Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 10 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 10 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Quo gens quaeque perit; tunc longos iungere finis
Agrorum et quondam dure sulcata Camilli
Voniere et antiques Curiorum passa ligones
Longa sub ignotis extendere rura colouis. no

Non erat is populus quern pax tranquilla iuvaret,
Quem sua libertas inmotis pasceret armis.
Inde irae faciles et, quod suasisset egestas,
Vile nefas magnumque decus ferroque petendum,
Plus patria potuisse sua, mensuraque iuris 175

Vis erat; hinc leges et plebis scita coactae
Et cum consulibus turbantes iura tribuni;
Ilinc rapti fasces pretio sectorque favoris



148 LVCANVS

Ipse sui popiilns letalisque ambitus nrbi
Annua venali referens certamina Campo;
Hinc usura vorax aviclumque in tempora fenus
Et concussa fides et niultis utile bellum.



Book II., 23Jf-S2o: The conference lehoeen Brutus and

Cato.

At non magnanimi percussit pectora Bruti
Terror et in tanta pavidi formidine motus 2

Pars populi lugentis erat; sed nocte sopora,
Parrhasis oblicos Heiice cum verteret axis,
Atria cognati pulsat non ampla Catonis.
Invenit insomni volventem publica cura
Fata virum casusqne urbis cunctisque timentem 2

Securunique sui, farique his vocibus orsus:
'Omnibus expulsae terris olinique fugatae
Virtutis iam sola fides, quam turbine nullo
Excutiet fortuna tibi, tu mente labantem
Derige me, dnbium certo tu robore firma. 2

Namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur:
Dux Bruto Cato solus erit. Pacemne tueris
Inconcussa tenens dubio vestigia mundo?
An placuit ducibus scelerum populique furentis
Cladibus inmixto, civile absolvere bellum? 2

Quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:
Hos polluta domus legesque in pace timendae,
Hos ferro fugienda fames mundique ruinae
Permiscenda fides. Nullum furor egit in arma:
Castra petunt magna victi mercede; tibi uni 2

Per se bella placent? quid tot durare jier annos
Profuit inmunem conrupti moribus aevi ?
Hoc solum longae pretium virtutis liabebis?
Accipient alios, facient te bella nocentem.
Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, '.

Has etiam movisse manus, nee pila lacertis
Missa tuis caeca telorum in iiube ferantur.



PHAKSALIA 149

Nee tanta incassum virtus eat. Ingeret omnis

Se belli fortuna tibi. Quis nollet in isto

Euse mori, qiiamvis alieno vulnere labens, 265

Et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armis

Otia solus ages; sicut caelestia semper

Inconcussa suo volvuntur sitlera ]aj)su.

Fulminibus propior terrae succenditur aer,

Imaque telluris ventos ti'actusque coruscos 270

Flammarum accij)iunt; nubis excedit Olympus.

Lege deum minimas rerum discordia turbat,

Pacem magna tenent. Quam laete Caesaris aures

Accipient tantum venisse in proelia civem!

Nam praelata suis numquam diversa dolebit 275

Castra ducis Magni. Nimium placet ipse, Catoni

Si bellum civile placet. Pars magna senatus

Et duce private gesturus proelia consul

Sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem

Sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe 280

Solus Caesar erit. Quod si pro legibus arma

Ferre iuvat patriis libertatemque tueri.

Nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem.

Post bellum victoris habes,' Sic fatur; at illi

Arcano sacras reddit Cato pectore voces: 285

'Summum, Brute, nefas civilia bella fatemur;

Sed quo fata trahunt, virtus secura sequctur;

Crimen erit superis et me fecisse nocentem.

Sidera quis mundumque velit spectare cadentem

Expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether, 290

Terra labet mixto coeuntis pondere mundi,

Complosas tenuisse manus? gentesne furorem

Hesperium ignotae Romanaque signa sequentur

Diductique fretis alio sub sidere reges.

