Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 18 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 18 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Conspicit Aesonium longe caput, ac simul acres
Hue oculos sensusque refert aniniumque faventeni, sso

Nunc quo se raperet, nunc quo diversus abiret,
Ante videns, quotque unus equos, quot fundcret arma,
Errantesque viros quam densis sisteret hastis.
Quaque iterum tacito sparsit vaga lumina vultu
Aut fratris quaerens aut pacti eoniugis arnia, 585

Saevus ibi miserae solusque oecurrit lasou.
Tune his germanam adgreditur, ceu nescia, dietis:
'Quis, precor, hie, toto iamdudum fervere camioo
Quern tueor quemque ijosa vides? nam te quoque tali
Adtonitam virtute reor.' Contra aspera luno 590

Reddit agens stimulis ac diris fraudibus nrguet:
' Ipsum/ ait, 'Aesoniden cernis, soror, aequore tan to
Debita cognati repetit qui vellera Phrixi,
Nee nunc laude prior generis, nee sanguine quisquam.
Adspieis, ut Minyas inter proceresque Cytaeos 585

Emicet eifulgens quantisque insultet acervis;
Et lam vela dabit, iani litora nostra relinquit,
Thessaliae felicis opes dilectaque Phrixo
Rura petens. Eat atque utinani superetque labores !'
Tantuin eiYata magis canipis intcnderc suadet, coo



27G VALEEIVS FLACCVS

Dnm datur, urdentesque viri percurrere pugiias.

At regina virum (neque enim deus amovet ignem)
Persequitur lustruiis oculisque ardentibus haeret;
Et iam laeta minus praeseiitis imagine pugnae
Oastigatque nietns et qnas alit inscia curas, ceo

Respiciens, an vera soror; nee credere falsos
Audet atrox vultus eademque in gaudia rursus
Labitur et saevae trabitnr dulcedine fiamniae.
Ac velut ante comas ac summa cacumina silvae
Lenibus adludit flabris levis auster, at ilium cos

Protinus inmanem miserae sensere carinae:
Talis ad extremes agitur Medea furores.
Interdnm blandae derepta monilia divae
Contrectat miseroque aptat llagrantia collo,
Quaque dedit teneros aurum furiale per artus, cto

Deficit; ac sua virgo deae gestamina reddit,
Non gemmis, non ilia levi turbata metallo,
Sed facibus, sed mole dei, quern pectore toto
lam tenet; extremus roseo pudor errat in ore.
Ac prior his: 'credisne patreni promissa daturum, cts
soror, Argolicus cui dis melioribus liospes
Contigit? aut belli quantum iam restat acerbi?
Heu quibus ignota sese pro gente periclis
Obicit !' haec fantem medio in sermone reliquit
Incepti iam luno potens securaque fraudis. eso

Inminet e celsis audentius improba muris
Virgo nee ablatam sequitur quaeritve sororem.
At quotiens vis dura ducum densique repente
Aesoniden pressere viri cumque omnis in unum
Imber iit, totiens saxis pulsatur et hastis. csr.

Primaque ad infesti Lexanoris horruit arcns,
Alta sed Aesonium supra caput exit arundo,
Teque, Caice, petit; couiunx miseranda Caico
Linquitur et primo domus imperfecta cubili.



ARGONAVTICA 277



Book VII., 1-152: The meeting of Medea and Jason.

Te qnoque Thessalico iam serus ab hospite vesper
Dividit et iam te tua gaudia, virgo, relincunt,
Noxqne ruit soli veniens non mitis amanti.
Ergo nbi cunctatis extremo in limine plantis
Contigit aegra toros et mens incensa tenebris,
Vertere tunc varios per longa insomnia qnestus
Nee pereat quo scire malo; tandemque fateri
Ausa sibi pavidum, medio sic fata dolore est:
'Nunc ego quo casu vel quo sic pervigil usque
Ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe
Nox erat ante tuos, iuvenis fortissime, vultus.
Quos ego cur iterum demens iterumque recorder
Tam magno discreta mari? quid in hospite solo
Mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi
Accipiat, quae sola petit quaeque una laborum
Causa viro. Nam quando domes has ille reviset?
Aut mens Aesonias quando pater ibit ad urbis?
Felices, mediis qui se dare fluctibus ausi
Nee tantas timuere vias talemque secuti
Hue qui delude virum, sed sic quoque talis abito.'
Tum iactata toro serumque experta cubile,
Ecce videt tenui candesccre limen Eoo;
Nee minus insomnem lux orta refecit amantem,
Quam cum languentes levis erigit imber aristas,
Grataque iam fessis descendunt flamina remis.

