Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 2 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 2 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Cerberus : en diris flagrant latratibus ora, 220

Anguibus hinc atque bine horrent cui colla reflexis
Sanguineique micant ardorem luminis orbes.
Hen, quid ab officio digressa est gratia, (uim te
Restitui superis leti iam limine ab ipso ?
Praemia sunt pietatis i\bi, pietatis honores ? 225

In vanas abiere vices. Ex rure recessit
lustitia et prior ilia Fides. Instantia vidi
Altcrius, sine respectu mea fata relinquens
Ad parilis agor eventus : fit poena merenti.
Poena sit exitium, modo sit dum grata voluntas, 230

Existat par officium. Feror avia carpens,
Avia Cimmerios inter distantia lucos,
Quem tristes circa deusentnr in omnia poenae.
Nam vinctus sedet inmanis serpentibus Otos,



12 PSEVDO-VEEGILIANA

Devinctum maestus procnl adspiciens Ephialten, 235

Conati quondam cum sint inscendere mundum;

Et Tityos, Latona, tuas memor anxius iras

(Implacabilis ira nimis!) iacet alitis esca.

Terreor, a, tantis insistere terreor umbris!

Ad Stygias revocatus aquas vix ultimus amni 240

Extat nectareas divum qui prodidit escas,

Gutturis arenti revolutus inania sensu.

Quid, saxum procul adverse qui monte revolvit,

Contempsisse dolor quem numina vincit acerbans,

Otia quaerentem frustra sibi? Ite, puellae, 245

Ite, quibus taedas accendit tristis Erinys

Siout Hymen praefata: dedit conubia mortis.

Atque alias alio densas super agmine turmas!

Impietate fera vecordem Colchida matrem,

Anxia sollicitis meditantem vulnera natis; 250

lam Pandionias miseranda prole puellas,

Quarum vox Ityn edit, Ityn, quo Bistonius rex

Orbus epops maeret volucres evectus in auras I

At disoordantes Cadmeo semine fratres

lam truculenta ferunt infestaque lamina corpus 255

Alter in alterius ; iamque aversatus uterque,

Impia germani manat quod sanguine dextra.

Eheu mutandus numquam labor! auferor ultra!

In diversa magis distantia nomina ceruo:

Elysiam tranandus agor delatus ad undam. 260

Obvia Persephone comites heroidas urguet

Adversas praeferre faces. Alcestis ab omni

Inviolata vacat cura, quod saeva mariti

In Chalcodoniis Admeti tura morata est.

Ecce, Ithaci coniunx semper decus Icariotis, 205

Femineum concepta decus, manet et procul ilia

Turba ferox iuvenum telis confixa procorum.

Quid misera Eurydice tanto maerore recessit?

Poenaque respectus et nunc manet Orpheos in te?

Audax ille quidem qui mitem Cerberon umquam 270

Credidit aut ulli Ditis placabile numen,

Nee timuit Plilegethonta fureus ardentibus uudis,



CVLEX 13

Nee maesta obtenta Ditis ferrugine regna

Defossasqae dornos ac Tartara nocte cruenta

Obsita nee faeiles Ditis sine iudice sedes, 275

ludice qui vitae post mortem vindieat aeta:

Sed Fortuna valens audaeem fecerat ante.

lam rapidi steterant amnes et turba ferarum

Blanda voce sequax regiouem insederat Orpbei;

lamque imam viridi radicem moverat alte 280

Quereus humo . . . silvaeque sonorae

Sponte sna eantus rapiebant cortice avara.

Labentis biiuges etiam per sidera Lunae

Pressit equos, et tu currentis, menstrua virgo,

Auditura lyram tenuisti Noete relicta. 285

Haec eadem potuit Ditis te vineere coniunx

Eurydieenque viro ducendani reddere; non fas,

Non erat in vitam dirae exorabile Mortis.

Ilia quidem, nimium manes experta severos,

Praece]3tum signabat iter nee rettulit intus 290

Lumina nee divae conrupit munera lingua;

Sed tu crudelis, cru delis tu magis, Orjobeu,

(Peccatum meminisse tuum grave sede piorum) 295

Oscula cara petens rupisti iussa deorum: 293

Dignus amor venia, gratum si Tartara nossent.