Otia solus agam? procul liunc arcete furorem, 295

superi, niotura Dahas ut cladc Getasque

Secure me Roma cadat. Ceu morte ^^arentem

Natorum orbatum longum producere funus

Ad tumulos iubet ipse dolor, iuvat ignibus atris

Inseruisse manus constructoque aggere busti 300



150 LVCANVS

Ipsnm atras tennisse faces: non ante revellar,

Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque

Nomen, libertas, et inanem prosequar iimbram.

Sic eat: inmites Eomana piacnla divi

Plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum. 305

utinam caelique deis Erebique liceret

Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!

Devotum hostiles Decium pressere catervae:

Me geniinae figant acies, me barbara telis

Eheni turba jjetat, cunctis ego pervius hastis 310

Excipiam medius totius vulnera belli.

Hie redimat sanguis populos, hac caede luatur,

Quidquid llomani meruerunt pendere mores.

Ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes

Eegna pati pereunt? me solum invadite ferro, 315

Me frustra leges et inania iura tuentem.

Hie dabit, hie pacem iugulus finemque malorum

Gentibus Hesperiis; post mo regnare volenti

Non opus est bello. Quin publica signa ducemque

Pompeium sequimur; nee, si fortuna favebit, 320

Hunc quoque totius sibi ius promittere mundi

Non bene compertum est. Ideo me milite vincat,

Ne sibi se vicisse putet.' Sic fatur, et acris

Irarum movit stimulos iuvenisque calorem

Excitat in nimios belli civilis amores. 325



Book v., 237-373: The mutiny in Caesni-'s army.

Interea domitis Caesar remeabat Hiberis
Victrices aquilas alium laturus in orbem,
Cum proj^e fatorum tantos per prospera eursus
Avertere dei. Nullo nam Marte subactus 240

Intra castrorum timuit tentoria duetor
Perdere successus seelerum, cum paene fideles
Per tot bella manus satiatae sanguine tandem
Destituere dueem, seu maesto classica paulum
Intermissa sono claususque et frigidus ensis 245



PIIAESALIA 151

Expulerat belli furias, seu, praemia miles

Diim maiora petit, damnat causamque dncemque

Et scelere imbutos etiamnuiic venditat eiisis.

Hand magis expertus discrimine Caesar in ullo est,

Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta :

Despiceret stare tque sujjer titubantia fultns.

Tot raptis truncns manibus gladioque relictus

Paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,

Scit non esse ducis strictos, sed militis, ensis.

Non 2)avidum iam murmur erat, nee pectore tecto :

Ira latens; nam quae dubias constringere mentis

Causa solet, dum quisque pavet quibus ipse timori est,

Seque putat solum regnorum iniusta gravari.

Hand retinet. Quippe ipsa metus exsolverat audax

Turba suos: quidquid multis peccatur, inultum est.

Effudere minas: 'Liceat discedere, Caesar,

A rabie scelerum, Quaeris terraqne marique

His fftrrum iugulis, animasque effundere vilis

Quolibet hoste paras. Partem tibi Gallia nostri

Eripuit, partem duris Hispania bellis,

Pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbe

Te vincente perit. Terris fudisse cruorem

Quid iuvat arctois Rbodano Rbenoque subactis?

Tot mihi pro bellis bellum civile dedisti.

Cepimus expulso patriae cum tecta senatu,

Quos liominum vel quos licuit spoliare deorum?

Imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,

Paupertate pii. Finis quis quaeritur armis?

Quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos,

Invalidasque manus et inanis cerne lacertos.

Vsus abit vitae, bellis eonsumpsimus aevum.

Ad mortem dimitte senes. Anne improba vota:

Non duro liceat morientia caespite membra

Ponere, non anima galeam fugiente ferire

Atque oculos morti clausuram quaerere dextram,

Coniugis inlabi lacrimis, unique paratum

Scire rogum. Liceat niorbis finire senectam;

Sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.



