Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 13 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 13 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Oct. Extinguat et me, ne manu nostra cadat I

Nutr. Natura viris non dedit tantas tibi. 175

Oct. Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt.

JVtctr. Vince obsequendo potius inmitem virum.

Oct. Vt fratrem ademptum scelere restituat milii?

JSiiitr. Incolnmis ut sis ipsa, labentem i;t domum

Genetoris olim subole restituas tua. iso

Oct. Expectat aliam principis subolem domus;

Me dira miseri fata germani traliunt.

Nutr. Confirmet animum civinm tantus favor.

Oct. Solatur iste nostra, non relevat mala.

Nutr. Vis magna popnli est.

Oct. Principis maior tamen. iss

Nutr. Eespiciet ipse coningem.

Oct. Paelex vetat.

Nutr. Invisa cunctis nempc.

Oct. Sed cara est viro.

Nutr. Nondiim uxor est.

Oct. lam fiet, et genetrix simul.

Nutr. luvenilis ardor impetu primo furit,

Languescit idem facile nee durat diu 190

In Venere turpi, ceu levis flammae vapor:

Amor perennis coniugis castae manet.

Violare prima quae toros ansa est tuos

Animumque domini famula possedit diu,

lam metuit eadem —

Oct. Nempe praelatam sibi. los

Nutr. Subiecta et hnmilis, atque monimenta extruit

Quibus timorem fassa testatur suum,

Et banc levis fallaxque destituet deus

Volucer Cupido: sit licet forma eminens,

Opibus superba, gaudium capiet breve. 200

Passa est similes ipsa dolores
Regina deum,

Cum se formas vertit in omnis
Dominus caeli divumque pater,



i



OCT AVI A 197

Et modo peniias sumpsit oloris 205

Modo Sidonii coniua taiiri,

Aureus idem fluxit in imbri;

Fulgent caelo sidera Ledae,

Patrio residet Bacchus Olympo,

Deus Alcides possidet Heben 210

Kec lunonis iani timet iras,

Cuius gener est qui fuit hostis.

Vicit sapiens tamcn obsequium

Coniugis altae pressusque dolor:

Sola Touantem tenet aetherio 215

Secura toro maxima luno,,

Nee mortali captus forma

Deserit altam lujipiter aulam.

Tu qnoque, terris altera luno,

Soror Augusti couiunxque, gravis 220

Vince dolores.

Oct. lungentur ante saeva sideribus freta
Et ignis undae, Tartaro tristi polus,
Lux alma tenebris, roscidae nocti dies,
Quam cum scelesti coniugis mente impia 225

Mens nostra, semper fratris extincti memor.
Vtinam nefandi principis dirum caput
Obruere flammis caelitum rector jDai-et,
Qui saepe terras fulmine infesto quatit
Mentisque nostras ignibus terret sacris 230

Novisque monstris; vidimus caelo iubar
Ardens cometam pandere infestam facem,
Qua plaustra tardus noctis aeterna vice
Regit Bootes, frigore Arctoo rigens:
En ipse diro spiritu saevi ducis 235

Polluitur aether, gentibus cladis novas
Minantur astra quas regit dux impius.
Non tarn ferum T3'phona neglecto love
Irata Tellus edidit quondam parens:
Hie gravior illo pestis, hie hostis deum 240

Hominumque templis expulit superos suis



198 OCTAVIA

Civisque patria, spiritum fratri abstnlit,

Hausit cruorem niatris — et lucem videt

Fruiturque vita noxiam atqne aiiimam trahit!

Pro siinune geuetor, tela cur frustra iacis 245

Invicta totiens temere rcgali niaiiu ?

In tarn nocentem dextra cur cessat tua?

Vtinam suorum facinorum poenas luat

Nero insitivus, Domitio genitus patre,

Orbis tyrannus queni premit turpi iugo 250

Morunique vitiis nomen Augustum inquinat!

Ifutr. ludignus ille, fateor, est thalamis tuis;

Sed cede fatis atque I'ortunae tuae,

Aluinua, quaeso, neve violenti move

Irani niariti. F'orsitan vindex deus 255

Existet aliquis, laetus et veniet dies.

Oct. Gravi deorum nostra iam prideni domus

Vrgetur ira, prima quam pressit Venus

Furore miserae dura genetricis nieae.

