Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 20 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 20 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Milite vicinae nnllo iuvere Mycenae;

Funereae tunc narnque dapes mediique recursiis

Solis, et hie alii miscebant proelia fratres.

lamque Atalantaeas implerat nuntius auris.
Ire ducem bello totamque iinpellere natum sio

Arcadiam: tremuere gradus, elapsaque iiixta
Tela; fugit silvas pernicior alite vento
Saxa per et plenis obstantia flumina ripis,
Qualis erat, conrepta sinus et vertice flavum
Crinem sparsa noto; raptis velut aspera natis 315

Praedatoris equi sequitur vestigia tigris.
Vt stetit adversisque impegit pectora frenis
(Ille ad humuin pallens) : ' unde haec furibunda cupido,
Nate, tibi? teneroque unde improba pectore virtus?
Tu bellis aptare viros, tu pondera ferre 320

Martis et ensiferas inter potes ire catervas?
Quamquam utinam vires ! nuper te pallida vidi,
Dum premis obnixo venabula cominus ajiro,
Poplite succiduo resupinum ac paene ruentem,
Et ni curvato torsissem spicula cornu, 325

Nunc ubi bella tibi ? Nil te mea tela iuvabunt
Nee teretes arcus maculis nee discolor atris
Hie, cui fidis, equus; maguis conatibus instas.



308 STATIVS

Vix Dryadum tlialamis Erj^mnntbiud unique furori
Nympharum mature puer. Sunt omina vera: 330

Mirabar, cur templa mihi tremuisse Dianae
Nuper et inferior vultu dea visa, sacrisque
Exuviae cecidere tholis; lioc segnior arcus
Difficilesque manus et nullo in vulnere certae.
Expecta, dum maior honos, duni firniius aevum, 33.">

Duui I'oseis venit umbra genis vultusque recedunt
Uro mei; tunc bella tibi ferrumque, quod ardes.
Ipsa dabo, et nullo matris revocabere fletu.
Nunc refer arma domum! vos autem hunc ire sinetis,
Arcades, o saxis nimirum et robore nati!' 340

Plura cupit; fusi circum natusque ducesque
Solantur minuuntque metus, et iam horrida clangunt
Signa tubae. Nequit ilia pio dimittere natum
Complexu nniltumque duci conmendat Adrasto.



Thehais X., 8Ji.~155: The grove of Sleep.

Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis
AethioiJasque alios, nulli penetrabilis astro, 85

Lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum
It vacuum in montem, qua desidis atria Somni
Securumque larem segnis Natura locavit.
Limen opaca Quies et pigra Oblivio servant
Et numquam vigili torpens Ignavia vultu. 90

,Otia vestibule pressisque Silentia pinnis
Muta sedent abiguntque truces a culmine vcntos
Et ranios errare vetant et murmura demunt
Alitibus. Non hie pelagi, licet omnia clament
Litora, iiou ullus caeli fragor; ipse profundis 95

Wallibus effugiens speluncae proximus amnis
Saxa inter scopnlosque iacet: nigrautia circum
Armenia, omne solo recubat pecus, et nova marcent
Gramina, terrarumque inclinat spiritus lierbas.
Mille intus simulacra del caelaverat ardens 100

Mulciber: hie haeret lateri redimita Voluptas,



THEBAIS 309

Hie comes in requiem vergens Labor; est iibi Baccho,

Est ubi Martigenae socium pulvinur Amori

Obtinet; interius tecti in penetralibus altis

Et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago. 105

Ipse autem, vacuus curis, umentia subter

Antra soporifero stipatos flore tapetas

Incubat; exhalant vestes et corpore pigro

Strata calent, supraque torum niger efflat anhelo

Ore vapor; manus liaec fusos a tempore laevo no

Sustentat crines, haec cornu oblita remisit.

Adsunt innumero circum vaga Somnia vultu,

Vera simul falsis permixtaque . . .

Noctis opaca cohors, trabibusque ant postibus haerent,

Aut tellure iacent. Tenuis qua circuit aulam, 115

Invalidusque nitor, primosque hortantia somnos

Languida succiduis expirant lumina flammis.

