Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 19 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 19 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


' Si tamen ant superis aliquam spem ponis in istis

Aut tua praesenti virtus educere leto

Si te forte potest, etiam nunc deprecor, bospes,

Me sine et insontem misero dimitte parenti.' 455

Dixerat. Extemploque (etenim matura ruebant

Sidera et extremus se flexerat axe Bootes)

Cum gemitu et mnlto iuveni medicamina fletu

Non secus ac patriam pariter famamque decusque

Obicit. Ille manu subit et vim conripit omnem. 460

Inde ubi facta nocens et non revocabilis umquam
Cessit ab ore pudor propiorquo implevit Erinys,
Carmina nunc totos, volvit figitque per artus
Aesonidae et totum septeno murmure fertur
Per clipeum atque viro graviorem reddidit hastam; 4G5
Iamque sui tauris languent absentibus ignes.
'Nunc age et bas,' inquit, '^ cristas galeamque resume,
Quam modo funerea tenuit Discordia dextra.
Hanc iace per medias, cum verteris aequora, messis;
Protinus in sese conversa furoribus ibit 470

Cuncta pbalanx, atque ipse fremens mirabitur et me "
Respiciet fortasse pater.' Sic deinde locuta
lam magis atque magis mentem super alta ferebat
Aequora, pandentes Minyas iam vela videbat
Se sine, 'i'um vero extreme porcussa dolore 475

Adripit Aesoniden dextra ac submissa profatur:
' Sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo,

19



290 VALERIVS FLACCVS

Credo, tui. Quando hinc aberis, die, quaeso, profundi

Quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat

Onra mei quocumque loco, quoscnmque per annos, 48o

Atque hunc te meminisse velis et nostra fateri

Munera, servatum pudeat nee virginis arte.

Ei mihi, cur niillos spargunt tua limiina fletus?

An me mox merita morituram patris ab ira

Dissimulas? te regna tuae felicia gentis, 485

Te coniunx natique nianent; ego prodita obibo.

Nee queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.'

Protinus hospes ad bacc (tacitis nam cantibus ilium

Flcxerat et simili iamdudum adflarat amore)

'Tune/ ait, 'Aesoniden quidquam te velle relicta 4'.hi

Credis et iilla pati sine te loca? redde tyranno

Me potius, recipe ingratos atque exue cantus.

Quis mibi lucis amor? patriam cur amplius optem,

Si non et gcnitor te priniam amplectitur Aeson,

Teque tuo longe fulgentem vcllcre gaudens i^j

Spectat et ad primos procurrit Graecia fluctus?

Eespice ad has voces et iam, preeor, adnue, coniunx.

Per te, quae superis divisque potentior imis,

Perque haee, virgo, tuo rcdeuntia sidera nutu

Atque per has nostri iuro discriminis horas, win

Vmquam ego si meriti, si noctis sim inuiemor huius.

Si te sceptra, domum, si te liquisse parentes

Senseris et me iam non haee promissa tuentem,

Turn me non tauros iuvet evasisse ferosque

Terrigenas, turn me teetis tua turbet in ipsis eos

Flamma tuaeque artes; nnllus succurrere contra

Ingrato queat et, siqiiid tn saevius, istis

Adicias meque in medio terrore relinquas.'

Audiit atque simul meritis periuria poenis

Despondet questus semper Furor ultus amantis. sio

Haee ubi dicta, tamen perstant defixus uterque,
Et nunc ora levant audaci laeta iuventa,
Ora simul totions dulcis rapientia visus,
Nunc deicit vultus aegcr pudor et mora dictis
Redditnr; ac rursns conterret lasona virs;o: sis



ARGONAVTICA 291

*Nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi:

Accipe, perdomitis quae deinde i^ericula tauris

Et quis ill Aeolio maneat te vellere custos;

Saevior ingenti Mavortis in arbore restat,

Crede, labor; quern — tanta utinam fiducia uostri 520

Sit tibi nocturuacque Ilecates iiostrique vigoris.'



