Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 21 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 21 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Hoc foedus Phrygium, haec geminae conmercia terrae?
Quid maneat populos, ubi tanta iniuria primes 405

Degrassata duces? — Coeunt gens omnis et aetas:
Nee tantum exciti, bimari quos Isthmia vallo
Claustra nee undisonae quos circuit umbo Maleae,
21



322 STATIVS

Sed iirocul anioti, Phrixi qua semita iungi

Europamqiie Asiamque vetat; quasque ordiue gentis no

Litore Abydeno maris adligat unda superni.

Fervet amor belli concussasqiie erigit urbis.

Aera domat Temese, quatitur iiavalibns ora

Eubois, innumera resonant incude Mycenae,

Pisa novat currns, Nemee dat terga ferarnm, 415

Cirrha sagittiferas certat stipare pharetras,

Lerna gravis clipeos caesis vestire iuvencis.

Dat bello pedites Aetolus et asper Acarnan,

Argos agit turmas, vacuantnr j^ascua ditis

Arcadiae, frenat celeres Epiros alnmnos, 420

Phocis et Aoniae iaculis rarescitis umbrae,

Muroruni tormenta Pylos Messenaquc tendnnt.

Nulla inmunis humus; velluntur postibus altis

Arma olim diinissa patrum, flammisque liquescunt

Dona deiim; ereptum superis Mars efferat aurum. 425

Nusquam umbrae veteres: minor Othrys et ardua sidunt

Taygeta, exuti viderunt aera montes.

lam natat omne nemus, caeduntur robora elassi,

Silva minor remis. Ferrum lassatur in usus

Innumeros, quod rostra liget, quod muniat arma, 430

Belligeros quod frenet equos, quod mille catenis

Squalentes nectat tunicas, quod sauguine fumct

Vnlneraque alta bibat, quod conspirante veneno

Impcllat mortis; tenuant umentia saxa

Adtritn et pigris addunt mucronibus iram. 435

Nee modus aut arcus lentare aut fundere glandis

Aut torrere sudis guleasque adtollere couis.

Hos inter motus pigram gemit una quietem

Tiiessalia et geminis incusat fata querellis,

Quod senior Peleus nee adhuc maturiis Achilles. ^i"

lam Pelopis terras Graiumque exhauserat orbem
Praecipitans in transtra viros insanus equosque
Bellipotens. Fervent portus et operta carinis
Stagna suasque hiemes classis promota suosque
Adtollit fluctus; ipsnm iam puppibus aequor •J*^

Deficit et totos consumunt carbasa ventos.



I



ACHILLEIS 323

Prima rates Dauaas Hecateia congregat Anlis,
Rupibns expositis longiqne crepidiiio dorsi
Euboicum scindens Aulis mare, litora multum
Montivagae dilecta deae, iuxtaque Caphereus 450

Latratum pelago tollens caput. Ille Pelasgas
Vt vidit tranare rates, ter monte ter undis
Intonuit saevaeque dedit jiraesagia noctis.
Coetus ibi armorum Troiae fatalis, ibi iiigens
luratur bellum, donee sol annuus omnis 455

Conficeret metas. Tunc primnm Graecia viris
Contemplata siias; tunc sparsa ac dissona moles
In corpus vultumque coit et rege sub uno
Disposita est. Sic curva feras indago lateutis
Claudit et admotis paulatim cassibus artat. ico

Illae ignem sonitumque pavent diffusaque lincunt
Avia miranturque suum decrescere montem,
Donee in angustani ceciderunt undique vallem,
Inque viceni stupuere greges socioque timore
Mansuescuntr simul liirtus aper simul ursa lupusque 465
Cogitur et captos contempsit ccrva leones.



467-659: Diomedes and Ulysses sent to search for Achilles.

Sed quamquam et geniini pariter sua bella capessant
■Atridae famamque avida virtute paternam
Tydides Sthenelusque prcmant, ncc cogitet annos
Antilochus septemque Aiax umbone coruscet
Armeuti reges atque aecum moenibus orbem,
Consiliisque armisque vigil contendat Vlixcs:
Omnis in absentem belli manus ardet Achillem,
Nomen Acliillis amant, et in Ilectora solus Acliilles
Poscitul", ilium unum Teucris Priamoque locuntur
Fatalem. Quis enim Haemoniis sub vallibus alter
Creverit effossa reptans nive? cuius adortus
Cruda rudimenta et teneros forraaverit annos
Centaurus? Patrii propior cui linea caeli,
Quemve alium Stygios tulerit secreta per amnis '.