Quae nupta demons nujisit incesta face, 200

Oblita nostri, ;)oniugis, legum inmemor.

Illi soluta crine, succincta anguibus

Vltrix Erinys venit ad Stygios toros

Eaptasqno thalamis sanguine extinxit faces;

Inccudit ira principis pectus truci 265

Caedem in nefandam : cecidit infelix parens,

Heu, nostra ferro meque perpetuo obruit

Extincta luctu; coniugem traxit suum

Natumque ad umbras, prodidit lapsam domum.

Nutr. Renovare luctus parce cum fletu pios, 270

Manis parentis neve sollicita tuae.

Gravis furoris quae sui poenas dedit.

C/ionis. Quae fama modo venit ad auris?
Vtinam falso credita perdat
Frustra totiens iactata tidem, 275

Nee nova coniunx nostri thalamos
Principis intret teneatque sues
Nupta ])onates Claudia proles;



OCT AVI A 199

Edat partu pignora pacis

Qua tranqnillus gaudeat orbis 28o

Servetque decns Eoma aeternum.

Fratris thalamos sortita tenet

Maxima Iiiiio; soror Augnsti

Sociata toris cnr a patria

Pellitur aula? sancta quid illi 2s.-.

Prodest pietas divusque pater,

Quid virginitas castusque pudor?

Nos quoque nostri suinus iumemores

Post fata ducis cuius stirpem

Prodimus aevo suadente metum. 290

Vera priorum virtus quondam

Romana fuit verumque genus

Martis in illis sanguisque viris.

Illi reges hac expulerunt

Vrbe superbos ultique tuos 295

Sunt bene manes, 29g

Mactata tua miseranda manu, 302

Nata Lucreti. stuprum saevi

Passa tyranni.

Dedit infandi sceleris poenas

Cum Tarquinio Tullia couiunx 305

Quae per caesi membra parentis

Egit saevos impia currus

Laceroque seni violenta rogos

Nata negavit.

Haec quoque nati videre nefas 310

Saeciila magnum, cum Tyrrhenum

Rate ferali princeps captam

Fraude parentem misit in aequor.

Properant placidos linqucre portus

lussi nautae, resonant remis sis

Pulsata freta:

Fertur in altum provecta ratis

Quae resoluto robore labens

Pressa dehiscit sorbetque mare.

Tollitur ingens clamor ad astra 320



200 OCTAVIA

Cnm femineo mixtns planctu.

Mors ante ocnlos dira vagatur;

Quaerit leti sibi qnisque fugam:

Alii lacerae puppis tabulis

Haerent nudi fluctusque secant, 325

Repetunt alii litora nantes;

Multos mergunt fata profundo.

Scindit vestis Augusta suas

Laceratque comas rigat et maestis

rietibus ora. 330

Postquam spes est nulla salutis,

Ardens ira, iam victa malis:

* Haec/ exclamat, ' mihi pro tanto

Muuere reddis praemia, nate?

Hac sum, fateor, digna carina 335

Quae te genui, quae tibi lucem

Atque imperium nomenque dedi

Caesaris aniens. Exere vultus

Acheronto tuos poenisque meis

Pascere, coniunx: 340

Ego causa tua, miserande, necis

Natoque tuo funeris auctor

En, ut merui, ferar ad manis

Inhumata tuos, obruta saevis

Aequoris undis.' 346

Feriunt fluctus ora loquentis,

Ruit in pelagus rursumque sale

Pressa resurgit, pellit palmis

Cogente metu freta, sed cedit

Fessa labori. Mansit tacitis sso

In pectoribus spreta tristi

lam morte fides; multi dominae

Ferre auxilium pelago fractis

Viribus audent, bracchia quamvis

Lenta trahentem voce hortautur 355

Manibusque levant. Quid tibi saevi

Fugisse maris profuit nndas!

Ferro es nati moritura tui



OCTAVIA 201

Cuius facinus vix posteritas,

Tarde semper saecula credent. 36o

Furit ereptam pelagoque dolet

Vivere matrem

Impius ingeiis, geminatqiip iiefas:

Ruit in miserae fata parentis

Patiturque morani sceleris uullam. 365

Missus peragit iussa satelles:

Keserat dominae pectora ferro.