At sua longarum Minj^as iam cura viarum
Admonet, inque ii)so nequiquam tempore regem
Laetitiae meritique petunt; quem passus lason
Vota prius captasque dels accendere praedas
Prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam
Pellis et oblatis clarescant atria villis.

Ille autem iam iam vultus vocesque paratas
Ante aperit rumpitque moras inque ipsa morantis
Prosilit ora viri talique effunditur ira:
' Orbe satos alio^ sua litora regnaque habentes,



278 VALERIVS FLACCVS

(^iiis furor hits mediis tot fluctibus egit in oras,
Quisve mei vos tantus amor ? tu prima malorum
Causa mihi, tu, Phrixe gener. Nou te aequore mersum
Quo soror! ut felix nullos nunc nomine Graios
Nossem ego. Quis regum Pelias, quis Thessalus, aut

quae 40

Graecia? quodnam liominum cerno genus? aut ubi

cautes
Cyaneae? venit Scythicas en hospes in oras.
Quinquaginta Asiam (pudet heu !) penetrarit lason
Exulibus ? meque ante alios sic sjoreverit una,
Vna ratis, spolium ut vivo de rege reportet? 45

Ipsum oiferre meos, ipsum me pandere lucos
Imperet et nullo digiietur vincere bello ?
Cur age non templis sacrata avellere dona
Omnibus atque ipsas gremiis abducere natas,
Praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentes co

Esse putem, ratis infandis quos sola rapinis
Saevaque pascit biems et quos, credamus tit ipsis,
Eex suus inlisit pelago vetuitque reverti?
Scilicet Acoliae pecudis poteretur ut auro?
Ante mens caesa descendit Caucasus umbra 55

Ac prior Ilaemonias rapuit super aequora praedas
Hand ego cum vittis statui feralibus Hellen ?
Si tamen bis aliter perstas non cedere terris
Teque pudor cassi reditus movet ac latet una
Nescio quid plus puppe viris, baud ipse morabor co

Quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.
Martins ante urbem longis iacet horridus annis
Campus, et ardentes ac me quoque vomere presso.
Me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.
His magis atque magis rabiem nunc nostra senectus 05
Luxuriemque dedit, solitoque superbior ignis
Ore fremit. Succede meae, fortissime, laudi,
Et nostros recole, bospes, agros. Nee semina derunt,
Quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam.
Consiliis nox una satis, tecumque retracta to

Cumque tuis liaec iussa deis; ac siquid in isto est



AKGONAVTICA 279

Robore, praedicti veiiies in rnra laboris.

Ipse incertus adhuc, teiiebris te protinns illis

Involvi flammisque velim, durare parnmper

An magis, everso iacias dum semina campo, 75

Ac tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri

Miles et armata florescant pnbe novales.'

Filia prima trucis vocem mirata tyrauiii
liaesit et ad iiivenem pallentia rettulit ora
Contremuitque metu, ne nescius audeat hospes ho

Seque miser ne posse putet. Perstrinxerat horror
Ipsum etiam et maesta stabat defixus in ira.
Non ita Tyrrhenus stupet loniusque magister,
Qui iani te, Tiberine, tuens clarumque serena
Arce pliaron, f praeceps subito nusquam Ostia, nusquam ss
Ausoniam videt, at saevas accedere Syrtes.
Turn tamen, infando quae det respousa tyranno,
Conligit et tandem obtutu consnrgit ab alto.
' Non/ ait, ' hos reditus, non banc, Aeeta, dedisti
Spem Minyis, cum prima tuis jiro moenibus arma do

Induimus. Quo versa fides ? quos vestra volutant
lussa doles? alium hie Pelian, alia aequora cerno.
Quin agite hoc omnes odiisque urguete tyranni
Imperiisque caput; nuuquam mihi dextera nee spes
Defuerit ; mos iussa pati nee cedere duris. us