STATIVS

P. Papinius Statius was born at Naples about 40 a.d.
His father was the principal of a fashionable school, and
himself a poet of repute. The son developed literary gifts
at an early age, and won many triumphs at poetic contests,
but of these works none lias come down to us. He was
still living in 95 A.D., but seems not to have survived his
pati'on Domitian. wlio died the year following.

We possess three works of Statius. The Thebaid, an
epic poem in twelve books, which treated of the story of
ihe Seven against Thebes. It was begun about 80 and was
not finished till twelve years later. Excepting a number
of beautiful episodes, this epic possesses few merits. The
mythological material, handled as it had been by a long
series of illustrious Greek and Latin poets, lay ready for
his use; its treatment however, though coi*rect in tech-
nique, is wearisome and declamatory. The conventional
epic machinery — such as the intervention of the gods, de-
scriptions of battles, episodes, and the like — is employed to
satiety. The indebtedness to Vergil, his acknowledged mas-
ter and guide, is also conspicuously evident throughout,
and, in the famous closing lines, the poet, while predicting
his immortality, modestly deprecates any rivalry with the
Aeneid. This prediction was verified, for the Thebaid was
not only much admired and imitated by later poets, but it
was one of the most popular poems throughout the Middle
Ages, as is evident from the prominence given to Statius by
Dante and from the largo number of existing MSS.

But if modern scholai-s. not unjusth', assign a low
rank to this epic, the Achilleis, which remained unfinished,
shows what Statius migiit have acconiijlished, for the little



294 STATIVS

more than one thousand lines wliicli he lived to complete
are all but wliolly free from tlie more glaring defects of the
earlier poem. It was conceived on a large scale, for the
extant verses do not advance beyond the story of Achilles'
sojourn at the court of Lycomedes and his departure for
Troy, after Ulysses and Diomede had clevei'ly detected him
in his female attire.

The third work is entitled Silvae. It is in five books, the
last being incomplete, and probably published after the
poet's death. The others were edited with short prose pref-
aces by the autlior himself. The Silvae form a collection
of thirty-one miscellaneous poems, some of considerable
length, and contain descriptions of villas and works of art,
verses of congratulation and condolence, and fulsome pane-
gyrics, especially on the emperor Domitian. Many of them
were mere improvisations, in which Statius exhibited a mar-
vellous facility, but all were written quickly and often by
special request, his splendid poetic gifts being ever ready at
the call of wealth or power. The style, however, is uni-
formly brilliant, the versification smooth, and the contents
are of great interest to us as a mirror of the society of the
poet's time. In his shortcomings and his virtues, Statius has
much in common with Ovid.

There is an exhaustive commentary on the Silvae by Fr.
Vollmer (Leipzig, 1898).



STATIYS



Silvae I., 6: The Calends of December.

Et Phoebus pater et severa Pallas

Et Musae prociil itc feriatae:

lani vos revocabimus Kalendis.

Saturnus mihi compede exsoluta,

Et multo gravid us mero December s

Et ridens locus et Sales protervi

Adsiut, dum refero diem beatum

Laeti Caesaris ebriamque partem.

Vix aurora uovos movebat ortus,
lam bellaria linea pluebant lo

(Hunc rorem veniens profudit Enrus):
Quidquid nobile Ponticis nucetis
Eecundis cadit aut iugis Idumes,
Quod ramis pia germinat Damascos,
Et quod percoquit Ebosia Caunos, 15

Largis gratuitum cadit rapinis;
MoUes gaioli lucuntulique
Et massis Amcriua non perustis
Et mustaceus ct latente pal ma
Praegnantes carj'otides cadebant. 20

Non tautis Ilyas inserena nimbis
Terras obruit aut soluta Plias,
Qualis per cuneos hiems Latinos
Plebem graudine contudit serena.
Ducat nubila luppiter per orbeni 26

Et latis pluvias minetur agris,



296 STATIVS

Diim iiostri lovis hie femntur imbres.