Has manet lieroum contra manus. Hie et uterque 296

Aeacides (Peleus namque et Telamonia virtus

Per secura patris laetantur numina, quorum

Conubis Venus et Virtus iniunxit honorem:

Hunc rapuit fferit ast, ilium Nereis amavit); 300

Adsidet liac iuvenis, sociatae gloria sortis,

Acer in excessum, referens a navibus ignis

Argolicis Phrygios torva feritate repulsos.

quis non rcferat talis divortia belli,

Quae Troiae videre viri videreque Grai, 305

Teueria cum magno manaret sanguine tellus

Et Simois Xantbique liquor, Sigeaque praeter

Litora cum Troas saevi duels Heetoris ira

Vi daret in classis iuimica mente Pelasgas

Vulnera tela neees ignis inferre paratos. 310



14 PSEVDO-VERCtILIANA

Ipsa iiigis namque Ida potens feritatis, ab ipsa

Ida faces altrix cupidis praebebat alumnis,

Onmis ut in cineres Rhoetei litoris ora

Classibus ambustis flamma lacrimante daretur.

Ilinc erat oppositns contra Telamonius heros sis

Obieotoqne dabat clipeo certamina, et illinc

Hector erat, Troiae summiim decus, acer nterque,

fFulininibus veluti fragor est a turbine nise

fTegminibus telisque super ....

Eriperet reditus, alter Vulcania ferro 320

Vuluera protectus depellere navibus instat.

Hos erat Aeacides vultu laetatus honores,

Dardaniaeque alter fuso quod sanguine campis

Hectoreo victor lustravit corpore Troiam.

Rursus acerba fremunt, Paris liunc quod letat et huius 325

Firma dolis Ithaci virtus quod concidit icta.

Huic gerit aversos proles Laertia vultus

Et iam Strymouii Rhesi victorque Dolonis,

Palladc iam laetatur oVans, rursusque tremescit;

lam Ciconas iamqne horret atrox Laestrygonas ipse. 330

Ilium Scylla rapax canibus succincta Molossis

Aetnaeusque Cyclops, ilium Zanclaea Cbarybdis

Pallentesque lacus et squalida Tartara terrent.

Hie et Tantaleae generamen prolis Atrides

Adsidet, Argivum lumen quo flamma regente 335

Doris Ericlitbonias prostravit funditus arces.

Reddidit lieu Graius poenas tibi, Troia, ruenti,

Hellespontiacis obiturus reddidit undis.

Ilia vices hominum testata est copia quondam,

Xe quisquam propriae fortunae munere dives s^o

Iret inevectus caelum super; omne propinquo

Frangitur invidiae telo decus. Ibat in altum

Vis Argea petens patriam ditataque praeda

Arcis Erichtlioniae ; comes huic erat aura secunda

Per placidum cursu pelagus; Xereis ab unda 345

Signa dabat, pars inflexis super acta carinis :

Cum sen caelesti fato seu sideris ortu

Vndiqnc mutatur caeli nitor, omnia ventis,



CVLEX 15

Omnia tnrbinibns sunt anxia. lam maris unda

8ideribus certat consurgere, iamque superne 350

Conripere et soles et sidera cuncta minatur

Ac ruere in terras caeli fragor. Hie modo laetans

Copia nunc miseris circumdatnr anxia fatis

Inmoriturqne super fluctus et saxa Caplierei

Euboicas aut per cautis Aegaeaque late 355

Litora, cum Phrygiae passim vaga praeda peremptae

Omnis in aequoreo fluitat iam naufraga fluctu.

Hie alii sidunt pariles virtutis honore

Heroes mediisque siti sunt sedibus omnes,

Omnes Roma decus magni quos suspicit orbis. 360

Hie Fabii Deciique, hie est et Horatia virtus.

Hie et fama vetus numquam moritura Camilli,

Curtius et mediis quem quondam sedibus urbis

Devotum bellis consumpsit gurges in unda.

Mucins et prudens ardorem corpore passus S66

Cui cessit Lydi timefacta potentia regis;

Hie Curius clarae socius virtutis et ille

Flaminius devota dedit qui corpora flammae

(lure igitur tales sedes pietatis honores);

Scipiadaeque duces, quorum devota triumphis 370

Moenia rapinis Libycae Karthagiuis horrent.

