Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 23 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 23 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Qui ponebat, erat, Severe, consul.

LXXXVIII.

Fertur habere meos, si vera est fama, libellos

Inter delicias pulchra Vienna siias:
Me legit omnis ibi senior iuvenisque puerque,

Et coram tetrico casta puella viro.
Hoc ego maluerim, quam si mea carmina cantent

Qui Nilum ex ipso protinus ore bibunt;
Quam mens Hispano si me Tagus impleat auro,

Pascat et Hybla meas, pascat Hymettos apis.
Non nihil ergo sumus, nee blandae munere linguae

Decipimur: credam iam, puto, Lause, tibi.

Book VIIL
III.

' Quinque satis fuerant: nam sex septemve libclli

Est nimium: quid adhuc luderc, Musa, iuvat?
Sit pudor et finis: iam pins nihil addere nobis

Fama potest: teritur noster ubique liber;
Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt

Altaque cum Licini marmora pulvis erunt,
Me tamen ora legent et secum plurimus iiospes

Ad patrias sedis carmina nostra feret/
Finieram, cum sic respondit nona sororum,

Cui coma et unguento sordida vestis erat:



356 MARTIALIS

*Tune potes diilcis, ingrate, reliuquere niigas?

Die mihi, quid melius desidiosus ages ?
An iuvat ad tragicos soccum trausferre cothurnos,

Aspera vel paribus bella tonare inodis,
Praelegat ut tumidus ranca te voce magister

Oderit et grandis virgo bonusque puer?
Scribant ista graves iiimium nimiumque severi,

Quos media miseros nocte lucerna videt.
At tu Romano lepidos sale tinge libellos:

Adgnoscat mores vita legatque suos.
Augusta cantare licet videaris avena,

Dum tua multorum vincat avena tubas.'

LVI.

Temporibus nostris aetas cum cedat avorum

Creverit et maior cum duce Roma suo,
Ingenium sacri miraris deesse Maronis,

Nee quemquam tanta bella tonare tuba.
Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones

Yergiliumque tibi vel tua rura dabunt.
lugera perdiderat miserae vieina Cremonae

Flebat et abduetas Tityrus aeger ovis
Risit Tuscus eques, paupertatemque malignam

Reppulit et eeleri iussit abire fuga.
' Accipe divitias et vatum maximus esto;

Tu licet et nostrum,' dixit, 'Alexin ames.'
Adstabat domini mensis pulcherrimus ills

Marmorea fundeus nigra Falerna manu
Et libata dabat roseis carchesia labris,

Quae poterant ipsum sollicitarc lovem.
Excidit adtonito pinguis Galatea poetae

Thestylis et rubras messibus usta genas;
Protinus Italiam concepit et arma vimmque,

Qui modo vix Culieem lleverat ore rudi.
Quid Varies Marsosque loquar ditataque vatum

Nomina, magnus erit quos numerare labor?
Ergo ero Vergilius. si munera Maecenatis

Des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.



EPIGRAMMATA 357



Boole IX.



XXVIII.



Dulce decns scaeiiae, Indorum fama, Latiniis

Ille ego sum, plansus deliciaeqiie time.
Qui spectatorem potui fecisse Catonem,

Solvere qui Curios Fabrieiosque gravis.
Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatre,

Et sola tantum scaeuicus arte feror :
Nee poteram gratus domino sine moribus esse;

Interius mentis inspicit ille deus.
Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi,

Roma sui famulum dum sciat esse lovis.

XXIX.

Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae,

Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
Euboicae nondum numerabas longa Sibyllae

Tempora: maior erat mensibus ilia tribus.
Hen quae lingua silet! non illam mille catastae

Vincebant, nee quae turba Sarapin amat.
Nee matutini cirrata caterva magistri.

Nee quae Strymonio de grege ripa sonat.
Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,

Quae sciet hos illos vendere lena toros?
Sit tibi terra levis mollique tegaris arena,

Ne tua non possint eruere ossa canes.

XLV.

Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones

Et Getici tuleras sidera pigra poli:
Ecce Promethei rupes et fabnla montis

Quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis I
Videris inmensis cum conclamata querellis

Saxa senis, dices, 'Durior ipse fuit.'
Et licet haec addas: ' Potuit qui talia ferre,

Humanum merito finxerat ille genus.'



358 MARTIALIS



XLVI.



