmineo celeres dissipat ore canes,
Mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inultl, 35

Volneraque alterna dantque feruntque manu.
Una dies Fabios ad bellum mlserat omnes,

Ad bellum niissOs perdidit una dies.

Fasti ii. 195-200, 205-36.

10. Marte : armis, cf. vario Marte, aequo Marte.
27. Poeta Fabios adloquitur.

malecreditis: male facitis quod tarn perfidis creditis.



EES EOMANAE 15

6. LUPA NUTEIX.

Rhea Silvia iussu Amuli, patrui sui, virgo Vestalis facta est.
Romulum Remumque, quos Silvia peperit, Amulius in Tiberim
flumen demitti iussit. Mox in ripam proiectos lupa sub arbore
quam poster! Ruminam vel Romulam dicebant, aluisse dicitur.
Sub monte Palatmo antrum fuit quod Lupercal vocabant. Hoc
in antrum Idibus Februariis Lupercales, sacerdotes antiquissimi,
ad Lupercalia agenda conveniebant. Hi per urbem currentes,
si quae feminae obviam ierant, eas verberibus e pellibus victi-
marum factis tangebant. Quae tangebantur, els plures liberi
fieri credebantur.

Porsitan et quaeras, cur sit locus ille Lupercal,

Quaeve diem tali nomine causa notet.
Silvia Vestalis caelestia semina partu

Ediderat, patruo rSgna tenente suo.
Is iubet auferrT parvOs et in amne necarl. 5

Quid facis ? Ex istls Eomulus alter erit !
Inssa recusantes peragunt lacrimosa ministri,

Flent tamen, et geminos in loca iussa ferunt.
Albula, quern Tiberim mersus Tiberlnus in undls

Eeddidit, hlbernis forte tumebat aquis. 10

Hie, ubi nunc fora sunt, lintre"s errare videres,

Quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
Hoc ubi ve"n6runt neque enim procsdere possunt

Longius ex illis unus et alter ait:
' At quam sunt similes ! At quam formosus uterque ! 15

Plus tamen ex illis iste vigoris habet.
Si genus arguitur voltu, nisi fallit imago,

Nescio quern venis suspicor esse deum.
At siquis vestrae deus esset originis auctor,

In tarn praecipiti ternpore ferret opem : 20

Ferret opem certe, si non ope mater eg6ret,

Quae facta est uno mater et orba die.

18. nescio quern: aliquem, quis autem sit nescio.



16 PRIM A PARS

Nat a simul, moritura simul, simul ite sub undas

Corpora ! ' Desierat, deposuitque sinu.
Vagierunt ambo pariter : sensisse putarss. 26

Hi redeunt udls in sua tecta genls.
Sustinet impositos summa cavus alveus unda.

Heu quantum fati parva tabella tulit !
Alveus in llmo silvis appulsus opacls

Paulatim fluvio deficiente sedet. 30

Arbor erat: remanent vestigia, guaeque vocatur

Rtimina nunc flcus, Romula flcus erat.
Venit ad expositos mlrum ! lupa feta gemellos.

Quis cr^dat pueris non nocuisse feram? 34

Non nocuisse parum est, prodest quoque : quos lupa ntitrit,

Perdere cognatae sustinuere manus.
Constitit, et cauda teneris blandltur alumnis,

Et fingit lingua corpora blna sua.
Marte satos sclres : timor afuit. Ubera ducunt,

Nee sibi promissl lactis aluntur ope. 40

Ilia loco nOmen fecit, locus ipse Lupercls.

Magna datl nutrix praemia lactis habet.

Fasti ii. 381-422.

25. put ares : putare poteras ; cf. 1. 39 scires.



RES ROMANAE 17

7. AURI SACRA FAMES.

Saturnus lovis pater, cum a filio regno pulsus in Italiam
venisset, ibi temporibus antiquis regnasse dicitur : eo regnante
omnes fama est parvo contentos nee divitiarum cupidos fuisse.

Vix ego Saturno quemquam regnante videbam,

Cuius non animo dulcia lucra forent.
Tempore crsvit amor, qul nunc est summus, habendl:

Vix ultra, quo iam progrediatur, habet.
Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annls, 5

Dum populus pauper, dum nova Roma f uit :
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirlnum,

Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
luppiter angusta vix totus stabat in aede,

Inque lovis dextra fictile fulmen erat. 10

Frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmTs,

Pascebatque suas ipse senator oves :
Nee pudor, in stipula placidam cepisse quietem

Et faenum capiti supposuisse, fuit.
lura dabat populls positO modo praetor aratro, 15

Et levis argenti lammina crimen erat.
At postquam fortuna loci caput extulit huius,

Et tetigit summo vertice Roma deos,
Cr6v6runt et opes et opum furiosa cupldo,

Et, cum possideant plurima, plura petunt. 20

Fasti i. 193-212.

