Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 14 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 14 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Calcata caeno. Verba conveniunt feris

Inmixta factis quae timor reticet mens. rod

Sepire flammis priiicipis sedem parant,

Populi nisi irae coniugem reddat iiovam,

Reddat penates Claudiae victus suos.

Vt iioscat ipse civium motus, mea

Voce baud morabor iussa praefecti exequi. sos

Chorus. Quid fera frustra bella movetis
Invicta gerit tela Cupido:
Flammis vestros obruet ignis
Quibus extiuxit fnlmina saepe
Captumque lovem eaelo traxit. sio

Laeso tristis dabitis poenas
Sanguine vestro. Non est patiens
Fervidus irae facilisque regi :
Ille ferocem iussit Acbillem

Pulsare lyram, fregit Danaos, 8i5

Fregit Atridem, regna evertit
Priami, claras diruit urbis;
Et nunc animus quid ferat horret
Vis inniitis violenta dei.

Nero. lenta niminm militis nostri manus 820

Et ira patiens post nofas tantum mea
Quod non cruor civil is accensas faces
Extinguit in nos, caede nee populi madet
Funerea Eoma quae viros talis tulit.
Admissa sed iam morte puniri parum est: 825

Graviora meruit impium plebis scelus;
At ilia, cui me civium subicit furor,
Suspecta coniunx et soror semper mihi.
Tandem dolori spiritum reddat meo
Iramque nostram sanguine extinguat sue. sso

Mox tecta flammis concidant urbis meis,
Ignes ruinae noxium populum premant
Turpisque egestas, saeva cum luctu fames.
Exsultat ingcns saeculi nostri bonis



214 OCTAVIA

Conrupta turba nee capit clementiam
Ingrata nostram ferre iiec pacem potest,
8ed inquieta rapitur hinc audacia,
Hinc temeritate fertur in praeceps sua:
Malis domanda est et gravi semper iugo
Premenda, ne quid simile temptare audeat
Contraque sanctos coniugis vultus meae
Adtollcre oculos; fracta per poenas nietu
Parere discet principis nutu sui.
Sad ad esse cerno rara quem pietas virum
Fidesque castris nota praeposuit meis.

Praefectus. Poj^uli furorem caede paucorum, diu
Qui restiterunt tcmere, compressum adfero.
Ker. Et hoc sat est? sic miles audisti ducem?
Compescis? haec vindicta debetur mihi?
Praef. Cecidere motus impii ferro duces.
Ner. Quid ilia turba, petere quae flammis meos
Ansa est penates, principi legem dare,
Abstrabere nostris coniugem tantam toris,
Violare quantum licuit incesta manu
Et voce dira? debita poena vacat?
Praef. Poenam dolor constituet in civis tuos?
Ner. Constituet, aetas nulla quam famae eximat.
Praef. Tua temperet nos ira, non noster timor.
Ner. Iram expiabit prima quae meruit meam.
Praef. Qiuuu poscat ede, nostra ne parcat manus.
Ner. Caedem sororis poscit et dirum caput.
Praef. Horrore vinctum trepidus adstrinxit rigor.
Ner. Parere dubitas?

Praef. Cur meam damnas fidem?

Ner. Quod parcis hosti.

Praef. Femina hoc nomen capit?

Ner. Si scelera cepit.

Praef. Estne qui sontem arguat?

Ner. Populi furor.

Praef. Quis regere dementis valet?

Ner. Qui concitare potuit.



OCTAVIA 215

Praef. Hand quemquam reor.

Ner. Mulier, dedit natura cui pronum nialo

Animum, ad uocendum pectus instrnxit dolis.

Praef. Sed vim negavit.

Ner. Vt ne inexpiignabilis s

Esset, sed aegras frangeret viris timor

Vol poena; quae iam sera damnatam premet

Diu nocentem. ToUe consilium ac preces

Et imperata perage: devectam rate

Procul in remotuni litus interimi iube, i

Tandem ut residat pectoris nostri timor.

Chorus. funestus multis populi
Dirusque favor qui cum flatu
Vela secundo ratis implevit

A'^exitque procul, languidus idem !