324 STATIVS

Nereis et pulchros ferro praestruxerit artns?
Haec Graiae castris iterant tradimtque cohortes.
Cedit turba ducum vincique hand maesta fatetur.

Sic cum palantes Phlegraea in castra coirent
Caelicolae iamque Odrysiam Gradivus in hastam
Surgeret et Libycos Tritonia tolleret angnis
Ingentemqne manu curvaret Delius arcum,
Stabat anhela metu solum Natura Tonantem
Eespiciens: quando ille hiemes tonitrusque vocaret
Nubibus, igniferam quot fulmiua posceret Aetnen. 490!

Atque ibi dam mixta vallati plebe suorum
Et maris et belli consultant tempora reges,
Increpitans magno vatem Calchanta tumultu
Protesilaus ait (namque liuic bellare cupido
Praecipua et primae iam tunc data gloria mortis): ^osj
* nimium Plioebi tripodumque oblite tuorum,
Thestoride, quando ora deo possessa movebis
lustius, aut quaenam Parcarum occulta recludes?
Cernis ut ignotum cuncti stupeantque fremantque
Aeaciden? Sordent vulgo Calydonius lieros
Et magno genitus Telamone Aiaxque secundus,
Nos quoque' sed Mavors et Troia abrepta probabunt.
Ilium neglectis (pudet heu!) ductoribus omnes
Belligerum ceu numen amant. ' Die ocius (aut cur
Serta comis et multus honos?) quibus abditus oris
Quave iubes tellure peti; nam fama nee antris
Chironis patria nee degere Peleos aula.
Ileia, inrunipe deos et fata latentia vexa,
Laurigerosque ignis, si quando, avidissimus auri:
Arma borrenda tibi saevosque remisimus ensis.
Numquam has imbellis galea violabere vittas,
Sed felix numeroque ducum praestantior omni,
Si magnum Danais per te portendis Acbillen,^

lamdudum trepido circumfort lumina niotu
Intrantemque deum primo pallore fatetur
Thestorides; mox igne genas et sanguine torquens
Nee socios nee castra videt, sed caecus et abscns
Nunc superum magnos deprendit in aethere coetus,



ACHILLEIS 325

ISTunc sagas adfatur avis, nunc dura sororum

Licia, turiferas modo consulit anxius aras 520

Flammarumque apices rapit et caligine sacra

Pascitur. Exsiliunt crines rigidisque laborat

Vitta comis, iiec colla loco nee in ordine gressus.

Tandem fessa tremens longis mugitibus ora

Solvit, et oppositum vox eluctata furorem est: 525

' Quo rapis ingentem magni Chironis alumnum

Femineis, Nerei, dolis? hue mitte: quid aufers?

Non patiar: mens iste, mens. Tu diva profundi,

Et me Phoebus agit. Latebris quibus abdere temjjtas

Eversorem Asiae? video per Cycladas altas 530

Adtonitam et turpi quaerentem litora furto.

Occidimus: placuit L3^comedis conscia tell us.

scelusi en fluxae veniunt in pectora vestas.

Scinde, puer, scinde et timidae ne cede parenti.

Ei mihi raptus abit! quaenam haec procul improba virgo?'535

Hie nutante gradu stetit amissisque furoris
Viribus ante ipsas tremefactus conruit aras.
Tunc haerentem Ithacum Calydonius occupat heros:
* Nos vocat iste labor; neque enim comes ire recusem,
Si tua cura trahat. Licet ille sonantibus antris 540

Tethyos aversae gremioque prematur aquosi
Nereos: invenies. Tu tantum providus astu
Tende animum vigilem fecundumque erige pectus.
Nam mihi quis vatum dubiis in casibus adsit
Fata videre prior?' subicit gavisus Vlixes. 515

'Sic deus omnipotens firmet, sic adnuat ilia
Virgo paterna tibi! sed me spes Inbrica tardat:
Grande cquidem armatum castris inducere Achillen;
Sed si fata negent, quam foedum ac triste reverti!
Vota tamen Danaum non intemptata relinquam. 550

lamque adeo aut aderit mecum Peleius heros,
Aut verum penitus latet et sine AiDoUine Calchas.'