Illi laude sua vigeaut ; ego Ditis opacos

Cogor adire lacus, viduos, a, lumine Phoebi,

Et vastum Phlegethonta pati, quo, maxime Minos,

Conscelerata pia discernis vincula sede. 876

Ergo iam causam mortis, iam dicere vitae

Verberibus saevae cogunt sub iudice Poenae,

Cum mihi tu sis causa mali nee conscius adsis.

Sed tolerabilibus curis haec inmemor audis,

Et lamenta vagis dimittes omnia ventis. sso

Digredior numquam rediturus. Tu cole fontis

Et viridis nemorum silvas et pascua laetus,

Sed mea diffusas rapiantur dicta per auras.'

Dixit et extrema tristis cum voce recessit.



16 PSEVDO-VERGILIANA



Tlte shejjJierd's tribute to his jj^^server, vss. 385-4-14'

Hunc ubi sollicitnm diraisit inertia vitae, 385

Interius graviter regementem (uec tulit ultra
Sensibus infnsum culicis de morte dolorem),
Quantumcumque sibi vires tribuere seniles
(Quis tameu infestum pugnans devicerat hostem),
Eivum propter aquae viridi sub fronde latentem soo
Conformare locum capit impiger, hunc et in orbem
Destinat, ac ferri capulum repetivit in usuni,
Gramineam ut viridi foderet de caespite terram:
lam memor inceptum peragens sibi cura laborem
Congestum cumulavit opus, atque aggere multo 395

Telluris tumulus formatum crevit in orbem.
Quem circum lapidem levi de marmore formans
Conserit, adsiduae curae memor. Hie et acanthos
Et rosa purpureum crescens pudibunda ruborem
Et violae genus omne, hie est et Spartica myrtus 400
Atque hyacinthos et hie Cilici crocus editus arvo,
Laurus item Phoebi surgens decus, hie rhododaj)hne
Liliaque et roris non avia cura marini
Herbaque turis opes priscis imitata Sabina
Chrysanthusque hederaeque nitor pallente eorymbo 405
Et bocchus Libyae regis memor; hie amarautus
Bumastusque virens et semper florida tinus;
Non illinc narcissus abest cui gloria formae
Igne Cupidineo proprios exarsit in artus;
Et quoscumque novant vernantia tempera flores, 410
Ilis tumulus super inseritur. Tum fronte locatur
Elogium, tacita format quod littera voce:
' Parve culex, peeudum custos tibi tale merenti
Funeris ofl&cium vitae pro munere reddit.'



COPA



Copa Surisca, caput Graia rcdimita mitella,

Crispum sub crotalo docta movere latns,
Ebria fumosa saltat lasciva taberna,

Ad cubitum raucos excutiens calamos:
Quid iuvat aestivo defessum pulvere abisse, 6

Quam potius bibulo decubuisse toro ?
Sunt topia et kalybae, cyathi, rosa, tibia, chordae

Et triclia umbrosis frigida arundinibus.
En et Maenalio quae gavrit dulce sub antro

Rustica pastoris fistula more sonat. lo

Est et vappa cado nuper defusa picato.

Est crepitans rauco murmure rivus aquae.
Sunt et cum croceo violae de flore corollae

Sertaque purpurea lutea mixta rosa;
Et quae virgineo libata Aclielois ab amne i5

Lilia vimineis adtulit in calathis.
Sunt et caseoli quos iuncea fiscina siccat,

Sunt autumnali cerea pruna die;
Castaneaeque nuces et suave rubentia mala;

Est hie munda Ceres, est Amor, est Bromius. 20
Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis

Et pendet iuuco caeruleus cucumis.
Est tuguri custos, armatus falce saligna,

Sed non et vasto est inguine terribilis.
Huic calybita veni; lassus iam sudat asellus; 25

Parce illi, Vestae delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae.

Nunc varia in gelida scde lacerta latet.
3



18 PSEVDO-VERGILIANA

Si sapis, aestivo recubans nunc prolue vitro

Sen vis crystallo ferre novos calices.
Hie age pampinea fessus requiesce sub umbra

Et gravidum roseo necte caput strophio,
Formosum tenerae deeerpens ora puellae.