Caedis moriens ilia ministrum

Rogat infelix, utero diruni

Condat ut ensem: 370

'Hie est, hie est fodiendus/ ait,

'Ferro moustrum qui tale tulit/

Post lianc voceni

Mixtam gemitu cum supremo

Animam tandem per fera tristem 375

Vulnera reddit.

Seneca. Quid me, potens Fortuna, fallaci mihi
Blandita vultu, sorte contentum mea
Alte extulisti, gravius ut ruerem edita
Receptus arce totque prospicerem metus? 38o

Melius latebam procul ab invidiae malis
Remotus inter Corsici rupis maris,
Vbi liber animus et sui iuris mihi
Semper vacabat studia recolenti mea,
O quam iuvabat, quo nihil mains parens 395

Natura genuit, operis inniensi artifex,
Caelum intueri, solis alternas vices 387a assb

Orbemque Phoebes, astra quem cingunt vaga, 389

Lateque fulgens aetheris niagni decus; 390

Qui si senescit, tantns in caecum chaos
Casurus iterum est — nunc ades mundo, dies
Supremus ille qui premas genus impinm
Caeli ruina, rursus ut stirpem novaui
Generet renascens melior, ut quondam tulit 395

luvcnis, tcneute regua Saturuo poll.



202 OCT A VI A

Tunc ilia virgo, numinis magni dea,

lustitia, caelo missa cum sancta Fide

Terris regebat mitis humanum genus.

Non bella norant, non tubae fremitus truces,

Non arma gentes, cingere adsuerant suas

Muris nee urbis: pervium cunctis iter,

Conmunis usus omnium rerum fuit;

Et ipsa Tellus laeta fecundos sinus

Pandebat ultro, tam piis felix parens

Et tuta alumnis. Alia sed suboles, minus

Experta mitis, tertium sellers genus

Novas ad artis extitit, sanctum tamen;

Mox inquietum, quod sequi cursu feras

Auderet acres, fluctibus tectos gravi

Extrabere piscis rete vel calamo levi

Decipere volucres . . .

Tenere laqueo, premere subiectos iugo

Tauros feroces, vomere inmunem prius

Sulcare terram, laesa quae fruges suas

Interius alte condidit sacro sinu.

Sed in parentis viscera intravit suae

Deterior aetas: emit ferrum grave

Aurumque, saevas mox et armavit man us;

Partita finis regna constituit, novas

Extruxit urbis, tecta defendit sua,

Aliena telis aut petit praedae inminens.

Neglecta terras fugit et mores feros

Hominum et cruenta caede pollutas manus

Astraea virgo, siderum magnum decus.

Cupido belli crevit atque auri fames

Totum per orbem, maximum exortum est malum

Luxuria, pestis blanda cui viris dedit

Eoburque longum tempus atque error gravis.

Conlecta vitia per tot aetates diu

In nos redundant : saeculo premimur gravi,

Quo scelera regnant, saevit impietas furens.

Turpi libido Venere dominatur potens,

Luxuria victrix orbis inmensas opes



OCT AVI A 203

lam pridem avaris manibns, ut perdat, rapit. 435

Sed ecce, gressu fertiir adtonito Nero
Trncique vnltu. Quid ferat mente liorreo.

Nero. Perage impcrata: mitte, qui PJaiiti midi

Sullaeque caesi referat abscisum caput.

Praefectus. lussa baud morabor : castra confestim petam.

Sen. Nihil in propinquos temere constitni decet. 440

Ner. lustnm esse facile est cui vacat pectus metu.

Sen. Magnum timoris remedium dementia est.

Ner. Extinguere liostem maxima est virtus ducis.

Sen. Servare civis maior est patriae patri.

Ner. Praecipere mitem convenit pueris senem. 445

Sen. Kegenda magis est fervida adulescentia.

Ner. Aetate in hac sat esse consilii reor.

Sen. Vt facta superi comprobent semper tua.

Ner. Stulte verebor, ipse cum faciam, deos.

Sen. Hoc plus verere quod licet tantum tibi. 450

Ner. Fortuna nostra cuncta permittit milii.

Sen. Crede obsequenti parcius : levis est dea.

Ner. Inertis est nescire quid liceat sibi.