Conclamant Danai stimulatque Agamemno volentes:
Laxantur coetus resolutaque murmure laeto
Agmina discedunt. Quales iam nocte propinqua 555

E pastu referuntur aves, vel in antra reverti



326 STATIVS

Melle novo gravidas mitis videt Hybla catervas.
Xec mora, iam dextras Ithacesia carbasus auras
Poscit et in remis hilaris sedere inventus.



560-639: Achilles and Deidamia.

At procul occultnm falsi sub imagine sexus 5cc

Aeaciden furto iam noverat una latent!
Deidamia virum; sed opertae conscia culpae
Ciincta pavet tacitasque piitat sen tire sorores.
Namque ut virgineo stetit in grege durus Achilles
Exsolvitque rudem genetrix digressa pudorem, 5G5

Protinus elegit eomitem, quamquam omnis in ilium
Turba eoit, blandeque novas nil tale timenti
Adniovet insidias: illam sequiturque jaremitque
Improbus, illam oculis iterumque iterumque resumit.
Nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, 570

Nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris,
Nunc thyrso parcente ferit; modo dulcia notae
Fila lyrae tenuesque modes et carmina monstrat
Cliironis ducitque manum digitosque sonanti
liifringit citharae, nunc occupat ora canentis 575

Et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
Ilia libens discit, quo vertice Pelion et quis
Aeacides, puerique auditum nomen et actus
Adsidue stupet et praesentem cantat Achillen.
Ipsa quoque et validos proferre modestius artus sso

Et tenuare rudis adtrito pollice lanas
Demonstrat reficitque coins et perdita dura
Pensa manu; vocisque sonum iiondusque teuentis,
Quodque fugit comites, nimio quod lumine sese
Figat et in verbis intempestivus anhelet,
Miratur: iam iamque doles aperire parantem
Virginea levitate fugit prohibetque fateri.
Sic sub matre Rhea iuvenis regnator Olympi
Oscula securae dabat insidiosa sorori
Frater adhuc, medii donee reverentia cessit



ACHILLEIS 327

Sanguinis et veros germana expavit amores.
Tandem detecti timidae Nereidos astus.

Lucus Ageuorei subliniis ad orgia Bacchi
Stabat et admissum caelo nemus: huius in umbra
Alternam renovare piae trieterida matres 595

Consuerant scissumque pecus terraque revulsas
Ferre trabis gratosque deo praestare furores.
Lex procul ire mares: iterat j^raecepta verendus
Ductor, inaccessumque viris edicitur antrum.
Nee satis est : stat tine dato metuenda sacerdos coo

Exploratque aditus, ne quis temerator oberret
Agmiiie t'emineo. Tacitus sibi risit Achilles.
Ilium, virgineae ducentem signa catervae
Magnaque difficili solventem brachia motu
(Et sexus pariter decet et mendacia matris) 605

Mirantur comites. Nee iani pulcherrima turbae
Deidamia suae tantumque admota superbo
Vincitur Aeacide, quantum premit ipsa sorores.
Vt vero e tereti demisit nebrida collo
Errantesque sinus hedera conlegit et alte 610

Cinxit purpureis fiaventia tempora vittis
Vibravitque gravi redimitum missile dextra:
Adtonito stat turba metu, sacrisque relictis
Ilium ambire libet pronosque adtollere vultus.
Talis, ubi ad Thebas vultumque animumque remisit cis
Euliius et patrio satiavit pectora luxu,
Serta comis mitramque levat thjrsumque virentem
Armat et hostilis iuvisit fortior Indos.

Scandebat roseo medii fastigia caeli
Luna iugo, totis ubi somnus inertior alls 620

Defluit in terras mutumque amplectitur orbem:
Consedere chori paulumque exercita pulsu
Aera tacent, tenero cum solus ab agmine Achilles
Haec secum: *Quonam timidae conmenta parentis
Vsque feres? primumque imbelli carcere perdes C25

Florem animi? non tela licet Mavortia dextra,
Non trepidas agitare feras? ubi campus et amnes
Haemonii? quaerisue meos, Sperchce, natatus



328 STATIYS

Promissasque comas? an desertoris alumni

NuUus houos? Stygiasque procul iam raptus nd umbras eso

Dicor, et orbatus plangit mea funera Chiron?

