Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 24 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 24 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
Quis totidem erexit villas, quis fercula septem
Secreto cenavit avus? 95

Nam de tot pulchris et latis orl>ibus et tarn 137

Antiquis una comedunt pati'imouia mensa.
NuUus iam parasitus erit. Sed quis ferat istas
Luxuriae sordis ? quanta est gula quae sibi totos ho
Ponit apros, animal propter convivia natum ?
Poena tamen praesens, cum tu dcponis amictus
Turgidus, et crudus pavoncm in balnea portas.
Hinc subitac mortes atque intestata sencctus.



376 IVVENALIS

Et nova nee tristis per cunctas fabula cenas us

Ducitur iratis plaudeudiim funus amicis.

Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
Posteritas, eadem facient cupientque minores,
Omne in praecipiti vitiuni stetit. Vtere velis,
Totos panda sinus. Dices hie forsitan: 'Vnde 150

Ingenium par materiae? nnde ilia priorum
Scribendi quodcumque animo flagrante liberet
Simplicitas? "cuius non audeo dicere nomen?
Quid refert dictis ignoscat Mucius an non?''
Pone Tigellinum: taeda lucebis in ilia 155

Qua stantes ardent qui fixo pectore fumant,
Et latum media sulcum deducit arena.'
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur
Pensilibus plumis atque illinc despiciet nos? —
'Cum veniet contra, digito compesee labellum: leo

Accusator erit qui verbum dixerit: "hie est."
Securus licet Aenean Rutulumque ferocem
Conmittas, nulli gravis est percussus Achilles
Aut multum quaesitus Hylas urnamque secutus;
Ense velut stricto quotiens Lucilius ardens us

Infremuit, rubet auditor cui frigida mens est
Criminibus, tacita sudant praecordia culpa.
Inde irae et lacrimae. Tecum prius ergo voluta
Haec animo ante tubas; galeatum sero duelli
Paenitet.' Experiar quid concedatur in illos, i70

Quorum Flaminia tegitur cinis atque Latiua.



Satire III. : Life in Rome.

Quamvis digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet atque unum civem donare Sibyllae.
lanua Baiarum est et gratum litus amoeni
Secessus. Ego vel Prochytam praepono Suburae.
Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus



SATIRAE 377

Tectornm adsidnos ac mille pericula saevae

Vrbis et Aiigusto recitantis mense poetas ?

Sed dum tota domus reda componitur tma, lo

Substitit ad veteres arcus madidamque Oapenarn.

Hie nbi nocturnae Numa constituebat amicae —

Nunc sacri fontis nenius et delubra locautur

ludaeis, quorum cophinus faenumque supellex,

Omnis enim populo mercedem pendere iussa est 15

Arbor et eiectis mendicat silva Camenis —

In vallem Egeriae descendimus et speluncas

Dissimilis veris: quanto praesentius esset

Numen aquis, viridi si niargine cluderet undas

Herba nee ingenuum violarent marmora tofum. 20

Hie tunc Vmbrieius: 'Qnando artibus,' inquit, 'lioiiestis
Nullus in urbe locus, nulla emolnnienta laborum,
Res hodie minor est, here quam fu)t, atque eadem eras
Deteret exiguis aliquid, proponimu^ illuc
Ire, fatigatas nbi Daedalus exuit alas, 25

Dum nova canities, dum prima et recta seneetus,
Dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.
Cedamus patria. Vivant Artorius istic
Et Catulus, maneant qui nigrum in Candida vertunt, ao
Quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et praebere caput domina venalo sub hasta.
Quondam hi cornicines et munieipalis arenae
Perpetui comites notaeque per oppida buccae 35

Munera nunc edunt, et verso pollice vulgus
Cum iubet, occidunt popularitcr; inde reversi
Conducunt foricas, et cur non onniia? cum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quotiens voluit Fortuna iocari. 40

Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum.
Si mains est, nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignore; funus promittere patris
Nee volo nee possum; ranarum viscera numquam
Inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, 45



378 IVVENALIS

Quae mandat, norunt alii; me nemo miuistro

Fnr erit, atque ideo nulli comes exeo, tamqnam

Mancus et extinctae corpus non utile dextrae.

Quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens

Aestuat occultis animus sempcrque tacendis? 50

Nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,

Participem qui te secret! fecit lionesti:

Cams erit Verri, qui Verrem tempore quo vult

Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

Omuis arena Tagi quodque in mare volvitur aurum, 55

Vt somno careas ponendaque praemia sumas

Tristis et a magno semper timearis amico.

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris,
Et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
Nee pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, go

Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Acliaei?
lam pridem 83a'us in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam et mores et cum tibicine cliordas
Oblicas nee non gentilia tympana secuni
Vexit et ad circum iussas prostare puellas. 65

Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra:
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collol
Hie alta Sicyone, ast hie Amydone relicta,
Hie Andro, ille Samo, hie Trallibus aut Alabandis, to
Esquilias dictuuique petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum domiiiique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus et Isaeo torrentior. Ede, quid ilium
Esse putes? quemvis hominem seeum adtulit ad nos: 75
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus; omnia novit
Graeculus esurieus ; in coelum, iusseris, ibit.
In summa, non Maurus erat neque Sarmata nee Thrax
Qui sumpsit pinuas, mediis sed natus Athenis.
Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit fultusque toro meliore recumbet,
Advectus Eoraam quo pruna et cottona vento?



SATIRAE ;3T0

Vsque adeo iiiliil est, quod nostra iufantia caelum
Hausit Aventiui, bacca nutrita Sabina? 85

Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalid! collum cervicibus aequat
Herculis Antaeuni procul a tellure tenentis,
Miratur vocem angustam, qua deterius nee 90

Ille souat, quo mordetur gallina marito?
Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur. An melior, cum Thaida sustinet aut cum
Vxorem comoedus agit vel Dorida nullo
Cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur, 95

Non persona loqui; vacua et plana omnia dicas
Infra ventriculum et tenui distantia rima.
Nee tamen Antioclius nee erit mirabilis illic
Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haenio:
Natio comoeda est. Rides: maiore cachinno 100

Concutitur; fiet, si lacrimas conspexit amici,
Nee dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris " aestuo," sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest aliena sumere vultum 105

A facie, iactare manus, laudare paratus.
Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
Si truUa inverso crepitum dedit aurea fundo.
Praeterea sanctum nihil est nee ab inguine tutura:
Non matrona laris, non lilia virgo, neque ipse 11c

Sponsus levis adliuc, non filius ante i^udicus;
Horum si nihil est, aviam resupinat amici.
Scire volunt secreta domus atque inde timeri.
Et quouiam coepit Graecorum mentio, transi
Gymnasia atque audi facimus maioris abollae: ii;

Stoicus occidit Barcam delator amicum
Discipulumque senex ripa nutritus in ilia.
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi !
Non est Eomano cuiquam locus hie, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Ilermarchus, i2(

Qui gentis vitio numquam partitur amicum.



380 IVVENALIS

Solus habet; Dam cnm facilem stillavit in anrem

Exiguuni de naturae patriaeque veneno,

Limine submoveor, perierunt tempora longi

Servitii; nusquam minor est iactura clientis. 125

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hie meritum, si curet nocte togatus
Currere, cum praetor lictorem impellat et ire
Praecipitem iubeat, dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiani conlega salutet? i3o

Divitis hie servo cludit latus ingenuorum
Filius; alter enim quantum in legione tribuni
Accipiunt, donat Calvinae vel Catienae,
Vt semel aut iterum super illam palpi tet; at tu,
Cnm tibi vestiti facies scorti placet, haeres 135

Et dubitas alta Chionen deducere sella.
Da testem Ilomae tarn sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
Protinus ad censum; de moribus ultima fiet no