Sen. Id facere laus est quod decet, non quod licet.

Ner. Calcat iacentem vulgus.

Se7i. In visum opprimit. 455

Ner. Ferrum tuetur principem.

Sen. Melius fides. 45c

Ner. Metuant necesse est —

Sen. Quidquid exprimitur grave est. 458

Ner. lussisque nostris pareant.

Sen. lusta imj^era.

Ner. Statuam ipse.

Sen. Quae consensus efficiat rata. 4cn

Ner. Despectum ut ensis feriat ?

Sen. Hoc absit nefas.

Ner. An patiar ultra sanguinem nostrum peti,

Inultus et contemptus ut subito opprimar?

Exilia non fregere submotos procul

Plautum atquo .Sullam, pertinax quorum furor 4(ir>



204 OCTAVIA

Armat ministros sceleris in caedem meam,

Absentium cum maneat etiam ingens favor

In urbe nostra qui fovet spes exuliim.

Tollantnr hostes ense snspecti mihi,

Invisa coniunx pereat et carum sibi 470

Fratrem sequatur. Qnidquid excelsura est cadat.

Sen. Pulci'um eminere est inter illustris viros,

Consulere patriae, parcere adflictis, fera

Caede abstinere tempus atque irae dare,

Orbi quietem, saeculo pacem suo. 47c

Haec siimma virtus, petitur hac caelum via.

Sic ille patriae primus Augustus parens

Complexus astra est colitur et templis deus.

Ilium tamen Fortuna iactavit din

Terra marique per gravis belli vices, 48o

Hostis parentis donee oppressit sui;

Tibi numen incrnenta submisit sunm

Et dedit habenas imperi facili manu

Nutuque terras maria subiecit tuo.

Invidia tristis victa consensu pio 485

Cessit; senatus, equitis accensus favor;

Plebisque votis atque iudicio 2iatrum

Tu pacis auctor, generis humani arbiter

Eleetus orbem iam sacra specie regis

Patriae parens: quod nomen ut serves petit 490

Suosqne civis Roma conmendat tibi.

Ner. IMunus deorum est, ipsa quod servit mihi

Eoma et senatus quodque ab invitis preces

Humilisque voces exprimit nostri metus.

Servare civis principi et patriae gravis, 495

Claro tumentes genere quae dementia est.

Cum liceat una voce suspectos sibi

Mori iubere? Brutus in caedem ducis,

A quo salutem tulerat, armavit manus:

Invictus acie, gentium domitor, lovi 600

Aequatus altos ipse per honorum gradus

Caesar nefando civium scelere occidit.

Quantum cruoris Roma turn vidit sui,



OCT AVI A ^ 205

Lacerata totiens ! ille qui meruit pia

Virtute caelum, divus Augustus, viros sos

Quot interemit nobilis, iuvenes senes

Sparsos per orbem, cum suos mortis metu

Fugerent penates et trium ferrum ducum,

Tabula notante deditos tristi neci!

Exposita rostris capita caesorum patres 5io

Videre maesti, Here nee licuit suos,

Non gemere dira tabe poll u to foro,

Stillante sanie per putres vultus gravi.

Nee finis hie cruoris aut caedis stetit :

Pavere volucres et feras saevas diu eis

Tristes Phiiippi, f hausit et Siculum mare

Classis virosque f saepe cedentes suos

Concussus orbis viribus magnis ducum.

SujDeratus acie puppibus Nilum petit

Fugae paratis, ipse periturus brevi : 520

Hausit cruorem incesta Romani ducis

Aegyptus iterum ; nunc levis umbras tegit.

Illic sepultum est impie gestum diu

Civile bellum. Condidit tandem suos

lam fessus en sis victor hebetates feris 525

Vulneribus et continuit imperium metus.

Armis fideque militis tutus fuit,

Pietate nati factus eximia deus.

Post fata consecratus et temp) is datus.

Nos quoque manebunt astra, si saevo prior 530

Ense occuparo quidquid infestum est mihi

Dignitque nostram subole fundaro domum.

Sen. Implebit aulam stirpe caelesti tuam

Generata divo Claudiae gentis decus,

Sortita fratris more lunonis toros. 535

Ner. Incesta genetrix detrahit generi fidem,

Animusque numquam coniugis iunctus mihi.

