Copyright
43 B.C.-17 or 18 A.D Ovid.

Stories from Ovid's Metamorphoses, ed. for the use of schools online

. (page 1 of 6)
Online Library43 B.C.-17 or 18 A.D OvidStories from Ovid's Metamorphoses, ed. for the use of schools → online text (page 1 of 6)
Font size
QR-code for this ebook


GIFT OF
KELLOGG




STORIES FROM
OVID'S METAMORPHOSES



oj NCL.SO
STORIES FROM

OYID'S METAMORPHOSES

EDITED FOR THE USE OF SCHOOLS

BY
EEV. JOHN BOND, M.A.

AND

ARTHUR, S. WALPOLE, M.A.

WITH NOTES EXERCISES AND VOCABULARY

REVISED FOB USE IN AMERICAN SCHOOLS BY
WILFRED P. MUSTARD, PH.D.

PROFESSOR Q&JgrfaHfeJNCOLORADO COLLEGE




MACMILLAN AND CO.

AND LONDON

1893
All rights reserved



TH -

,^J3^

<



COPYRIGHT, 1893,
BY MACMILLAN AND CO.



NorfoootJ

J. S. Gushing & Co. Berwick & Smith.
Boston, Mass., U.S.A.



/H?



PEEFACE.



IN adapting this little book for American schools
I have rewritten the notes, revised the vocabulary,
and added references to the grammars of Allen &
Greenough (A. & G.), Gilder sleeve (G.), and Hark-
ness (H.). The introduction and the exercises

have been left unchanged.

W. P. M.

COLORADO SPRINGS, Feb. 25, 1893.



128165



CONTENTS.





PAGE


PREFACE ......




INTRODUCTION




TEXT


1


NOTES


25


EXERCISES ....'....


49


VOCABULARY TO EXERCISES ....


61


VOCABULARY


65



INTRODUCTION.



PUBLIUS OVIDIUS NASO, usually known as Ovid,
was born B.C. 43 at Sulmo (Sulmone) in the hill-
country of the Peligni, about 90 miles east of Rome ;
Julius Caesar had been murdered the year before,
and the time of Ovid's birth is memorable for the
defeat of Mark Antony before Mutina (Modena).

He came of an old equestrian family and was
intended for a lawyer ; he spent some time at
Athens and also travelled in Asia and Sicily ; but
following the bent of his mind, he gave himself up
unreservedly to poetry, after filling some minor
offices in the capital. For many years his life in
Eome was exactly to his mind ; he was the friend of
the greater poets of the day, Horace, Gallus, Tibul-
lus, and Propertius, and of the Emperor himself.
But suddenly, A.D. 8, when he was 50 years of age,
he received the order to leave Italy at once and go
to Tomi, on the west shore of the Black Sea, near
the mouths of the Danube. It has never been quite
ascertained how he had offended Augustus : he had
probably mixed himself up, intentionally or other-
wise, in some court intrigue. His unceasing en-



X OVID.

treaties for recall, backed up by powerful friends
in Rome, were beginning to move Augustus, when
he died ; but his successor, Tiberius, turned a deaf
ear to the poet's complaints, and in his bleak home,
after ten miserable years, Ovid died an exile in his
60th year, A.D. 17.

He was three times married : his first two wives
he divorced ; with the third he appears to have
lived happily, although she did not go with him to
Tomi.

His works are voluminous and form three classes :
(i.) Elegiac, including the ' Fasti/ or poetical cal-
endar of the Eomaii year ; i Heroides/ letters from
celebrated mythical heroines ; i Tristia/ in five
books ; ' Epistulae ex Ponto/ in four books written
from Tomi, (ii.) Fifteen books of the ; Metamor-
phoses ? (/Aera/xo/o^wcreis), adapted from Greek writers,
containing legends of transformations from the
human form into animals, plants, etc., (iii.) His
tragedy ' Medea,' praised by Quintilian and others,
but not extant.

The present collection is made from the ( Tiroci-
nium Poeticum ' of Siebelis, with one addition. At
the desire of the Publishers we have added a few
exercises in Latin Hexameter verse.

