Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 12 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 12 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Quae sibi, nam memini, si quando solus abesses,
Mella etiam sine te iurabat amara videri.
L. Altius ista querar, si forte vacabis, lolla.
Has pete nunc salices et laevas flecte sub ulmos.
Nam cum prata calent, illic requiescere noster 15

Taurus amat gelidaque iacet spatiosus in umbra
Et matutinas revocat palearibus herbas.
/. Non equidem, Lycida, quamvis contentus, abibo.
Tityre, quas dixit salices pete solus et illinc,
Si tamen invenies, deprensam verbere multo 20

Hue age; sed fractum referas hastile memento.
Nunc age die. Lycida: quae noxam magna tulere
lurgia? quis vestro deus intervenit amori?
L. Phyllide contentus sola (tu testis, lolla)
Callirhoen sprevi, quamvis cum dote rogaret: 25

12



178 CALPVENIVS

En, sibi cum Mopso calamos intexere cera

Incipit et puero comitata sub ilice cantat.

Haec ego cum vidi, fateor, sic intimus arsi,

Vt nihil ulterius tulerim. Nam protinus ambas

Diduxi tunicas et pectora nuda cecidi. 30

Alcippen irata petit dixitque: ' relicto

Improbe, te, Lycida, Mopsum tua Phyllis amabit.'

Nunc penes Alcippen manet ac ne forte negetur,

A! vereor; nee tam nobis ego Phyllida reddi

Exopto quam cum Mopso iurgetur anhelo. 35

/. A te coeperunt tua iurgia ; tu prior illi

Victas tende manus; decet indulgere puellae,

Vel cum prima nocct. Si quid mandare iuvabit,

Sedulus iratae contingam nuntius auris.

L. lam dudum meditor quo Phyllida carmine placem.4o

Forsitan audito poterit mitescere cantu;

Et solet ilia meas ad sidera ferre Camenas.

/. Die age; nam cerasi tua cortice verba notabo

Et decisa feram rutilanti carmina libro.

L. 'Has tibi, Phylli, preces iam pallidus, lios tibi cantusis

Dat Lycidas quos nocte miser modulatur acerba,

Dum flet et excluso disperdit lumina somno.

Non sic destricta marcescit turdus oliva,

Non lepus, extremas legulus cum sustulit uvas,

Vt Lycidas domina sine Phyllide tabid us erro. 50

Te sine, vae misero, mihi lilia nigra videntur

Nee sapiunt fontes et acescunt vina bibenti.

At si tu venias, et Candida lilia fient

Et sapient fontes et dulcia vina bibentur.

Hie ego sum Lycidas quo te cantante solebas 55

Dicere felicem, cui dulcia saepe dedisti

Oscula nee medios dubitasti rumpere cantus

Atque inter calamos errantia labra petisti.

A dolor! et post haec placuit tibi torrida Mopsi

Vox et carmen iners et acerbae stridor avenae ? co

Quem sequeris? quem, Phylli, fugis? formosior illo

Dicor et hoc ipsum mihi tu iurare solebas.

Sum quoque divitior : certaverit ille tot haedos



EOLOGAE 179

Pascere quot nostri numerantur vespere taiiri.

Quid tibi quae nosti referam ? scis, optima Phylli, es

Quam numerosa meis siccetur bucula mulctris

Et quam multa suos suspenclat ad ubera natos.

Sed mihi nee gracili sine te fiscella salicto

Texitur et nullo tremuere coagula lacte.

Quod si dura times etiam nunc verbera, Phylli, 70

Tradimus ecce manus : licet illae vimine torto,

Seu licet, et lenta post tergum vite domentur.

Vt mala nocturni religavit brachia Mopsi

rityrus et furem medio suspendit ovili.

Accipe, ne dubites, meruit manus utraque poenas. 75

His tamen, his isdem manibus tibi saepe palumbes,

Saepe etiam leporem decepta matre paventem

Misimus in gremium ; per me tibi lilia prima

Contigerunt primaeque rosae: vixdum bene florem

Degustarat apis, tu cingebare coronis. so

Aurea sed forsan mendax tibi munera iactat.