Sen. Teneris in annis baud satis clarus ferest,

Pndore victus cum tegit flammas, amor.

Ner. Hoc equidem et ipse credidi frustra diu, 540

Manifesta quamvis pectore insociabili



306 OCT AVI A

Vultuque signa proderent odium mei;

Tiindcin quod ardens statu it ulcisci dolor.

Dignamque thalamis coningem inveni meis

Genere atque forma victa cui cedat Venus 545

lovisque coniunx et ferox armis dea.

Sen. Probitas fidesque coniugis, mores pudor

Placeant marito: sola perpetuo manent

Subiecta nulli mentis atque animi bona;

Florem dccoris singuli carpunt dies. sso

Ner. Omnis in unam contulit laudes deus

Talemque nasci fata voluerunt mihi.

Sen. liecedet a te (temere ne credas) amor.

Ner. Quern submovere fulminis dominus nequit,

Caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta 665

Ditisque regna, detrahit superos polo?

Sen. Volucrem esse Amorem fingit inmitem deum

Mortalis error, armat et telis nianus

Arcuque sacras, instruit saeva face

Genitumque credit Vcnore, Vulcano satum: sco

Vis magna mentis blandus atque animi calor

Amor est; iuventa gignitur, luxu otio

Nutritur inter laeta Fortunae bona.

Queni si fovere atque alere desistas, cadit

Brevique viris perdit extinctus suas. 665

Ner. Hanc esse vitae maximam causam reor,

Per quam voluptas oritur; iuteritu caret.

Cum procreetur semper humanum genus

Amore grato qui truces mulcet feras.

Hie mihi iugales praeferat taedas deus 570

lungatque nostris igne Poppaeam toris.

Sen. Vix sustinere possit hos thalamos dolor

Videre poi3uli, sancta nee pietas siuat.

Ner. Prohibebor unus facere quod cunctis licet?

Sen. Maiora populus semper .a summo exigit. 575

Ner. Libet experiri, viribus fractus meis

An cedat animis temere conceptus favor.

Sen. Obsequere potius civibus placidus tnis.



Ner. Male imperatur, cum regit vulgus duces. mm .



OCT AVI A 307

Sen. Nihil impetrare cum valet, iuste dolet. sso

Xer. Exprimere ins est, ferre quod nequeiint preces?

Sen. Negare durum est.

Ner. Princijiem cogi nefas.

Sen. Eemittat ipse.

Ner. Fama sad victum feret.

Sen. Levis atque vana.

Ner. Sit licet, multos notat.

Sen. Excelsa metuit.

Ner. Noil minus carpit tamen. 585

Sen. Facile opprimetur. Merita te divi jiatris

Aetasque fraugat coniugis, probitas pudor.

Ner. Desiste tandem, iam gravis nimium milii,

Instare: liceat facere quod Seneca improbat.

Iam pridem et ipse vota Poppaeae moror, 590

Cum portet utero pignus et partem mei.

Quin destinamus proximum thalamis diem?

Agnppina. Tellure rupta Tartaro gressum extuli,
Stygiam omenta praeferens dextra facem
Thalamis scelestis: nubat his llammis meo 595

Poppaea nato iuncta quas vindex manus
Dolorque matris vertet ad tristis rogos.
Manet inter umbras impiae caedis mihi
Semper memoria, manibus nostris gravis
Adhuc inultis: reddita est meritis meis coo

Funesta merces puppis et pretium imperi
Nox ilia qua naufragia deflevi mea;
Comitum necem natique crudelis nefas
Deflere votum fuerat — baud tempus datum est
Lacrimis, sed ingens scelere geminavit nefas. 605

Perempta ferro, foeda vulneribus sacros
Intra penates spiritum effudi gravem
Erepta pelago, sanguine extinxi meo
Nee odia nati: saevit in nomen ferus

Matris tyrannus, obrui meritum cupit, eio

Simulacra, titulos destruit matris metu
Totum per orbem quem dedit poenam in meam
Puero regendum poster ifffelix amor.