[In the vocabulary, a few words which are some-
times written with a j appear under that heading,
but are printed in the text with an i.~\



TTBRA*>

or THE

UNIVERSITY



OVID,

STORIES FROM THE METAMORPHOSES.

I.

(Met. v. 438-461.)

Ceres, during her search for her lost daughter Proserpine, is
insulted by a rude boy, whom she turns into a lizard.

INTEREA pavidae nequiquam filia matri
.omnibus est terris, omni quaesita profundo.
Illam non udis veniens Aurora capillis
cessantem vidit, non Hesperus ; ilia duabus
flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna, 5
perque pruinosas tulit irrequieta tenebras.
Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
Fessa labore sitim collegerat, oraque nulli
colluerant fontes, cum tectam stramine vidit 10
forte casam parvasque fores pulsavit ; at inde
prodit anus divamque videt lymphamque roganti
dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
1



2 OVID STORIES

Bum bibit ilia datum, duri puer oris et audax
constitit ante deam risitque avidamque vocavit. 15
Offensa est, neque adhuc epota parte loquentem
cum liquido mixta perfudit diva polenta.
Combibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,
crura gerit ; cauda est mutatis addita membris ;
inque brevem formam, ne sit vis magna noceiidi, 20
contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.
Mirantem flentemque et tangere monstra parantem
fugit anum latebramque petit, aptumque colori
nomen habet, variis stellatus corpora guttis.



II.
BATTUS (ii. 680-707).

While Apollo, then serving in Messenia as a shepherd, ivas
playing on his pipes, Mercury stole his cattle. No one saw the
theft except Battus, ivho having betrayed the god was changed
into a flint.

/Delphice, tempus eratl quo te pastoria pellis
texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
alterius dispar septenis fistula cannis.
Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,
incustoditae Pylios memorantur in agros 5

processisse boves. Videt has Atlantide Maia
natus et arte sua silvis occultat abactas.



FROM THE METAMORPHOSES. 3

Senserat hoc furtuin nemo nisi notus in illo
rure senex, Battum vicinia tota vocabant.
Divitis hie saltus herbosaque pascua Nelei 10

nobiliumque greges custos servabat equarum.
Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi
" Quisquis es, hospes/' ait " si forte armerita requiret
haec aliquis, vidisse nega. Neu gratia facto
nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam." 15
Et dedit. Accepta voces has reddidit hospes :
" Tutus eas ; lapis iste prius tua furta loquetur : "
et lapidem ostendit. Simulat love natus abire,
mox redit et versa pariter cum voce figura,
"Rustice, vidisti si quas hoc limite" dixit 20

" ire boves, f er opem furtoque silentia deme !
iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro."
At senior, postquam merces geminata, " Sub illis
montibus " inquit " erunt.' 7 Et erant sub montibus

illis.

Eisit Atlantiades et " Me inihi, perfide, prodis ? 25
me mihi prodis ? " ait, periuraque pectora vertit
in durum silicem, qui nunc quoque dicitur Index;
inque nihil merito vetus est infamia saxo.



4 OVID STORIES

III.

ICARUS (viii. 183-235).

Daedalus was imprisoned in Crete by order of Minos ; by his
skill he invented and made wings and learnt to fly, and then
started for Athens with his son Icarus, who fell into the sea
and perished.

Daedalus interea, Creten longumque perosus

exsilium tactusque loci natalis amore,

clausus erat pelago. "Terras licet" in/quit "et

undas

obstruat, at caelum certe patet : ibimus iliac ;
omnia possideat, non possidet ae'ra Minos." 5

Dixit, et ignotas animum dimittit in artes
naturamque no vat. Nam ponit in ordiiie pennas
a minima coeptas, longam breviore sequenti,
ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam
fistula disparibus paulatim surgit avenis. 10

Turn lino medias et ceris alligat imas,
atque ita compositas parvo curvamine flectit,
ut veras imitetur aves. Puer Icarus una
stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, 15
captabat plumas, flavam modo pollice ceram
mollibat, lusuque suo mirabile patris
impediebat opus. Postquam manus ultima coeptis



FROM THE METAMORPHOSES.



imposita est, geminas opifex libravit in alas
ipse suum corpus motaque pependit in aura. 20