Deserit alto saevoque mari.
Flevit Gracchos miseranda parens,
Perdidit ingens quos plebis amor
Nimiusque favor genere inlustris,
Pietate fide lingua claros, f

Pectore fortis, legibus acris.
Te quoqne, Livi, simili leto
Fortuna dedit quem neque fasces
Texere suae nee tecta domus.
Plura referre prohibet praesens i

Exempla dolor: modo cui patriam
Reddere civis, aulam et fratris
Voluere toros, nunc ad poenam
Letumque train flentem miseram
Cernere possunt. Bene paupertas j

Humili tecto contenta latet:
Quatiunt altas saepe procellae
Aut evertit Fortuna domos.

Octavia. Quo me trahitis quodve tyrannus
Aut exilium regina iubet, <

Si mihi vitam fracta remittit



216 OCTAVIA

Tot iam nostris et victa malis?

Sin caede mea cumnlare parat

Liictns nostros, invidet etiam

Cur in patria mihi saeva mori? 905

Sed iani spes est nulla salutis:

Fratris cerno miseranda ratem.

Hac en cuius vecta carina

Quondam genetrix, nunc et thalamis

Expulsa soror miseranda vebar. 910

Nullum Pietas nunc nunien habet

Nee sunt Super! : regnat mundo

Tristis Erinys.

Quis mea digne deflere potest

Mala? quae lacrimis nostris qnestus 915

Reddat aedon? cuius pennas

Vtinam miserae mihi fata darent!

Fugereni luctus sublata meos

Penna volucri procul et coetus

Hominum tristis caedemque feram. 920

Sola in vacuo nemore et tenui

Ramo pendens querulo possem

Gutture maestum fundere murmur.

Chor. Regitur fatis mortale genus,

Nee sibi quisquam spondere potest 925

Eirmum et stabile . . .

Per quae casus volvit varies

Semper nobis metuenda dies;

Aninium firment exempla tuum,

lam multa domus quae vestra tulit: 930

Quid saevior est Fortuna tibi?

Tu mihi primum

Tot natornm memoranda parens,

Nata Agrippae, nuras Augusti,

Caesaris uxor cuius nomen 935

Clarum toto fulsit in orbe,

Vfcero totiens enixa gravi

Pignora pacis, mox exilium

Verbera, saevas passa catenas.



OCTAVIA 217

Funera, luctus, tandem letum oio

Cruciata din. Felix tlialamis

Livia Drusi natisqiie ferum

Ruit in faciiius pocnamqne snam.

lulia matris fata secuta est;

Post longa tamen tempora ferro 945

Caesa est, quamvis crimine nullo.

Quid non potiiit quondam genetrix

Tua quae rexit principis aulam

Cara marito partuque potens ?

Eadem famulo subiecta suo 950

Cecidit diri militis ense.

Quid cui licuit regnum in caelum

Sperare, parens tanta Nevonis?

Non funesta violata manu

Remigis ante, 955

Mox et ferro lacerata diu

Saevi iacuit victima nati?

Oct. Me quoque tristis mittit ad umbras

Ferus et manis ecee tyrannus.

Quid iam frustra miseranda moror? 96o

Rapite ad letum quis ius in nos

Fortuna dedit. Testor superos —

Quid agis, demens? parce precari

Quibus invisa es numina divum.

Tartara testor 965

Erebique deas scelerum ultrices

Et te, genitor . . . dignum tali

Morte et poena: non invisa est

Mors ista mihi.

Armate ratem, date vela fretis 970

Ventisque petat puppis rector

Pandatariae litora terrae.

Chor. Lenes aurae zephyrique leves,

Tectam quondam nube aetheria

Qui vexistis raptam saevae 975

Virginis aris Iphigeniam,

Hanc quoque tristi procul a poena



218 OCT AVI A

Portute, precor, templa ad Triviae.
Vrbe est nostra mitior Aulis
Et Tauroruni barbara tellns:
Hospitis illic caede litatur
Numen superiim;
Civis gaudet Roma cruore.



