Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 22 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 22 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Impleat et classeni comitesque in proelia poscat.
Nee non et geminas regnator Scyrius alnos
Deducit genero virisque excusat Achivis.
Tunc epulis consunipta dies, tandemque retectum 925

Foedus et intrepidos nox couscia iungit amantes.

Illius ante oculos nova bella et Xanthus et Ide
Argolicaeque rates atque ipsas cogitat undas
Auroramque timet: cara cervice mariti



336 STATIVS

Fusa novi lacrimas iam solvit et occupat artus. 930

'Adspiciamne iterum meque hoc in pectore ponam,

Aeacide ? rursusque tuos dignabere partus ?

An tumidus Teucrosque Laris et capta reportans

Pergama virgineae noles meminisse latebrae?

Quid precer, heu! timeamve prius? quidve anxia mandem, 935

Cui vix flere vacat? Modo te nox una deditque

Inviditque mihi ! thalamis haec tempora nostris?

Hicne est liber hymen? dulcia furta dolique,

timorl abripitur miserae permissus Achilles.

1 (neque enim tantos ausim revocare paratus), 940
I cautus, nee vana Thetin tiniuisse memento,

I felix nosterque redi; nimis improba posco!

Iam te sperabunt lacrimis planctuque decorae

Troades optabuntque tuis dare colla catenis

Et patriam pensare toris; ant ipsa placebit 945

Tyndaris, incesta nimium laudata rapina.

Ast egomet primae puerilis fabula culpae

Narrabor famulis aut dissimulata latebo.

Quin age, due comitem; cur non ego Martia tecum

Signa feram ? tu pensa manu Baccheaque mecum 950

Sacra, quod infelix non credet Troia, tulisti.

Attamen hunc, quem maesta mihi solatia linquis,

Hunc saltern sub corde tene et concede precanti

Hoc solum, pariat ne quid tibi barbara coniux,

Ne qua det indignos Thetidi captiva nepotes.' 955

Talia dicentem non ipse inmotus Achilles

Solatur iuratque fidem iurataque fletu

Spondet, et ingentis famulas captumque reversus

Ilion et Phr3'giae promittit munera gazae.

Inrita ventosae rapiebant verba procellae.



MARTIALIS

M. Valerius Martialis was born March 1, between 38-
41 A.D., in Bilbilis, a Spanish town near the modern Saru-
gossa. In 64, having received a careful rhetorical edu-
cation, he came to Rome. After a continuous sojourn of
thirty-four years, he, for reasons unknown to us, returned
to his native town, the generosity of some wealthy friends
enabling him at last to secure the ease and material com-
fort which he had longed for in vain in the imperial city.
The poet's wish to reach the age of seventy-five was, how-
ever, not fulfilled, for he died not later than 104.

Martial's life in Rome was passed amid mendicant ap-
peals for aid and abject flattery of the emperor Domitiau,
of his courtiers, and of wealthy patrons generally. His muse
was thoroughly mercenary and shameless. On the other
ljand,lie was a man of singular modesty and free from envy
or hypocrisy. His numerous shortcomings were, in fact,
rather due to his age and environment than to himself.

But if Martial's character, on the whole, can lay no claim
to our respect, his poetic qualities call for unstinted admira-
tion. He is one of the few original poets that Rome pro-
duced. In fertility of invention and lucidity of expression, in
freedom from rhetorical bombast, and in his faultless tech-
nique no less than in his trenchant wit and knowledge of
liuman nature. Mai-tial has no rival in Latin literature.

His poems (comprise fifteen books, with a total of 1521
epigrams, which vary in lengtli from two lines, and these are
by far the most numerous, to one of fil'ty-one verses (III. 58).
Books I. -XII. (publislied between 85-101 a.d.) are preceded
by the Liber spectaculortim, so called because it deals with
the games instituted by Titus and Domitian. Books Xlll.-
22



338 MARTIALIS

XIV. (published 84-85 A.D.), known also by Ihe titles Xenia
and ApojJhoreta are, with five exceptions out of 450, all
siug-le distichs, and designed as mottoes oi' inscriptions to
accomi^any gifts presented at the Saturnalia.