Vnum oro, sen me ilia suis seges obruet liastis,
Hauriet adverse seu crastinus ignis hiatu,
Nuntius hinc saevas Peliac mittatur ad auris,
Hie periisse viros et me, si vestra fiiisset
Vila fides, reducem j^atriae potuisse referri.' 100

Talibus adtonitos dictis natamque patremque
Linquit et infida praeceps prorumpit ab aula.
x\t trepida et medios inter deserta parentes
Virgo silet, nee fixa solo servare parnmper
Lumina nee potuit maestos non flectere vultus ; 105

Eespexitque foris et adhuc invenit euntem ;
Visus et heu miserae tunc pulchrior hospes amanti
Discedens; talis umeros, ea terga relinquit.
Ilia domum atque ipsos paulum procedere postis



280 VALERIV8 FLACCVS

Optat, at ardeutis tenet intra liniina gressus. no

Qualis ubi extremas lo vaga sentit arenas

Fertque refertque pedem, tumido qnam cogit Erinys

Ire mari Phariaeque vocant trans aeqnora matres.

Circuit hand alitor foribusque impendet ajiertis,

An mclior Min3-as revocet pater; oraqne qnaerens 115

Hospitis ant solo maeret defecta cubili,

Aut venit in carae gremiuni refugitque sororis

Atque loqui conata silet; rursusque recedens

Quaerit, ut Aeaeis liospcs consederit oris

Phrixus, ut aligeri Oircen rapuere draconos. 120

Turn comitum visu fruitur miseranda suarum

Implerique nequit; snbitoque parentibus liaeret

Blandior et patriae circumt'ert oscula dextrae.

Sic adsueta toris et mensae dulcis erili

Aegra nova iam jieste canis rabieque futura, 125

Ante fngam totos lustrat queribunda penates.

Tandem etiam molli semet sic increpat ira:

'Pergis,' ait, 'deniens, teqne illius angit imago

Curaque, qui profuga forsan tenet alta carina,

Quique meum patrias referet nee nomen ad urbis? uo

Quid me autem sic ille movet, superetne labores,

An cadat et tanto turbetur Graecia luctu?

Saltern, fata virum si iam suprema ferebant,

lussus ad ignotos potius foret ire tyrannos!

utinam et tandem non hac moreretur in urbe! 135

JSTamque et sidereo nostri de sanguine Phrixi

Dicitur, et caram vidi indoluisse sororem;

Seque ait has iussis actum miser ire per undas.

At redeat quocumque modo, meque ista precari

Nesciat, atque meum non oderit ille parentem.' no

Dixerat haec stratoque gravis proiecerat artus,

Si veniat miserata quies, cwm saevior ipse

Turbat agitque sopor; supplex liinc sternitur hospes,

Hinc pater. Ilia nova rumpit formidine somnos

Erigiturque toro; famulas carosque penates 145

Agnoscit, modo Thessalicas raptata per urbis:

Turbidus ut Poenis caecisque pavoribus ensem



AEGONAVTICA 281

ConrijDit et saevae ferit agmina matris Orestes;
Ipsuin angues, ipsiim horrisoui quatit ira fiagelli;
Atque iterum incestae se fervere caede Lacaenae
Credit agens, falsaque redit de strage dearum
Fessus et in miserae conlabitur ore sororis.



Book VII., 153-397: Juno successfully invoices the aid of
Venus to inflame Medea with love for Jason.

His ubi neqniquam nutantem Colchida curis
luno videt necdum extremo parere furori,
Non iam mentitae vultum vocemqne resumit i55

Chalciopes. Quando ardor hebet leviorque pudori
Mensqne obnixa malo, tenues sublimis in auras
ToUitur et fiilvo Venerem vestigat Olympo.
* Sum niemor, ut sis hunc mecum partita laborem;
Ilia nimis sed dura manet conversaque in iram igo

Et furias (dolet ah !) me non decepta reliquit.
I, precor, atque istum, quo me frustratur, amorem
Vince, procax patriis ut tandem evadere tectis
Audeat atque meum casu defendere ab omni
Aesoniden. Quin immo saoro, quo freta, veneno i65