I



SILIVS ITALICVS

T, Catius Silius Italicus was born in 25 a.d. He was
an active advocate under Nero, in the last year of whose
reign (68 a.d.) he reached the consulsliip. In the sub-
sequent struggle between Vespasian and Vitellius he played
a prominent part, taking the side of the latter. About the
year 77 he was proconsul of the impoi-taut province of Asia,
which he governed with ability and energy.

After the expiration of his term of office, Silius retired
from public life and spent the remainder of his days in
scholarly leisure and in the enjoyment of his great wealth.
At the ageof seventy-six, being afflicted with an incurable dis-
ease, he voluntarily and with stoic composure starved himself
to death, as we learn from an interesting letter of Pliny (ill. 7)
written shortly after. From Martial, who naturally lauds
his wealthy patron to the skies, we further learn that Silius
owned one of the villas of Cicero and the grave of Vergil,
for whom he, indeed, professed an idolatrous veneration.

The fruit of his retirement is the extant epic, which was
begun in the year of his consulship and continued with un-
flagging devotion down to his old age. It is entitled Punica,
and contains the story of the Second Punic War, in seventeen
books. Book l. begins with Rome's appearance in Spain,
which led to the war with Carthage; book II. describes the
heroic but futile struggle at Saguntum ; book ill. is taken
up with Hannibal, the crossing of the Alps, and his sudden
arrival in Italy; book iv. deals with the battle at the
Ticinus ; book v. is devoted to the victory at Lake Trasi-
menus ; book vi. contains a long episode concerning the
deeds of Regulus in the First Punic War; book vil. is de-
voted to Fabius Maximus Cunctator; book vill. gives an ac-



220 SILIVS ITALIC VS

count of the preparations for the battle of Cannae; books
IX. and X. tell the story of the great Carthaginian victory;
book XI. takes us to Capua; book Xll. relates the success of
Marcellusi at Nola and Hannibal's appearance before Rome.
In book XIII. tlie fall of Capua is the main tbeme; in book
XIV. the capture of Syracuse by Marcellus. Books xv. and
XVI. centralize about P. Scipio and his achievements in
Spain, the whole epic closing with Hannibal's defeat at
Zama.

The historical material accumulated in this epic was, as in
the case of Lucan, mainly derived from Livy; but, unlike
the author of the Pharsalia, Silius slavishly adhered to all the
traditional and time-honored epic conventionalities, such as
assemblies and interventions of the gods, etc., sanctioned by
Homer and Vei-gil.

This work, the longest epic poem in Latin literature, was
not inspired of the Muses, but was written, as Pliny truly
says, niaiore ciira qiiavi ingenio. Read in its entirety, it is
undoubtedly monotonous and tiresome; nevertheless, it con-
tains many passages of genuine dramatic power and often
rises to a sustained dignity of expression worthy of Vergil
himself.

Silius Italicus seems, however, never to have been even
moderately popular, and his poem had been wholly for-
gotten until discovered by Poggio, in 1416, in the monas-
tery of St. Gall.



SILIYS ITALICYS



Book Z., 1-20: Prooemmm.

Ordior anna, qnibus caelo se gloria tollit
Aeneadum, patitnrque ferox Oenotria iura
Carthago. Da, Musa, decus meinorare laborum
Antiquae Hesperiae, quantosque ad bella crearit
Et quot Roma viros, sacri cum perfida j)ficti
Gens Cadmea super regno certamina movit;
Quaesitumque diu, qua tandem poneret arce
Terrarum For tuna caput. Ter Marte sinistro
luratumque lovi foedus conventaque patruni
Sidonii fregere duces, atque irapius ensis
Ter placitam suasit temerando rumpere pacem.
Sed medio finem bello excidiumque vicissim
Molitae gentes, propiusquc fucre periclo,
Quis superare datum: reseravit Dardanus arccs
Ductor Agenoreas, obsessa Palatia vallo
Poenorum, ac muris defendit Roma salutem.
Tantaruni causas irarum odiumque perenni
Servatum studio et mandata nepotibus arma
Fas apcrire mihi superasque recludere mentis,
lamque adeo magni repetam primordia motus.



Booh I., 21-130, 239-270: Hannibal

Pygmaiioneis quondam per caernla terris
Pollutum fugieus fraterno crimine regnum



222 SILIVS ITALICVS

Fatali Dido Libyes adpellitur orae.