A, pereat cui sunt prisca supercilia !
Quid cineri ingrato servas bene olentia serta ?

Anne coronato vis lapide ossa tegi ?
Pone merum efc tales. Pereat qui crastina curat!

Mors aurem vellens 'vivite,' ait, *venio.'



MORETYM



lam nox hibernas bis quinqne peregerat horas
Excubitorque diem caiitu praedixerat ales,
Simyhis exigui cultor cum rusticiis agri,
Tristia ventnrae metuens ieiunia lucis,
Membra levat vili sensim demissa grabato 5

SoUicitaque manu tenebras explorat inertis
Vestigatque focum, laesns quem deniqiie sentit.
Parvulus exusto remanebat stipite fomes
Et cinis obduotae celabat lumina prunae.
Admovet his pronam submissa froute lucernam lo

Et producit acu stuppas umore careutis
Excitat et crebris languentem flatibus ignem.
Tandem concepto tenebrae fulgore recedunt;
Oppositaque manu lumen defendit ab aura
Et reserat clausam qua pervidet ostia clavi. i5

Fusus erat terra f rumenti pauper acervus :
Hinc sibi depromit quantum mensura patebat,
Quae bis in octonas excnrrit pondere libras.

Inde abit adsistitque molae parvaque tabella,
Quam fixam paries illos sorvabat in usus, 20

Lumina fida locat ; geminos tum veste lacertos
Liberat et cinctus villosae tegmine caprae
Praeverrit cauda silices gremiumque molarum.
Advocat inde manus operi, partitas utrimque :
Laeva ministerio, dextra est intenta labori. 25

Haec rotat adsidunm gyris et concitat orbem
(Tunsa ceres silicum rapido decurrit ab ictu),
Interdum fessae succedit laeva sorori



20 PSEVDO-VERGILIANA

Alternatque vices. Modo rustica carmina cantat
Agrestique suum solatur voce laborem,
Interdum clamat Scybalen. Erat tinica custos,
Afra genus, tota patriam testante figura,
Torta cornam labroque tumens et fusca colore,
Pectora lata, iacens mammis, compressior alvo,
Cruribus exilis, spatiosa prodiga plauta.
[Continuis rimis calcanea scissa rigebant.]
Ilanc vocat atque arsura focis imponere ligna
Imperat et flanima gelidos adolere liquores.

Postquam implevit opus iustum versatile finem,
Transfert iude manu fusas in cribra farinas
Et quatit, ao remanent summo pnrgamina dorso.
Subsidit sincera foraminibusque liquatur
Emundata ceres. Levi turn protinus illam
Componit tabula, tepidas super ingerit undas;
Contrahit admixta nuce fontis atque farinas,
Transversat durata manu, liquidoque coacto
Interdum grumos spargit sale. lamque subactum
Levat opus palmisque suum dilatat in orbcni
Et notat impressis aequo discrimine quadris.
Infert inde foco (Scybale mundaverat aptum
Ante locum) testisque tegit, super aggerat ignis.
Dumque suas peragit Vulcanus Vestaque joartis,
Simylus interea vacua non cessat in liora,
Verum aliam sibi quaorit opem, neu sola palato
Sit non grata ceres, quas iungat comparat escas.

Non illi suspensa focum carnaria iuxta,
Durati sale terga suis truncique, vacabaut,
Traiectus medium sparto sed caseus orbem
Et vetus adstricti fascis pendebat anetlii:
Ergo aliam molitur opem sibi providus escis.
Hortus erat iunctus casulae, quern vimina pauca
Et calamo rediviva levi munibat arundo,
Exiguus spatio, variis sed fertilis herbis.
Nil illi deerat, quod pauperis exigit usus;
Interdum locuples a paupere plura petebat.
Nee sumptus erat illud opus, sed recula curae.



MOEETVM 21

Si qnando vacuum casula pluviaeve tenebant

Festave lux, si forte labor cessabat aratri,

Horti opus illud erat. Varias disponere plantas

Norat et occultae conmittere semina terrae 70

Vicinosque apta cura submittere rivos.