Gellius aedificat semper: modo limina ponit.
Nunc foribus clavis aptat emitque seras.

Nunc has, nunc illas reficit mutatve fenestras;
Dum tantum aedificet, quidlibet ille facit —

Oranti nummos ut dicere possit amico
Vnum illud verbum Gellius ' Aedifico.'

XLVII.

Democritos, Zenouas inexplicitosque Platonas

Quidquid et hirsutis squalet imaginibus,
Sic quasi P3'thagorae loqueris successor et heres.

Praependet sane nee tibi barba minor:
Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis,

In molli rigidam clune libenter liabes.
Tu, qui sectarum causas et pondera nosti.

Die milii, percidi, Pannyche, dogma quod est?

LXX.

Dixerat ' o mores ! o tempora !' Tullius olim,

Sacrilegum strueret cum Catilina nefas.
Cum gener atque socer diris concurreret armis

Maestaque civili caede maderet humus.
Cur nunc 'o mores !' cur nunc 'o temporal' dicis?

Quod, tibi non placeat, Caeciliane, quid est?
Nulla ducum feritas, nulla est insania ferri ;

Pace frui certa laetitiaque licet.
Non nostri faciunt, tibi quod tua tempora sordent,

Sed faciunt mores, Caeciliane, tui. loj

LXXIV.

Effigiem tantum pueri pictura Camoni
Servat, et infantis parva figura manet.

Florentis nulla signavit imagine vultus,
Dum timet ora plus muta videre pater.



EPIGRAMMATA 359



XCVI.



Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
Deprensus dixit, 'Stulte, quid ergo bibis?'

XCVII.

Rumpitur invidia quidam, carissime luli,

Quod me Roma legit, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod turba semper in omni

Monstramur digito, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, tribuit quod Caesar uterque 5

lus mibi natorum, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod rus milii dulce sub urbe est

Parvaque in urbe domus, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod sum iucundus amicis.

Quod eonviva frequens, rumpitur invidia. 10

Rumpitur invidia, quod amamur quodque probamur:

Rumpatur, quisquis rumpitur invidia.

xcix.

Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas,

Charta salutatrix si modo vera refert:
Marcus Palladiae nou inlitianda Tolosae

Gloria, quam genuit pacis alumna quics.
Tu qui longa potes dispendia ferre viarum, s

I, liber, absentis pignus amicitiae.
Vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;

Grande tui pretium muneris auctor erit:
Multum, crede mibi, refert, a fonte bibatur

Quae fluit, an pigro quae stuj)ct unda lacu. 10

Buolc X.
I.

Si nimius videor seraque coronide longns

Esse liber, legito pauca: libellus ero.
Terque quaterque mibi finitur carmine parvo

Pagina: fac tibi me quam cupis esse brevem.



360 MAETIALIS



II.

Festiiuita prior, decinii mi hi cura libelli

Elapsum manibus nunc revocavit opus.
Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;

Pars nova maior erit: lector, utrique fave.
Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset,

' Nil tibi quod demus maius habemus,' ait.
' Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes

Et meliore tui parte superstes eris.
Marmora Messalae findit caprificus et audax

Dimidios Crispi mulio ridet equos:
At chartis nee fata nocent et saecula prosunt,

Solaque non norunt haec monumenta mori.'

XIX.

Nee doctum satis et parum severum,
Sed non rusticulum nimis libellum
Facundo mea Plinio Thalia
I perfer: brevis est labor peractae
Altum vincere tramitem Suburae.
Illic Orphea protinus videbis
Vdi vertice lubricum theatri
Mirantisque feras avemque regis,
Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;
Illic parva tui domus Pedonis
Caelata est aquilae minore pinna.
Sed ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto:
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc quod saecula posterique possint
Arpinis quoque comparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas:
Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,
Cum regnat rosa, cum madent capilli:
Tunc me vel rigid i lesrant Catones.



EPIGKAMMATA 3G1



XXXIII.



Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis,

Cecropium snperas qui bonitate senem,
Sic tibi consoceri claros retinere penates

Perpetua iiatae det face casta Venus:
Vt tu, si viridi tiuctos aerugine versus s

Forte malus livor dixerit esse meos,
Vt facis, a nobis abigas, nee scribere quemquam

Talia contendaS carmina, qui legitur.
Hunc servare modum nostri novere libelli,

Parcere personis, dicere de vitiis. lo



XXXV.