Turn pretio mercata locos uova moenia ponit,

Cingere qua secto permissum litora tauro. 25

Hie Inno ante Argos — sic eredidit alta vetustas —

Ante Agamemnoniam, gratissima tecta, Myeenen

Optavit profugis aeteruam condere gentem.

Veruni ubi magnanimis Romani caput urbibus alte

Exerere ac missas etiam trans aequora classis 30

Totum signa videt victricia ferre per orbem,

lam propius metuens bellandi corda furore

Phoenicum exstimulat. Sed enim conamine primac

Contuso pugnae fractisque in gurgite coeptis

Sicanio Libycis, iterum instaurata capessens 35

Anna remolitur; dux agmina sufficit unus

Turbanti terras pontumque movere paranti.

lanique deae cunctas sibi belliger iuduit iras
Hannibal ; liunc audet solum componere fatis.
Sanguineo turn laeta viro atque in regna Latini io

Turbine mox saevo venientum baud inscia cladum'.
'Intulerit Latio, spreta me, Troius/ iuquit,
*Exul Dardaniam et bis numina capta penates
Sceptraque fundarit victor Lavinia Teucris,
Dum Komana tuae, Ticine, cadavera ripae 45

Non cai^iant, similisque mihi per Celtica rura
Sanguine Pergameo Trebia et stipantibus armis
Corporibusque virum retro fluat, ac sua largo
Stagna reformidet Thrasymennus turbida tabo;
Dum Cannas tumulum Hesperiae cami^umque crnore 50
Ausonio mersum sublimis lajDyga cernam
Teque vadi dubium cocuntibus, Aufide, ripis
Per clipeos galeasque virum caesosque per artus
Vix iter Hadriaci rumpentem ad litora ponti.'
Haec ait ac iuvenem facta ad Mavortia flammat. 55

Ingenio motus avidus fideique sinister
Is fuit, exsuperans astu, sed devius aequi.
Armato nullus divum pudor; improba virtus
Et pacis despectus bonos; ponitusque medullis
Sanguinis liumani fiagrat sitis; bis suj)er, aevi co



PVNICA 223

Flore virens, fivet Aegatis abolere, parentnm

Dedecus, ac Siculo demergere foedera ponto.

Dat nieutem luiio ac laudum spe corda fatigat.

lamque aut nocturno penetrat Capitolia visu

Aut rapidis fertur per siimmas passibus Alpis. 65

Saepe etiam famuli turbato ad limina somno

Expavere triicem j)er vasta sileutia vocem

Ac largo sndore virum invenere futuras

Miscentem pugnas et inania bella gerentem.

Hanc rabiem in fmis Italnm Satnriiiaqne arva 70

Addiderat tantam jmero patris heu furor altus.
Sarrana prisci Barcae de gente, vetustos
A I3elo numerabat avos. Namque orba marito
Cum fugeret Dido famulam Tyron, impia diri
Belides iuvenis vitaverat arma tyraiini 75

Et se participem casus sociarab in omnis.
Nobilis hoc ortu et dextra spectatus Ilamilcar,
Vt fari primamque datum distinguere lingua
Hannibali vocem, sollers nutrire furores,
Romanum sevit puerili in pectore bellum. su

Vrbe fuit media sacrum genetricis Elissae
Manibus et patria Tyriis formidine cultum,
Quod taxi circum et piceae squalentibus umbris
Abdiderant caelique arcebaiit lumine, templum.
Hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim ss

Exuerat regina loco. Stant marmore maesto
Effigies, Belusque parens omnisque nepotum
A Belo series; stat gloria gentis Agenor,
Et qui longa dedit terris cognomina Phoenix.
Ipsa sedct tandem aeternum coniuncta Sychaeo; 90

Ante pedes ensis Phrygius iacet; ordine centum
Stant arae caelique dels Ereboque potenti.
Hie, crine effuso, atque Hennaeae numina divae
Atque Acheronta vocat Stygia cum veste sacerdos.
Inmugit tellus rumpitque horrenda per umbras 95

Sibila; inaccensi fliigrant altaribus ignes.
Turn magico volitant cantu per inania manes
Exciti, vultusque in marmore sudat Elissae.