Instruit et natum, " Medio "que " ut limite curras,
Icare," ait "moneo, ne, si demissior ibis,
^inda gravet pennas, si celsior, ignis adurat.
Me duce carpe viam ! " Pariter praecepta volandi
tradit, et ignotas umeris accommodat alas. 25

Inter opus monitusque genae maduere seniles
et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato
non iterum repetenda suo, pennisque levatus
ante volat comitique timet, velut ales, ab alto
quae teneram prolem produxit in aera nido ; 30

hortaturque sequi damnosasque erudit artes,
et movet ipse suas et nati respicit alas.
Hos aliquis, tremula dum captat harundine pisces,
aut pastor baculo stivave innixus arator
vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent, 35
credidit esse deos. Et iam lunonia laeva
parte Samos fuerat, Delosque Parosque relictae,
dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne :
cum puer audaci coepit gaudere volatu,
deseruitque ducem caelique cupidine tractus 40
altius egit iter. Eapidi vicinia solis
mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
Tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos
remigioque carens non ullas percipit auras,
oraque caerulea patrium clamantia nomen 45

excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. -



6 O VID S TORIES

At pater infelix, nee iam pater " Icare " dixit,
" Icare " dixit " ubi es ? qua te regione requiram ? "
" Icare " dicebat : pennas aspexit in undis,
devovitque suas artes, corpusque sepulcro 50

condidit ; et tellus a nomine dicta sepulti.



IV.

THE FROGS (vi. 317-381).

A peasant tells how some Lycian boors ivere turned into frogs.

Lyciae quoque fertilis agris
non impune deam veteres sprevere coloni.
Res obscura quidem est ignobilitate virorum,
mira tamen. Vidi praesens stagnumque locumque
prodigio notum ; nam me iam grandior aevo 5

impatiensque viae genitor deducere lectos
iusserat inde boves, gentisque illius eunti
ipse ducem dederat. Cum quo dum pascua lustro,
ecce lacu medio, sacrorum nigra favilla,
ara vetus stabat, tremulis circumdata cannis. 10
Eestitit et pavido " Faveas mihi " murmure dixit
dux meus, et simili " Faveas " ego murmure dixi.
Nai'adum Faunine foret tamen ara rogabam,
indigenaeve dei, cum talia rettulit hospes.

"Non hac, o iuvenis, montanum numen in ara
est; 15



FROM THE METAMORPHOSES. 7

ilia suam vocat hanc, cui quondam regia luno
orbem interdixit, quam vix erratica Delos
orantem accepit turn, cum levis insula nabat.

''ilinc quoque lunonem fugisse puerpera fertur
inque suo portasse sinu, duo numina, natos. 20

lamque Chimaeriferae ? cum sol gravis ureret arva,
finibus in Lyciae longo dea fessa labore,

v sidereo siccata sitim collegit ab aestu.

'iTorte lacum mediocris aquae prospexit in imis
vallibus : agrestes illic f ruticosa legebant 25

vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
Accessit positoque genu Titania terram
pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.
Eustica turba vetant. Dea sic affata vetantes :
'Quid prohibetis aquis ? usus commuriis aquarum
est ; 30

nee solem proprium natura, nee aera fecit,
nee tenues undas : ad publica munera veni.
Quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego

nostros

abluere hie artus lassataque membra parabam,
sed relevare sitim. Caret os umore loquentis 35
et fauces arent vixque est via vocis in illis.
Haustus aquae mihi nectar erit vitamque fatebor
accepisse simul : vitam dederitis in unda.
Hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
parva sinu. 7 Et casu tendebant bracchia nati. 40
Quern non blanda deae potuissent verba movere ?