Qui metere occidua feralis nocte lupinos

Dicitur et cocto pensare legumine panem :

Qui sibi tunc felix, tunc fortunatus habetur,

Vilia cum subigit manualibus ordea saxis. ss

Quod si turpis amor precibus, quod abominor, istis

Obstiterit, laqueum miseri nectemus ab ilia

Ilice quae nostros primum violavit amores.

Hi tamen ante mala figentur in arbore versus:

"Credere, pastores, levibus nolite puellis; 90

Phyllida Mopsus habet, Lycidan habet nltima rerum."'

Nunc age, si quidquam miseris succurris, lolla,

Perfer et exora moduhito Phyllida cantu.

Ipse procul stabo vel acuta carice tectus

Vel propius latitans vicina saepe sub horti. 96

/. Ibimus : et veniet, nisi me praesagia fallunt.

Nam bonus a ! dextrum fecit mihi Tityrus omen.

Qui redit inventa uon inritus ecce iuvenca.



180 CALPVENIVS



Eclogue VI.

Astylus. Serus ades, Lycida: modo Nyctilus et pner

Alcon
Certavere sub his alterno carmine ramis
In dice me, sed uon sine pignore. Nyctilus haedos
luncta matre dedit; catulnni dedit ille, leaenae
luravitque genus, sed sustulit omnia victor. 5

Lycidas. Nyctilon ut cantu rudis exsuperaverit Alcon?
Astyle, credibile est, si vincat acanthida cornix,
Vocalem superet si dims aedona bubo.
A. Non potiar Petale, qua nunc ego maceror una.
Si magis aut docili calamorum Nyctilus arte 10

Aut cantu magis est quam vultu proximns illi.
L. lam non decipior: te iudice pallidus alter
Veuit et hirsuta spinosior hystrice barbam;
Candidas alter erat laevique decentior ovo
Et ridens oculis crinemque simillimus auro, 15

Qui posset dici, si non cantaret, Apollo.
A. Lycida, si quis tibi carminis usus inesset,
Tu quoque laudatum nosses Alcona probare.
L. Vis igitur, quoniam nee nobis, improbe, par es.
Ipse tuos index calamos conmittere nostris? 20

Vis conferre manum? veuiat licet arbiter Alcon.
A. Vincen tu quemquam? vel te certamine quisquam
Dignetur, qui vix stillantes, aride, voces
Eumpis et expellis male singultantia verba?
L. Fingas plura licet : nee enim potes, improbe, vera 25
Exprobrare mihi, sicut tibi multa Lycotas.
Sed quid opus vana consumere tempora lite?
Ecce venit Mnasyllus: erit (nisi forte recusas)
Arbiter inflatis non credulus, improbe, verbis.
A. Malueram, fateor, vel praedamnatus abire 30

Quam tibi certanti partem conmittere vocis.
Ne tamen hoc impune feras, en aspicis ilium,
Candida qui medius cubat inter lilia, cervum?
Quamvis hunc Petale mea diligat, accipe victor.



EOLOGAE 181

Scifc frenos et ferre iugum seqnitnrque vocantem 35

Credulus et mensae non improba porrigit ora.

Adspicis, ut fruticat late caput ntque sub ipsis

Cornibus e tereti j)cndeut redimicula collo?

Adsj)icis, ut niveo frous inretita capistro

Lucet et a dorso quae totam circuit alvum, 40

Alternat vitreas lateralis cingula bullas?

Cornua subtiles ramosaque tempora molles

Imj)licuere rosae rutiloque mouilia torque

Extrema cervice natant, ubi j)endnlus apri

Dens sedet et nivea distinguit pectora luna. 45

Hunc, sic . . . vides, Mnasylle, paciscor

Perdere, dum sciat hie se non sine pignore vinci.

L. Terreri, Mnasylle, suo me munere credit:

Adspice, quam timeani! genus est, ut scitis, equarum

Non vulgare mihi; quarura de sanguine ponam so

Velocem Petason, qui grainina matre relicta

Nunc primum teneris libavit dentibus: illi

Terga sedent, micat acre caput, sine 2:)ondere cervix,

Et tornata brevi substringitur ungula cornu,

Vngula, qua viridi sic exultavit in arvo, 55

Tangeret ut fragilis, sed non curvaret, aristas:

Hunc dare, si vincar, silvestria numina iuro.