224 SILIVS ITALICVS

Hauuibal liaec patrio iussu ad penetralia fertur ;

Ingressiqne habitus atque ora explorat Hamilcar. loo

Non ille eiihautis Massylae palluit iras,

Non diros templi ritus aspersaqne tabo

Liinina et audito surgentis carmine flaramas.

Olli perniulcens genitor caput oscula libat

Adtollitque animos hortando et talibus implet: los

' Gens recidiva Phrygum Cadmeae stir^iis alumuos
Foederibus non aequa premit; si fata negarint
Dedecus id patriae nostra dejaellere dextra,
Haec tua sit laus, uate, velis ; age, concipe bella
Latura exitium Lanrentibus; horreat ortus no

lam pnbes Tyrrhena tuos, partusque recusent,
Te surgentc, puer, Latiae prodncere matres.'

His acuit stimulis, snbicitque hand mollia dictu :
' Romanes terra atqne undis, ubi competet aetas,
Ferro ignique sequar Rhoeteaque fata revolvam. ii5

Non superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
Non celsae obstiterint Alpes Tarpeiaque saxa.
Hanc mentem iuro nostri per nnmina Martis,
Per manes, regina, tuos.' Tum nigra triform!
Hostia mactatur divae, raptimque recludit 120

Spirantis artus poscens responsa sacerdos
Ac fugientcm animam properatis consulit extis.

Ast ubi quaesitas artis de more vetustae
Intravit mentis superum, sic deinde profatur:
*Aetolos late consteriii milite campos 125

Idaeoque lacus flagrantis sanguine cerno.
Quanta procul moles scojjulis ad sidera tendit,
Cuius in aerio pendent tua vertice castra!
lamque iugis agmen rapitur; trepidantia fumant
Moenia et Hesperio tellus porrecta sub axe 130

Sidoniis lucet llammis, fluit ecce cruentus
Eridanus, iacet ore truci super arma virosque,
Tertia qui tulerit sublimis opima Tonanti.
Heu quaenam subitis horrescit turbida nimbis
Tempestas, ruptoque polo micat igneus aether! 135

Magna parant superi. Tonat alti regia caeli,



PVNICA 225

Bellantemqiie lovem cerno.' Venientia fata
Scire ultra vetuit luiio, fibraeque repente
Conticuere. Latent casus longique labores.

Hae postquam Tyrio gentes cessere tyranno,
Vtque dati rerum freni, nunc arte paterna 240

Conciliare viros armis, consulta senatus
Vertere nunc donis. Primus sumpsisse laborem,
Primus iter carpsisse pedes partemque subire,
Si valli festinet opus. Nee cetera segnis,
Quaecumque ad laudem stimulant; somnumque negabat 245
Naturae noctemque vigil ducebat in armis,
Intcrdum proiectus liumi turbaeque Libyssae
Insignis sagulo duris certare maniplisj
Celsus et in magno praecedens agmine ductor
Imperium prot'erre suum; turn vertice nudo 250

Excipere insanos imbris caelique ruinam.
Spectarunt Poeni, tremuitque exterritus Astur,
Torquentem cum tela lovem permixtaque nimbis
Fulmina et excussos ventorum flatibus ignes
Turbato transiret equo; nee pulvere fessum 255

Agminis ardenti labefecit Sirius astro.
Flammiferis tellus radiis cum exusta dehiscit,
Candentique globo medius coquit aethera fervor,
Femineum putat umenti iacuisse sub umbra
Exercetque sitim et spectato fonte recedit. 260

Idem conreptis sternacem ad proelia frenis
Frangere equum et famam letalis amare lacerti
Ignotique amnis tranare sonantia saxa
Atque e diversa socios accersere ripa.

Idem expugnati primus stetit aggere muri, 265

Et quotiens campo rapidus fera proelia miscet,
Qua sparsit ferrum, latus rubet aequore limes.
Ergo instat fatis, et rumpere foedera certus,
Quo datur, iuterea Romam comprendere bello
Gaudet et extremis pulsat Capitolia terris. 270

15



226 SILIVS ITALICVS



Book II., 270S90: The Romans declare war'.