Ecce aiitem caveas subit per omnis
Insiguis specie, decora cultu
Plebes altera non minor sedente. 30

Hi panaria candidasque mappas
Subvectant epulasque lautiores,
Illi marcida viiia largiuntnr:
Idaeos totidem putes ministros.
Orbem, qua melior severiorque est, 35

Et gentis alis insemel togatas
Et cum tot populos boata pascas,
Huuc Aniiona diem superba iiescit.
I nunc saecula compara, Vetustas,
Antiqui lovis aureumque tempus : 40

Non sic libera vina tunc flnebant
Nee tardum seges occupabat annum.
Vna vescitur omnis ordo mcnsa :
Parvi, femina, plebs, eques, senatus;
Libertas reverentiam remisit. 45

Et tu quin etiam — quis hoc vogare,
Quis promittere possit hoc deorum ? —
Nobiscum socias dapes inisti.
lam se, qnisquis is est, inops, beatus
Convivam ducis esse gloriatur. so

Hos inter fremitus novosque luxus
Spectandi levis elfugit voluptas:
Stat sexus rudis insciusque ferri;
Vt pugnas capit improbus virilisi
Credas ad Tauaim ferumque Pliasim 55

Thermodontiacas calere turmas.
Hie audax subit ordo pumilorum
Quos natura brevis statim peracta
Nodosum semel in globum ligavit.
Edunt vuhiera conseruntque dextras eo

Et mortem sibi — qua manu ! — minantur.
Eidet Mars pater et cruenta Virtus,
Casuraeque vagis grues rapinis
Mirantur pugiles feroeiores.



SILVAE 297

lam noctis propioribns sub umbris 65

Dives sparsio quos agit tumiiltus !
Hie intrant faciles emi puellae.
Hie agnoscitur omne quod theatris
Aut forma placet aut probatur arte.
Hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, 70

Illic cymbala tinnulaeque Gades;
Illic agmina confremunt Syrorum,
Hie plebs seaeniea quique conminutis
Permutant vitreis gregale sulphur.
Inter quae subito cadunt volatu 75

Inmensae volucrum per astra nubes,
Quas Nilus sacer horridusque Phasis,
Qnas udo Numidae legunt sub austro.
Desunt qui rapiant sinusque pleni
Gaudent, dum nova lucra comparantur. so

Tollunt innumeras ad astra voces,
' Saturnalia principis ' sonantes,
Et dulci ' domiuum ' favore clamant :
Hoc solum vetuit licere Caesar.

Vixdum eaerula nox subibat orbem, as

Descendit media nitens arena
Densas flammeus orbis inter umbras,
Vincens Guosiacae facem coronae.
Conlneet polus ignibus nihilque
Obscurae patitur licere noeti. 90

Fugit pigra Quies, inersque Somnus
Haec cernens alias abit in urbis.
Quis speetacula, quis ioeos lieentes,
Quis convivia, quis dapes inemptas,
Largi flumina quis canat Lyaei? 95

lam iam deficio tuoque Baecho
In serum trahor ebrius soporem.

Quos ibit procul hie dies per annos,
Quam nullo sacer exolescet aevo!
Dum montee Latii paterque Thybris, 100

Dum stabit tua Eoma dumque terris.
Quod reddis, capitolium manebit.



298 STATIVS



Silvae II., 1^: The Parrot.

Psittace, dux volucrum, domiiii facunda voluptas,
Humanae sollers imitator, psittace, linguae,
Quis tua tarn subito praeclnsit murmura fato?
Hesternas, miserande, dapes moriturus iuisti
Nobiscum, et gratae carpentem munera mensae 5

Errantenique tovis mediae plus tempore iioctis
Vidiuius. Adfatus etiam meditataque verba
Keddideras. At nunc aeterna silentia Lethes
Ille canorus habes. Cedat Phaethontia vulgi
Fabula: non soli celebrant sua funera cygni. 10

At tibi quanta domus rutila testudine fulgens,
G'ouexusque ebori virgarum argenteus ordo
Argutumque tuo stridentia limina cornu,
Et querulae tarn forte fores I vacat ille beatus
Career, et augusti nusquam convicia tecti ! 15