Ilium etiam totis adstantem noctibus anguem,
Qui nemus omne suum, quique aurea (respice porro)
Vellera tot spiris circum, tot ductibus implet,
f Solvat et in somnos ingenti solvat ab orno.
Haec tibi: nam Furiis atque ipsi cetera mando.' ito

Turn Venus aligerum mater sic fatur Amorum:
' Nee tibi, cum primos adgressa es flectere sensus
Virginis ignotaque animum contingere cura,
Defuimus, data continue sed cingula soli
Nostra tibi, quis mota loco labefactaque cessit. 175

Hand satis est, sed me ipsa opus, et cunctantia poscunt
Pectora me dubiusque pudor: iam foedera faxo
Aesonii petat ipsa viri metuatque morari.
Tu face luciferae citus ad delubra Dianae
Deveniat, sacras solita est ubi fundere taedas iso



282 VALERIVS FLxVCCVS

Colchis et aequali dominae lustraro caterva.

Nee te nunc Hecates subeat metus, aut niea forte

Iinpediat ne coepta time. Quin audeat opto:

('oiitinuo transibit amor, caiitnqne trilingui

Ipsam flammiferos cogam compescere tauros las

Amplexumqne pati.'

volucrem tunc adspicit Irin

Festinamqne iubet monitis parere Diones

Et iuvenem Acsonium praedicto sistere Inco.

Protinus hinc Iris Minyas, Cytherea petivit

Colcbida; Caucaseis speculatrix luno resedit loo

Uupibus, adtonitos Aeaea in moenia vultns

Speque metiiqiie tenens et adhuc ignara fiituri.

Vix primas occulta Venus prospexerat arces,
Virginis ecce novus mentem perstringere anger
Incipit; iiigeminaut conmotis questibus aestus. 195

Ergo iterum sensus varios super hospite volvens
Maeret et absenti nequiquam talia fatur:
*0 tibi Thessalicis nunc si tua forte venenis
Mater et heu, siqua est, posset succurrere coniuuxl
Quidve tuos virgo possim nisi flere labores? 200

Ei niibil vel casus etiam spcctare supremos
Atqno iterum durae cogar comes ire sorori?
Et nunc ille sua non quemquam sorte moveri,
Non ullum meminisse putat, cumque omnibus odit
Me quoque. Siquando fuerit tamen ulla potestas, 205
! Ilium ego, qui diris cinis ultimus haeserit arvis,
Ossaque, quis tauri saevusque pepercerit ignis,
Componam sedemque dabo. Fas tunc mihi manes
Dilexisse viri tumuloque has reddere curas.'

Dixerat. Ecce toro Venus improvisa resedit, 2111

Sicut erat mutata deam mentitaque pictis
Vestibus et magica Circen Titanida virga.
Ilia velut lenti fallatur imagine somni,
Hie oculos incerta tenet magnique sororem
Paulatim putat esse patris; tum llebile gaudens 215

Prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae,



AEGONAVTICA 283

Ac prior: ^0 tandem, vix tandem reddita Circe

Dura tuis, quae te biingis serpentibus egit

Hinc f iiga ? quaeve fnit patriis mora gratior oris ?

Ante et Thessalicae Phasin petiere carinae 220

Perque tot infelix frustra vada venit lason,

Qnam patriae te movit amor.' Turn cetera rumpit

Occurritque Venus: ' Tu nunc mihi causa viarum

Sola: tuae venio iam pridem gnara iuventae;

Cetera parce queri, neu me meliora secutam 225

Argue; quippe etiam repetentur munere divum.

Omnibus liunc potius conmunem animantibus orbem

Conmunis et crede deos. Patriam inde vocato.

Qua redit itque dies. Nee nos, o nata, malignus

Cluserit lioc uno semper sub frigore mensis. 230

Fas mihi non habilis, fas et tibi linquere Colchos.

Et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici,

Nee mihi flammiferis horrent ibi pascua tauris,

Meque vides Tusci dominam maris. At tibi quinam

Sauromatae, miseranda, proci ? cui vadis Ilibero 235

(Ei mihi!) vel saevo coniunx non una Gelono?'