Omnes Sulpiciam legant puellae,

Vni quae cupiunt viro placere;

Omnes Sulpiciam legant mariti,

Vni qui cupiunt placere nuptae.

Non haec Colchidos adserit furorem, s

Diri prandia nee refert Thyestae;

Scyllam, Byblida nee fuisse credit:

Sed castos docet et probos amores,

Lusus, delicias facetiasque.

Cuius carmina qui bene aestimarit, lo

Nullam dixerit esse nequiorem,

Nullam dixerit esse sanctiorem.

Tales Egeriae iocos fuisse

Vdo crediderim Numae sub antro.

Hac condiscipula vel liac magistra 15

Esses doctior et pudica, Sappho :

Sed tecum pariter simulque visam

Durus Sulpiciam Phaon amaret.

Frustra: namque ea nee Tonantis uxor

Nee Bacchi nee Apollinis puella 20

Erepto sibi viveret Caleiio.



363 MARTIALIS



XXXYI.

Improba Massiliae qiiidquid fumaria cogunt,

Accipit aetatem quisqiiis ab igne cadus,
A te, Munna, venit: miseris tu mittis amicis

Per freta, per longas toxica saeva vias;
Nee facili pretio, sed quo contenta Falerni

Testa sit aut cellis Setia cara suis.
Non venias quare tarn longo tempore Romam,

Haec puto causa tibi est, ne tua vina bibas.

XXXVII.

luris et aequarum cultor sanctissime legum,

Veridico Latium qui regis ore forum,
Muiticipi, Materiie, tuo veterique sodali

Callaicum mandas siquid ad Oceanum — .
An Laurentino turpis in litore ranas

Et satius tenues ducere credis acos.
Ad sua captivum quam saxa remittere mullum,

Visus erit libris qui minor esse tribus?
Et fatuam summa cenare pelorida mensa

Quosque tegit levi cortice concba brevis,
Ostrea Baianis quam non liventia testis,

Quae domino pueri non prohibente voreut?
Hie olidam clamosus ages in retia vulpem

Mordebitque tuos sordida praeda canis:
Illic piscoso modo vix educta profundo

Impedient iepores umida lina meos. —
Dum loquor, ecce redit sporta piscator inani,

Venator capta maele superbus adest:
Omnis ab urbano venit ad mare cena macello.

Callaicum mandas siquid ad Oceanum. i

XXXIX.

Cousule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,

Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?
Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,

Ficta Prometheo diceris esse luto.



EPIGRAMMATA 3G3



XLVI.

I



Omnia vis belle, Matho, dicere. Die aliquando
Et bene; die neutrum; die aliquando male.

XLVII.

Vitam quae faeiant beatiorem,

lucundissime Martial is, haee sunt:

Ees non parta labore, sed relicta;

Non ingratus agcr, focus perennis;

Lis numquam, toga rara, mens quieta; 5

Vires ingenuae, salubre corpus;

Prudens simplicitas, pares amici;

Convictus facilis, sine arte mensa;

Nox non ebria, sed soluta curis;

Non tristis torus et tamen pudieus; lo

Somnus, qui faciat brevis tenebras:

Quod sis, esse veils nihilque malis;

Summum nee metuas diem nee optes.



Fraugat Idumaeas tristis Victoria palmas,

Plange, Favor, saova peetora nuda manu;
Mutet Honor cultus, et iniquis munera llammis

Mitte coronatas, Gloria maesta, comas,
Heu facinus! prima fraudatus, Scorpe, iuvcnta

Occidis et nigros tam cito iungis cquos.
Curribus ilia tuis semper propcrata brevisque

Cur fuit et vitae tam prope mcta tuac ?

LI.

Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni
Taurus et alternum Castora fugit Iiiems;

Ridet ager, vestitur bumus, vestitur et arbor,
Ismarium paelex Attica plorat Ityn.

Quos, Faustine, dies, quales tibi Roma rcccssus
Abstulit! o soles, o tunieata quiesi



3C4 MARTIALIS

nemus, o fontes solidumque madentis arenae

Litus et aequoreis splendidus Anxur aqiiis,
Et non unius spectator lectulus undae,

Qui videt liinc puppis fluminis, inde maris!
Sed nee Marcelli Pompeianumque, nee illic

Sunt triplices thermae, nee fora iuncta quater,
Nee Capitolini summum penetrale Tonantis,

Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino:

'Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.