Mnasyllua. Et vacat et vestros cantus audire iuvabit.

ludice Mnasyllo contendite, si libet: istic

Protinus ecce torum fecere sub ilice Musae. eo

A. Sed, ne vicini nobis sonus obstrepat amnis,

Gramina linquamus ripamque volubilis undae.

Namque sub exeso raucum mihi pumice lymphae

Eespondent et obest arguti glarea rivi.

L. Si placet, antra magis vicinaque saxa petanius, 65

Saxa quibus viridis stillanti vellere muscus

Depeudet scopulisque cavum sinuantibus arcum

Inminet exesa veluti testudine concha.

31. Venimus et tacito sonituni mutavinius antro:

Seu residere libet, dabit ecce sedilia tophus, 70

Ponere seu cubitum, melior viret herba tapetis.

Nunc mihi seposita reddautur carmiua lite;



182 CALPVKNIVS

Nam vicibus teneros malim cantetis amores:

Astyle, tu Petalen, Lycida, tu Phyllida lauda.

L. Tu modo nos illis (iam nunc, Mnasylle precamur) 75

Auribus accipias quibus hunc et Acanthida nuper

Diceris in silva index audisse Thalea.

A. Non equidem possum, cum provocet iste, tacere.

Kumpor enim, Mnasylle: nihil nisi iurgia quaerit.

Andiat aut dicat, quoniam cupit; hoc mihi certe »o

Dulce satis fuerit, Lycidam spectare trementem,

Dum te teste palam sua crimina pallidus audit.

L. Me, puto, vicinus Stimicon, me proximus Aegon

Hos inter frutices tacite risere volenteni

Oscula cum tenero miscere virilia Mopso. as

A. Fortior o utinam non nunc Mnasyllus adesset!

Efficerem, ne te quisquam tibi turpior esset.

M. Quid furitis, quo vos insauia tendere iussit.

Si vicibus certare placet ? sed non ego vobis

Arbiter : hoc alius possit discornere index. 90

Et venit ecce Micon, venit et vicinus lollas:

Litibus hi vestris poteruut impouere iinem.



NEMESIANYS



Eclogue III.

Nyctilus atque Micon nee iion efc pnlcher Amyntas

Torrentem patiila vitabant ilice solem,

Cum Pan venatu fessus recubare sub ulmo

Coeperat et somno laxatas sumere viris;

Quem super e tereti pendebat fistula ramo. 5

Hanc pueri, tamquam praedem pro carmine possent

Sumere fasque esset calamos tractare deorum,

Invadunt furto; sed nee resonare canorem

Fistula quem suerat neo vult contexere carmen,

Sed pro carminibus male dissona sibila reddit, 10

Cum Pan excussus sonitu stridentis avenae

lamque videns 'pueri, si carmina jjoscitis,' inquit,

' Ipse canam : nulli fas est inflare cicutas

Quas ego Maenaliis cera eoniungo sub antris.

lamque ortus, Lenaee, tuos et semina vitis 15

Ordine detexam: debemus carmina Bacclio.'

Haec fatus coepit calamis sic montivagus Pan:

' Te cano qui gravidis liederata fronte corymbis

Vitea serta plicas quique udo palmite tigres

Ducis odoratis perfusus colla capillis, 20

Vera lovis proles; nam cum post sidera caeli

Sola lovem Semele vidit lovis ora professum,

Hunc pater omnipotens, venturi providus aevi,

Pertulit et iusto produxit tempore partus.

Hunc Nymphae Faunique senes Satyrique procaces, 25

Nosque etiam Nysae viridi nutrimus in antro.



184 NEMESIANVS

Quin et Silenns parviim veteranus aliimnuni

Aut gremio fovet aut resupinis sustiiiet iilnis,

Evocat aut risum digito motuve quieteni

Adlicit aut tremulis quassat crepitacula palmis. so

Cui deus adridens horrentes pectore setas

Vellicat aut digitis auris adstringit acutas

Adplauditve maim mutilum caput aut breve mentum

Et simas tenero conlidit pollice narcs.