Poenorum interea quis rernm summa potestas, 270

Consultant bello super et quae dicta ferantur
Ansoniae populis. oratorumque minaci
Adventn trepidant. Movet hinc foednsque fidesque
Et testes superi iurataque pacta parentum,
Hinc popularis amor coeptantis magna iuventae, 275

Et sperare iuvat belli meiiora. Sed, olim
Ductorem infestans odiis gentilibns, Hannon
Sic adeo increpitat studia incautumque favorem:
' Cuncta quidem, patres — neque enim cohibere minantum
Irae se valuere — preinunt formidine vocem. 280

Hand tamen abstiterim, mortem licet arma propinqueut.
Testabor superos et caelo nota relinquam,
Quae postrema salus rerum patriaeque rcposcit.
Nee nunc obsessa demum et fumante Sagunto
Haec serus vates Ilannon canit; anxia rupi 2sr.

Pectora, ne castris inniitrirotur et armis
Exitiale caput, nionui et, dum vita, monebo,
Ingenitum noscens virus flatusque paternos.
Vt, qui stelligero speciilatur sidera caelo,
Venturam pelagi rabiem Cauriquc futura 200

Praedicit miseris hand vanus flamina nautis.
Consedit solio rerumque invasit habeuas —
Ergo armis foedus fasque omne abrumpitur armis,
Oppida quassantur, longeqne in moenia nostra
Aeneadum adrectae mentes, disiectaque pax est. 295

Exagitant manis iuvenem fiiriaeque paternae
Ac funesta sacra et conversi foedere rupto
In caput infidum snperi Massylaque vates.
An nunc ille novi caecus caligine regni
Externas arces quatit? hand Tirynthia tecta — 300

Sic propria luat hoc poena nee misceat urbis
Fata suis — nunc hoc, hoc inquam, tempore muros
Oppugnat, Carthago, tuos teque obsidet armis.
Lavinius Hennaeas auimoso sanguine vail is



PVXICA 227

Et vix conducto prodnximns arma Lacone. ;

Nos ratibus laceris Scyllaea replevimus antra
Classibus et refluo spectavimus aequore raptis
Contovta e fundo revomentem transtra Charybdiu.
Respice, pro demens! pro pectus inane deorurni
Aegatis Libyaeque procnl fluitantia membra. ;

Quo ruis? et j^atriae exitio tibi nomina quaeris?
Scilicet inmensae, visis iuvenilibus armis,
Subsident Alpes, subsidet mole nivali
Alpibus aequatani adtoUens caput Apenninus.
Sed campos fac, vane, dari. Num gentibus istis ;

Mortales auimi ? aut ferro flammave fatiscuut?
Ilaud tibi Neritia cerues cum prole laborem.
Pubescit castris miles, galeaque teruntur
Nondum signatae flava lanugine malae.
Nee requies aevi nota, exsanguesque mcrendo ;

Stant prima inter signa senes letumque lacessunt.
Ipse ego Romanas perfosso corpore turmas
Tela intorquentis conrepta e vulnere vidi;
Vidi animos mortisque virum decorisque furorem.
Si bello obsistis nee te viotoribus offers, ;

Quantum heu, Carthago, donat tibi sanguinis Ilannon !'
Gestar ad haec — namque inipatiens asperque coquel)at
lamdudum inmites iras mediamque loquentis
Bis conatus erat turbando abrnmpere vocem:
'Concilione,' inquit, ' Libyae Tyrioque senatu, :

Pro superil Ausonius miles sedet? armaque tantum
Hand dum sumpta viro? nam cetera non latet liostis.
Nunc geminas Alpes Apenninumque minatur,
Nunc freta Sicaniae et Scyllaei litoris undas;
Nee procul est, quin iam manis umbrasque pavescat
Dardanias; tanta accumulat pracconia leto
Vulneribusque virum ac toUit sub sidera geutcm.
Mortalem, milii credo, licet formidine turpi
Frigida corda tremaut, mortalem sumimus liostcm.
Vidi ego, cum, geminas artis post terga catenis ;

Evinctus palmas, vulgo traheretur ovante
Carceris in tenebras spes et fiducia gentis



228 SILIV.S ITALICVS

Regulns llectoreiie; vidi, cum robore j^endens

Hesperian! crnce siibliniis spectaret ab alta.