4. tarn longe est progressus ut longius progredi vix possit.
9. tarn angusta erat aedes ut totum lovis signum vix caperet.
16. si cui vel minimum argenti pondus erat, arrogantiae
eum accusabant.



127.5



SECUNDA PAES

RES FABULOSAE

1. AEION.

Arion, in Lesbo natus, poeta fidicenque insignissimus A. v. c.
cxxx floruit. Cum e Sicilia Corinthum rediens dona multa et
pretiosa secum ferret, nautae necandi eius consilium inierunt.
Arion cum carmen lacrimabile fidibus cecinisset, in mare se
deiecit, ibique a delphine (is autem est piscis magno corpore,
ingenio miti) in tergum receptus Corinthum incolumis advenit.
Cum baud ita multo post nautae quoque adessent, Periander,
rex Corintbiorum, eos rogavit, ubi esset Arion : responderunt
se eum in Sicilia rellquisse : cum autem Arion subito els ante
oculos adesset, metu perculsi rem totam confess! sunt. Del-
phma luppiter in caelum sublatum in sidus vertit.

QUOD mare non novit, quae nescit Arlona tellus?

Carmine currentes ille tenebat aquas :
Saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,

Saepe avidum fugiens restitit agna lupum:
Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una, 5

Et stetit in saxo proxima cerva leae:
Et sine lite loquax cum Palladis alite cornlx

Sedit, et accipitrt iuncta columba fuit.
Cynthia saepe tuls fertur, vocalis Arion,

Tamquam fraternls obstipuisse modls. 10

Nomen Arlonium Siculas impleverat urbe"s,

Captaque erat lyricls Ausonis ora sonis.
Inde domum repetens puppem conscendit Arion,

Atque ita quaesltas arte ferebat op6s.



RES FABULOSAE 19

Forsitan, infellx, ventos undasque timelbas: 15

At tibi nave tua tutius aequor erat.
Namque gubernator destricto constitit ense

Ceteraque armata conscia turba manu.
Quid tibi cum gladio ? Dubiam rege, navita, puppem !

Non haec sunt digitls arm a tenenda tuls. 20

Ille, metu viduus, ; Mortem non deprecor' inquit

*Sed liceat sumpta pauca referre lyra.'
Dant veniam, rldentque moram ; capit ille coronam,

Quae possit crlnes, Phoebe, decere tuos :
Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: 25

Reddidit icta suos pollice chorda sonos,
Flebilibus numeris velutl canentia dura

Traiectus pinna tempora cantat olor.
Protinus in medias ornatus desilit undas,

Spargitur impulsa caerula puppis aqua. 30

Inde fide maius tergo delphlna recurvo

Se memorant onerl supposuisse novo.
Ille sedens citharamque tenet, pretiumque vehendl

Cantat, et aequoreas carmine mulcet aquas.
Dl pia facta vident: astris delphlna recepit 35

luppiter et stellas iussit habere novem.

Fasti ii. 83-118.

28. traiectus tempora : cui tempora sagitta transfixa sunt.



20 SECUNDA PARS

2. ARS DAEDALEA.

Daedalus, vir ingeniosissimus, ob hominem Athenis occisum
ad Minoein, regem Cretensium, perfugit. Ibi, ut celaret Mmo-
taurum, monstrum e tauro et homine mixtum, quern Pasiphae
uxor Minois peperit, labyrinthum, quern vocant, multis errori-
bus convolutum aedificavit. Quainobrem iratus Minos Daedalum
abire prohibuit. Itaque Daedalus alas fecit, quibus ipse curn
Icaro fTlio suo per aera avolaret.

Ingenium mala saepe movent ; quis crederet umquam

Aerias hominem carpere posse vias?
Daedalus ut clausit conceptum crlmine matris

Semibovemque virum semivirumque bovem,
^Sit modus exilio,' dixit, ^iustissime Minos, 5

Accipiat cineres terra paterna meos.
Et quoniam in patria, fatls agitatus inlquis,

Vlvere non potul, da mihi posse morl.
Da reditum puero, senis est si gratia vllis:

Si non vis puero parcere, parce sen!.' 10

Dlxerat haec ; sed et haec et multo plura licebat

Dlcere ; regressus non dabat ille viro.
Quod simul ac sensit, * Nunc, nunc, o Daedale,' dlxit,

^Materiam qua sis ingeniosus habes.'
Remigium volucrum disponit in ordine pinnas, 15

Et leve per llnl vincula nectit opus ;
Imaque pars cerls astringitur Igne solutls,

Flnltusque novae iam labor artis erat.
Tractabat ceramque puer pinnasque renldens,

Nescius haec umerls arma parata suls. 20

Cui pater, ' His ' inquit ' patria est adeunda carlnls,

Hac nobis Minos effugiendus ope.
Me pinnls sectare datls, ego praevius ibo ;

Sit tua cura sequl, me duce tutus eris.'