Interea pueri florescit pube iuventus 36

Flavaque maturo tumueruut tempora cornu.

Turn primum laetas extendit pampinus uvas:

Mirantur Satyri frondes et ponia Lyaei.

Turn deus 'o Satyri, maturos carpite fetus'

Dixit *et ignotos proni calcate racemos.' 4o

Vix haec ediderat, decerpunt vitibus uvas

Et portant calathis celerique elidere planta

Concava saxa super properant: vindernia fervet

Collibus in summis, crebro pede rumpitur uva

Nudaque purpureo sparguntur pectora musto. m

Turn Satyri, lasciva cohors, sibi pocula quisque

Obvia conripiunt: quae fors dedit, occupat usus.

Cantharon hie retinet, cornu bibit alter adunco,

Concavat ille manus palmasque in pocula vertit,

Pronus at ille lacu bibit et crepitantibus haurit so

Musta labris; alius vocalia cymbala mergit

(Excipit aes potum saliensque liquore resultat);

Atque alius latices pressis resupinus ab uvis

Evoniit, inque uineros et pectora defluit umor.

Omnia Indus habet cantusquo chorique licentes; 55

Et Venerem iam vina movent: raptantur amantes

Concubitu Satyri fugientes iungere Nymphas

lamiamque elapsas hie crine, hie veste retentat.

Turn primum roseo Silenns cymbia musto

Plena senex avide non aequis viribus hausit. eo

Ex illo venas inflatus nectare dulci

Hesternoqne gravis semper ridetur laccho.

Quin etiam deus ille, deus love prosatus ipso,

Et plantis uvas premit et de vitibus hastas



ECLOGAE 185

Integit et lynci praebet cratera bibenti.' i

Haec Pan Maeiialia pueros in valle docebat,
Sparsas donee oves camjao conducere in uniim
Nox iubet, uberibus suadens siccare fluorem
Lactis et in niveas adstrictum cosrere sclebas.



Eclogue IV. — Lycidas. Mojjsus.

Populea Lycidas nee non et Mopsns in nmbra,
Pastores, calamis et versu doctus uterque
Nee triviale sonans, proprios cantabat amores.
Nam Mopso Meroe, Lycidae crinitus lollas
Ignis erat; parilisque furor de dispare sexu
Cogebat trepidos totis discnrrere silvis.
Hos puer ac Meroe miiltuin lusere furentes.
Dam modo condictas vitant in vallibus iilmos,
Nunc fagos placitas fugiunt promissaque fallunt
Antra nee est animus solitos ad ludere fontis.
Cum tandem fessi quos torridus ederat ignis,
Sic sua desertis nudarunt vulnera silvis
Inque vieem dulces cantn dixere querellas.
Mopsus. Inmitis Meroe rapid isque fugacior Euris,
Cur nostros calamos, cur pastoralia vitas
Carmina ? quemve f ugis ? quae nie tibi gloria victo ?
Quid vultu mentem premis ac speni f route serenas?
Tandem, dura, nega: possum nam velle negantem.
Cantet, amat quod quisque; levant et carmina curas.
Lycidas. Respice me tandem, puer o crudelis lolla.
Non hoe semper eris* perdunt et gramina flores,
Perdit spina rosas nee semper lilia candent
Nee longum tenet uva comas nee populus umbras:
Donum forma breve est nee se quod eommodet annis.
Cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.
M. Cerva marem sequitur, taurum formosa iuvenea,
Et Venerem sensere lupae, sensere leaenae
Et genus aerium volucres et squamea turba
Et montes silvaequc, suos habet arbor amores :



186 NEMESIANVS

Tu tamen una fugis, miserum tu prodis amantem. 30

Cantet, amat quod qnisque: levant et carmiua curas.

L. Omnia tempus alit, tempus rapit.- usus in arto est.

Ver erat, et vitulos vidi sub matribus istos

Qui nunc pro nivea coiere in cornua vacca.