Hue se caeruleo libra vit ab aetbcre virgo

Discolor: effulgent silvae, tenebrosaque Tempe

Adrisere deae, et zonis lucentibus icta 120

Evigilat domus; ipse autem nee lampade clara

Nee sonitu nee voce deae perculsus eodem

More iacet, donee radios Tbaumantias omnis

Impulit inque oeulos penitus descendit inertis.

Tune sic orsa loqui nimborum fulva creatrix: 125

'Sidonios te luno duces, mitissime divum

Somne, iubet joopulumque trucis defigere Cadmi,

Qui nunc eventu belli tumefactus Aehaeum

Pervigil adservat vallum et tua iura recusat.

Da precibus tantis (rara est hoe posse facultas), i30

Plaeatumque lovem dcxtra lunone merere.'

Dixit, et inerepitans languentia pectora dextra,

Ne pereant voces, iterumque iterumque monebat.

Hie deae iussis vultu, quo nutat, eodem

Adnuit; excedit gravior nigrantibus antris 135

Iris et obtusum multo iubar excitat imbri.

Ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavit
Tempera, et obscuri sinuatam frigore caeli
Implevit chlamydem, taeitoque per aethera cursu



310 STATIVS

Fertur et Aoniis longe gravis inminet arvis. no

Illius aura solo volucres pecndesque ierasque

Explicat, et penitus, quacumque snpervolat orbem,

Languida de scopulis sidunt I'reta, pigrins haerent

Nubila, demittuiit extrema cacuniina silvae,

Pluraqiie lassato cecideriint sidera caelo. 145

Primus adesse deum subita caligine sensit

Campus, et innumerae voces fremitusquo virorum

Submisere sonum; cum vero umentibus alis

Incubuit piccaque baud umquam densior umbra

Castra subit, errare oculi resolutaque colla, 150

Et medio adfatu verba imperfecta relinqui.

Mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt

Pila maim, lassique cadunt in pectora vultus.

Et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant

Cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignis. 155

Acliilleis, 1-19: Prooemiwn.

Magnanimum Aeaciden formidatamque Tonanti

Progeniem et patrio vetitam succedere caelo.

Diva, refer: quamquam acta viri multum inclita cantu

Maeonio, sed plura vacant: nos ire per omnem

(Sic amor est) beroa velis Sc3a'oque latentem 5

Dulicbia proferre tuba nee in Hectore tracto

Sistere, sed tota iuvenem deducere Troia.

Tu modo, si veteres digno deplevimus haustu.

Da fontis mibi, Phoebe, novos ac fronde secunda

Necte comas: neque enim Aonium nemus advena pulso 10

Nee mea nunc primis albescunt tempora vittis.

Scit Dircaeus ager meque inter prisca parentum

Nomina cumque suo numerant Amphione Thebae.

At tu, quern longe primum stupet Itala virtus
Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque is

Certatim laurus (olim dolet altera vinci)
Da veniam ac trepidum patere hoc sudare paruniijer
Pulvere. Te longo necdum fidente paratu
Molimur magnusque tibi praeludit Achilles.



ACHILLEIS 311



20-94-: Thetis' s appeal to Poseidon.

Solverat Oebalio classem tie litore pastor :

Dardanus incautas clam depopulutns Amyclas,
Plenaqiie materni referens praesagia somni
Culpatnm relegebat iter, qua condita ponto
Flnctibiis invisis iam Nereis imperat Helle:
Ciirn Thetis Idaeos (hen, numquam vana parentum
Angaria !) expavit vitreo sub gurgite remos.
Nee mora, et undosis turba comitaiite sororum
Prosiluit thalamis: fervent coenntia Phrixi
Litora et angnstnm dominas non explicat aequor.
Ilia ubi discnsso primnm snbit aera ponto: ;

* Me petit haec, mihi classis,' ait, 'fnnesta minatnr,
Agnosco mouitns et Protea vera locntnm.
Ecce novam Priamo facibns de pnppe levatis
Pert Bellona nurnm: video iam mille carinis
loninm Aegaenmqne premi; nee snfficit, omnis ;

Qnod plaga Graiugennm tumidis coniurat Atridis:
Iam pelago terrisque mens qnaeretnr Achilles
Et volet ipse seqni. Quid enim cnnabnla parvo
Pelion et torvi conmisimns antra magistri?
Illic, ni fallor, Lapithariim proelia Indit <