Ilia deae contra iamdudum spernere voces;
'Non ita me inmemorem magnae Perseidos/ inquit,
' Cernis, ut infelix thalamos ego cogar in illos.
I, precor, atque vanum pro me dimitte timorem. 240
8ed magis his miseram, quando potes, eripe curis,
Vnde metus aestusque mihi, quacque aspera, mater,
Perpetior clubiae iamdudum incendia mentis.
Nulla quies animo, null us sopor adligat artus.
Quaere mails nostris requiem mentemque repone, 245

Eedde diem noctemque mihi, da prendere vestis
Somniferas istaque oculos componere virga.
Tu quoque nil, mater, prodes mihi ; fortior ante
Sola fui. Tristis thalamos infestaque cerno
Omnia, vipereos ipsi tibi surgere crines." 250

Talia verba dabat conlapsaque flebat iniquae
In Veneris Medea sinus pestemque latentem
Ossibus atque imi monstrabat pectoris ignem.

Occupat amplexu Venus et furialia figit



284 VALERIVS FLACCVS

Oscula permixtumque ocliis inspirat amorem. 255

D unique illam variis maerentem vocibus ambit
Inque alio sermone tenet, ' quin hoc/ ait, ' audi
xVtque adtolle genas/ lacrimisque haec infit obortis:
'Cum levis Hesperiis ad te modo laborer oris,
Forte ratem priino fugientem litore cerno, 2go

Qualem nostra suo numquam dimittere portu
Vellet adhuc omnis quae detinct insula nautas.
Vnus ibi aute alios qui tum mihi pulchrior omnis
Visus erat (longeque ducetn mirabar et ipsa)
Advolat, atque unam comitum ratus esse tuarum 205
' Per tibi siquis,' ait, * morituri protinus horror,
Et quem non meritis videas occurrere monstris,
Ilaec precor, haec dominao referas ad virginis aurem;
Tu fletus ostende meos; illi has ego voces
Qua datur, hasque maims, ut possum, a litore tendo. 270
Ipsae, quas mecum per mille pericula traxi,
Defecere deae; spes et via sola salutis
Quam dederit, si forte dabit. Ne vota repellat,
Ne mea; totque animas, qualis nee viderit ultra.
Die, precor, auxilio iuvet atque haec nomina servet. 275
Ei mihi, quod nullas hie possum exsolvere grates! 28*
Vt tamen hoc saeva corpus de morte receptum
Hanc animam sciat esse suam. Miserebitur ergo?
Die,' ait, ' an potius ?' — strictumque ruebat in ensem.
Promisi; ne falle, precor. Chimque ipsa moverer 280

Adloquio casuque viri, te passa rogari
Sum potius; tu laude nova, tu supplice diguo
Dignior es; et fama meis iam purta venenis. 291

Si Pelopis duros prior Hippodamia labores 276

Expediit totque ora siuiul vulgata procorum 286

Respiciens tandem patrios exhorruit axis.
Si dedit ipsa neci fratrem Minoia virgo,
Cur non hospitibus fas sit succurrere dignis
Te quoque et Aeaeos iubeas mitescere campos?
Occidat aeterna tandem Cadmeia morte 290

lam sogcs et viso fumantes hospite tauri.' 233

Torserat ilia ffravi iamdudum luinina vultu



ARGONAVTICA 285

Vix auiinos dextramque tenens, quia ipsa loquentis

Iret in ora deae; tanta pudor aestuat ira.

lamque toro trepidas infelix obritit auris, 296

Verba cavens, horror molles invaserat annos. 295

Nee quo ferre fugam, nee quo se vertere posset

Prensa videt; rupta condi tellure premique

lamdudum cupit ac diras evadere voces.