152 LVCANVS

Quid velut ignaros, ad quae portenta paremnr,

Spe rapis? usque adeo soli civilibus armis 285

Nescimus cuius sceleris sit maxima merces?

Nil actum est bellis, si noudum comperit istas

Omnia posse manus. Nee fas nee vincula iuris

Hoc audere vetant. Rheni mihi Caesar in undis

Dux erat, hie socius. Facinus quos inquinat, aequat. 290

Adde, quod ingrato meritorum iudice virtus

Nostra perit: quidquid gerimus, fortuna vocatur.

Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum

Obsequium speres, irato milite, Caesar,

Pax erit.' Ilaec fatus totis discurrere castris 295

Coeperat infestoque ducem deposcere vultu.

Sic eat, o superi, quando pietasque fidesque

Destituunt moresque males sperare relictum est;

Finem civili faciat discordia bello.

Quern uon ille ducem potuit terrere tumultus! 3oo

Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar
Fortunamque suam per summa pericula gaudens
Exercere, venit nee, dum desaeviat ira,
Expectat; medios properat temptare furores.
Non illis urbis spoliaudaque templa negasset 305

Tarpeiamque lovis sedem matresque senatus
Passurasque infanda nurus. Vult omnia certe
A se saeva peti, vult praemia Martis amari,
Militis indomiti tantum mens sana timetur.
Non pudet, lieu, Caesar, soli tibi bella placere 3io

lam manibus damuata suis? hos ante pigebit
Sanguinis? his ferri grave ius erit? ipse per omne
Fasque nefasque rues? lassare et disce sine armis
Posse pati, lieeat scelerum tibi ponere finem.
Saeve quid insequeris? quid iam nolentibus instas? sis

Bellum te civile fugit. Stetit aggere fulti
Caespitis intrepidus vultu meruitque timeri
Non metuens atque liaec ira dictante profatur:
' Qui niodo in absentem vultu dextraque furebas.
Miles, babes nudum promptumque ad vulnera pectus. 320
Hie fuge, si belli finis placet, ense relicto.



PHARSALIA 153

Detegit imbellis animas nil fortiter ansa

Seditio tantumque fugam meditata iuventns

Ac duels iuvicti rebus lassata secundis.

Vadite meque meis ad bella relinquite fatis. 325

Inveuient haee arnia nianus, vobisque repulsis

Tot reddet fortuna viros, quot tela vacabunt.

Anne fugam Magni tanta cum classe secuntur

Hesperiae gentes, nobis victoria turbam

Non dabit, impulsi tantum quae praemia belli 330

Auferat et vestri rapta mercede laboris

Lauriferos nullo comitetur vulnere currus?

Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba

Cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.

Caesaris an cursus vestrae sentire putatis 335

Damnum posse fugae? veluti si cuncta minentur

Flumina quos miscent pelago subducere fontis,

Non magis ablatis umquam descenderit aequor,

Quam nunc crescit, aquis. An vos momenta putatis

Vila dedisse mihi? numquam sic cura deorum 340

Se premet, ut vestrae morti vestraeque saluti

Fata vacant; procerum motus haec cuncta secuntur:

Humanum paucis vivit genus. Orbis Hiberi

Horror et arctoi nostro sub nomine miles,

Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis 345

Caesareis Labicnus erat, nunc transfuga vilis

Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.

Nee melior milii vestra fides, si bella nee hoste

Nee duce me geritis. Quisquis mea signa relinqnens

Non Pompeianis tradet sua partibus arma, 350

Hie numquam vult esse mens. Sunt ista profccto

Curae castra deis, qui me conmittere tantis

Non nisi mutato voluerunt milite bellis.

Heu, quantum fortuna uincris iam pondere fessis

Amolitur onus! sperantis omnia dextras 355

Exarmare datur quibus liic non sufticit orbis.

Iam certe mihi bella geram ; discedite castris,

Tradite nostra viris ignavi signa Quirites.

At paucos, quibus liaec rabies auctoribus arsit.