Improbus et patria iam se metitnr in hasta.
dolor, o seri materno in corde timores!
Non potui infelix, cum primnm gurgite nostro
Ehoeteae cecidere trabes, adtollere magnum
Aequor et incesti praedonis vela profunda <

Tempestate seqni cunctasque inferre sorores?
Nunc qnoque — sed tardum, iam plena iniuria raptae.
Ibo tamen pelagique deos dextramque secundi,
Quod supercst, complexa lovis per Teth3'os annos
Grundaevumque patrem supplex miseranda rogabo ;
Vnam hiemem/ Dixit magnumque in tempore regem
Adspicit. Oceano veniebat ab hospite, mensis
Laetus et aequoreo dilfnsiis nectare vultus,
Vnde hiemes ventiqne silent cantuque quieto



313 STATIVS

Armigeri Tritones eunt scopulosaque cete es

Tyrrheniqne greges circumque infraque rotantur

Rege salutato; placidis ipse arduus undis

Emiuet et triplici telo iubet ire iugalis.

Uli spumiferos glomerant a pectore cursus,

Pone natant delentqiie pedum vestigia cauda. go

Cum Thetis: *o magni genitor, rectorque profundi,

Adspicis in qualis miserum patefeceris usus

Aequor? Eunt tutis terrarum crimina velis,

Ex quo iura freti maiestatemque repostam

Ruj)it lasonia puppis Pagasaea rapina. cs

En aliud furto scelus et spolia hospita portans

Navigat iniustae temerarius arbiter Idae,

Eheu quos gemitus terris caeloque daturus!

Quos mihi! sic Phrygiae pensamus gaudia palmae,

Hi Veneris mores, hoc gratae munus alumnae I 70

Has saltem (non scmideos nostrumque reportant

Thesea), si quis adluic undis honor, obrue puppis!

Hand permitte fretum ! nulla inclementia: fas sit

Pro nato timuisse mihi. Da pellere luctus,

Nee tibi de tantis placeat me f fluctibus unam 75

Litus et Iliaci scopulos habitare sepulcri.'

Orabat laniata genas et pectore nudo
Caeruleis obstabat equis. Sed rector aquarum
Invitat curru dictisque ita mnlcet amicis :
'Ne pete Dardaniam frustra, Theti, mergere classemrso
Fata vetant, ratus ordo deis miscere cruentas
Europamque Asiamque manus, consultaque bella
luppiter et tristis edixit caedibus annos.
Quern tu illic natum Sigeo in pulvere, quanta
Adspicies victrix Phrygiarum funera matrum'! 85

Cum tuus Aeacides tejaido modo sanguine Teucros
Vndabit campos, modo crassa exire vetabit
Flumina et Hectoreo tardabit funere currus
Imi5elletque manu nostros, opera inrita, muros.
Pelea iam desiste queri thalamosque minores: 90

Credideris peperisse lovi; nee inulta dolebis,
Cognatis utere fretis: dabo tollere lluctus,



ACHILLEIS 313



Cum reduces Danai nocturnaque signa Caphereus
Exeret et dirum pariter quaeremus Vlixem.'



95-158: Thetis visits the Thessalian home of Chiron, the
tutor of Achilles.

Dixerat. Ilia gravi vultum demissa repulsa, 95

Quae iam excire fretum et ratibus bellare parabat
Iliacis, alios aniruo conmenta paratus,
Tristis ad Haemoiiias detorquet bracliia terras.
Ter conata nianu, liquidum ter gressibus aequor
Eeppulit et niveas i'criuut vada Thessala plautas. 100

Laetantur montes et conubialia pandunt
Antra sinus lateque deae Speroheos abundat
Obvius et dulci vestigia circuit unda.
Ilia nihil gavisa locis, sed coepta fatigat
Pectore consilia et sellers pietate magistra lo.j

Longaevuni Chiroua petit. Domus ardua montem
Perforat et longo suspendit Pelion arcu;
Pars exliausta manu, partem sua ruperat aetas.
Signa tamen divumque tori et quern quisquo sacrarit
Accubitu genioque locum monstrantur: at intra no

Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis
Fratribus. Hie hominum nullos experta cruores
Spicula nee truncae bellis genialibus orni
Aut consanguineos fracti crateres in hostis,
Sed pharctrae insontes et inania terga ferarum. 115

Haec quoque dum viridis; nam tunc labor unus inermi
Nosse salutiferas dubiis animantibus herbas,
Aut monstrare lyra veteres heroas alumno.