Quaestio: '^quot pascit servos? quot possidet agri
lugera? quam multa magnaque paropside cenat?"
Quantum quisque sua nummorum servat in area,
Tantum habet et fidei; iures licet et Samothracum
Et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper 145

Creditur atque deos, dis ignoscentibus ipsis.
Quid quod materiam praebet causasque iocorum
Omnibus hie idem, si foeda et scissa lacerna.
Si toga sordid ula est et rupta calceus alter
Pelle patet, vel si consuto vulnere crassum leo

Atque recens linum ostendit non una cicatrix?
Nil habet infelix pauj^ertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit. " Exeat,^' inquit,
" Si pudor est, et de pulvino surgat equestri
Cuius res legi non sufficit, et sedeant hie 135

Lenonum pueri quocumque ex fornice nati ;
Hie plaudat nitidi praeconis filius inter
Pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae:"
Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.



SATIRAE 381

Quis gener hie placiiit censu minor atque puellae ico
Sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres?
Quando in consilio est aedilibus? agmine facto
Debuerant olim tenuis migrasse Quiritis.
Hand facile eniergunt quorum virtutibus obstat
Res angusta domi, sed Komae durior illis igs

Conatus: magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres, et frugi cenula magno.
Fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis
Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellani
Contentusque illic Veneto duroque cucullo. i7o

Pars magna Italiae est, si verum admittimus in qua
Nemo togam sumit, nisi mortuus. Ipsa dierum
Festorum herboso colitur si quando theatro
Maiestas, tandemque redit ad pulpita notum
Exodium, cum personae pallentis biatum its

In gremio matris formidat rusticus infans:
Aequalis habitus illic similisque videbis
Orchestram et populnm; clari velamen honoris
Sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.
Hie ultra viris habitus nitor, hie aliquid plus iso

Quam satis est interdum aliena sumitur area.
Conmune id vitium est; hie vivimus ambitiosa
Paupertate omnes. Quid te moror? omnia Romae
Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes?
Vt te respiciat clauso Veiento labello? iss

Ille metit barbam, crinem hie deponit amati :
Plena domus libis venal ibus; accipe et istud
Fermentum tibi habe: praestare tributa clientes
Cogimur et cultis augere pcculia servis.

Quis timet aut timuit gelida rraenestc ruinam, mo
Aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
Simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
Magna parte sui; nam sic labentibus obstat
Vilicus et veteris riinae cum texit hiatum, 196

Securos pendente iubet dormire ruina.
Vivendum est illic, nbi nulla incendia, nulli



383 IVVENALIS

Nocte metus. lam poscit aqnam, iam frivola transfert

Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:

Tu nescis; nam si gradibus trepidatiu' ab imis, 200

Vltimus ardebit quern tegula sola tuetur

A pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.

Lectus erat Codro Procula minor, nrceoli sex,

Ornamentiim abaci nee non et parvulus infra

Cantharus et recubans sub eodem marmore Chiro, 205

lamque vetus Graecos servabat cista libellos,

Et divina Opici rodebant carmina mures.

Nil habuit Codrus; quis enim negat ? et tamen illud

Perdidit infelix totum nihil. Vltimus autem

Aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem 210

Nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.

Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,

Pullati proceres, differt vadimonia praetor;

Tunc gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.

Ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet, 215

Conferat impensas: hie nuda et Candida signa.

Hie aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,

Hie Asianorum vetera ornamenta deorum.

Hie libros dabit et forulos mediamque Minervam,

Hie modium argenti. Meliora ac plura reponit 220

Persicus orborum lautissimus et merito iam

Suspectus, tamquam ipse suas incenderit aedis.

Si potes avclli circensibus, optima Sorae

Aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur,

Quanti nunc tenebras unum conducis in annum. 225

Hortulus hie puteusque brevis nee rests movendus

In tenuis plantas facili deffunditur haustu.

A^ive bidentis amans et culti vilicus horti,

Vnde epulum possis centum dare Pj-thagoreis.