154 LVCANVS

ISTon Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra, 3go

Infidumque caput feriendaque tendite colla.

Et tu, quo solo stabunt iam robore castra.

Tiro rudis, specta poenas et disce ferire,

Disce mori.' Tremuit saeva sub voce minantis

Vulgus iners unumque caput tarn magna inventus 365

Privatum factura timet, velut ensibns ipsis

Imperet invito moturus milite ferrum.

Ipse pavet, ne tela sibi dextraeqne negentur

Ad scelus hoc, Caesar: vicit patientia saevi

Spem ducis et ingulos, non tantum praestitit ensis. 370

Nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis

Atque perire tenet, Tam diri foederis ictu

Parta quies, poenaque redit placata inventus.



Booh VII., 1-329 : The eve of the battle of Pharsalia.

Segnior Oceano quam lex aeterna vocabat
Lnctificus Titan numquam magis aethera contra
Egit equos cursumque polo rapiente retorsit
Defectusqne pati voluit raptaeque labores
Lucis et adtraxit nubis, non pabula flammis,
Sed ne Thessalico purus luceret in orbe.
At nox felicis Magno pars ultima vitae
Sollicitos vana decepit imagine somnos.
Nam Pompeiani visus sibi sede theatri
Innumeram effigiem Romanae cernere plebis
Adtollique suum laetis ad sidera nomen
Vocibus et plausu cuneos certare sonantes;
Qualis erat populi facies clamorque faventis,
Olim cum iuvenis primique aetate triumphi
Post domitas gentis quas torrens ambit Hiberus,
Et quaecumque fugax Sertorius impulit arnia,
Vespere pacato, pura venerabilis aeque,
Quam currus ornante toga, plaudente senatu,
Sedit adhuc Komanus eques: sen fine bonorum
Anxia Venturis ad tempora laeta refugit,



il



PHARSALIA 155

Sive per ambages solitas contraria visis
Vaticinata quies mugni tnlit omina planctus,
Seu vetito patrias ultra tibi cernere sedes
Sic Romam fortuna declit. Ne rumpite soninos,
Castrorum vigiles, nullas tuba verberet auris. ;

Crastina dira quies et imagine maesta diurna
Vndique funestas acies feret, undique bellum.
Vnde paris somnos populis noctemque beatam?
felix, si te vel sic tua Roma videret.
Donassent utinam supcri patriaeque tibique ;

Vnum, Magne, diem, quo fati certus uterque
Extremum tanti friictum raperetis amoris.
Tu velut Ausonia vadis moriturns in urbe.
Ilia rati semper de te sibi coiiscia voti
Hoc scelus baud umquam fatis baerere putavit, ;
Sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.
Te mixto flesset luctu iuvenisque senexque
Iniussusque puer; lacerasset crine soluto
Pectora femineum, ceu Bruti funere, vulgus.
Nunc quoque tela licet paveant victoris iniqui, <
Nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt,
Sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti.
miseri quorum gemitus edere dolorem,
Qui te non pleno pariter planxere tbeatro!

Vicerat astra iubar, cum mixto murmure turba i
Castrorum fremuit fatisque trabentibus orbem
Signa petit pugnae. Miseri pars maxima vulgi
Non totum visura diem tentoria circum
Ipsa ducis queritur magnoque accensa tumultu
Mortis vicinae properantis admovet boras. :

Dira subit rabies; sua quisque ac jjubliea fata
Praecipitare cupit; segnis pavidusque vocatur
Ac nimium patiens soceri Pompeius et orbis
Indulgens regno qui tot simul undique gentis
luris babere sui vellct pacemque timeret. r

Nee non et reges populique queruntur eoi
Bella trabi patriaque procul tellure teneri.
Hoc placet, o superi, cum vobis vertere cuncta



156 LVCANVS

Propositum, nostris erroribus addere crimen.

Cladibus inruimus iiocituraque poscimus anna; go

In Pompeianis votum est Pharsalia castris.