Et tibi iam tumidae nares et fortia colla, 35

lam tibi bis denis numerantur messibus anni.

Cantet, amat quod quisque : levant et carmiua curas.

M. Hue, Meroe formosa, veni : vocat aestus in umbram.

Iam pecudes subiere nemus, iam nulla canoro

Gutture cantat avis, torto non squamea tractu 40

Signat liumum serpens: solus cano. Me sonat omnis

Silva, nee aestivis cantu concede cicadis.

Cantet, amat quod quisque : levant et carmiua curas.

L. Tu quoque, saeve puer, niveum ue perde colorem

Sole sub hoc: solet hie lucentes urere malas. 45

Hac age pampinea mecum requiesce sub umbra;

Hie tibi lene virens fons murmurat, hie et ab ulmis

Purpureae fetis dependent vitibus uvae.

Cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.

M. Qui tulerit Meroes fastidia lenta superbae, 50

Sithonias feret ille nives Libyaeque calorem,

Nerinas potabit aquas taxique nocentis

Non metuet sucos, Sardorum gramina vincet

Et iuga Marmaricos coget sua ferre leones.

Cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas. 55

L. Quisquis amat pueros, ferro praecordia duret.

Nil properet discatque diu patienter amare

Prudentesque animos teneris non spernat in annis,

Perferat et fastus. Sic olim gaudia sumet,

Si modo sollicitos aliquis deus audit amantes. eo

Cantet, amat quod quisque : levant et carmina curas.

M. Quid prodest, quod me pagani mater Amyntae

Ter vittis, ter fronde sacra, ter ture vaporo

Lustravit cineresque aversa effudit in amnem,

Incendeus vivo crepitantes sulphure lauros, es

Cum sic in Meroen totis miser ignibus urar?

Cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.






ECLOGAE 187

L. Haec eadeni nobis quoque versicoloria fila

Et mille ignotas Mycale circumtulit lierbas;

Cantavit, quo luiia tumet, quo rumpitur anguis, 70

Quo currant scopuli, migrant sata, vellitur arbos.

Plus tamen ecce mens, plus est formosus loUas.

Cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas.



OCTAVIA

This anonymous and meritorious tragedy owes its preser-
vation to the fortunate error of having been at a very early
date attributed to Seneca, and it was hence handed down to-
gether with his genuine dramas.

It is the only extant specimen of the fabula praetexta, or
historical Roman tragedy, and deals with the pathetic stoiy
of Octavia, the daughter of Claudius and Messalina. Having
been married against her wnll to Nero, she was, after a few
years of unhappy married life, discarded by her husband in
favor of Poppaea Sabina, and subsequently, in 62 a.d., ban-
ished to a desert island to be there executed. With this
domestic tragedy the poet has, however, skilfully interwoven
political motives. The populace is represented as taking
sides with Octavia, but this very uprising is destined to ac-
celerate her doom, for Nero seizes upon it as a pretext to
condemn its unhappy and innocent cause.

The play — in reality a virulent impeachment of Nero — was
composed shoi'tly after his death, in 68 A.D., this event being
unmistakably alluded to in vss. 620-630, while vs. 71 is a
reminiscence of Lucan I. 135.

This fact would be alone sufficient to render Seneca's
alleged authorship out of the question, for he died three
years before Nero. Besides, he himself appears as one of the
dramatis personae in the capacity of a shrewd and sensible
statesman, in contrast to the lawless and despotic character
of his imperial master and one-time pupil.

Nor does the Octavia exhibit, except in a general way,
any of the typical characteristics of Seneca's other plays ;
the five-act rule is, indeed, observed, but the choral Ij'rics
do not constitute the connecting links between the acts ; at



190 OCTAVIA

no time do tliree actors appeal' in one scene ; the versifica-
tion is confined to iambic metres in the dialogue, wliile the
choruses, tliough they form a very prominent feature, are
restricted to anapestic systems somewhat loosely constructed.
The characters themselves are not mere artificial stage
heroes, or villains as in Seneca, but passionate liuman be-
ings of flesh and blood, drawn consistently and to life.
The influence of Greek tragedy is, of course, everywhere
discernible, the Electra of Sophocles being, as it seems, put
under special contribution, but the plot is original, the
story itself well adapted for dramatic treatment, and the
artistic execution, while not the work of genius, is of a high
order of merit.