Et tunc vcnatn rediturum in limine prime
Opperiens properatque da})os largoque serenat 120

Igne domum, cum visa procul de litore surgens
Nereis; erumpit silvis (dant gaudia viris)
Notaque desueto crepuit senis ungula campo.
Tunc blandus dextra atquc imos demissus in armoS
Pauperibus tectis inducit et admonet antri. 125



314 STATIYS

lamdudnm tacito Instrat Thotis omnia visn
Nee perpessa moras: ' ubiuam mea pignora, Chiron?
Did/ ait, ' aut cur ulla puer iani tempora ducit
Te sine? Non merito trepidus sopor atraque matri
Signa deum et magnos utinam mentita timores! 130

Xiinique modo infensos utero mihi contuor ensis,
Nunc planctu livero manus, modo in ubera saevas
Ire feras: saepe ipsa (nefas!) sub iuania uatum
Tartara et ad 8tygios iterum fero mergere fontis.
IIos abolere metus magici iubet ordine sacri 135

Carpathius vates puerumque sub axe peracto
Secretis lustrare fretis, ubi litora summa
Oceani et genitor tepet inlabentibus astris
Poutus, ubi ignotis horrenda piacula divis
Donaque: sed longum cuncta enumerare vetorque; 140

Trade magisi' Sic ficta parens: neque enim ille dedisset,
Si mollis habitus et tegmina foeda fateri
Ansa seni. Tunc ipse refert: 'Due, optima, quaeso.
Due genetrix humilique deos infringe precatu.
Nam sujierant tua vota modum placandaque multum 145
Invidia est. Non addo metum, sed vera fatebor:
Nescio quid magnum (nee me patria omina fallunt)
Vis festina parat tenerosque supervenit aunos.
Olim et ferre minas avideque audire solebat
Iniperia et nostris procul baud diseedere ab antris: 150
Nunc ilium non Ossa capit, non Pelion ingens
Phavsalive nives. Ipsi mihi saepe queruntur
Centauri raptasque domos abstractaque coram
Armenta et semet campis fluviisque fugari:
Insidiasque et bella parant tumideque minantur. 155

Olim equidem Argoos pinus cum Thessala reges
Hac veheret, iuvenem Alciden et Thesea vidi —
Sed taceo.' Figit gelidus Nereida pallor.



II



ACHILLEIS 315



159-197: Thetis and Achilles.

Ille aderat rnnlto sudore et pnlvere maior,
Et tameu arma inter festinatosque labores i6o

Diilcis adhuc visu: niveo natat ignis in ore
Purpnreus fulvoqne iiitet coma gratior auro.
Necdum prima nova lanugine vertitiir aetas,
Tranqnillaeqne faces ocnlis et plurima vnltu
Mater inest: qualis Lycia venator Apollo ics

Cum redit et saevis permntat plectra pbaretris.
Forte et laetns adest (o quantum gaudia formae
Adiciunt!): fetam Pholoes sub rujie leaenam
Perculerat ferro vacuisque reliquerat antris
Ipsam, sed catulos adportat et incitat unguis. no

Quos tamen, ut fido genetrix in limine visa est,
Abicit exceptamque avidis circumligat ulnis,
lam gravis amplexu iamque aequus vertice matri.
Insequitur magno iam tunc conexus amore
Patroclus tantisque extenditur aemulus actis, ns

Par studiis aevique modis, sed robore longe
Et tamen aequali visurus Pergama fato.