Hie olus, hie late fundentes bracchia betae

Fecundusque rumex malvaeque inulaeque virebant.

Hie siser et nomen capiti debentia porra,

[Hie etiam nocuuni capiti gelidumque papaver] 75

Grataque nobilium requies lactuca ciborum,

crescit quae in acumina radix

Et gravis in latum dimissa cucurbita ventrem.

Verum hie non domini (quis enim eontractior illo?)

Sed populi proventus erat, nonisque diebus so

Venalis umero fasces portabat in urbem:

Inde domum cervice levis, gravis aere redibat,

Vix umquam urbani comitatus merce macelli.

Caepa rubens sectique famem domat area porri

Quaeque trahunt acri vultus nasturtia morsu 85

Intibaque et venerem revocans eruca morantem.

Tunc quoque tale aliquid meditans intravcrat hortum.
Ac primum, leviter digitis tellure refossa,
Quattuor educit cum spissis alia fibris;
Inde oomas apii gracilis rutamque rigenteni 90

Vellit et exiguo coriandra trementia filo.
Haee ubi conlegife, laetum consedit ad ignem
Et clara famulam poscit mortaria voce.
Singula tum capitum nodoso cortice nudat
Et summis spoliat coriis contemptaque passim 95

Spargit humi atque abicit. Servatum in germine bulbum
Tinguit aqua lapidisque cavuni dimittit in orbem.
His salis inspergit micas, sale durus adeso
Caseus adicitur, dictas super ingerit lierbas,
Et laeva vestem sactosa sub inguina fulcit; ^ 100

Dextera pistillo primum fragrantia mollit
Alia, tum pariter mixto terit omnia suco.
It manus in gyrum: paulatim singula viris
Deperdunt proprias ; color est e pluribus uuus.



22 PSEVDO-VERGILIANA

Nee totus viridis^ quia lactea frusta repugnant, 105

Nee de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.

Saepe viri naris acer iaculatur apertas

Spiritus et simo damnat sua prandia vultu ;

Saepe manu summa lacrimantia lumiua tergit

Inmeritoque furens dicit convicia fumo. 110

Procedebat opus : non iani salebrosus, ut ante,

Sed gnivior lentos ibat pistillus in orbis.

Ergo Palladii guttas instillat olivi

Exiguique super viris infundit aceti

Atque iteruni conmiscet opus mixtumque retractat. lis

Turn demum digitis mortaria tota duobus

Circuit inque globum distantia contrahit ununi,

Constet ut effecti species nomenque moreti.

Emit interea Scybale quoque sedula panem,

Quern lautis recipit manibus, pulsoque timore 120

lam famis inque diem securus Simylus illam

Ambit crura ocreis paribus tectusque galero

Sub iuga parentes cogit lorata iuvencos

Atque agit in segetes et terrae condit aratrum.



LYDIA



Invideo vobis, agri formosaqne prata,
Hoc formosa magis, mea quod formosa puella
In vobis tacite nostrum suspirat amorem.
Vos nunc ilia videt, vobis mea Lydia ludit,
Vos nunc adloquitur, vos nunc adridet ocellis, 5

Et mea submissa meditatur carmina voce,
Cantat et interea mihi quae cantabat in aurem.
Invideo vobis, agri : disc(3tis amare.
fortunati nimium nimi unique beati.
In quibus ilia pedis nivei vestigia ponet lo

Aut roseis digitis viridem decerpserit uvam
(Dulci namque tumet nondum vitecula Baccho)
Aut inter varies venerem spirantia flores
Membra reclinarit teneramque inliserit herbam
Et seCreta meos furtim narrabit amores! is

Gaudebunt silvae, gaudebunt mollia prata
Tardabunt rivi labentes currere lymphae,
Et gelidi fontes, aviumque silentia fient ;
Dum mea iucundas exponat cura querellas.
Invideo vobis, agri : mea gaudia habetis, 20

Et vobis nunc est, mea quae fuit ante voluptas.
At mihi tabescunt morientia membra dolore
Et calor int'uso decedit frigore mortis.
Quod mea non mecum domina est. Non ulla puella
Doctior in terris fuit aut formosior; ac si 25