The success of these poems was instantaneous, their popu-
larity continuous, their influence profound, and owing- to
the scanty remains of Simonides and Callimachus, Martial
represents for us the greatest master of epigrammatic poetry
in the literature of the world. On tlie other hand, the mar-
vellous variety of his themes, his versatility of treatment, and
his accurate portraiture of contemporary society, give to these
epigrams an independent historical interest and importance.

The standard commentary on Martial is the exhaustive
edition of L. Friedlander, 2 vols. (Leipzig, 1886).



MARTIALIS



Book J. : Preface.

Spero me secutum in libellis meis tale temperamen-
tum, ut de illis queri non possit quisqiiis de se bene sen-
serit, cum salva infimarum quoque personarum reverentia
ludant ; quae adeo antiquis auctoribus defuit, ut no-
minibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis. Mihi
fama vilius constet et probetur in mo novissimum ingeni-
um. Absit a iocorum nostvorum siniplicitate malignus
interpres nee epigrammata mea scribat: improbe facit qui
in alieno libro ingeniosus est. Lascivam verborum veri-
tatem, id est epigrammaton linguam, excusarem, si meum
esset exemplnm: sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo,
sic Gaetulicus, sic quicunque perlegitur. Si quis tamen
tam ambitiose tvistis est, ut apud ilium in nulla pagina
latine loqui fas sit, potest epistola vel potius titulo con-
tentus esse. Epigrammata illis scribuntur, qui solent
spectare Floralis. Non intret Cato theatrum meum, aut
si intraverit, spectet. Videor mihi meo iure facturus, si
epistolam versibus clusero:

Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
Festosque lusus et licentiam vulgi.
Cur in theatrum, Cato severe, venisti?
An ideo tantum veneras, ut exires?

II,
Qui tecum ciipis esse meos ubicunque libellos
Et comites longae quaeris habere viae,



340 MAKTIALIS

Hos erne, qnos artat brevibus membrana tabellis:
Scrinia da magnis, me manus una capit.

Ne tamcn ignores nbi sim venalis, et erres 5

Vrbe vagus tota, me duce certus eris:

Libertum docti Lucensis quaere Secundum
Limina post Pacis Palladiumque forum.

VII.

Stellae Delicium mei Columba,

Verona licet audiente dicam,

Vicit, Maxinie, Passerem Catulli.

Tanto Stella mens tuo Catullo

Quanto passere maior est columba. 5

VIII.

Quod magni Thraseae consummatique Catonis
Dogmata sic sequeris, salvus ut esse velis,

Pectore nee nudo strictos incurris in ensis,
Quod fecisse velim te, Deciane, facis.

Nolo virum facili rediniit qui sanguine famam, 5
Hunc volo, laudari qui sine morte potest.

XIII.

Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
Quera de visceribus strinxerat ipsa suis,

'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet/ inquit,
' Sed quod tu facies, hoc uiihi, Paete, dolet.'

XVI.

Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
Quae legis hie: aliter non fit, Avite, liber.

XIX.

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
Expulit una duos tussis et una duos.

lam secura potes totis tussire diebus:
Nil istic quod agat tertia tussis habet.



J



EPIGRAMMATA 341



XXV.



Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos

Et cultuni docto pectore prefer opus,
Quod nee Cecropiae damnent Pandionis arces

Nee sileant nostri praetereantque senes.
Ante fores stantem dubitas admittere Famam

Teque piget curae praemia ferre tuae?
Post te vieturae per te quoque vivere chartae

lucipiant: cineri gloria sera venit.

XXIX.

Fama rcfert noscros te, Fidentine, libellos
Non aliter populo quam recitare tuos.