Hue doctae stipentur aves, quis nobile fandi
Ins natura dedit : plaugat Phoebeius ales
Auditasque memor peuitus dimittere voces
Sturnus et Aonio versae certamine picae,
Quique refert iungens iterata vocabula perdix 20

Et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
Ferte simul gemitus coguataque ducite flammis
Funera et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:

' Occidit aeriae celeberrima gloria gentis
Psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae; 25

Quem non gemmata volucris lunonia cauda
Vinceret adspectu, gelidi non Phasidis ales,
Nee quas umenti Numidae rapuere sub austro.
Ille salutator regum nomenque locutus
Caesareum et queruli quondam vice functus amici.
Nunc conviva levis monstrataque reddere verba
Tam facilis, quo tu, Mclior dilecte, recluso
Numquam solus eras. At non inglorius umbris
Mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo
Et teuues Arabum respiraut gramiue plumae 35J



SILVAE 299

Sicaniisque crocis ; senio iiec fessiis inerti
Scandit odoratos Phoenix felicior ignis.



Silvae II., 7 : Lucan's birthday.

Lucani proprium diem frequentet,
Qiiisquis collibus Isthmiae Diones
Docto pectora concitatus oestro,
Pendentis bibit ungulae liquorem.
Ipsi, qnos penes est honor canendi, 5

Vocalis citharae repertoi* Areas
Et tu Bassaridum rotator Euhan,
Et Paean et Hyantiae sorores,
Laetae purpureas novate vittas,
Crinem coniite candidamque vestem 10

Perfundant hederae recentiores.
Docti largius evagentur amnes
Et plus Aoniae virete silvae
Et, si qua laceram diem recepit,
Sertis mollibus expleatur umbra. 15

Centum Thespiacis odora lucis
Stent altaria victimaeque centum
Quas Dirce lavat aut alit Cithaeron.
Lucanum canimus, favete Unguis I

Vestra est ista dies, favete, Musae, 20

Dum qui vos geminas tulit per artis,
Et vinctae pede vocis et solutae,
Romani colitur chori sacerdos.
Felix (heu nimisi) et beata tellus
Quae pronos Hyperionis meatus 25

Summis oceani vides in undis
Stridoremque rotae cadentis audis.
Quae Tritonide fertilis Athenas
Vnotis, Baetica, provocas trapetis:
Lucanum potes imputare terrisi 30

Hoc plus quam Senecam dedisse mundo
Aut dulcem gcnerasse Gallionem.



300



STATIVS



AdtoUat refluos in astra fontis

Graio nobilior Melete Baetis;

Baetiin, ^laiitua, jDrovocare noli.

Natum protinus atque linmum per ipsam

Primo murmure clulce vagieutem

Blando Calliope sinu recepit.

Turn primum posito remissa luctu

Loiigos Oi'pheos exuit dolores

Et dixit: ' puer o dicate Musis,

Longaevos cito transiture vates,

Non til flnmina nee greges ferarum

Nee pleetro Geticas movebis onios,

Sed septeni inga Mavtiumqiie Thybrim

Et doctos equites et eloquente

Cantu pui'pureum tralies senatiim.

Nocturuas alii Phrvguni ruinas

Et tai'di redueis vius Vlixis

Et puppem temerariam Minervae,

Trita vatibus orbita, sequantur:

Tu earns Latio memorque gentis

Carmen fortior exeres togatnni.

Ac primum teneris adliuc in annis

Ludes Heetora Thessalosque currus

Et supplex Priami potentis aurum,

Et sedes reserabis inferorum,

Ingratus Nero dulcibus tbeatris

Et noster tibi proferetur Or])heus,

Dices culminibus Kemi vagantis

Infandos domini nocentis ignis.

Hinc castae titulum decusque Pollae

lucunda dabis adlocutione.

Mox coepta generosior iuventa

Albos ossibus Italis Philippos

Et Pharsalica bella detouabis :

Quo fulmen ducis inter arma divi,

Liber tate gravem pia Catonem

Et gratum popularitate Magnum.