208 OCTAVIA

Extinctiis umbras agitat infestns meas
FlamniisqiiG vultus noxios coniunx petit,
Instat, minatur, imputat fatum mihi
Tumulumque nati, poscit aiictorem necis.
lam parce : dabitur, tcmjins hand longum peto.
Vltrix Erin3's impio dignum parat
Letum tyranno, verbera et turi^em fugam
Poenasque quis et Tantali vincat sitim,
Dirum laborem Sis)^pbi, Tityi alitem
Ixionisque membra rapientem rotam.
Licet extruat marmoribus atque auro tegat
Superbus aulam, limen armatae dncis
Servent cobortes, mittat inmensas opes
Exbaustus orbis, siipplices dextram petant
Partbi cruentam, regiia divitias ferant:
Veniet dies tempusque quo reddat suis
Animam noceiitem sceleribus, iugulum hostibus
Desertus ac destructus et cunctis egens.
Heu, quo labor, quo vota ceciderunt mea?
Quo te furor provexit adtonitum tuus
Et fata, nate, cedat ut tantis malis
Genetricis ira quae tuo scelere occidit?
Vtinam antequam te parvulum in lucem edidi
Aluique, saevae nostra lacerassent ferae
Viscera : sine ullo scelere, sine sensu innocens
Mens occidisses; iunctus atque baerens mihi
Semper quietam cerneres sedem inferum,
Proavos patremque, nominis magni viros
Quos nunc pudor luctusque jDerpetuus manet
Ex te, nefande, meque quae talem tuli.
Quid tegere cesso Tartaro vultus meos,
Noverca coniunx mater infelix meis ? .

Octavia. Parcite lacrimis urbis festo
Laetoque die, ne tantus amor
Nostrique favor principis acris
Suscitet iras vobisque ego sim
Causa malorum, Non hoc primum



OCT AVI A 209

Pectora vnlnns men, senserunt:

Graviora tiili; dabit hie nostris

Fiuem curis vel morte dies:

Non ego saevi cernere cogar

Coniugis ora, 655

Noil invisos intrare mihi

Thalamos famnlae ;

Soror Augusti, non uxor ero.

Absint taiitum tristes poenae

Letique metus. eco

Scelerum diri, miseranda, viri

Potes hoc demens sperare memor ?

Hos ad thalamos servata din

Victima tandem funesta cades.

Sed quid patrios saepe penates 665

Eespicis udis coiifusa genis?

Propera tectis efferre gradus,

Linque cruentam principis aiihim.

Chorus. En inlnxit suspecta din,
Fama totiens iactata dies: 670

Cessit thalamis Claudia diri
Pulsa Neronis quos iam victrix
Poppaea tenet, cessat pietas
Dum nostra gravi compressa metu
Segnisque dolor. 675

Vbi Komani vis est populi,
Fregit claros quae saepe duces,
Dedit invictae legis patriae.
Fasces dignis civibus olim,

lussit bellum pacemquer, feras 680

Gentis doniuit,
Captos reges carcere clausit?
Gravis en oculis undique nostris
lam Poppaeae fulget imago,

luncta Neroni I 685

Adfligat humo violenta manus
Similes nimium vultus dominae



14



210 OCT AVI A

Ipsamque toris detraliat altis,
Petat infestis mox et flammis
Telisque feris principis aulam.

Nutrix Pojjpaeae. Quo trepida gressum coniagis thala-
mis tui GOO

Effers, alumna, quidve secretum petis
Turbata vultu? cur geiiae fletu madent?
Certc petitus precibus et votis dies
Nostris refulsit: Caesari iuncta es tuo
Taeda iugali quem tuus cepit decor, eos

Coutempta Senecae tradidit vinctum tibi
Genetrix Amoris, maximum numen, Venus.
qualis altos quanta prcssisti toros
Residens in aula I vidit adtouitus tuam
Formam senatus, tura cum superis dares 700

Sacrasque grato spargeres aras mero,
Velata summuni fiammeo tenui caput;
Et ipse lateri iunctus atque haercns tuo
Sublimis inter civium laeta omina

lucessit liabitu atque ore laetitiam gerens 705

Princeps superbo: talis emersain freto
Spumante Pcleus coniugem accepit Thetin
Quorum toros celebrasse caelestis ferunt,
Pelagique numen omne consensu pari.
Quae subita vultus causa mutavit tuos? 710

Quid pallor iste, quid ferant lacrimae doce.