Cnnctorum voces Romani maximus auctor

Tullius eloquii, cuius sub iure togaque

Pacificas saevus tremuit Catilina securis,

Pertulit iratus bellis, cum rostra forumque 65

Optaret, passus tarn longa silentia miles;

Addidit invalidae robur facundia causae.

' Hoc pro tot meritis solum te, Magne, precatur
Vti SB fortuna velis, proceresque tuorum
Castrorum regesque tui cum sujoplice mundo 70

Adfusi, vinci socerum patiare rogamus.
Humani generis tam longo tempore bellum
Caesar erit? merito Pompeium vincere lente
Gentibus indignum est a transcurrente subactis.
Quo tibi fervor abit ant quo fiducia fati? 75

De superis, ingrate, times causamque senatus
Credere dis dubitas? ipsae tua signa revellent
Prosilientque acies: pudeat vicisse coactum.
Si duce te iusso, si nobis bella geruntur,
Sit iuris, quocumque velint, concurrere campo. so

Quid mundi gladios a sanguine Caesaris arces?
Vibrant tela manus, vix signa morantia qnisquam
Expectat: propera, ne te tua classica linquant.
Scire senatus avet, miles te, Magne, sequatur
An comes.' Ingemuit rector sensitque deorum 85

Esse dolos et fata suae contraria menti.
' Si placet boc,' inquit, ' cunctis, si milite Magno,
Non duce tempus eget, nil ultra fata morabor.
Involvat populos una fortuna ruina,
Sitque bominum magnae lux ista novissima parti. 00
Tester, Roma, tamen, iNIagnum, quo cuncta perirent,
Accepisse diem. Potuit tibi vulnere nullo
Stare labor belli; potui sine caede subaetum
Captivumque ducem violatae tradere paci.
Quis furor, o caeci, scelerum! civilia bella 95

Gesturi metuunt, ne non cum sanguine vincant.



PHARSALIA 157

Abstnlimns terras, exclusimus aeqnore toto,

Ad praematnras segetum ieiuna rapinas

Agmina compulimus votumque effecimus liosti,

Vt mallet sterni glacliis mortemque suoruin loo

Permiscere meis. Belli pars magna peracta est

His quibus eifectum est, ne pugnam tiro jiaveret:

Si modo virtutis stimulis iraeque calore

Signa petunt. Multos in summa pericula misit

Venturi timor ipse mali. Fortissimiis ille est 105

Qui promptns metuenda pati, si cominus instent

Et differre potest. Placet haec tarn prospera rerum

Tradere fortunae, gladio permittere mundi

Discrimen; pugnare ducem qnam vincere malmit.

Ees mihi Romauas dederas, Fortuna, regendas: no

Accipe maiores et caeco in Marte tuere.

Pompei nee crimen erit nee gloria bellum.

Vincis apud superos votis me, Caesar, iniquis:

Pngnatur. Quantum scelerum quantumque malorum

In populos lux ista feret ! quot regna iacebunt! 115

Sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus !

Prima velim caput hoc funesti lancea belli.

Si sine momento rerum partisque rnina

Casurum. est, feriat; neque enim victoria Magno

Laetior. Aut populis invisum hac clade peracta, 120

Aut hodie Pompeius erit miserabile nomen.

Omne malum victi quod sors fei'et ultima rerum,

Onine nefas victoris erit.' Sic fatur et arma

Pcrmittit populis frcnosque furentibus ira

Laxat et ut victus violento navita coro 125

Dat regimen ventis, iguavumque arte relicta

Puppis onus trahitur. Trepido confusa tumultu

Castra fremunt, animique truces sua pcctora j^ulsant

Ictibus incertis. Multorum pallor in ore

Mortis Ventura est faciesque simillima fato. 130

Advenisse diem qui fatum rebus in aevum

Conderet liunianis, et quaeri, Roma quid esset,

Illo Marte palani est. Sua quisque pericula nescit

Adtonitus maiore metu. Quis littora ponto



158 LVCANVS

Obruta, quis summis cernens in montibus aequor 135
Aetheraque in terras deiecto sole cadentem,
Tot reruni finem, timeat sibi? non vacat ullos
Pro se ferre metus : urbi Magnoque timetur.
Nee gladiis habuere fidem, nisi cautibus asper
Exarsit macro; tunc omnis lancea saxo no