Til nunc tela manu, nostros tu dirigis arcus

Nutritosque mihi scandis, Patrocle, ingalis:

Ast ego pampineis diflundere brachia thyrsis

Et tenuare coins (pndet heu, taedetque fateri!) ess

lam scio. Quin etiam dilectae virginis ignem

Aequaevamque facem captus noctesque diesque

Dissimulas? quonam usque premes urentia pectus

Vulnera? teque marem (pudet heu I) nee amore probabis ?'

Sic ait; et densa noctis gavisus in umbra 64o

Tempestiva suis torpere silentia furtis
Vi potitiir votis et toto pectore veros
Admovet amplexus: vidit chorus omnis ab alto
Astrorum et tenerae rubuerunt cornua Lunae.
Ilia (juidem clamore nemus montemque replevit: 645

Sed Bacchi comites, discussa nube soporis,
Signa choris indicta putant, fragor undique notus
Tollitur, et thyrsos iterum vibrabat Achilles,
Ante tamen dubiam verbis solatus amicis:
*Ille ego (quid trepidas?), genitum quem caerula mater 65o
Peneis silvis nivibusque inmisit alendum
Thessalicis. Nee ego hos cultus aut foeda subissem
Tegmina, ni primo te visa in litore : cessi
Te propter, tibi pensa manu, tibi mollia gesto
Tympana. Quid defies magno nnrns additaponto?
Qnid gemis ingentis caelo paritura nepotes?
Sed pater — : ante igni ferroque excisa iacebit
Scyros et in tumidas ibunt haec versa procellas
Moenia, quam saevo mea tu conubia jDendas
Fnnere: non adeo parebimns omnia matri.'
[Vade, sed ereptnm celes taceasqne pudorem.]

Obstipuit tantis regina exterrita monstris,
Quamqnam olim suspecta fides et cominus ipsum
Horruit et facies mnltum mntata fatentis.
Quid faciat? casusne snos ferat ipsa parent! ?
Seque simul iuvenemqne premat, fortassis acerbas



ACHILLEIS 329

Hausurum poenas? Et adhnc in corde manebat
Ille diu deceptus amor: silet aegra premitque
lam couraune nefas; unam. placet addere furtis
Altricem sociam, precibus quae victa duoriim 67o

Adnuit. Ilia astu tacito raptumque piidorem
Surgentemque uterum atque aegros in pondere mensis
Occuluit, plenis donee stata tempora metis
Adtulit et partus index Lucina resolvit.

675-960: The detection of Achilles and hia departure for

Troy.

lamque per Aegaeos ibat Laertia fiexus 676

Pnppis, et innumeras mutabant Cycladas aurae:
lam Pares Olearosque latent; iam raditur alta
Lemnos et a tergo decrescit Bacchica Naxos,
Ante ocnlos crescente Samo; iam Delos opacat
Aequor : ibi e celsa libant carchesia puppe eso

Kesponsique fidem et verum Calchanta precantur.
And lit Arqiiitenens Zephyrumque e vertice Cynthi
Impulit et dubiis pleno dedit omina velo.
It pelagi secura ratis: quippe alta Tonantis
lussa Thetin certas fatorum vertere leges 686

Arcebant aegram lacrimis ac multa trementem,
Quod noil erueret pontuni ventisque fretisque
Omnibus invisum iam tunc sequeretur Vlixen.