Est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu, 230

Vnius sese domiuum fecisse lacertae.

Plurimus hie aeger moritur vigilando, sed ipsum
Languorem peperit cibus imperfectus et haerens
Ardenti stomacho; nam quae meritoria somnum
Admittnnt? nuignis opibus dormitur in urbe. m.i



SATIEAE 383

Inde caput morbi; redarum traiisitus arto
Vicoruni inflexu et stantis convicia mandrae
Eripient somnum Druso vitulisque marinis.
Si vocat officium, turba cedente vehetur
Dives et ingenti cnrret super ora Liburna, 240

Atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;
Namque facit somnum clausa lectica fenestra.
Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat
Vuda prior, magno populus premit agmine lumbos,
Qui sequitur; ferit hie cubito, ferit assere duro 245

Alter, at liic tignum capiti incutit, ille metretam.
Pinguia crura luto; planta mox undique magna
Calcor et in digito clavus mihi militis hacret.
Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo?
Centum convivae, sequitur sua quemque culina. 250

Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
Impositas capiti, quas recto vertice portat
Servulus infelix et cursu ventilat ignem.
Scinduntur tunicae sartae modo ; longa coruscat
Serraco veniente abies atquo altera pinum 255

Plaustra vehunt; nutant alto populoque minantur.
Nam si procubuit, qui saxa Ligustica portat
Axis et eversum fudit super agmina montem,
Quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
Invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver aco

More animae; donius interea secura patellas
lam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis
Striglibus et pleno componit lintea gutto !
Haec inter pueros varie properantur: at ille
lam sedet in ripa tetrumque novicius liorret 265

Porthmea, nee sperat caenosi gurgitis alnum
Infelix, nee habet quem porrigat ore trientem.
Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:
Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
Testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris 2-0

Vasa cadunt, quanto percussum pondere signent
Et laedant silicem. Possis ignavus haberi
Et subiti casus improvidus, ad cenam si



384 I WEN A LIS

Intestatns eas; adeo tot fata, qnot ilia

Nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae. 275

Ergo optes votumque feras miserabile tecum,

Vt siut contentae patnlas clefundere pelves.

Ebrius ac petulans qui nullum forte cccidit,

Dat poenas, noctem patitur lugentis amicum

Pelidae, cubat in faciom, mox delude supinus; 280

Ergo non aliter poterit dormire, quibusdam

Somnum rixa facit. Sed quamvis improbus annis

Atque mero fervens cavet hunc qnem coccina laena

Vitari iubet et comitum longissimus ordo,

Multum praeterea flammarum et aenea lampas, 285

Me, quern luna solet deducere vel breve lumen

Candelae cuius dispenso et tempero filum,

Contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae,

Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.

Stat contra starique iubet, parere necesse est, 200

Nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem

Fortior? "Vnde venis?" exclamat, "cuius aceto,

Cuius conclie tumes? quis tecum sectile porrum

Sutor et elixi vervecis labra comedit?

Nil mihi respondes? aut die aut accipe calcem. 295

Ede ubi consistas; in qua te quaero proseucha?"

Ulcere si temptes aliquid tacitusve recedas,

Tantumdem est ; feriunt pariter, vadimonia deinde

Irati faciunt. Libertas pauperis haec est:

Pulsatus rogat et pugnis concisus adorat, 300

Vt liceat panels cum dentibus inde reverti.

Nee tamen haec tantum metuas. Nam qui spoliet te

Non derit clausis domibus postquam omnis ubique

Fixa catenatae siluit compago tabernae.

Interdum et ferro subitus grassator agit rem ; 305

Armato quotiens tutae custode tenentur

Et Pomptina palus et Gallinaria pinus.

Sic inde hue omnes tamquam ad vivaria currunt.

Qua fornace graves, qua non incude catenae?

Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne aw

Vomer deficiat. ne marrae et sarcula desint.