LIV.

Mensas, Ole, bonos ponis, sed ponis opertas.
Ridiculuni est: possum sic ego habere bonas.

xcvi.
Saepe loquar nimium gentis quod, Avite, remotas,

Miraris, Latia factus in urbe senex,
Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem

Et repetam saturae sordida rura casae.
Ilia placet tellus, in qua res parva beatum

Me facit et tenuis luxuriantur opes :
Pascitur hie, ibi joascit ager; tepet igne maligno

Hie focus, ingenti lumine lucet ibi;
Hie pretiosa fames conturbatorque macellus,

]\[ensa ibi divitiis ruris operta sui;
Quattuor hie aestate togae pluresve teruntur,

Autumnis ibi me quattuor una tegit.
I, cole nunc reges, quidquid non praestat amicus

Cum praestare tibi possit, Avite, locus.

Book XI.

VI.

Vnctis falciferi senis diebus,
Regnator quibus imperat fritillus,
Versu ludere non laborioso
Permittis, puto, pilleata Roma.



EPIGEAMMATA 365

Eisisti; licet ergo, non vetamur. 6

Pallentes procul hinc abite curae;

Quidqnicl venerit obvium, loquamur

Morosa sine cogitatione.

Misce dimidios, puer, trientes,

Quales Pythagoras dabat Neroni, lo

Misce, Dindyne, sed frequentiores :

Possum nil ego sobrius; bibenti

Succurrent niilii quindecim poetae.

Da nunc basia, sed Catulliana:

Quae si tot fuerint, quot ille dixit, i5

Donabo tibi Passerem Catnlli.

XIII.

Quisquis Flaminiani teris, viator,

Noli nobile praeterire marmor.

Vrbis deliciae salesque Nili,

Ars et gratia, lusus et voluptas,

Eomani decus et dolor theatri 6

Atque omnes Veneres Cupidinesquo

Hoc sunt condita, quo Paris, sepulcro.

XIV.

Heredes, nolite brevem sepelire colonum:
Nam terra est illi quantulacumque gravis.

Booh XIL
III.

Ad populos mitti qui nuper ab urbe solebas,

Ibis, io, Eomam nunc, j^eregrine liber,
Auriferi de gente Tagi tetriciquo Salonis,

Ad patrios manes quae mihi terra potens.
Non tamen hospes eris, nee iam potes advcna dici, s

Cuius habet fratres tot domus alta Eemi.
lure tuo veneranda novi pete limina templi,

Eeddita Pierio sunt ubi tecta clioro.



366 MARTIALIS

Vel si malueris, prima gradiere Subura;

Atria sunt illic consulis alta mei : lo

Laurigeros habitat facniidiis Stella penates,

Clarus laiitheae Stella sititor aquae;
Fons ibi Castalius vitreo torreute superbit^

Vnde iiovem dominas saepe bibisse feruiit:
Ille dabit populo patribiisque equitique legendum, i5

Nee nimium siecis perleget ipse genis.
Quid titulum poscis? versus duo tresve legautur,

Clamabunt omnes te, liber, esse meum.

IV.

Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
Maecenas, atavis regibus ortus eques,

Gentibus et populis hoc te mihi, Prisce Tcrenti,
Fama fuisse loquax chartaque dicet anus.

Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur; 5

Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.

LII.

Tempora Pieria solitus redimire corona,

Nee minus adtonitis vox celebrata reis,
Hie situs est, hie ille tuus, Sempronia, Rufus,

Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
Dulcis in Elysio narraris fabula campo, 5

Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
Tu melior quae deserf.o raptore redisti

Ilia virum voluit nee repetita sequi.
Audit et Iliacos ridet Menelaus amores:

Absolvit Phrygium vestra rapina Parin. 10

Accipient olim cum te loca laeta piorum,

Non erit in Stygia notior nmbra domo;
Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:

Iste tibi domiuam conciliabit amor.

LIII.

Nummi cnm tibi sint opesque tantac,
Quantas civis habet, Paterne, rarus.



EPIGRAMMATA 307

Largiris nihil incubasque gazae,

Vt riiagnus draco queni canunt poetae

Custodcm Scytliici I'uisse luci. 5

Sed causa, ut meinoras et ipse iactas,

Dirae filius est rapacitatis.

Ecquid tu fatuos rudisque quaeris,

luludas quibus auforasque mentem ?