Fabula non vana est, tauro love digna vel auro
(luppitcr avertas aurem!) mea sola puella est.
Felix taure, pater mugui gregis et decus ! a te



24 PSEVDO-VEEGILIANA

Vaccula non iimqnam sccreta cubilia captans
Frustra te patitur silvis inugire dolorem. so

Et pater haedorum felix semj)erque beate !
Sive petis mentis praeruptos, saxa pererrans,
Sive tibi silvis nova pabula fastidire
Sive libet campis, tecum tua laeta capella est.
, Et mas quicumque est, illi sua femina iuncta 35

Interpellates nuinquam ploravit amores.
Cur non et nobis facilis, natura, fuisti ?
Cur ego crudelem patior tarn saepe dolorem ?
Sidera per viridem redeunt cum pallida mundum
Inque vicem Phoebus currit atque aureus orbis, 10

Luna, tuus tecum est: cur non est et mea mecum?
Luna, dolor nosti quid sit : misere\*e dolentis !
Phoebe, fgerens in te laurus celebravit amorem,
Et quae pompa deum (nisi silvis fama locuta est
Somnia : vos scitis) secum sua gaudia gestat 45

Ant insparsa videt mundo quae dicere longum est.
Aurea quin etiam cum saecula volvebantur,
Condicio similisque fuit mortalibus illis,
Haec quoque praetereo. Kotum Minoidos astrum
Quaeque virum virgo sicut captiva secuta est. 50

Laedere, caelicolae, potuit vos nostra quid aetas,
Condicio nobis vitae quo durior esset ?
Ausus ego primus castos violare pudores
Sacratamque meae vittam temptare puellae ?
Limatura mea cogor nece solvere fata ? 55

Istius atque utinam facti mea culi^a magistra
Prima foret : letum vita mihi dulcius esset.
Non mea, non uUo moreretur tempore fama,
Dnlcia cum Veneris furatus gaudia primus
Dicerer atque ex me dulcis foret orta voluptas. eo

Nunc mihi non tantum tribuerunt impia fata,
Auctor ut occulti noster foret error amoris.
luppiter ante sui semper mendacia furti
Cum lunone, prius coniunx quam dictus uterque est,
Gaudia libavit dulcem furatus amorem. es

Et mecum tenera gavisa est laedere in herba



LYDIA 25

Purpureos flores qnos insuper accnmbebat

Cypria formoso supponens bracchia collo ?

Turn credo fuerat Mavors distentus in amis;

Nam certe Vulcanus opus faciebat et illi 70

Tristi turpabat malas fuligine barba.

Non Aurora novos etiam ploravit amores

Atque rubens oculos roseo celavit amictu ?

Talia caelicolae. Numquid minus aurea promo?

Ergo quod deus atque heros, cur non minor aetas ? 75

Infelix ego, non illo qui tempore natus

Quo facilis natura fuit. Sors o mea laeva

Nascendi miserumque genus, cui sera libido est !

Tantam fata meae cordis fecere rapinam,

Vt maneam quod vix oculis cognoscere possis. so



AETNA



Introduction, vss. 1-93.

Aetna mihi ruptiqne cavis fornacibus ignes
Et quae tarn fortes volvant incendia causae.
Quid fremat imperium, quid raucos torqueat aestus,
Carmeu erit. Dexter venias mihi, carminis auctor,
Seu te Cynthos habet seu Delos gratior Hyle s

Seu tibi Dodoue potior; tecumque faventes
In nova Pierio properent a fonte sorores
Vota: per insolitum Phoebo duce tutius itur.

Aurea securi quis nescit saecula regis.
Cum domitis nemo Cererem iactaret in arvis lo

Venturisque malas prohiberet fructibus lierbas,
Annua sed saturae complerent horrea messes,
Ipse suo flueret Bacchus pede, melkique lentis
Pentlerent foliis et pingui Pallas olivae,
Secretos amnis aleret cum Gratia ruris? 15

Non cessit cuiquam melius sua tempora nosse.
Vltima quis tacuit iuvenum certamina Colchos ?
Quis non Argolico deflevit Pergamon igni
Impositam et tristi natorum funere matrem
Aversumve diem sparsumve in semina dentem? 20

Quis non periurae doluit mendacia puppis,
Desertam vacuo Minoida litore questus?
Quidquid et antiquum, iactata est fabnla, carmen.