Si mea vis dici, gratis tibi carmina niittam:
Si dici tua vis, hoc erne, ne mea siut.

XXX.

Chirargns fuerat, nunc est vispillo Diaulus.
Coepit quo poterat clinicus esse modo.

XXXVIII.

Queni recitas mens est, o Fidentiue, lilxdhis:
Sed male cum recitas, incipit esse tuus.

XXXIX.

Si quis erit raros inter numerandus amicos,

Quales prisca fides famaque novit anus,
Si quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae

Artibus et vera simplicitate bonus.
Si quis erit recti custos, mirator honesti

Et niliil arcano qui roget ore deos.
Si quis erit magnae subnixus robore mentis:

Dispeream, si non liie Deoianus erit.

XLII.

Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti
Et subtracta sibi quacreret arma dolor,



343 MAIITIALIS

'Noiidum scitis,' ait, 'mortem non posse negari?

Credideram, fatis hoc docuisse patrem.'
Dixit et ardentis avido bibit ore favillas.

I nunc et ferrum, turba molesta, nega.

LXI.

Verona docti syllabas amat vatis,

Marone felix Mantua est,
Censetur Afiona Livio suo tellus

Stellaque nee Flacco minus,
Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,

Nasone Paeligni sonant,
Duosque Senecas unieumque Lucanum

Facunda loquitur Corduba,
Gaudent iocosae Canio suo Gades,

Emerita Deciano meo:
Te, Liciniane, gloriabitur nostra

Nee me tacebit Eilbilis.



LXIII.



Vt recitem tibi nostra rogas epigrammata.
Non audire, Celer, sed recitare cupis.



Nolo.



LXVI.

Erras, meorum fur avare librorum.
Fieri poetam posse qui putas tanti,
Scriptura quanti constat et tomus vilis:
Non sex paratur aut decem sophos nummis.
Secreta quaere carmina et rudis curas,
Quas novit unus scrinioque signatas
Custodit ipse virginis pater cbartae,
Quae trita duro non inhorruit mento.
Mutare dominum non potest liber notus,
8ed pumieata fronte si quis est nondum
Nee umbilicis cultus atque membrana,
Mercare : tales habeo ; nee sciet quisquam.
Aliena quisquis recitat et petit famam,
Non cmere librum, sed silontium debet.



EPIGEAMMATA 343



LXX.



Vacle salutatnm pro me, liber : ire iuberis

Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
Quaeris iter, dicam.- Vicinum Castora canae

Transibis Vestae virgineamqne domum;
Inde sacro veneranda petes Palatia clivo, 5

Plurima qua summi fulget imago duels.
Nee te detineat miri radiata colossi

Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
Flecte vias liac qua madidi sunt tecta Lyaei

Et Cybeles picto stat Corybante tliolus. 10

Protinus a laeva clari tibi fronte Penates

Atriaque excelsae sunt adeunda domas.
Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:

Nulla magis toto ianua poste patet,
Nee propior quam Phoebus amet doctaeque sorores. 15

Si dicet, 'Quare non tamen ipse venit?'
Sic licet excuses, 'Quia qualiacunque leguntur

Ista, salutator scribere non potuit.'

LXXVI.

mihi curarum pretium non vile mearum,

Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
Pierios differ cantus chorosque sororum;

Aes dabit ex istis nulla puella tibi.
Quid petis a Phoebo ? nummos habet area Minervae ; 5

Ilaec sapit, haec omnis fenerat una deos.
Quid possunt hederae Bacchi dare? Palladis arbor

Inelinat varias pondere nigra comas.
Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum

Nil habet et magnum, sed perinane sophos. 10

Quid tibi cum Cirrha ? quid cum Permesside nuda i'

Romanum propius divitiusque forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita nostra

Et sterilis cathedras basia sola crepant.



344 MARTIALIS



XCVII,



Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,

Et te patronum causidicumque putas.
Ilac ratione potest nemo non esse clisertus.