Frangebat radios humili iam pronus Olympo
Phoebus et Oceani penetrabile litus anhelis eoo

Promittebat equis: cum se scopulosa levavit
Scyros; in banc totos emisit puppe rudentes
Dux Laertiades, sociisque resumere pontum
Imperat et remis Zephyros supplere cadentes.
Accedunt iussa, et magis indubitata magisque 69r>

Scyros erat placidique super Tritouia custos
Litoris. Egressi numen venerantur amicae
Aetolusque Ithacusque deae. Tunc providus heros,
Hospita ne subito terrerent moenia coetu,
Puppe iubet remanere suos; ipse ardua fido 700



330 STATIVS

Cum Diomede petit. Sed iam jiraevenerat arcis
Litoreae servator Abas ignotaque regi
Ediderat (sed Graia tameu) succedere terris
Carbasa. Procedunt, gemini ceii foedere iuncto
Hiberna sub nocte Inpi: licet et sua i)ulset 705

Natorumque fames, peiiitus rabiemque minasque
Dissimulant huniilisque meant, ne nuntiet liostis
Oura canum et trepidos moneat vigilare magistros.

Sic segues heroes euut campumque patentem,
Qui medius portus celsamque interiacet urbem, 710

Alterno sermone terunt; prior occupat acer
Tydides: 'qua nunc verum ratione paramus
Scrutari? namque ambiguo sub pectore pridem
Verso, quid imbellis tbyrsos mercatus et aera
Vrbibus in mediis Baccheaque tcrga mitrasque 7i5

Hue tuleris varioque aspersas nebridas auro?
Hisne gravem Priamo Phrygibusque armabis Achillen?'

Illi subridens Itliacus paulum ore remisso:
*Haec tibi, virginea modo si Lycomedis in aula est
Fraude latens, ultro confessum in proelia ducent 720

Peliden; tu cuncta citus de puppe memento
Ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis
Qui pulcher signis auroque aspcrrimus adstat.
Hoc sat erit : tecum lituo bonus adsit Agyrtes
Occultamqne tubam taeitos adportet in usus.' 726

Dixerat, atque ipso portarum in limine regem
Cernit et ostensa pacem praefatus oliva:
'Magna, reor, pridemque tuas pervenit ad auris
Fama trucis belli, regum placidissime, quod nunc
Europamque Asiamque quatit. Si nomina forte
Hue perlata ducum, fidit quibus ultor Atrides:
Hie tibi quem tanta meliorem stirpe creavit
Magnanimus Tydeus, Ithacis ego ductor Vlixes.
Causa viae (metuam quid enim tibi cuncta fateri,
Cum Graius notaque fide celeberrimus unus?)
Explorare aditus invisaque litora Troiae,
Quidve parent.' Medio sermone intercipit ille:
'Adnuerit fortuna, precor, dextrique sccundent



ACHILLEIS 331

Ista clei! Nunc hospitio mea tecta piumqne
Inlustrate larem.' Simul intra limina ducit. 740

Nee mora, iam mensas famularis turba torosqiie
Instrnit. Interea visu perlustrat Vlixes
Scrutaturque domum, si qua vestigia magnae
Virginis aut dubia facies suspecta figura;
Porticibusque vagis errat totosque penatis, Uo

Ceu miretur, adit: velut ille cubilia praedae
Indubitata tenens muto legit arva Molosso
Venator, videat donee sub frondibus hostem
Porreetum somno positosque in eespite dentis.

Eumor in arcana iamdudum perstrepit aula, 750

Virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum
Ductores Graiamque vateni sociosque receptos.
lure pavent aliae; sed vix sua gaudia celat
Pelides avidusque novos heroas et arma
Vel talis vidisse eupit. lamque atria fervent 755

Eegali strepitu et pieto discumbitur ostro,
Cum pater ire iubet natas comitesque pudieas
Natarum. Subeunt, quales Maeotide ripa,
Cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum
Moenia, sepositis epulantur Amazones arniis. 700

Turn vero intentus vultus ac pectora Vlixes
Perlibrat visu: sed nox inlataque fallunt
Lumina et extemplo latuit mensura iacentum.
At tamon erectumque genas oculisque vagantem
Nullaque virginei servantem signa pudoris 765

Defigit comitique obliquo lumine monstrat.
Quid? nisi praecipitem blando comploxa moneret
Deidamia sinu nudataque pectora semper
Exsertasque .maniis nmerosque in veste teneret,
Et prodire toris et poscere vina vetaret 770

Saepius, et fronti crinale reponeret aurum?
Argolicis ducibus iam tune patnisset Achilles.