Tu Pelusiaci scelus Canopi



35



SILVAE 301

Deflebis pins et Pharo omenta

Pompeio dabis altius sepulcrum.

Haec priino iuveuis canes sub aevo,

Ante annos culicis Maroniani.

Ceclet Mnsa rudis ferocis Enni 75

Et docti furor arduus Lucreti,

Et qui per freta dnxit Argonautas,

Et qui corpora prima transfigurat.

Quid? mains loquar: ipsa te Latinis

Aeneis venerabitnr canentem. so

Nee solum dabo carminum nitorem,

Sed taedis genialibas dicabo

Doctam atqne ingenio tuo decoram

Forma, simplicitate, comitate,

Censu, sanguine, gratia, decore, ss

Qualera blanda Venns daretque luno;

Et vestros hymenaeon ante postis

Festis cantibus ipsa personabo.

saevae niminm gravesque Parcae !

numquam data longa fata snmmis! 90

Cur plus, ardua, casibus patetis?

Cnr sacva vice magna non senescunt?

Sic natum Xasamonii Tonantis

Post ortns obitusqne fulminates

Angusto Ba,bylon premit sepulcro. 95

Sic fixum Paridis mann trementis

Peliden Thetis horruit cadentem.

Sic ripis ego murmurantis llebri

Non mutnm capnt Orpheos sequebar.

Sic et tu (rabidi nefas tyrannil) 100

lussus praecipitem subire Lethen,

Dum pugnas canis arduaque voce

Das solatia grand ibus sepulcris,

(0 dirum scclus! o scelus!) tacebis.'

Sic fata est leviterque decidentes 105

Abrasit lacrimas nitcnte plectro.

At tu, sen rapidum poll per axem
Famae curribns arduis levatus,



302 STATIVS

Qua surgunt aniinae potentiores.

Terras despicis et siipulcra rides; no

Sen pacis merito nemus reclusi

Felix Elysii tenes in oris,

Quo Pharsalica turba congregatur,

Et to nobile carmen insonanteni

Pompei comitantur et Catones, 115

Tu magna sacer et superbus umbra

Nescis Tartaron et procul nocentum

Audis verbera pallidumque visa

Matris lampado respicis Neronem.

Adsis lucidus et vocante Polla 120

Vnum, quaeso, diem deos silentum
Exores : solet hoc patere limen
Ad nuptas redcuntibus maritis.
Haec te non tliyasis procax dolosis
Falsi numinis induit figura, 125

Ipsum sod colit et frequentat ipsum
Imis altius insitum medullis,
Ac solatia vana subministrat
Vnltus, qui simili notatus auro
Stratis praenitet incubatque somno 130

Securae. Procul hinc abite, Mortes:
Haec vitae genialis est origo.
Cedat luctus atrox genisque manent
lam dulces lacrimae dolorque festus,
Quidquid fleverat ante, nunc adoret. 135



Silvae V., J^: Sleep.

Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum,

Quove errore miser, donis ut solus egerem,

Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque

Et simulant fessos curvata cacumina somnos,

Nee trucibus fluviis idem sonus, occidit horror 5

Aequoris et terris maria adclinata quiescunt.

Septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras



SILVAE 303

Stare genas, totidem Oetaeae Papliiaeque revisunt
Lampades et totiens iiostros Tithoma questus
Praeterit et gelido spargit miserata flagello. ]

Vnde ego sufficiam ? noii sunt inihi lumina mille,
Quae sacer alterna tantum statione tenebat
Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.
At nunc, heu, si aliquis longa sub nocte puellae
Brachia nexa tenens ultro te, Somue, repellit. i

Inde veni ! nee te tolas infuudere pennas
Luminibus compello meis (hoc turba precetur
Laetior) extremo me tange cacumine virgae
Sufficit aut leviter suspense poplite transi.



Silvae V., 5 : On the death of his adopted son.

Me miserumi neque enim verbis sollemnibus ulla

Incipiam nunc Castaliae vocalibus undis

Invisus Phoeboque gravis! quae vestra, sorores,

Orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?