Protinus ille subit rapido quae proxima saltu
Flumina fumantisque genas crinemque novatur
Fontibus: Eurotae qualis vada Castor anlielo iso

Intrat equo fessumque sui iubar excitat astri.
Miratur comitque senex, nunc pectora mulcens,
Nunc fortis umeros: angunt sua gaudia matrem.
Tunc libare dapes Bacclieaque munera Chiron
Orat et adtonitae varia oblectamiua nectens iss

Elicit extreme clielyn et solantia curas
Fila movet loviterque expertas pollice cbordas
Dat puero. Canit ille libens inmania laudum
kSemina: quot tumidae superarit iussa novercae
Amphitryoniades, crudum quo Bebryca caestu i9o

Obruerit Pollux, quanto circumdata nexu
Ruperit Aegides Minoia brachia tauri,
Maternos in fine toros superisque gravatum



316 STATIVS

Pelion: hie ficto risit Thetis anxia vultu.
Nox trahit in somnos, saxo conlabitur ingens
Ccntaurus blanclusqne umeris se innectit Achilles,
Quainqnam ibi fida parens, adsnetaque pectora mavult.



198-28^: Thetis takes Achilles while asleep to the co^irt of
Lycomedes.

At Thetis undisonis per noctem in rupibns adstaus,
Quae nato secreta velit, quibus abdere terris
Destinet, hue ilhic divisa niente volutat. 200

Proxima nee studiis mnltiini Mavortia Thrace
Nee Macetum gens dura placet laudnmve daturi
Cecropidae stimulos, niniiuni opportuna carinis
Sestos Abydenique sinus : placet ire per altas
Cycladas. llic spretae Myconosque humilisque Seriphos 205
Et Lemnos non aequa viris atque hospita Delos
Gentibus. Imbeili nuper Lycomedis ab aula
Virgineos coetus et litora persona ludo
Audierat, duros laxanteni Aegaeona nexus
Missa sequi centumque dei numerare catenas. 210

Haec placet, haec timidae tellus tutissima matri.
Qualis vicino volucris iam sedula partu
lanique J,imens, qua fronde donium suspendat inanem,
Providet hie ventos, hie anxia cogitat anguis,
Hie homines: tandem dubiae placet umbra, novisque 215
Vix stetit in ramis et protinus arbor amatur.

Altera consilio snperest tristemque fatigat
Cura deam, natum ipsa sinu complexa per undas
An magno Tritone ferat, ventosne volucres
Advocet an pelago solitam Thaumantida pasci. 220

Elicit inde fretis et murice frenat acuto
Delphinas biiugos, quos illi maxima Tethys
Gurgitc Atliinteo pelagi sub valle sonora
Nutrienit: nullis vada per Noptunia glaucae
Tantus honos I'ormae nandique potentia nee plus 225

Pectoris liumani; iubet hos subsistere pleno



ACHILLEIS 317

Litore, ne nudae noceant coutagia terrae.

Ipsa debinc toto resolutnm pectoro Achillem

(Qui pueris sopor) Ilaemonii de rupibus antri

Ad pbicidas deportat aquas ct iussa tacere 230

Litora: monstrat iter totoque effiilgurat orbe

Cyntbia. Prosequitur divam celeresque recursus

Securus pelagi Chiron notat udaque celat

Lumina et abreptos subito iam iamque latentis

Erecto prospectat equo qua cana jjarumper 235

Spumant signa fugae et liquido perit orbita ponto.

Ilium nou alias rediturum ad Tbessala Tenipe

lam tristis Pboloe, iam nubilus iugemit Othrys

Et senior Spercbeos aquis speluncaque docti

Muta senis; quaerunt puerilia carmina Fauni 240

Et sperata diu plorant couubia Nymphae.

Iam premit astra dies humilique ex aequore Titan
l\orantis evolvit equos et ab aetbere magno
Sublatum curru pelagus cadit, ac vada mater
Scyria iamdudum fluctus emensa tenebat, 245

Exierantque iugo fessi delpbines erili :
Cum pueri tremefacta quies oculiquc patentes
Infusum seusere diem. Stupct acre primo,
Quae loca, qui fluctus, ubi Pelion ? Omnia versa
Atque ignota videt dubitatqnc agnoscere matrem. 250

Occupat ilia manu blandeque adfata paventem:
* Si mihi, care puer, tbaiamos sors aequa tulisset
Quos dabat, aetheriis ego te complexa tcnerem
Sidus grande plagis, magnique puerpera cadi
Nil humilis Parcas terrenaque fata vererer. 255