Vt placata fames epulis bis terque repostis,
Kex prior adloquitur paterisque hortatur Achivos:
'Invideo vestris, fateor, decora inclita gentis 775

Argolicae, coeptis: utiuam et mihi fortior aetas,



332 STATIVS

Quaeque fuit, Dolopas cutn Scja-ia litora adortos

Perdomiii fregique vadis! quae signa triumphi,

Vidistis celsa murorum in froiite carinas.

Saltern si suboles, aptum quam mittere bello — 78o

Nunc ipsi virisque meas et cara videtis fs^

Pignora: quando novos dabit haec mihi turba nepotes?'

Dixerat, et sellers adrepto tempore Vlixes :

'Hand spernenda cupis; quis enim non visere gentis 785

Innumeras variosque duces atque agmina regum

Ardeat? omne simul roburque decusque potentis

Europae meritos ultro iuravit in ensis.

Rnra urbesque vacant, montis spoliavimus altos,

Omne fretum longa velorum obtexitur umbra; too

Tradunt arma patres, rapit inrevocata inventus.

Non alias umquam tantae data copia famae

Fortibns aut campo maiore exercita virtus.'

Adspicit intentum vigilique haec aure trahentem,

Cum paveant aliae demissaque lumina fiectant, 795

Atque iterat: 'quisquis proavis et gente superba,

Qnisquis equo iaculoque potens qui praevulet arcu,

Omnis honos illic, illic ingentia certant

Nomina: vix timidae matres aut agmina cessant

Virginea; a! multum sterilis damnatus in annos 800

Invisusque dels, si quern haec nova gloria segnem

Praeterit.' Exisset stratis, ni provida signo

Deidamia dato cunctas hortata sorores

Liquisset mensas ipsum complexa. Sed haeret

Respiciens Ithacum coetuque novissimus exit. 805

Ille quoque incepto paulum ex sermoue remittit

Pauca tamen iungens: 'at tu tranquillus in alta

Pace mane carisque para conubia natis,

Quas tibi sidereis divarum vultibus aequas

Fors dedit. Vt me olim tacitum reverentia tangit!

Is decor et formae species permixta virili.'

Occurrit genitor : ' quid si aut Bacchea ferentes

Orgia, Palladias aut circum videris aras ?

Et dabimus, si forte novus cunctabitur auster.'

Excipiunt cupidi et tacitis spes addita votis.



ACHILLEIS 333

Cetera depositis Lycomedis regia curis

Tranquilla sub pace silet, sed longa sagaci

Nox Ithaco, lucemque cupit somnumque gravatur.

Vixdum exorta dies et iam comitatus Agyrta
Tydides aderat praedictaque dona ferebat. 820

Nee minus egressae thalamo Scyreides ibant
Ostentare chores promissaque sacra verendis
Jlospitibus. Nitet ante alias regina comesque
Pelides : qualis Siculae sub rupibus Aetnae
Naidas Ennaeas inter Diana feroxque 825

Pallas et Elysii lucebat sjjonsa tyranni.
lamque movent gressus thiasisque Ismenia buxus
Signa dedit, quater aera Rheae, quater enthea joulsant
Terga manu variosque quater legere recnrsus.
Tunc thyrsos pariterque levant pariterque reponunt sao
Multiplicantque gradum, niodo quo Curetes in actu,
Quoque j)ii Samothraces eunt; nunc obvia versae
Pectine Amazonio, modo quo citat orbe Lacaenas
Delia plaudentesque suis intorquet Amyclis.
Tunc vero, tunc praecipue manifestus Achilles 835

Nee servare vices nee brachia iungere curat;
Tunc mollis gressus, tunc aspernatur amictus
Plus solito ruinpitque choros et plurima turbat.
Sic indignantem thyrsos acceptaque matris
Tympana iam tristes spectabant Pcnthca Thebae. 84o

Solvuntur laudata cohors repetuntquc paterna
Limina, ubi in mediae iamdudum sedibus aulae
Munera virgineos visus tractura locarat
Tydides, signum hospitii pretiumque laboris:
Ilortaturque Icgant, nee rex placidissinius arcct. sij

lieu simplex nimiumque rudis qui callida dona
Graiorumque dolos variumquc ignoret VlixenI
Hie aliae, quas sexus incrs naturaque ducit,
Aut teretes thyrsos aut respondentia temptant
Tympana, gemmatis aut nectunt tempera limbis: sso

Arma vident magnoque putant donata purenti.
At fcrus Aeacides, radiantem ut cominus orbcm,
Caelatum pugnas (saevis et forte rubebat



334 STATIVS

Bellorutn maculis) acclinem conspicit luistae:

lufremuit torsitque genas, et fronte relicta 855

Surrexere comae; niisquam mandata i^arentis,

T^usquam occultus amor, totoque in pectore Troia est.