8 O VII) STORIES

Hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.
Nee satis est, ipsos etiam pedibusque manuque
turbavere lacus imoque e gurgite mollem 45

hue illuc limum saltu movere malign o.
Distulit ira sitim. Neque enim iam filia Coei
supplicat indignis, nee dicere sustinet ultra
verba minora dea ; tollensque ad sidera palmas
( Aeternum stagno ' dixit ' vivatis in isto ! ' 50

Eveniunt optata deae : iuvat esse sub undis,
et modo tota cava submergere membra palude,
nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
saepe super ripam stagni considere, saepe
in gelidos resilire lacus. Sed nunc quoque turpes 55
litibus exercent linguas, pulsoque pudore,
quarnvis sint sub aqua, sub aqua maledicere ternp-

tant.
Vox quoque iam rauca est, inflataqua colla tum-

escunt

ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur ; 60
spina viret ; venter, pars maxima corporis, albet :
limosoque novae saliunt in gurgite ranae ! "



FROM THE METAMORPHOSES. 9

V.
PHILEMON AND BAUCIS (viii. 618-724).

Two pious Phrygians give hospitality to Jove and Mercury,
who come in likeness of men.

Immensa est finemque potentia caeli
non habet et, quidquid super! voluere, peractum

est,

Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus
-^pollibus est Phrygiis, modico circumdata muro. < x
- Haud procul hinc stagnum est, tellus liabitabilis

olim, 5

nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
luppiter hue specie mortali, cumque parente
venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiere domum requiemque petentes ;
mille domos clausere serae. Tamen una recepit, 10
parva quidem, stipulis et canna tecta palustri ;
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
ilia sunt annis iuncti iuvenilibus, ilia
consenuere casa, paupertatemque fatendo
effecere levem nee iniqua mente ferendo. 15

Nee refert, dominos illic famulosne requiras :
tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.

Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
submissoque humiles intrarunt vertice postes,
membra senex posito iussit relevare sedili, 20



10 OVID STORIES

quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
Inde foco tepidum cinerem dimovit et ignes
suscitat hesternos foliisque et cortice'sicco
nutrit et ad flammas anima producit anili.
Multifidasque faces ramaliaque arida tecto 25

detulit et minuit parvoque admovit aeno ;
quodque suus coniunx riguo collegerat horto,
truncat olus foliis. Furca levat ille bicorni
sordida terga suis nigro pendentia tigno,
servatoque diu resecat de tergore partem 30

exiguam, sectamque domat ferventibus undis.
^ Interea medias fallunt sermonibus horas,
' concutiuntque to rum de molli fluminis ulva,
impositum lecto sponda pedibusque saligriis.
Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo 35
sternere consuerarit ; sed et haec vilisque vetusque
vestis erat, lecto non indignanda saligno.
Accubuere dei. Mensam succincta tremensque
ponit anus ; mensae sed erat pes tertius ioipar.
Testa parem fecit ; quae postquam subdita clivum 40
sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
Ponitur hie bicolor sincerae baca Minervae
conditaque in liquida corna autumnalia faece
intibaque et radix et lactis massa coacti
ovaque non acri leviter versata favilla: 45

omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem
sistitur argento crater fabricataque fago
pocula, qua cava sunt, flaventibus illita ceris.



FROM THE METAMORPHOSES. 11

Parva mora est epulasque foci misere calentes,
nee longae rursus referuntur vina senectae 50

dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hie mix, hie mixta est rugosis Carica palmis
prunaque et in patulis redolentia mala canistris
et de purpureis collectae vitibus uvae.
Candidus in medio favus est. Super omnia voltus 55
accessere boni nee iners pauperque voluntas.

Interea totiens haustum cratera repleri
sponte sua per seque vident succrescere vina.
Attoniti iiovitate pavent manibusque supinis
concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon 60
et veniam dapibus nullisque paratibus orant,
Unicus anser erat minim ae custodia villae ;
t quern dis hospitibus domini mactare parabant.
Hie celer penna tardos aetate fatigat
eluditque diu, tandemque est visus ad ipsos 65

confugisse deos. Superi vetuere necari,
"Di" que " sumus, meritasque luet vicinia poenas
impia;" dixerunt "vobis immunibus huius
esse mali dabitur, modo vestra relinquite tecta
ac nostros comitate gradus et in ardua montis 70
ite simul." Parent ambo baculisque levati
nituntur longo vestigia ponere clivo.