Nunc impar tibi, nate, genus, praeclusaque leti
Tantum a raatre via est; quin et metuenda propinquant
Tempora et extremis admota pericula metis.
Cedamus, paulumque animos submitte virilis
Atque habitus dignare meos. Si Lydia dura 2co

Pensa manu mollisque tulit Tiryntbius hastas,
Si decet aurata Bacchum vestigia palla
Vcrrerc, virgiucos si luppiter iuduit artus,
Nee magnum ambigui fregerunt Caenea sexus:



318 STATIVS

Has sine, quaeso, minas nnbemque exire malignam. 265
Mox iterum campos, iterum Ceutaurica reddam
Lustra tibi: per ego hoc decus et ventura iuventae
Gaudia, si terras humilemque experta maritum
Te propter, si progeniturn Stygos amne severe
Arniavi (totumque utinam !) cape tiita parnmper 270

Tegmina nil nocitura aninio. Cur ora reducis?
Quidve parant oculi? Pudet hoc mitescere cultu?
Per te, care puer, cognata per aequora iuro,
Nesciet hoc Chiron.' Sic horrida pectora tractat
Nequiquam mulcens; obstat genitorque roganti 275

Nutritorque ingens et cruda exordia magnae
Indolis. Effrenae tumidum velut igne iuventae
Si quis equum primis submittere temptet habenis,
Ille din canipis fluviisque et houore superbo
Gavisus noil colla iugo, iion aspera praebet 280

Ora lupis doniinique fremit captivus inire
Imperia atque alios miratur discere cursus.
Quis dens adtonitae fraudes astumque parenti
Contulit ? Indocileni quae mens detraxit Achilleni ?



285-396: Achilles among the dmighters of Lycojiiedes.

Palladi litoreae celebrabat Scyros honorum 280

Forte diem, placidoque satae Lycomede sorores
Luce sacra patriis (quae rara licentia) niuris
Exierant dare veris opes divaeque severas
Fronde ligare comas et spargere fioribus hastam.
Omnibus eximium formae decus, omnibus idem 200

Cultiis et exjileto teiieri iam fine pudoris
Yirgiiiitas matura toris annique tumentes.
Sed quantum virides pelagi Venus addita Nymphas
Obruit, aut umeris quantum Diana relinquit
Naidas, effulget tantum regina decori
Deidamia chori pulclirisque sororibus obstat.
Illius ct roseo flammatur purpura vultu
Et gemmis lux inaior inest et blandius aurnm:



ACIIILLEIS 319

Atqne ipsi par forma deae est, si pectoris angnes

Ponat et exempta pacetur casside vultus. suo

Hanc ubi ducentem longe socia agmiiia vidit

Trnx puer et nullo temeratns pectora motu,

Diriguit totisque novum bibit ossibus ignem.

Nee latet haustns amor, sed fax vibrata medullis

In vultus atque ora redit lucemque genarum 305

Tiugit et impulsam tenui sudore pererrat.

Lactea Massagetae veluti cum pocula fucant

Sanguine puniceo vel ebur conrumpitur ostro,

Sic variis manifesta notis palletque rubetque

Flamma repens. Eat atque ultro ferns hosj)ita sacra 310

Dissiciat turbae securus et inmemor aevi,

Ni pudor et iuuctae teneat reverentia matris.

Vt pater armenti quondam ductorque futurus,

Cui nondum toto peraguntur cornua gyro,

Cum sociam pastus niveo candore iuvencam 315

Adspicit, ardesciint aniiai primusque per ora

Spumat amor, spectant hilares obstantque magistri.

Occupat adrepto iam conscia tempore mater:
' Hasne inter simulare choros et brachia ludo
Nectere, nate, grave est? gelida quid tale sub Ossa 320
Peliacisque iugis ? o si mihi iungere curas
Atque alium portare sinu contingat AchillemI'
Mulcetur laetumque rubet visusque protervos
Obliquat vestisque manu leviore repellit.
Adspicit ambiguum genetrix cogique volentem 325

Iniecitque sinus; turn colla rigentia moUit
Submittitque gravis umeros et fortia laxat
Brachia et impexos certo domat ordiue crinis,
Ac sua dilecta cervice monilia trnusfert;
Et picturato coliibens vestigia liniho 330

Incessum motunique docet fandique pudorem.
Qualiter artifici victurae pollice cerae
Accipiunt forinas ignemque manumque secuntur.
Talis erat divae natum mutantis imago.
Nee luclata din; superest nam plurimus illi 335

Invita virtute decor, fallitque tuentis



320 STATIVS

Ambignus tenuique latens discriniine sexus.