SATIRAE 385

Felices proavorum atavos, felicia dicas

Secula quae quondam sub regibus atque tribunis

Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et pluris subnectere causas: 315

Sed iumenta vocant, et sol incliuat, eundum est;
Nam mihi conmota iamdudum mulio virga
Adnuit. Ergo vale nostri memor, et quotiens te
Eoma tuo refici properantem reddet Aquino,
Me quoque ad Helvinam Cererem vestramqne Dianam 320
Converte a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas,
Adiutor gelidos veniam caligatus in agros.'



Satire VII. : The position of imets.

Et spes et ratio studiorum in Cacsare tantum.
Solus enim tristis hac tempestate Camenas
Kespexit, cum iam celebres notique poetae
Balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
Temptarent, nee foedum alii nee turpe putarent 5

Praecones fieri, cum descrtis Aganijjpes
Vallibus esuriens migraret in atria Olio.
Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
Ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
Et vendas potius, conmissa quod auctio vendit 10

Stantibus, oenophorum, tripodes, armaria, cistas,
Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
Hoc satius, quam si dicas sub iudice, " vidi,"
Quod non vidisti, faciant equites Asiani
Quamquam et Cappadoces, faciant equites Bitliyni et 15
Altera quos nudo traducit Gallia talo.
Nemo tamen studiis indigniim ferre laborem
Cogetur posthac, nectit quicumque canoris
Eloquium vocale modis laurumque moniordit.
Hoc agite, o iuvenes, circumspicit et atiinulat vos 20

Materiamque sibi ducis indulgeutia qiiaerit.
Si qua aliunde putas rerum speranda tuaruni
Praesidia atque ideo croceae membrana tabellac
25



386 IVVENALIS

Impletnr, lignorum aliquicl posce ocius et quae

Coniponis, doiui Veneris, Telesine, marito, 25

Ant elude et positos tinea pertunde libellos.

Frange miser calamum vigilataque proelia dele,

Qui facis in parva subliinia carniina eella,

Vt dignus venias hederis et imagine macra.

Spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus 30

Tantum admirari, tantum laudare disertos,

Vt pueri lunonis avem. Sed dutiuit aetas

Et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.

Taedia tunc subennt animos, tunc seque snamque

Terpsichoren odit facunda et nuda sencctus. 35

Accipe nunc artis. Ne quid tibi conferat iste
Quern colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
Ipse facit versus atque uni cedit llomero
Propter mille annos; et si dulcedine famae
Succensus recites, maculosas conmodat aedis: 4o

Haec longe ferrata domus servire iubetur,
In qua sollicitas imitatur ianua portas.
Scit dare libertos extrema in parte sedentis
Ordinis et magnas comitum disponere voces:
Nemo dabit regum, quanti subsellia constant 45

Et quae conducto pendent anabathra tigillo
Quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
Nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
Ducimus et litus sterili versamus aratro.
Nam si discedas, laqneo tenet ambitiosi so

Consuetude mali ; tenet insanabile multos
Scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
Sed vatem egregium cui non sit publica vena,
Qui nihil expositum soleat deducere, nee qui
Conmuni feriat carmen triviale moneta, gj

Hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi
Impatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
Fontibus Aonidum. Neque enim cantare sub antro
Pierio thyrsumque potest contingere maesta co

Paupertas at<[ue aeris inops, quo nocte dieque



SATIRAE 387

Corpus cget: satiir est, cum dicit Ilonitius 'cuhoc'

Quis locus iugenio, nisi cum se carmine solo

Vexant et dominis Cirrliae Nysaeque feruntur

Pectora vestra, duas non admittentia curas? co

Magnae mentis opus nee de lodice paranda

Adtonitae, currus et equos faciesque deorum

Adspicere et qualis Rutulum confundat Eriuys.

Nam si Vergilio pner et tolerabile desset

Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, "io

Surda nihil gemeret grave buccina: poscimus, ut sit

Non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno

Cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?