Huic semper vitio pater fuisti. 10

LX. •

Martis alumue dies, roseani quo lampada primum

Magnaque siderei vidimus era del,
Si te rure coli viridesque pudebit ad aras,

Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis, 6

Et qua sum genitus, vivere luce volo.
Natali pallere suo, ne calda 8abello

Desit; et ut liquidum potet Alauda merum,
Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco;

Atque inter mensas ire, redire suas; 10

Excipere lios illos et tota surgere cena

Marmora calcantem frigidiora gelu:
Quae ratio est, liaec sponte sua perferre patique,

Quae te si iubeat rex dominusque, neges ?

XCII.

Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus,
Si fiam locuplcs simque repcnte potens.

Quomquam posse putas mores narrare futuros?
Die mihi, si fias tu leo, qualis eris?

xciv.

Scribebamus epos; coepisti scribcrc: cessi,
Aemula ne starent carmina nostra tuis.

Transtulit ad tragicos se nostra Thalia cotliurnos
Aptasti longuni tu quoque syrma tibi.



368 MAKTIALIS

Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis: 5

Plectra rapis nobis, ambitiose, nova.
Audemus satnras: Lucilius esse laboras.

Ludo levis elegos: tu quoque ludis idem.
Quid minus esse potest? epigrammata fingere coepi:

Hinc etiam petitur iam mea palma tibi. lo

Elige, quid nolis — quis enini pudor, omnia velle? —

Et si quid non vis, Tucca, relinque mihi.

Booh XIV.
Apoplioreta. ^

CLXXXV.

Accipe facundi Culicem, studiose, Maronis,
Ne nucibus positis arma virumquc legas.

CLXXXVI.

Quam brevis inmensum cepit membrana Maronem!
Ipsius et vultus prima tabella gerit.

CLXXXVIII.

Si comes ista tibi fuerit membrana, pntato
Carisere te longas cum Cicerone vias.

CLXXXIX.

Cynthia — facundi carmen iuvenale Properti —
Accepit famam, non minus ipsa dedit.

cxc.

Pellibus exiguis artatur Livius ingens,
Quem mea non totum bibliotheca capit.

cxci.
Hie erit, ut perhibent doctorum corda virornm,
Primus Romana Crispus in liistoria.



EPIGRAMMATA 369



CXCIII.



Vssit amatorem Nemesis lasciva Tibullum,
lu tota iuvit quern nihil esse domo.



cxciv.



Sunt quidam, qui me dicant non esse poetam;
Sed qui me vendit bibliopola putat.



cxcv.



Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Vergilio.



II



IVVENALIS

Our knowledge of the life of Decimus Junius Juvenalis
is based upon a contemporary inscription, found near his
native town, Aquinum (in Latium), and upon twelve brief
' vitae.' But the information given by these, though abun-
dant, is too conflicting and untrustworthy to admit of any-
thing more than approximate data, the poems themselves,
unfortunately, furnishing but scanty biographical material.

Juvenal was born about 60 a.d., and in early life followed
the career of a soldier, serving with the rank of a military
tribune in Britain, possibly also in Africa and other places.
Subsequently he seems to have settled down in Rome as an
active rhetorician, and it is as such only that Martial knows
liim. About the close of Domitian's reign (96 A.D.), he ap-
pears to have i-eturned to his native town, where, as the in-
scription records, he occupied the highest municipal offices.
The tradition of Juvenal's exile, though abundantly at-
tested, contains too many irreconcilable discrepancies to be
accepted as authentic. He died about 140 a.d., in the reign
of Antoninus Pius.

Juvenal seems not to have begun his satires until well
advanced in life. We possess in all sixteen, the last how-
ever, owing to an accidental mutilation in the MSS., being
but a fragment. They are all unquestionably genuine, the
ingenious attempt of O. Ribbeck to prove the spuriousness
of a number of them being an acknowledged failure.

The contents of these satires are best described in the
poet's own words (1.85 f.) : Quidquid agunt homines, votum,
timor, ira, voluptas, Gaiidia, disciwsus, nostri farrago
lihelli est ; and he avers that an honest indignation at the
appalling degeneracy of society was the inciting motive of



372 IVVENALIS

his verse. Juvenal paints in lurid colors. Not a ray of
sunshine illumines his pages, not a trace of humor relieves
the oppressive gloom. But, as in the case of Persius, it was
this very air of righteous protest that won for the ' Juvena-
lis ethicus' the enthusiastic plaudits of the Middle Ages, and
even upon the modern reader his satires, like Tacitus's
histories, leave an indelible impression, in spite of their
rhetorical elaboration and meretricious coloring, qualities
apparently incompatible with sincerity of conviction and
fidelity of portraiture.