Tan turn aberant summo, quantum semel ire

sagitta

missa potest : flexere oculos et mersa palude
cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere. 75



12 OVID STORIES

Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
ilia vetus dominis etiam casa parva duobus,
vertitur in templum : furcas subiere columnae,
stramina flavescunt aurataque tecta videntur
caelataeque fores adopertaque marmore tellus. 80
Talia turn placido Saturnius edidit ore :
"Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
digna, quid optetis." Cum Baucide pauca locutus
iudicium superis aperit commune Philemon :
" Esse sacerdotes delubraque vestra tueri 85

poscimus ; et, quoniam Concordes egimus annos,
auferat hora duos eadem, nee coniugis umquam
busta meae videam, nee sim tumulandus ab ilia."

Vota fides sequitur : templi tutela f uere,
donee vita data est. Annis aevoque soluti 90

ante gradus sacros cum starent forte locique
inciperent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon,
lamque super geminos crescente cacumine voltus
mutua, dum licuit, reddebant dicta "Vale"que 95
" o coniunx ! " dixere simul, simul abdita texit
ora frutex.^ Ostendit adhuc Tyanems illic
incola de gemino vicinos corpore truncos.

Haec mihi iion vani (neque erat cur fallere

vellent)

narravere senes. Equidem pendentia vidi 100

serta super ramos ponensque recentia dixi :
" Cura pii dis sunt et, qui coluere, coluntur."



FROM THE METAMORPHOSES. 13

VI.
MIDAS (xi. 87-193).

Bacchus, grateful to Midas, king of Phrygia, for bringing
back Silenus to him, grants him a boon. He chooses that all
that he touches shall be changed to gold. This gift which
brings disastrous results is cancelled; but Midas having shoivn
his want of taste in preferring Pan's music to Apollo's is con-
demned to wear the ears of an ass.

Pactolon fluvium, quaravis non aureus illo
tempore nee caris erat invidiosus harenis,
Bacchi assueta cohors, Satyri Bacchaeque, fre-

quentant ;

at Silenus abest. Titubantem annisque meroque
ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis 5

ad regem duxere Midan, cut Thracius Orpheus
orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
hospitis adventu festum genialiter egit
per bis quinque dies et iunctas ordine noctes. 10
Et iam stellarurn sublime coegerat agmen
Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.
Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
muneris arbitrium, gaudens altore recepto. 15

Ille, male usurus donis, ait " Effice, quidquid
cor pore contigero, fulvum vertatur in aurum."



14 OVID STOEIES

Admiit optatis noeituraque munera solvit
Liber, et indoluit, quod non meliora petisset.
Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros, 20
pollicitique fidem tangendo singula temptat.
Vixque sibi credens non alta fronde virentem
ilice detraxit virgam : virga aurea f acta est.
Tollit humo saxum : saxum quoque palluit auro.
Contigit et glaebam : contactu glaeba potent! 25
massa fit. Arentis Cereris decerpsit aristas :
aurea inessis erat. Deinptum tenet arbore pomum:
Hesperidas donasse putes. Si postibus altis
admovit digitos, postes radiare videntur.
Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, 30

unda fluens palmis Danaen eludere posset.
Vix spes ipse suas animo capit, aurea iingens
omnia. Gaudenti mensas posuere ministri
exstructas dapibus nee tostae frugis egentes.
Turn vero, sive ille sua Cerealia dextra 35

munera contigerat, Cerealia dona rigebant ;
sive dapes avido convellere dente parabat,
lamina fulva dapes admoto dente premebat.
Miscuerat puris auctorem muneris undis :
fusile per rictus aurum fluitare videres. 40

Attonitus novitate mali, divesque miserque,
effugere op tat opes et, quae modo voverat, odit.
Copia nulla famem relevat ; sitis arida guttur
urit, efc inviso meritus torquetur ab auro.
Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens 45



FROM THE METAMORPHOSES. 15

"Da veniam, Lenaee pater, peccavimus !" inquit
" Sed miserere, precor, speciosoque eripe damno ! "
Mite deum numen : Bacchus peccasse fatentem
restituit factique fidem data munera solvit.
"Neve male optato maneas circumlitus auro, 50
vade " ait " ad magnis vicinnm Sardibus amnem
perque iugum mentis labentibus obvius undis
carpe viam, donee venias ad fluminis ortus,
spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
subde caput, corpusque simul, simul elue crimen."
Kex iussae succedit aquae. Vis aurea tinxit 56
flumen et humano de corpore cessit in amnem.
Nunc quoque iam veteris percepto semine venae
arva rigent, auro madidis pallentia glaebis. -

Ille, perosus opes, silvas et rura colebat 60

Panaque montanis habitantem semper in antris.
Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,
rursus erant domino stolidae praecordia mentis.
Nam freta prospiciens late riget arduus alto
Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque 65
Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis
et leve cerata modulatur harundine carmen,
ausus Apollineos prae se contemnere cantus
iudice sub Tmolo certamen venit ad impar. 70

Monte suo senior iudex consedit et aures
liberat arboribus ; quercu coma caerula tantum
cingitur et pendent circum cava tempora glandes.