Ecce, tacent omnes : Naevole, die aliquid.

CVII.

Saepe mihi dicis, Luci carissime luli,

'Scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'
Otia da nobis, sed qualia fecerat olim

Maecenas Flacco Vergilioque suo:
Condere victuras temptem per saecula curas 5

Et nomen flammis eripuisse meum.
In sterilis nolunt campos iuga ferre iuvenci:

Pingue solum lassat, sed iuvat ipse labor.

cix.

Issa est passers nequior Catulli,

Issa est purior osculo columbae,

Issa est blandior omnibus puellis,

Issa est carior Indicis lapillis,

Issa est deliciae catcUa Publi. 5

Hanc tu, si queritur, loqui putabis;

Sentit tristitiamque gaudiumque.

Collo nixa cubat capitque somnos,

Vt suspiria nulla sentiantur;

Et desiderio coacta ventris 10

Gutta pallia non fefellit ulla,

Sed blando pede suscitat toroque

Deponi monet et rogat levari.

Castae tantus inest pudor catellae,

Ignorat Yenerem; nee invenimus I6

Dignum tam tencra virum puella.

Hane ne lux rapiat suprema totam,

Pieta Publius exprimit tabella.

In qua tarn similem videbis Issam,



EPIGEAMMATA 345

Vt sit tarn similis sibi nee ipsa. :

Issam denique pone cum tabella:
Aut utramqiie putabis esse veram,
Aut utramque putabis esse pictam.

ex.

Scribere me quereris, Velox, epigrammata longa.
Ipse nihil scribis: tu breviora facis.

Book 11.

VII.

Declamas belle, causas agis, Attice, belle,

Historias bellas, carmina bella facis,
Componis belle mimos, epigrammata belle,

Bellus grammaticus, bellus es astrologus,
Et belle cantas et saltas, Attice, belle, 5

Bellus es arte lyrae, bellus cs arte pilae.
Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,

Vis dicam quid sis ? magnus es ardalio.

VIII.

Si qua videbuntur cliartis tibi, lector, in istis

Sive obscura nimis sive latina parum,
Non meus est error: nocuit librarius illis,

Dum properat versus adnumerare tibi.
Quod si non ilium, sed me peccasse putabis, s

Tunc ego te credam cordis habere nihil.
' Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus:

Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.

XX.

Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
Nam quod emas, possis iure vocare tuum.

XLI,

'Ride si sapis, o puella, ride'
Paelignus, puto, dixerat poeta.



346 MARTIALIS

Sed noil dixenit omnibus puellis.

Verum ut dixerit omnibus puellis,

Non dixit tibi: tu piiella non es,

Et tres sunt tibi, Muximina, denies,

Sed plane piceique buxeique.

Qnare si speculo mihique credis,

Debes non aliter timere risum,

Quum ventuni Spanius manumque Prisons,

Qiuun cretata timet Fabulla nimbum,

Cerussata timet Sabella solem.

Vultus indue tu magis severos,

Quam coniunx Priami nurusque maior.

Mimos ridiculi Philistionis

Et convivia nequiora vita

Et quidquid lepida procacitate

Laxat perspicuo labella risu.

Te maestae decet adsidere niatri

Lngentive virum piumve fratrem, 20

Et tantum tragicis vacare Musis.

At tu indicium secuta nostrum

Plora, si sapis, o puella, plora.

LXXXIX.

Quod nimio gaudes noctem producere vino,
Ignosco: vitium, Gaure, Catonis liabes.

Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo,
Laudari debes: hoc Ciceronis liabes.

xc.

Quintiliane, vagae moderator summe iuventae,

Gloria Romanae, Quintiliane, togae,
Vivere quod propero pauper nee inutilis annis,

Da veiiiam: properat vivere nemo satis.
Differat hoc, patrios optat qui vincere census

Atriaque inniodicis artat imaginibus.
Me focus et nigros non indignantia fumos

Teeta iuvant et fons vivus et herba rudis.