Poppaea. Confusa tristi proximae noctis metu
Visuque, nutrix, mente turbata feror,
Defecta sensu. Laeta nam postquam dies
Sideribus atris cessit et nocti polus, 715

Inter Neronis iuncta complcxus mei
Somno resolvor; nee diu placida frui
Quiete licuit. Visa nam thalamos meos
Celebrare turba est maesta: resolutis comis
Matres Latinae flebiles planctus dabant; • 720

Inter tubarum saepe terribilem sonum
Sparsam cruore coniugis genetrix mei



OCTAVIA 211

Vultu minaci saeva quatiebat facem.

Quam dum sequor coacta praesenti metu,

Diducta subito patuit ingeuti mihi 725

Tellus hiatu; lata quo praeceps toros

Cerno iugalis pariter et miror meos

In quis residi fessa. Venieiitem intuor

Comitaiite turba coniugem quondam meuni

Natumque; properat petere complexus meos 730

Crispinus, intermissa libare oscula:

Inrupit intra tecta cum trepidus mea

Ensemque iugnlo condidit saevum Nero.

Tandem quietem magnus excussit timor;

Quatit ossa et artns horridus nostros tremor 735

Pulsatque pectus; continet vocem timor,

Quam nunc fides pietasque produxit tua.

Heu quid minantur inferuni manes milii

Aut quem crnorem coniiigis vidi mei?

Nutr. Quaccumque mentis agitat f infestus vigor, 740

Ea per quietem sacer et arcanus refert

Veloxque sensus. Coniugem thalamos toros

Vidisse te miraris amplexu novi

Haerens mariti ? sed movent laeto die

Pulsata palmis pectora et fusae comae? 7«

Octaviae discidia planxerunt sacros

Inter penates fratris et patrium larem.

Fax ilia, quam secuta es, Augustae manu

Praelata clarum nomen invidia tibi

Partum ominatur. Inferum sedes toros 750

Stabilis futures spondet aeternae domus.

lugulo quod enseni condidit princeps tuus:

Bella hand movebit, pace sed ferrum teget.

Eeconlige animum, recipe laetitiam, precor,

Timore pulso redde te thalamis tuis. 755

Po}). Delubra et aras petere constitui sacras,

Caesis litare victimis numen deum,

Vt expientur noctis et somni minae

Terrorque in hostis redeat adtonitus meos.

Tu vota pro me suscipe et precibus piis 76o

Siiperos adora, maneat ut praesens status.



212 OCT A VI A

Chorus:. Si vera loquax fama Tonantis
Furta et gratos narrat amores
(Quem modo Ledae pressisse sinnm
Tectum plumis pennisque feriint, 766

Modo per fluctus raptam Europen
Tauriim tergo portasse trncem),
Quae regit et nunc dcseret astra,
Petet amplexus, Poppaea, tuos
Quos et Ledae praeferre potest 770

Et tibi, quondam cui miranti
Fulvo, Dauae, fluxit in auro.
Formam Sparte iactet alumnae
Licet et Phrygius praemia pastor:
Vineet vultus haec Tyndaridos 775

Qui moverunt horrida bella
Phrygiaeque solo regna dedere.

Sed quis gressu ruit adtonito
Aut quid portat pectore anhelo?

Nuntius. Quicunique tectis excubat miles ducis, 78o
Defendat aulam cui furor populi inminet.
Trepidi cohortes ecce praefecti traliunt
Praesidla ad urbis, victa nee cedit metu
Concepta rabies temere, sed viris capit.
Chor. Quis iste mentis agitat adtonitus furor? 785

JV^imt. Octaviae favore percussa agmina
Et efferata per nefas ingens ruunt.
Cho7\ Quid ansa facere quove consilio doce.
Hunt. Reddere penates Claudiae divi parant
Torosque fratris, debitam partem imperi. 790

CJior. Quos iam tenet Poppaea concordi fide?
Nunt. Hie urit animos pertinax nimium favor
Et in furorem temere praecipites agit:
Quaecumque claro marmore effigies stetit
Aut aere fulgens^, ora Pojopaeae gerens, 796^

Adfiicta vulgi manibus et saevo iacet
Eversa ferro; membra per partis trahunt
Deducta laqueis, obruunt turpi diu






OCT AVI A 213



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 13 of 31)