Vt leo, materno cum raptus ab ubere mores

Accepit pectique iubas liominemque vereri

Edidicit nnllasque rapi nisi iussns in iras, 8go

Si semel adverse radiavit lumine ferrum,

Eiurata fides domitorque inimicus; in ilium

Prima fames, timidoque in vat saevire magistro.

Vt vero accessit propius luxque aemula vultum

Reddidit et simili taleni se vidit in anro, sgs

Ilorruit erubnitque simul. Tunc acer Vlixes

Admotus lateri submissa voce: 'quid haeres?

Scimus/ ait, *tu semiferi Chironis alumnus,

Tu caeli pelagique nepos: te Dorica classis,

Te tua suspensis exspectat Graecia signis, 87o

Ipsaque iam dubiis nutant tibi Pergama muris.

Heia, abrumpe moras: sine perfida palleat Ide,

Et iuvet haec audire patrem, pudeatque dolosam

Sic pro te timuisse Thetin.' Iam pectus amictu

Laxabat, cum grande tuba sic iussns Agyrtes svs

Insonuit: fugiunt disiectis undique donis

Implorantque patrem conmotaque proelia credunt.

Illius intactae cecidere a pectore vestes,

Iam clipeus breviorque nianu consumitur hasta

(Mira fides!), Itliacumque nmeris excedere visns sao

Aetolumque duceni: tantum subita arma calorque

Martius horrenda confundit luce penatis.

Inmanisque gradu, ceu protinus Hectora poscens,

Stat medius trepidante domo; Peleiaque virgo

Quaeritur. Ast alia plaugebat parte retectos sss

Deidamia dolos, cuius cum grandia prinium

Lamenta et notas accepit pectore voces,

Haesit et occulto virtus infracta calore est.

Demittit clipenm regisque ad lumina versus

Adtonitum factis inopinaque monstra paventem, 890

Sicnt erat, mediis Lycomeden adfatur in armis:



ACHILLEIS 335

'Me tibi, care pater, (dubium dimitte pavorem!)

Me dedit alina Tbetis: te pridem tanta manebat

Gloria; quaesituin Danais tu mittis Achilleu,

Gratior et magno, si fas dixisse, pareute 895

Et diilci Chirone mihi. 8ed corda pariiniper

Hue adverte libeus atque has bonus accipe voces.

Peleus te nato socerum et Thetis hosj^ita iuiigunt,

Adlegantque sues utroque a sauguiue divos.

Vnam virgineo natarum ex agmine poscunt: 900

Dasue? an gens liumilis tibi degeneresque videmur ?

Non renuis. lunge ergo manus et concipe foedus

Atque ignosce tuis. Tacito iani cognita furto

Deidamia mihi; quid enim his obstare lacertis,

Qua potuit nostras possessa repellere viris? 905

Me lucre ista iube; pono arma et reddo Pelasgis

Et maneo. Quid triste freniis? quid lumina mutas?

lam socer es' (natum ante pedes prostravit et addit:)

' lamque avus; inmitis quotiens iterabitur ensis,

Turba sumus." Tunc et Danai per sacra fidemque 910

Hospitii blandusque precum compellat Vlixes

Hie, etsi carae comperta iniuria natae,

Et Thetidis maudata movent, j^rodique videtur

Depositum tarn grande deae, tamen obvius ire

Tot metuit fatis Argivaque bella morari. 915

Fac velit: ij)sam illic matrem sprevisset Achilles;

Nee tamen abnueret genero se iungere tali, —

Vincitur. Arcanis effort pudibunda tenebris

Deidamia gradum, veniae nee jirotinus amens

Credit et opposite genitorem placat Achille. 920

Mittitur Haemoniam, magnis qui Pelea factis



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 21 of 31)