EPIGRAMMATA 347

Sit mihi verna satur, sit non doctissima couiunx,
Sit nox cum somno, sit sine lite dies. lo

Book III.
II.

Cuius vis fieri, libelle, munus?

Festina tibi vindicem parare,

Ne nigram cito raptus in culinam

Cordylas madida tegas papyro

Vel turis piperisque sis cucullus. 6

Faustiui fugis in sinum? sapisti.

Cedro nunc licet ambules perunctus

Et frontis gemiuo decens honore

Pictis luxurieris umbilicis,

Et te purpura delicata velet, lo

Et cocco rubeat suporbus index.

lllo vindice nee Probum timeto.

IV.

Romam vade, liber: si, veneris unde,' requiret,

Aeiniliae dices de regione viae.
Si, quibus in terris, qua simus in urbe, rogabit,

Corneli referas me licet esse Foro.
Cur absini, quaeret: breviter tu multa fatere: 5

'Non poterat vanae taedia ferre togae.'
' Qnando venit?' dicet: tu rcspondeto: ' Poeta

Exierat: veuiet, cum citliaroedus erit.'



Vis conmendari sine me cursurus in urbem,

Parve liber, multis, an satis unus erit?
Vnus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes,

lulius, adsiduum nomen in ore meo.
Protinus liunc primae quaeres in limine Tectae:

Quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille laris.
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque

Excipiet, tu vel pulverulentus eas.



348 MARTIALIS

Hos tu sen pariter sive banc illumve priorem

Videris, hoc dices ' Marcus havere iubet/ lo

Et satis est: alios conmendet epistola: peccat
Qui coimiendandum se putat esse suis.

XIX.

Proxinia centeuis ostenditur ursa columnis,

Exornaut fictae qua platauona ferae.
Huius dum patulos adludens temptat hiatus

Pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
Vipera sed caeco scelerata latebat in aere 5

Yivebatque anima deteriore fera.
Non sensit puer esse dolos, nisi dente recepto,

Dum perit. facinus, falsa quod ursa fuit!

XX.

Die, Musa, quid agat Canius mens Rufus:

Vtrumne chartis tradit ille victuris

Legenda temporum acta Claudianorum?

An quae Neroui falsus adstruit scriptor?

An aemulatur improbi iocos Pbaedri? 5

Lascivus elegis an severus herois?

An in cothurnis horridus Sophocleis?

An otiosus in schola poetarum

Lepore tinctos Attico salis narrat?

Hinc si recessit, portion m terit Magni 10

An spatia carpit lentus Argonautarum?

An delicatae sole rursus Europae

Inter tepentis post meridiem buxos

Sedet ambulatve liber acribus curis?

Titine thermis an lavatur Agrippae 15

An impudici balneo Tigillini?

An rure Tulli fruitur atque Lucani?

An Pollionis dulce currit ad quartum?

An aestuantis iam profectus ad Baias

Piger Lucrino nauculatnr in stagno? 20

* Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.'



EPIGRAMMATA 349



XXXVIII.

Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,

Sexte? quid aut speras aut petis inde?* refer.
* Causas,' inquis, ' agam Cicerone disertior ipso

Atque erit in triplici par mihi nemo foro.'
Egit Atestinus causas et Civis — utrumque o

Noras — sed neutri pensio tota fuit.
'Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:

Audieris, dices esse Maronis opus.'
Insanis: omnis gelidis quicunque lacernis

Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides. lo

'Atria magna colam.' Vix tris aut quattuor ista

Res aluit, pallet cetera turba fame.
'Quid faciam? suade; nam certum est vivere Romae.'

Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.



XLIV.

Occurrit tibi nemo quod libenter,

Quod, quacunque venis, fuga est et ingens

Circa te, Ligurine, solitudo.