Dicite, post poenam liceat conmissa fateri. s

Numquid inaccesso posui vestigia luco?

Num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error,

Quern luimus tantis? morientibus ecce lacertis

Viscera nostra tenens aniniamque avellitur infans,

Non de stirpe quideni nee qui mea nomiua ferret lo

Oraque — non fueram gcnitor, sed (cernite fletus

Liventesque genas et credite planctibus, orbi)

Orbus ego. Hue patres et aperto pectore matres

Conveniant cineremque oculis et cinnama ferte !

Si qua sub uberibus plenis ad funera natos is

Ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit

Pectus et ardentis restinxit lacte papillas,

Quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae

Inmersit cineri iuvenem primaque iacentis

Serpere crudelis vidit lanuginc flammas, ao

Adsit et alterno mecum clamore fatiscat:

Vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.



304 STATIVS

Tanta mihi feritas, tanta est insania luctns.

Hoc quoque cum nitor, ter dena luce peracta

Adclinis tumulo planctus in carmina verto 25

Discordesque modos et siiigultantia verba.

Molior orsa lyra — libitum est, atque ira tacendi

Impatiens — sed nee solitae mihi vertice laurns

Nee fronti vittatur honos. En taxea marcet

8ilva comis, liilarisque liederas plorata cnpressus 30

Excliidit ramis nee eburno pollice cliordas

Pulso, sed incertam digitis errantibus amens

Scindo chelyn. luvat heu, iuvat inlaudabile carmen

Fundere et incompte miserum nudare dolorem.

Sic merui, sic me cantuque habituque nefastum 35

Adspiciant superi, pudeat Thebasque novumque

Aeaciden — nil iam placidum manabat ab ore.

Ille ego qui, quotiens! blande matrumque patrumque

Vulnera qui vivos potui mulcere dolores,

Ille ego lugentum mitis solator, acerbis 40

Auditus tumulis et descendentibus umbris,

Deficio medicasque manus fomentaque quaero

Vulneribus, sed summa, meis. Nunc tempus, amici,

Quorum ego manantis oculos et saucia tersi

Pectora: reddite opem, saevas et solvite gratis. 45

Nimirum cum vcstra domus ego funera maestus —

Increpitant: 'qui damna doles aliena, repone

Infelix lacrimas et tristia carmina serva.'

Verum erat; absumptae vires et copia fandi

Nulla mihi dignumque nihil mens I'ulmine tanto so

Repperit; inferior vox omnis et omnia sordent

Verba. Ignosce, puer: tu me caligine maestum

Obruis. A, durus viso si vulnere carae

Coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus

Dnlce sibi, si busta Lini complexus Apollo 55

Non tacuit; nimius fortasse avidusque doloris

Dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem.

Quisnam autem gemitus lameutaque nostra reprendis?

nimium felix, nimium crudelis et expers

Imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem 60



I



SILVAE— TIIEBAIS 305

Fletibns ant finis andet consere dolendi!
Incitat, hen, plauctns; potius fugieutia rijDas
Flnmina detineas rapidis ant ignibns obstes,
Qnam miseros lugere vetes. Tanien ille severns,
Qnisqnis is est, nostrae cognoscat vulnera cansae. 65

Non ego mercatns Pharia de pube loqnaces
Delicias doctnmqne sni convicia Nili
Infantem, lingna niminm salibnsqne protervum,
Dilexi: mens ille, mens. Tellnre cadentem
Adspexi atqne nnctnm genitali stramine fovi, 70

Poscentemqne novas tremnlis nlnlatibns anras
Inserni vitae. Quid pins tribnere pareiites?
Qnin alios ortns libertatemqne snb ipsis
Vberibns tibi, parve, dedi; heu, munera nostra
Eideres mgratns adhnc. Properaverit ille, 75

Sed merito properabat amor, ne perderet nnnm
Libertas tarn parva diem. Konne horridns inde
Invidia snperos ininstaqne Tartara pnlsem ?
Nonne gemam te, care pner, qno sospite natos
Non cnpii, prime gemitnm qni protinns ortn so

Implicuit fixitqne mihi, cni verba sonosqne
Monstravi qnestnsqne et vnlnera caeca resolvi,
Eeptautemqne solo demissns ad oscnla dextra
Erexi, bland oqne sinn iam iamque cadentes
Exsopire genas dulcesqne accersere somuos, 85

Cni nomen vox prima menm Indnsqne tenello
Kisus et a nostro veniebant gandia vnltn. . . .