Conrigitur, tendunt nervis melioribus arcus,
Oura fuit lectis pharetras implere sagittis.
Auget eques stimulos frenorumque aptat habenas.
Si liceat superis hominum conferre labores,
Non alitor Phlegra rabidos tollente Gigantas us

Martius incaluit Siculis incudibus ensis,
Et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis,
Spiculaque extenso Paean Pytlione recoxit,
Pallas Gorgoneos diffudit in Aegida crinis,
Palleuaea lovi mutavit fulmina Cyclops. iso

Non tamen abstinuit ventnros prodere casus
Per varias Fortuna notas. Nam Thessala rura
Cum peterent, totus venientibus obstitit aether
[Inquc oculis hominum fregerunt fulmina nubes]
Adversasque faces inmcnsoque igne columnas 155

Et trabibus mixtis avidos typhonas aquarum
Detulit atque oculos ingesto fulgure clausit;
Excussit cristas galeis capulosque solutis
Perfudit gladiis ereptaque pila liquavit,
Aetherioque nocens fumavit sulphure ferrum. leo

Nee non innumero cooperta examine signa
Vixque revolsa solo maiori pondere pessum
вЦЇSignifcri mersere caput rorantia fletu,
Vsque ad Thessaliam Eomana et publica signa.
Admotus superis discussa fugit ab ara les

Taurus et Emathios praeceps se iecit in agros,
Nullaque funestis inventa est victima sacris.

At tu, quos scelerum superos, quas rite vocasti
Eumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni?
Infernumque nefas et niersos noctc furores, nc

Impia tam saeve gesturus bella litasti?
lam (dubium, monstrisne deum nimione pavori



PHARSALIA 159

Crediderint) multis concurrere visus Olympo

Pindns et abruptis mergi convallibus Haemus,

Edere nocturnas belli Pharsalia voces, i75

Ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis;

Inque vicem vultus tenebris mirantur opertos

Et pallere diem galeisque incumbere nocteni

Defunctosque ululare patres et sanguinis umbras

Ante oculos volitare snos. De mentibus unum iso

Hoc solamen erat, quod voti turba nefandi

Conscia quae patrum iugnlos, quae pectora fratrum

Sperabat, gaudet monstris mentisque tumultu

Atque omen scelerum subitos putat esse furores.

Quid mirum, populos quos lux extrema manebat i85

Lympliato trepidasse metu, praesaga malorum
Si data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospes
Adiacet Armeniumque bibit Eomanus Araxen.
Sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,
Maeret et ignorat caugas animumque dolentem loo

Conripit, Emathiis quid perdat nescius arvis.
Euganeo, si vera fides memorantibus, augur
Colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit
Atque Antenorei dispergitur unda Timavi,
'Venit summa dies, geritur res maxima,' dixit, 195

'Inipia concurrunt Pompei et Caesaris arma.'
Sen tonitrus ac tela lovis praesaga notavit,
Aethera sen totum discordi obsistere caelo
Perspexitque polos, seu numen in aetliere maestum
Soils in obscuro pugnam pallore notavit. 200

Dissimilem certe cunctis quos explicat egit
Thessalicum natura diem; si cuncta perito
Augure mens hominum caeli nova signa notasset,
Spectari toto potuit Pharsalia mundo.

summos hominum quorum fortuna per orbem 206

Signa dedit, quorum fatis caelum omne vacavit!
Haec et apud seras gentis populosque nepotum,
Sive sua tantum venient in saecula fam^,
Sive aliquid magnis nostri quoque cura laboris
Nominibus prodesse potest, cum bella legentur, 210



160 LVCANVS

Spesque metusque simul perituraque vota movebunt,

Adtonitique omnes veluti venientia fata,

Non transmissa, legent et adhuc tibi, Magne, favebunt.