Quid sit, scire cupis 'i Nimis poeta es.

Hoc valde vitium periculosuni est. 5

Non tigris catulis citata raptis,

Non dij)sas medio perusta sole,

Nee sic scorpios improbus timetur.

Nam tantos, rogo, quis ferat labores ?

Et stanti legis et legis sedenti. 10

In thermas fugio: sonas ad aurem.

Piscinam peto : non licet natarc.

Ad cenaiu propero: tenes euntem.

Ad cenam vcnio : fugas sedentem.

Lassus dormio: suscitas iacentem. w

Vis, quantum facias mali, videre?

Vir iustus, probus, innoceus tinieris.



350 MAKTIALIS



XLVI.

Exigis a nobis operam sine fine togatam:

Non eo, libertum sed tibi mitto meum.
'Non est,' inquis, 'idem/ Multo plus esse probabo :

Vix ego lecticam subsequar, ille feret.
In turbam incideris, cunctos umbone repellet:

Invalidum est nobis ingenuumqne latus.
Quidlibet in causa narraveris, ipse tacebo :

At tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis erit, ingenti faciet convicia voce:

Esse pudor vetuit fortia verba mihi.
* Ergo nihil nobis/ inquis, ' praestabis amicus ?'

Quidquid libertus, Candide, non j)oterit.

Booh IV.

XIV,

Sili, Castalidum decus sororum,
Qui periuria barbari furoris
Ingenti premis ore perfidosque
Astus Hannibalis levisque Poenos
Magnis cedere cogis Africanis:
Paulum seposita severitate,
Dum blanda vagus alea December
Incertis sonat hinc et hinc fritillis
Et ludit trojja nequiore talo,
Nostris otia conmoda Camenis,
Nee torva lege fronte, sed remissa
Lascivis madidos iocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
Magno mittere Passerem Maroni.

XLIX,

Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
Qui tantum lusus ista iocosque vocat.

Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam.



EPIGEAMMATA 351

Aut puero liqnidas aptantem Daedalon alas, 5

Pascentem Siciilas ant Polyphemon ovis.

A nostris procnl est omnis vesica libellis,
Musa nee insano syrniate nostra tumet.

* Ilia tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'
Confiteor: laudant ilia, sed ista legunt. lo

LXXII.

Exigis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.

Non habeo, sed habet bibliopoia Tryphon.
' Aes dabo pro nugis et emam tiia carmina sanus?

Non,' inquis, 'faciam tani fatue.' Nee ego.

Booh V.

X.

'Esse quid hoc dicam, vivis quod faina ncgatur

Et sua quod rarus tenipora lector amat?'
Hi sunt invidiae nimirum, Kegule, mores,

Praeferat antiques semper ut ilia novis.
Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram, 5

Sic laudant Catuli vilia templa senes;
Ennius est lectus salvo tibi, Roma, ^larone,

Et sua riserunt saecula Maeonidcn,
Kara coronato plausere theatra Menandro,

Norat Nasonem sola Corinna snum. 10

Vos tameu, o nostri nc festiuate libelli :

Si post fata vciiit gloria, non propero.

XIII.

Sum, fateor, semporque fui, Callistrate, paujier,

Sed non obscurus nee male notus eques,
Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Ilic est,'

Quodque cinis paueis, hoc niihi vita dedit.
At tua centenis incnmbunt tecta columnis c

Et libertinas area flagellat opes,
Magnaque Niliacae servit tibi gleba Sycnes,

Tondet et inuumeros Gallica Parma greges.



35a MARTIALIS

Hoc ego tuqne sumus: sed quod sum, non potes esse:
Tu quod es, e populo quilibet esse potest. lo

XX.

Si tecum mihi, care Martialis,

Securis liceat frui diebus.