OCTAYIA



Characters: Octavia, Nurse ofOctavia, Seneca, Nero,
A Prefect, Agrippina, Nurse of Poppaea, Poppaea,
Messenger, Chorus.

Octavia. lam vaga caelo sidera fulgens
• Aurora fugat, surgit Titan

Kadiante coma mundoqne diem

Reddit clarum.

Age, tot tautis onerata malis, 5

Eepete adsuetos iam tibi questus

Atque aequoreas viiice Alcyonas,

Vince et volucres Pandionias :

Gravior namque his fortuna tua est.

Semper, genetrix, deflenda milii, 10

Prima meorum causa malorum,

Tristis questus natae exaudi.

Si quis remanet sensus in umbris.

Vtinam ante manu grandaeva sua

Mea rupisset stamina Clotho, 15

Tua quam maorens vulnera vidi

Oraque foedo sjjarsa cruore!

O lux semper funesta mihi.

Tempore ab illo

Lux es tenebris invisa magis: 20

Tulimus saevae iussa novercae,

Hostilem animum vultusque truces.

Ilia, ilia meis tristis Erinys

Thalamis Stygios praetulit ignis



192 OCT AVI A

Teque extinxit, miserande pater, 26

Modo cui totus paruit orbis

Vltra Ocean um

Cuique Britanni terga dedere,

Ducibus nostris ante ignoti

Inrisque sui. so

Coniugis, lieu me, pater, insidiis

Oppresse iaces servitque domus

Cum prole tua capta tyranno.

Nutrix. Fulgore primo captus et facie nova
Fallacis aulae quisquis adtonitus stujiet, 35

Subito f latentis ecce Fortunae impetu
Modo praepotentem cernat eversam domum
Stirpemque Claudi, cuius imperio fuit
Subiectus orbis, paruit liber diu •

Oceanus et recepit invitus ratis. 4o

En, qui Britannis primus imposuit iugum,
Ignota tantis classibus texit freta
luterque gentis barbaras tutus fuit
Et saeva maria, coniugis scelere occidit;
Mox ilia nati : cuius oxtinctus iacet 45

Frater venenis. Maeret infelix soror
Eademque coniunx nee graves luctus valet
Ira coacta tegere crudelis viri;
Quem sancta refugit semper atqiie odio pari
Ardens maritus mutua flagrat face. eo

Animum dolentis nostra solatur fides
Pietasque frustra: vincit inmitis dolor
Consilia nostra nee regi mentis potest
Generosus ardor, sed malis viris capit.
Hen quam nefandum prospicit noster timor 55

Scelus, quod utinam nunien avertat deum.

Oct. mea nullis aequanda malis
Fortuna, licet

Eepetani luctus, Electra, tuos :
Tibi maerenti caesuni licuit , eo



13



OCT AVI A 193

Flere parentem,

Scelns ulcisci vindice fratre,

Tua quern pietas hosti rapuit

Texitque fides:

Me crudeli sorte parentes 65

Eaptos proliibet higere timor

Fratrisque neceni deflere vetat,

In quo fuerat spes una mihi

Totque maloruni breve solameu.

Nunc in luctus servata meos 70

Magui resto nominis umbra.

JVutr. Vox en nostras perculit auris

Tristis alumnae; cesset thalamis

Inferre gradus tarda senectus?

Oct. Excipe nostras lacrimas, nutrix, 76

Testis nostri fida doloris.

Niiti'. Quis te tantis solvet curis,

Miseranda, dies?

Oct. Qui me Stygias mittet ad umbras.

Nutr. Omina quaeso sint ista procul. so

Oct. Non vota meos tua nunc casus,

Sed fata regunt.

Nutr. Dabit adflictae meliora deus

Tempora mitis; tu modo blando

Vince obsequio placata virum. 85

Oct. Vincam sacvos ante leones

Tigrcsque truces, fera quam saevi

Corda tyranni.