Thchau IV., 2Jf.6-3Ji.4 : Parlhowpaeius.

Tn qnoqne Parrhasias ignara matre catervas
(A rudis aunornra, tantnm nova gloria suadet!),
Parthenopaee, rapis; saltns tnnc forte remotes
Torva parens (neqne enim liaec inveni foret ire potestas)
Pacabat cornn gelidiqne aversa Lycaei. 250

Pnlchrior hand nlli triste ad discrimen itnro
Vultus et egregiae tanta indnlgentia formae;
20



300 STATIVS

Nee desimt aiiimi, veuiut modo fortior aetas.

Quas non ille duces iiemorum fluviisque dicata

Nuinina, quas magno non abstulit igne Napaeas? 255

Ipsam, Maenalia pueruiu cum vidit in umbra,

Dianam, tcnero signantem gramina passu,

Ignovisse ferunt comiti Dictaeaque tela

Ipsam et Amyclaeas umeris aptassc pharetras.

Prosilit audaci Martis percussus amore, 200

Arma, tubas audirc calens et pulvere belli

Flaventem sorderc comam captoque referri

Hostis equo: tacdet nemorum, titulumque nocentem

Sanguinis liumani pudor est nescire sagittas.

Igneus ante omnis auro micat, igneus ostro, 205

Vndantemque sinum nodis iurugat Iliberis,

Imbelli parma pictus Calydonia matris

Proelia; trux laeva sonat arcus, et aspera plumis

Terga C3'donea corytos arundine pulsat

Electro pallens et iaspide clarus Eoa. 270

Cornipedem trepidos suetum praevertere cervos,

V^elatum geminae deiectu lyncis et arma

Mirantem gravioris eri, sublimis agebat,

Dulce rubcns viridique genas spectabilis aevo.

Arcades huic veteres astris lunaque priores, 275

Agmina fida datis, nemorum quos stirpe rigenti

Fama satos, cum prima pedum vestigia tellus

Admirata tulit; nondum arva domusque nee urbes

Conubiisvc modus; quercus laurique ferebant

Cruda puerperia ac populos umbrosa creavit 280

Fraxinus et feta viridis puer excidit orno.

Hi lucis stupuisse vices noctisque feruntur

Nubila et occiduum longe Titana secuti

Desperasse diem. Earescnnt alta colonis

Maenala, Parthenium fugitur ncmus, agmina bcllo 28G

Rhipequo et Stratie ventosaque clonat Enispe.

Non Tegea, non ij^sa deo vacat alite felix

Cyllene templumque Aleao nemorale Minervae

Et rapidus Clitor et qui tibi, Pytliie, Ladon

Paeue socer candensque iugis Lampia nivosis



I



THEBAIS 307

Et Pheneos nigro Styga mittere credita Diti.

Venit et Idaeis ululatibus aemulus Azan

Parrhasiique duces, et quae risistis, Amores,

Grata pharetrato Nonacria rura Tonanti,

Dives et Orchomeuos pecorum et Cynosura ferarum. 295

Aepytios idem ardor agros Psophidaque celsam

Vastat et Herculeo vulgatos robore montis

Monstriferumque Erymanthoii et aerisonum Stymphalon.

Arcades hi, gens una viris, sed dissona cultu

Scinditur: hi Paphias niyrtos a stirpe recurvant " 300

Et pastorali meditantur proelia trunco.

His arcus, his tela sudes, his cassida crinis

Integit, Arcadii morem tenet ille galeri,

Hie Lycaoniae rictu caput asperat ursae.

Hos belli coetus iurataque pectora Marti 305



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 19 of 31)