Procedunt, iter unique moneus rursiunque fatigans
Blanda Thetis: 'Sic ergo gradum, sic ora manusque,
Nate, feres comitesque modis imitabere fictis, 340

Ne te suspectum molli non misceat aulae
Eector et incepti pereant mendacia furti/
Dicit et admoto non cessat comere tactu.
Sic ubi virgineis Hecate lassata Therapnis
Ad patrem fratremque redit, comes haeret cunti 345

Mater et ipsa umeros exertaque brachia velat;
Ipsa arciim pharctrasque locat vestemque latentem
Dedueit sparsosque tumet componere crinis.

Protinus adgreditur regem atqne ibi testibus aris
' Ilanc tibi,' ait, 'nostri germanam, rector, Achillis 350
(Nonne vides, ut torva genas aequandaqne fratri?)
Tradimus: arma umeris arcnnique animosa petebat
Ferre et Amazonio conubia pellere ritu.
Sed mihi curarum satis est pro stirpe virili:
Haec calathos et sacra ferat, tu frange regendo 355

Indocilem sexuqne tene, dum nubilis aetas
Solvendusque pndor; neve exercere protervas
Gymnadas aut lustris nemorum concede vagari.
Intus ale et similis inter seclude puellas;
Litore praecipue portuque arcere memento. 360

Vidisti modo vela Phrygum: iam mutua iura
Fallere transmissae pelago didicere carinae.'

Accedit dictis pater ingenioque parentis
Occultum Aeaciden (quis divum fraudibus obstet?)
Accipit; ultro etiam veneratnr snpplice dextra 366

Et grates electus agit: nee turba piarum
Scyriadum cessat nimio defigere visu
Virginis ora novae, quantum cervice comisque
Emineat quantumque umeros ac pectora fundat.
Dein sociare clioros castisque accedere sacris 370

Hortantur, ceduntque loco et contingere gaudent.
Qualiter Idaliae volucres, ubi mollia frangunt
Nubila, iam longum caeloque domoque gregatae,
Si iunxit piiinas diversoque liospita tractu



ACHILLEIS 321

Venit avis, cimctae primum mirantur et horrent: 375

Mox propius propiusque volant, atque aere in ipso

Paulatim fecere suam plausuque secundo

Circuennt hilares et ad alta cubilia ducunt.

Digreditur multuni ennctata in limine mater,

Dum repetit monitus arcanaque murmura figit 38o

Auribus et tacito dat verba novissima vultu.

Tunc excepta freto longe cervice reflexa

Abnatat et blandis adfatur litora votis.

*Cara mihi tellus, magnae cui pignora curae

Depositumque ingens timido conmisimus astu, ass

Sis felix taceasque, precor, quo more tacebat

Creta Eheae: te longus lionos aeternaque cingent

Templa nee instabili fama superabere Delo;

Et ventis et sacra fretis interque vadosas

Cycladas, Aegaeae frangunt ubi saxa procellae, 390

Nereidum trauquilla domus iurandaqne nautis

Insula, ne solum Danaas admitte carinas,

Ne, precor ! Hie thiasi tantum et nihil utile bellis,

fHoc famam narrare doce, dumque arma parantur

Dorica et alternum Mavors interfurit orbem, 395

(Cedo equidem) sit virgo pii Lycomedis Achilles/



397-466: The Trojan cxjjediiiou at Aid is.

Interea mcritos ultrix Europa dolores
Dulcibus armorum furiis et supplice regum
Conquestu flamniata movet; quippe ambit Atrides,
Hie magis, cui nupta domi, facinusque relatu 400

Asperat Iliacum : captam sine Marte, sine armis
Progeniem caeli Spartaeque potentis alumnam,
lura fidem superos una calcata rapina.



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 20 of 31)