Fortius ignotas molimur pectore curas:
Qui tanto motus operi, quae causa perenni 25

Explicet in densum flammas et trudat ab imo



\



AETNA 27

Ingenti sonitii moles et proxima quaeque
Ignibus inriguis urat — mens carminis haec est.

Priucipio ne quem capiat fallacia vatum,
Sedes esse clei tumidisqne e faucibus igiiem i

Vulcani mere et clausis resonare cavernis
Festiiiantis opus, non est tam sordida divis
Oura, neque extremas ins est dimittere in artis
Sidera ; snbducto regnant sublimia caelo
Ilia neque artificum curant tractare laborem. j

Discrepat a prima facies hinc altera vatum:
IlLis Cyclopas memorant fornacibus usos,
Cum super incudem numerosa in verbera fortes
Horrendum magno quaterent sub pondere fulmcn
Armarentque lovem: turpe et sine pignore carmen. 4

Proxima vivaces Aetnaei verticis ignis
Impia sollicitat Phlegraeis fabula castris.
Temptavere — nefas — olim detrudere mundo
Sidera captivique lovis transferre gigantes
Imperium et victo leges imponere caelo. 4

Ilis natura sua est alvo tenus : ima per orbis
Squameus intorta sinuat vestigia serpens.
Construitur magnis ad proelia montibus agger,-
Pelion Ossa gravat, summus premit Ossan Olympus,
lam. coacervatas nituntur scandore moles, 5

Impius et miles metuentia cominus astra
Provocat; infestus cunctos ad proelia divos
Provocat. Admotis perterrita sidera signis,
luppiter et caelo metuit. Dextramque coruscam
Armatus flamma removet caligine mundum. 5

Incursant vasto primum clamore gigantes:
Hinc magno tonat ore pater, geminantque faventes
Vndique discordes comitum simul agmine venti,
Densa per adtonitas runipuntur flumina nubis,
Atque in bellandum quae cuique potentia divum 6
In conmune venit. lam patri dextera Pallas
Et Mars laevus erat, iam cetera turba deorum
Stant utrimque de. . . : validos turn luppiter ignis
lucrepat et iacto proturbat fulmiue moutis.



28 PSEVDO-VEEGILlANxV

mine devictae verterimt terga, riiinae cs

f Infertae, divis acies atque impius hostis
Praeceps cum castris agitur materque iacentis
Impelleus victos. Tuni pax est reddita mundc
Turn liber cessat, venit per sidera caelum,
Defensique decus mundi nunc redditur astris. 70

Gurgite Trinacrio morientem luppiter Aetna
Obruit Enceladon, vasto qui pondere mentis
Aestuat et petulans exspirat faucibus igneni.
Haec est mendosae vulgata licentia famae.
Vatibus ingeuium est; hinc audit nobile carmen. 75

Plurima pars scenae rerum est fallacia: vates
Sub terris nigros vidcrunt carmine manes
Atque inter cineres Ditis pallentia regna —
Mentiti vates Stygias undasque canemquc.
Hi Tityon poena stravere in iugera foedum, so

Sollicitant illi te circum, Tantale, poena
Sollicantque siti; Minos, tuaque, Aeace, in umbris
lura canunt idemque rotant Ixionis orbem;
Quidquid et interius, falsi sibi conscia terrent. . . .
Nee tu, terra, satis : speculantur numina divum 85

Nee metuunt oculos alieno admittere caelo.
Norunt bella deum, norunt abscondita nobis
Coniugia et falsa quotiens sub imagine peceent,
Taurus in Eiiropen, in Ledam candidus ales
luppiter, lit Danaae pretiosus fluxerit imber. 90

Debita carminibus libertas ista, sed omnis
In vero mihi cura: can".m quo fervida motu
Aestuet Aetna novosque rapax sibi congerat ignis.



The deliglit of scientific researcli, vss. 219-282.

Nunc quoniam in promptu est operis natura solique,
Vnde ipsi venti, quae res incendia pascit, 220



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 2 of 31)