Nee vei'o terrent piierilia protinus ora 345

Sub galea et pressae properata cassidc maiae.

Indole non adeo segni sumus. Adspice, turmae

Quot Libycae certant annos anteire labore

Et nudis bellantur equis. Ijise, aspice, ductor,

Cum primam tenero voccm profcrret ab ore, y.-.o

lam bella et lituos ac ilammis urere gentem

lurabat Phrygian! atque animo patria arma movebat.

Proinde polo crescant Alpes, astrisque coruscos

Apenninus agat scopulos : per saxa nivesque —

Dicam eteniu!, lit stimuient atram vel inania mentem — uss

Per caelum est qui pandat iter. Pndet Hercule tritas

Desperare vias laudemque timere sec!indam.

Sed Libyae clades et prinii ii!cendia belli

Aggerat atque iterum pro libertate labores

Haniioi! ferre vetat. Ponat forn!idinis aesti!S 36o

Parietibusque domus imbellis femina servet

Singultantem animam ; nos, nos contra ibimus hostem,

Quis procul a Tyria dominos depellere Byrsa,

Vel love non aequo, fixum est. 8in fata repugnant,

Et iam damnata cessit Cartbagine Mavors, 305

Occumbara potius nee te, patria inclita, dedara

Aeternum faii!!!lam liberque Acheronta videbo.

Nam quae, pro superi! Fabius iubet ? ocius arma

Exuite et capta descendite ab arce Sagunti.

Tum delecta manus scutorum iucendat acervos, 370

Vranturque rates, ac toto absistite ponto.

Di, procul 0, merita est ui!!quam si talia plecti

Carthago, prohibete nefas iiostrique solutas

Ductoris servate manus!' Vt delude resedit —

[Factaque censendi patruni de more potestas, 375

Hie Hannoi! reddi propere certamine rapta

Instat et auctorei!i violati foederis addit] —

Tum vero adtoniti, ceu templo inrumperet hostis,

Exsiluere patres, Latioque id verteret omen,

Oravere deum. At postquam discordia sensit sso



PVNICA 229

Pectora et infidas acl jMartem vergere mentis,

Non ultra patiens Fabius rexisse dolorein.

Consilium propere exposcit, patribusque vocatis,

Belluni se gestare sinu pacemque profatus,

Quid sedeat, legere ambiguis neu fallere dictis 385

Iniperat ac, saevo neutriim renuente senatu,

Ceu claiisas aci.es gremioque effunderet arma:

'Accipite infaustnm Libyae eventiique priori

Par,' inquit, 'bellnm' — et laxos eflPnndit amictiis.

Turn patrias repetit pugnandi nuntius arces. 390



Book II., Jf75-579: Siege of Sagwitum.

Desnper haec caelo spectans Tirynthius alto 475

Inlacrimat fractae nequidquam casibns urbis.
Namque metns magnique tenent praecepta parentis,
Ne saevae tendat contra decreta novercae.
Sic igitur, coepta occnltans, ad limina sanctae
Contendit Fidei secretaque pectora tentat. 480

Arcanis dea laeta polo turn forte remoto
Caelicolum magnas volvebat conscia curas;
Quam tali adloquitur Nemeae pacator honore:
'Ante lovem generata, decus divumque hominumqne,
Qua sine non tellus pacem, non aequora norunt, 485

Institiae consors tacitumque in pectore numen,
Exitiumne tuae dirum spectarc Sagunti
Et tot pendentem pro te, dea, cernere jooenas
Vrbem lenta potes? moritur tibi vnlgus, et imam
Te matres, vincente fame, te maesta virorum 490

Ora vocant, primaque sonant te voce minores.
Fer caelo auxilium et fessis da surgere rebus.'

Haec satus Alcmena; contra cui talia virgo:
' Cerno equidem, nee pro nihilo est mihi foedera rumpi;



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 14 of 31)