16 OVID STORIES

Isque deum pecoris spectans <( In iudice " dixit
a nulla mora est." Calamis agrestibus insonat ille : 75
barbaricoque Midan aderat nam forte canenti
carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit
Tmolus ad os Phoebi : voltum sua silva secuta est.
Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus
verrit humum Tyrio saturata murice palla, 80

instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum.
Artificis status ipse fuit. Turn stamina docto
pollice sollicitat ; quorum dulcedine captus
Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. 85
Indicium sanctique placet sententia montis
omnibus ; arguitur tamen atque iniusta vocatur -
unius sermone Midae. Nee Delius aures
humanam stolidas patitur retinere figuram,
sed trahit in spatium villisque albentibus implet 90
instabilesque iinas facit et dat posse moveri.
Cetera sunt hominis : partem damnatur in unam,
induiturque aures lente gradientis aselli.

Ille quidem celat turpique onerata pudore
tempora purpureis temptat velare tiaris. 95

Sed solitus longos ferro resecare capillos
viderat hoc famulus. Qui cum nee prodere visum
dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
nee posset reticere tamen, secedit humumque
effodit et, domini quales aspexerit aures, 100

voce refert parva terraeque immurinurat haustae ;



FROM THE METAMORPHOSES. 17

indicium que suae vocis tellure regesta
obruit, et scrobibus tacitus discedit opertis.
Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
coepit et, ut primum pleno maturuit anno 105

prodidit agricolam. Leni nam motus ab Austro
obruta verba refert dorninique coarguit aures.

VII.

CADMUS FOUNDS THEBES (iii. 7-130).

Cadmus, wandering in Greece under the guidance of Apollo,
encounters a huge dragon, which kills his companions. After
a fierce fight he slays the monster, and at the bidding of Pallas
soius its teeth in the ground. Straightway there springs up
a crop of armed men, who turn their weapons against each
other and fight until only five are left alive. With these sur-
vivors he founds the city of Thebes.

Profugus patriamque iramque parentis
vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
corisulit et, qnae sit tellus habitanda requirit.
" Bos tibi " Phoebus ait " solis occurret in arvis,
nullum passa iugum curvique immunis aratri : 5
hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
moenia fac condas Boeotiaque ilia vocato."

Yix bene Castalio Cadmus descenderat antro :
incustoditam lente videt ire iuvencam,
nullum servitii signum cervice gerentem. 10

Subsequitur pressoque legit vestigia gressu



18 OVID STORIES

auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
lam vada Cephisi Panopesque evaserat arva :
bos stetit et, tollens speciosam cornibus altis
ad caelum frontem, mugitibus impulit auras, 15
atque ita respiciens comites sua terga sequentes,
procubuit teneraque latus submisit in herba.
Cadmus agit grates, peregrinaeque oscula terrae
figit et ignotos montes agrosque salutat;
sacra lovi facturus erat : iubet ire ministros 20

et petere e vivis libandas fontibus undas;
Silva vetus stabat, nulla violata securi,
et specus in medio, virgis et vimine densus,
efficiens humilein lapidum compagibus arcum,
uberibus f ecundus aquis ; ubi conditus antro 25
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro :
igne micant oculi, corpus tumet omne veneno,
tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.
Quern postquam Tyria lucum de gente profecti
infausto tetigere gradu, demissaque in undas 30
urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
Effluxere urnae manibus, sanguisque relinquit
corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes 35


1 3 4 5 6

Online Library43 B.C.-17 or 18 A.D OvidStories from Ovid's Metamorphoses, ed. for the use of schools → online text (page 1 of 6)