Si disponere tempus otiosum

Et verae pariter vacare vitae:

Nee nos atria, nee domos potentum, b

Nee litis tetricas forumque triste

Nossemns, iiec imagines superbas;

Sed gestatio, fabulae, libelli,

Campus, portions, umbra, Virgo, thermae,

Haec essent loca semper, hi labores. lo

Nunc vivit necuter sibi, bonosque

Solis effugere atque abire sentit,

Qui nobis iiereunt et imputantur.

Quisquam vivere cum sciat, moratur?

XL.

Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Minervam:
Et miraris, opus displicuisse tuum?

LI.

Hie, qui libcllis praegravem gerit laevam,

Notariorum quem premit chorus levis.

Qui codicillis hinc et inde prolatis

Epistolisque conmodat gravem vultum

Similis Catoni Tullioque Brutoque, e

Exprimere, Riife, fidiculae licet cogant.

Have Latinum, x^'P^ ^^^ potest Graecum.

Si fingere istud me putas, salutemus.

LTI.

Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
Cur igitur taceo, Postume? Tu loqueris.



EPIG-RAMMATA 353

Incipio qnotiens alicui tna dona referre,
Protinns exclamat, 'Dixerat ipse mihi.'

Non belle qiiaedam faciunt duo : sufficit unus <

Huic operi: si vis, ut loquar, ipse tace.

Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, dona
Auctoris pereunt garrulitate sui.



LIII.

Colchida quid scribis, quid scribis, amice, Thyesten?

Quo tibi vel Nioben, Basse, vel Andromachen?
Materia est, mihi crede, tuis aptissima cbartis

Deucalion vel, si non placet hie, Phaethon.



LVI.

Cui tradas, Lupe, filium magistro,
Quaeris sollicitus diu rogasque.
Omnis grammaticosque rhetorasque
Devites, moneo: nihil sit illi
Cum libris Ciceronis aut Maronis;
Famae Tutilium suae relinquas;
Si versus facit, abdices poetam.
Artis discere vult pecuniosas?
Fac discat citharoedus aut choraules;
Si duri puer ingeni videtur,
Praeconem facias vel architectum.

LVIII.

Cras te victurum, eras dicis, Postume, semper.

Die mihi, cras istud, Postume, quando venit?
Quam longe cras istud, ubi est? aut unde petendum

Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
lam cras istud habet Priami vel Nestoris annos.

Cras istud quanti, die mihi, possit emi?
Cras vives? hodie iam vivere, Postume, scrum est:

lUe sapit, quisquis, Postume, vixit heri.
23



354 MARTIALIS

Book VI.

XV.

Dum Phaethontea formica vagatur in umbra,
Impliciiit teniiem sucina gutta feram.

Sic modo quae fuerat vita contempta manente,
Funeribus facta est nunc pretiosa suis.

XIX.

Non de vi neque caede nee veneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis:
Vicini queror has abesse furto.
Hoc index sibi postulat probari:
Tu Cannas Mithridaticumque belluni
Et periuria Piinici furoris
Et Sullas Mariosque Muciosque
Magna voce sonas manuque tota.
lam die, Postume, de tribus capellis.

Book VJL
III.

Cur non niitto meos tibi, Poutiliane, libellos?
Ne mihi tu mittas, Pontiliane, tuos.

LXIII.

Perpetui numquam moritura volumina Sill

Qui legis et Latia carmina digna toga,
Pierios tantum vati placuisse recessus

Credis et Aoniae Bacchica serta comae ?
Sacra cothuruati non attigit ante JNIaronis,

Implevit magni quani Ciceronis opus:
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,

Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Postquam bis senis ingentem fascibus annuui

Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit,
Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,

Proque suo celebrat nunc Helicona foro.



EPIGRAMMATA 355



LXXVII.

Exigis, nt nostros donem tibi, Tncca, libellos.
Non faciam: nam vis veudere, non legere.

LXXIX. »

Potavi modo consulare vinum.
Quaeris, quani vetus atqiie liberale?
Ipso consule conditum : sed ijDse,



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 22 of 31)