Miles ut adverse Phoebi radiatus ab ictu
Descendens totos perfudit lumine collis, 215

Non temere inmissus campis stetit ordine certo,
Infelix acies. Cornus tibi cura sinistri,
Lentule, cum prima quae turn fuit optima bello
Et quarta legione datur. Tibi, numine pugnax
Adverse Domiti, dextri frous tradita Martis; 220

At medii robur belli fortissima densant
Agmina quae Cilicum terris deducta tenebat
Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
At iuxta llnvios et stagna undantis Enipei
Cappadocnm montaua cohors at largus habenae 225

Ponticus ibat eques. Sicci sed plnrima campi
Tetrarcliae regesque tenent magniquc tyranni
Atque omnis Latio quae servit purpura ferro.
Illuc et Libye Numidas et Greta Cydonas
Misit: Ityreis cursus fuit iude sagittis, 230

Inde truces Galli solitum prodistis in hostem;
Iliic pugnaces conmovit Iliberia caetras.
Eripe victori gentis et sanguine mundi
Fuso, Magne, semel totos consume triumpbos.

Illo forte die Caesar statione relicta 235

Ad segetum raptus moturus signa, repente
Conspicit in pianos hostem descendere campos
Oblatumquo videt votis sibi mille petitum
Tempus, in extremes quo mitteret omnia casus.
Aeger quippe morae flagransque cupidine regni 240

Coeperat exiguo tractu civilia bella
Vt lentum damnare nefas. Discrimina postquam
Adventare ducum supremaque proclia vidit,
Casuram et fati sensit nutare ruinam:

Ilia quoque in ferrum rabies promptissima paulum 245

Languit, et casus audax spondere secundos
Mens stetit in dubio quam nee sua fata timere
Nee Magni spurare sinuut. Formidiue mersa



PHARSALIA 161

Prosilit: hortando melior fiducia vnlgo.
'O domitor mundi, rerum fortuua mearum, 26o

Miles, adest totiens optatae copia pugiiae.
Nil opus est votis, iam fatum accersite ferro.
In manibus vestris, quantus sit Caesar, habetis.
Haec est ilia dies, mihi quam Rtibiconis ad undas
Promissam memini cuius spe movimus arma, 255

In quam distulimus vetitos renieare triumphos.
[Haec eadem est, hodie quae pignora quaeque penates
Eeddat et emerito faciat vos Marte colonos.]
Haec fato quae teste probet, quis iustius arma
Sumpserit, haec acies victum factura nocentem est. 260

Si pro me patriam ferro flammisque petistis,
Nunc pugnate truces gladiosque exsolvite culpa.
Nulla manus belli mutato iudice pura est.
Non mihi res agitur, sed vos, nt libera sitis
Turba, precor, gentis ut ius habeatis in omnis. 265

Ipse ego privatae cupidus me reddere vitae
Plebeiaque toga modicum componere civem.
Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
Invidia regnate mea. Nee sanguine multo
Spem mundi petitis: Grais delecta inventus 270

Gymnasiis aderit studioque ignava palaestrae
Et vix arma ferens aut mixtae dissona turbae
Barbaries, non ilia tubas, non agmine moto
Clamorem latura suum. Civilia paucae
Bella manus facient; pugnae pars magna levabit 275

His orbem populis Romanumque obteret hostem.
Ite per ignavas gentis famosaque regna
Et primo ferri motu prosternite mundum,
Sitque palam quas tot duxit Pompeius in urbem
Curribus, unius gentis non esse triumphi. 280

Armeniosne movet, Komana potentia cuius
Sit ducis? aut emptum minimo vult sanguine quisquam
Barbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus?



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 10 of 31)