Ilia seqni iubet et portis expectat in ipsis. 300

Saevus Echionia ceu Penthea Bacchus in aula
Deserit f infectis per roseida coriiua vittis,
Cum tenet ille deum pudibuudaque tegmiua matris
Tympanaque et mollcni subito miser accipit hastam;
Haud aliter deserta pavet perque omnia circum 305

Fert oculos tectisque negat procedere virgo.
Contra saevus amor, contra periturus lason
Vrguet et auditae crescunt in pectore voces.
Hen quid agat? videt externo se prodere patrem
Dura viro, famam scelerum iamque ipsa suorum 3io

Prospicit, et questu superos questuque fatigat
Tartara; pulsat humum, manibusque inmurmurat uucis
Noctis eram Ditemque ciens, succurrere tandem
Morte velint ipsumque simul demittere leto,
Quern propter furit; absentem saevissima poscit 315

Nunc Pelian, tanta iuvenem qui perderet ira,
Saepe suas misero promittere destiuat artis,
Denegat atque una potius decernit in hora;
Ac neque tarn turpi cessuram semet amori
Proclamat neque opem ignoto virisque daturam; 320

Atque toro proiecta manet, cum visa vocari
liursus et impulse sonuerunt cardine postes.

Ergo ubi nescio quo peuitus se numine vinci
Sentit et abscisum, quidquid pudor ante monebat.
Turn thalami penetrale petit, quae maxima norat 325

Auxilia Haemouiae quaerens pro rege carinae.
Vtque procul magicis spirantia tecta venenis
Et saevae patuere fores, oblataque contra
Omnia, quae Ponto, quae manibus emit imis
Et quae sanguineo lunae destrinxit ab ore, 330



286 VALERIVS FLAOCVS

'Tune seqneris,' ait, 'quidquarn ant paticrc pudendum,

Cum tibi tot mortes scelerisque brevissima tauti

Effugia ?' haec dicens, qua non velocior ulla

Pestis erat toto nequiquam hi mine lustrat,

Cunctaturque super morituraque conligit iras: 335

(0 nimium iucnnda dies, quam oara sub ipsa

Morte magisi) stetit et sese mirata furentem est.

' Occidis heu ! primo potes hoc durare sub aevo ?'

'Nee tn Incis,' ait, 'nee videris nlla inventae

Gaudia, nee dulces fratris pubescere malas ? 340

Hunc quoque, quicunque est, erudelis, lasona nescis

Morte perire tua, qui te nunc invocat, unam.

Qui rogat, heu! nostro quem primum in litore vidil

Cur tibi fallaces placuit coniungere dextras

Tunc, pater, atque istis iuvenem non perderc monstris 345

Protinus ? ipsa etiani, fateor, tunc ipsa volebam.

Testorcara tuas, Circe Titania, voces,

Te ducente sequor, tua me grandaeva fatigant

Consilia et monitis cedo n)inor.' Haec ubi fata,

Rursus ad llaemonii iuvenis curamque metumque 350

Vertitur; hunc solum propter sen vivere gaudens,

Sive mori, quodcumque velit, maiora precatur

Carmina, maiores Hecaten inmittere viris

Nunc sibi, nee notis stabat contcnta venenis.

Cingitur inde sinus, et qua sibi fida magis vis 355

Nulla, Prometheae florem de sanguine librae

Caucaseum promit nutritaque gramina ventis.

Quae sacer ille nivis inter tristisque pruinas

Durat alitque cruor, cum viscere vultur adeso

Tollitur e scopulis et rostro inrorat aperto. sco

Idem nee longi languescit finibus aevi

Inmortale virens, idem stat fulmina contra

Sanguis et in mediis florescunt ignibus herbae.

Prima Hecate Stygiis duratum fontibus harpen

Intulit et validas scopulis effodit aristas; 36b

Mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes

Sub decima iuga feta metit saevitque per omuis

Reliquias sauicmque dei; gemit uiritus ille



AliGONAVTICA 287

Colchidos ora tuens ; totos tunc contrahit artns

f Monte dolor cunctaeqne tremuiit sub falce cateDae. 370

Talibns infelix contra sua regna venenis
Induitur noctique tremens infertur opacae.
Dat dextram vocemque Venus blandisque paventem
Adloquiis iunctoque tnihit per moenia passu.
Qualis adliuc teneros supremum callida fetus 375

Mater ab excelso produxit in aera nido
Hortaturque seqni brevibusque insurgere pinnis,
Illos caerulei primus ferit horror Olympi,
lamque red ire rogant adsuetaque quaeritur arbor,
•Hand aliter caecae per moenia deficit urbis sso