The best commentaries are those of Mayor (Cambridge),
vol. I.* (1886), II.' (1878), but exclusive of Satires ii. and vi. ;
and of L. Friedliluder, 2 vols. (Leipzig, 1895).



IVVENALIS



Satire I.: Reasons for composing satires.

Semper ego auditor tantum? numquamne reponam,
Vexatus toties rauci These'ide Cordi?
Impnne ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hie elegos? impnne diem consumpserit ingens
Telephns aut summi plena iam margine libri s

Scriptiis et in tergo necdum finitus Orestes?
Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucns
Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani; quid agant venti, quas torqueat umbras
Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum lo

Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani convulsaque marmora clamant
Semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
Expectes eadem a summo minimoque poeta.
Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos is

Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est dementia, cum tot ubique
Vatibus occurras, periturae parcere chartae.
Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus, 20
Si vacat ac placidi rationem admittitis, edam.

Cum tener uxorem ducat spado, Maevia Tuscum
Eigat aprum et nuda teueat venabula mamma:
Patricios omnis opibus cum provocet unus
Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat, 25

Cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi
Crispinus, Tyrias uniero revocante lacernas.



374 IVVENALLS

Ventilet aestivnm digitis sudantibus aurum

Nee suffere queat maioris pondera gemmae.

Difficile est satiram iion scribere. Nam quis iniquae so

Tarn patiens iirbis, tam ferreus, ut teneat se,

Causidici nova cum veniat lectica Mathonis

Plena ipso, post lumc magni delator amici

Et cito rapturus de nobilitate comesa

Quod superest, qucm Massa timet, quern munere palpat 35

Carus et a trepido Thymele submissa Latino;

Cum te submoveant qui testamenta merentur

Noctibus, in caelum quos eveliit optima summi

Nunc via processus, vetulae vesica beatae ?

Vnciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem, 40

Partis quisque suas, ad mensuram inguinis lieres.

Accipiat sane mercedem sanguinis et sic

Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,

Aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.

Quid referam, quanta siccum iecur ardeat ira, 45

Cum populum gregibus comitum premit hie spoliator

Pupilli prostantis, et hie damnatus inani

ludicio? quid enim salvis inl'amia nummis?

Exul ab oetava Marius bibit ct fruitur dis

Iratis, at tu vietrix provineia ploras. 50

Haee ego non credara Venusina digna lucerna ?

Haec ego non agitem? sed quid magis ? lleracleas

Aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi

Et mare pereussum puero fabrumque volaiitem,

Cum leno accipiat moechi bona, si capiendi 65

lus nullum uxori, doctns spectare lacunar,

Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso?

Cum fas esse putet curam sperare cohortis

Qui bona donavit praesepibus et caret omni

Maiornm censu, dum pervolat axe citato

Elaminiam puer Automedon? nam lora tenebat

Ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.

Nonne libet medio ceras implere capaees

Quadrivio, cum iam sexta cerviee feratur,

Hinc atque inde patens ac nuda pacne cathedra



SATIEAE 375

Et multum referens de Maecenate supino,
Signator falsi qui se lautiim atque beatiim
Exiguis tabulis et gemma fecerit uda ?
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
Porrectura viro miscet sitiente rubetam 70

Instituitque rudis melior Lucusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere digniim.
Si vis esse aliquid: probitas laudatiir et alget.
Criminibus debent hortos, praetoria, mensas, 75

Argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
Quern patitur dormire nurus conruptor avarae,
Quern sponsae turpes et praetextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum
Qualemcunque potest., qualis ego vel Cluvienus. so

Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aeqnor
Navigio montem ascendit sortisque poposcit,
Paulatimque anima caluerunt mollia saxa
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas, 85
Gaudia, discursus, nostri farrago libelli est.
Et quando uberior vitiorum copia? quando
Maior avaritiae patuit sinus ? alea quando
Hos animos? neque enim loculis eomitantibus itur
Ad casum tabulae, posita sed luditur area. 00

Proelia quanta illic dispensatore videbis
Armigero. Simplexne furor sestertia centum



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 23 of 31)