1. quis crederet? : quis credere potuit ?



KES FABULOSAE 21

Dum monet, aptat opus puero, monstratque moveTl, 25

Erudit Infirmas ut sua mater aves.
Inde sibi factas umerls accommodat alas,

Perque novum timide corpora llbrat iter.
lamque volaturus parvo dedit oscula nato,

Nee patriae lacrimas continuere genae. 30

Monte minor collis campls erat altior aequls:

Hinc data sunt miserae corpora blna fugae.
Et movet ipse suas, et natl respicit alas

Daedalus, et cursus sustinet usque suos.
lamque novum delectat iter, positoque timore 35

Icarus audacl fortius arte volat.
Turn puer, incautls nimium tenierarius annls,

Altius egit iter, deseruitque patrem.
Vincla labant, et cera deo propiore liquescifc,

Nee tenues ventos bracehia mota tenent. 40

Territus a summo despexit in aequora caelo :

Nox oculls pavido venit oborta metu.
Tabuerant cerae ; nudos quatit ille lacertos,

Et trepidat, nee quo sustineatur habet.
Decidit, atque cadens i Pater, o pater, auferor ' inquit ;

Clauserunt virides ora loquentis aquae. 46

At pater infellx, nee iam pater, ' Icare,' clamat,

' Icare,' clamat, 'ubi es, quove sub axe volas?'
i Icare ' clamabat, pinnas aspexit in undls.

Ossa tegit tellus. Aequora nomen habent. 50

Ars Amdtoria ii. 43-4, 23-34, 45-52, 57-8, 65-76, 83-96.

50. Aequora: rnare Tcarium.



SECUNDA PAES



3. PYLADIS ET OEESTAE AMOK MIKUS.

Duin classis Graecorum, iam Troiain Agamemnone duce pro-
fectura, Aulide ventTs adversis retinetur, Calchas vates Aga-
memnonem monet flliam suam Iphigemam Dianae immolandam
esse. In medio sacrificandi ritu Diana abreptam puellam ad
Tauros abstulit. Ea gens rege Thoante ad oram paludis Maeo-
tidis, qui est sinus Euxini Maris, habitabat. Genti barbarae
mos erat advenas Dianae immolare : quos IphigenTa, Dianae
sacerdos facta, immolabat. Aliquot post anms Orestes Aga-
memnonis filius a Furils ob matrem suam occisam in exilium
actus, Tauros cum Pylade, amlco suo, ventis adversis appulsus est,

Est locus in Scythia, Tauros dlxere priores,

QuT Getica longe non ita dlstat humo.
Hac ego sum terra patriae nee paenitet ortus :

Consortem Phoebl gens colit ilia deam.
Templa manent hodie vastls innlxa columnls, 5

Perque quater denos itur in ilia gradus.
Fama refert illic slgnum caeleste fuisse:

Quoque minus dubites, stat basis orba dea:
Araque, quae fuerat natura Candida saxl,

Decolor adfuso tlncta cruore rubet. 10

Femina sacra facit taedae non nota iugall,

Quae superat Scythicas nobilitate nurus.
Sacrificl genus est, sic mstituere priores,

Advena virgineo caesus ut ense cadat.
Eegna Thoans habuit Maeotide clarus in ora, 15

Nee fuit Euxlnls iiotior alter aquls.
Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras

Nescio quam dlcunt Iphigeman iter,
Quam levibus ventis sub nube per aera vectam

Creditur his Phoebe deposuisse locis. 20

6. itur : usu impersonal^ eunt.



RES FABULOSAE 23

Praefuerat templo multos ea rite per annos,

Invlta peragens trlstia sacra manu,
Cum duo velifera iuvenes venere carma,

Presseruntque suo lltora nostra pede.
Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes, 25

Ast Pylades alter. Nomina fama tenet.
Protinus immltem Triviae ducuntur ad aram,

Evinctl geminas ad sua terga manus.
Spargit aqua captos lustrall Graia sacerdos,

Ambiat ut fulvas Tnfula longa comas. 30


1 3 4 5

Online Library43 B.C.-17 or 18 A.D OvidP. Ovidi Nasonis elegiaca → online text (page 1 of 5)