Incedens horretque domes Medea silentis.
Hie iterum extremae nequiquam in limine portae
Substitit atque iterum fletus animique soluti,
Respexitque deam paulumque his vocibus haesit:
' Ipse rogat certe meque ipse implorat lason. 385

Nullane culpa subest? labes uon ulla pudoris,
Nullus amor? nee turpe viro servire precanti ?'
TUa nihil contra vocesque abrumpit inanis.
Et iam iam magico per opaca silentia Colchis
Coeperat ire sono montanaque condere vultus S90

Numina cumque suis averti collibus amnis;
Iam stabulis gregibusque pavor strepitusque sepulcris
Inciderat; stupet ipsa gravi nox tardior umbra,
lamque tremens longe sequitur Venus ; utque sub altas
Pervenere trabis divaeque triformis in umbram, 395

Hie subito ante oculos nondum speratus lason ■
Emicuit, viditque prior conterrita virgo.



Book VII., 398-521: Jason and Medea in the f/rove of

Hecate.

Atque hie se profugam volucri Thaumantias ala
Sustulit; inde Venus dextrae dilapsa tenenti.
Obvius ut sera cum se sub nocte magistris 400

Imi)ingit pecori({ue pavor, qualesve profundum



288 VALERIVS FLACCVS

Per cliaos occurrunt caecae sine vocibus umbrae;
Hand seeus in mediis noctis nemorisque tenebris
Inciderant ambo adtoniti iuxtaque subibant,
Abietibus tacitis aut inmotis cyparissis 405

Adsimiles, rapidus nondum qnas miscnit auster.

Ergo ut erat vultu defixus uterque silenti
Noxque suum peragebat iter, iam iam ora levare
Aesoniden farique cupit Medea priorem.
Quam simul effusis pavitantem lletibus heros 410

Flagrantesque genas vidit miserumque pudorem,
Has tandem voces dedit et solatus amantem est.
'Fersne aliquam spem lucis?' ait, ' miscrata laborem
Nempe venis? an et ipsa mea laetabere morte?
Xe, precor, infando similem to, virgo, ^larenti 415

Gesseris, liaud talis decet inclementia vultus.
Hascine nunc grates, haec expectata laborum
Dona dari decuit? sic te sub teste remitti
Fas me, virgo ? tuas iustis da vocibus auris.
Cur pater ilic tuus tantis me opponere monstris, 420

(Quid meritum?) aut talis voluit me pendere poenas?
An iacet externa quod nunc mihi cuspide Cantbus?
Quodque mens vestris cecidit pro moenibus Iphis?
Aut Scythiae tanta inde manus ? iussisset abire
Pcrfidus atque suis extemplo cedere regnis. 425

Spem mibi promissam per quae discrimina rursus
Et reddat qua lege, vides. Occumbere tandem
Possunius, idquc sedet, quam non quaecumque subire
Patris iussa tui ; nunquam sine vellere abibo
Hinc ego, degenerem nee me tu prima videbis/ 430

Haec ait. Ilia tremens, ut supplicis adspicit ora
Conticuisse viri iamque et sua verba reposci,
Nee quibus incipiat demens videt, ordine nee quo,
Quove tenus, prima cupiens effundere voce
Omnia, sed nee prima pudor dat verba timenti. 435

Haeret et adtollens vix tandem luraina fatur:
'Quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras?
Vnde mei spes ulla tibi? tantosque petisti
Cur non ipse tua frotus virtute labores?



ARGONAVTICA 289

Nempe, ego si patriis timuissem excedere tectis, 440

Occideras, nempe hauc animani eras saeva manebant

Fuiiera. luno ubi nunc, nbi nunc Tritonia virgo?

Sola tibi quod iam tantis in casibus adsum

Externae regina domus, miraris et ipse,

Credo, nee agnoscunt bae nunc Aeetida silvae. U5

Scd fatis sum victa tuis; cape munera supplex

Nunc mea; teque iterum Pelias si perdere quaeret,

Inque alios casus, alias si mittet ad urbis,

Heu formae ne crede tuae/ Titania iamque

Gramina Perseasque sinn dei:)romere viris 4so

Coeperat, bisque iterum coinpellat lasona dictis:



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 18 of 31)