Odit genitos sanguine claro,

Spernit superos hominesque simul, do

Nee fortunam capit ipse suam

Quam dedit illi per scelus ingens

Infanda parens. Licet ingratum

Dirae pudcat munere matris

Hoc imperium cepisse, licet 95

Tantum munais morte rependat,

Feret hunc titulum post fata tameu

Femina lougo semper in aevo.



194 OCT AVI A

Niitr. Animi rctine verba furentis,
Temere cmissam comprime vocem.

Oct. Toleranda qnamvis patiar, baud umquam queantioo
Nisi morte tristi nostra finiri maUi.
Genetrico caesa, per scelus rapto patre,
Orbata fratre, miseriis luctu obruta,
Maerore pressa, couiugi invisa ac meae
Subiecta famulae luce non grata fruor, los

Trepidante semper cordc non mortis metu,
Sed sceleris — absit crimen a fatis meis,
Mori iuvabit; poena nam gravior nece est
Videre tumidos et truces miserae mibi
Vultus tyranni iungere atque hosti oscula, no

Timere nutus cuius obsequium mens
llaud ferre posset fata post fratris dolor
Scelere interenipti, cuius imperium tenet
Et sorte gaudet auctor iufandae necis.
Quam saepe tristis umbra germani meis U5

(3tfertur oculis, membra cum solvit qnies
Et fessa fletu lumina oppressit sopor:
Modo facibus atris armat infirmas manus
Oculosque et ora fratris infestus petit,
Modo trepidus idem refugit in tbalamos meos; 120

Fersequitur hostis atque inbaerenti mibi
Violentus ensem per latus nostrum rapit.
Tunc tremor et ingens excutit somnos pavor
Kenovatque luctus et metus miserae mibi.
Adice bis snperbam paelicem, nostrae domus 126

Spoliis nitentem, cuius in munus suam
Stygiae parentem natus imposuit rati,
Quam dira post naufragia superato mari
Ferro interemit saevior pelagi fretis:
Quae spes sahitis post nefas tantum mibi ? laal

Inimica victrix inminot tbalamis meis
Odioqne nostri flagrat et pretium stupri
lustae maritum coniugis poscit caput.
Emergere umbris et fer auxilium tuae ,



OCTAVIA 195

Natae invocanti, genitor, aut Stygios sinns 135

Tellure rupta pande, quo praeceps ferar.

Nutr. Frustra parentis iiivoctis manes tui,

Miseranda, frustra, nulla cui prolis suae

Manet inter umbras cura : qui nato suo

Praeferre potuit sanguine alieno satuni no

Genitamque fratris coniugem pactus sibi

Toris nefandis flebili iunxit face.

Hinc orta series facinorum: caedes, doli,

Regni cupido, sanguinis clari sitis ;

Mactata soceri concidit thalamis gener 145

Victima, tuis ne fieret hymenaeis potens.

Pro facinus ingens! feminae est munus datus

Silanus et cruore foedavit suo

Patrios penatcs, criminis ficti reus.

Intravit liostis, ei milii, captam domum, iso

Dolis novercae principis factus gener

Idemque natus, iuveuis infandi ingeni,

Scelerum capacis, dira cui genetrix facem

Accendit et te iunxit invitam metu.

Tantoque victrix facta successu ferox 155

Ansa inminere est orbis imperio sacri.

Quis tot referre facinorum formas potest

Et spes nefandas feminae et blandos dolos

Regnum petentis per gradus scelerum omnium?

Tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus ico

Vacuamque Erinys saeva funesto pede

Intravit aulam, poUuit Stygia face

8acros penates, iura naturae furens

Fasque omne rupit: miscuit coniunx viro

Venena saeva, cecidit atque eadem sui igs

Mox scelere nati; tu quoque extinctus iaces,

Deflende nobis semper infelix puer,

Modo sidus orbis, columen augustae domus,

Britannice, lieu me, nunc levis tantum cinis

Et tristis umbra; saeva cui lacrimas dedit 170

Etiam noverca, cum rogis artus tuos

Dedi cremandos membraque et vultus deo



196 OCT AVI A

Similes volanti funebris flamma abstalit. . . .



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 12 of 31)