Non habet infelix Numitor quod mittat amico:

Quintillae quod donet habet: nee defuit illi, 75

Vnde emeret multa pascendum carne leonem

lam domitum; constat leviori belua sumptu

Nimirum et capiunt plus intestina poetae.

Contentus fama iaceat Lucanus in hortis

Marmoreis, at Serrano tenuique Saleio 80

Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?

Curritur ad vocem iucundam et carmen amicae

Thebaidos, lactam cum fecit Statins urbem

Promisitque diem; tanta dulcedine captos

Adficit ille animos tantaque libidine vulgi 85

Auditur; sed cum frcgit subsellia versu,

Esnrit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.

Ille et militiae multis largitur honorem,

Semenstri digitos vatum circumligat auro.

Quod non dant p^oceres, dabit histrio. Tu Camcrinos no

Et J3aream, tu nobilium magna atria curas?

Pracfectos Pelopea facit, Philomela tribunes.

Hand tamen invideas vati quem pulpita pascunt.

Quis tibi Maecenas, quis hunc erit aut Proculcius

Aut Fabius? quis Cotta itcrum, quis Lentulus alter? '.tr.

Tunc par ingenio pretium, tunc utile multis

Pallere et vinum toto nescire Dccembri.

Vester porro labor fecundior, historiarum
Scriptores? petit hie plus temporis atque olei plus,



388 IVVENALIS

Nullo quippe modo millensima pagina surgit loo

Omnibus et crescit mnlta damnosa papyro;
Sic iiigens rerum inimcrus iubet atque operum lex.
Quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?

' 8ed genus ignavuln, quod lecto gaudet et umbra/ 105
Die igitur, quid causidicis civilia praestent
Officia et magno comites in fasce libelli.
Ipsi magna sonant, sed tum, cum creditor audit
Praecipue, vel si tetigit latus acrior illo
Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen. no

Tunc inmensa cavi spirant mendacia foUes
Conspuiturqne sinus: veram deprendere messem
Si libet, liinc centum patrimonia causidicorum,
Parte alia solum russati pone Laccrtae.
Consedere duces, surgis tu pallidus Aiax lis

Dicturus dubia pro libertate bubulco
ludice. Eumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
Figantur virides, scalarum gloria, palmae.
Quod vocis pretium ? siccus petasunculus et vas
Pelamydum aut veteres, ^laurorum epimenia, bulbi 120

Aut vinum Tiberi devectum, quinque lagouae.
Si quater egisti, si contigit aureus unus,
Inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
Egimus. Huius enim stat currus aeneus, alti 125

Quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
Bellatore sedens curvatum hastile minatur
Eminus et statua meditatur proelia lusca.
Sic Pedo conturbnt, ]\Iatho deficit, exitus hie est
Tongilii, magno cum rhinocerote lavari i*J

Qui solet et vexat lutulenta balnea turba
Perque forum invenes longo premit assere Macdos,
Empturus pueros, argentum, murrina, villas;
Spondet enitn Tyrio stlattaria purpura filo.
Et tamen est illis hoc utile. Purpura vendit i^^

Causidicum, vendunt amethystina; convenit illis
Et strepitu et facie maioris vivere census.



SATIRAE 389

Sed finem impensae iion servat prodiga Eoma.

Fidimus eloquio? Ciceroni nemo dncentos

Nunc dederit nummos, nisi fnlserit annnlus ingens, 140

Eespicit haec primum qui litigat, an tibi servi

Octo, decern comites, an post te sella, togati

Ante pedes. Ideo conducta Paulas agebat

Sardonyche atque ideo pluris quam Gallus agebat,

Quam Basilus. Kara in tenui facundia panno. 145

Qnando licet Basilo flentem producere matrem?

Quis bene dicentem Basihun ferat? accipiat te

Gallia vol potius nutricula causidicornm

Africa, si placuit mercedem ponere linguae.

Declamare doces: o ferrea pectora Vetti, 150

Cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
Nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
Perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
Occidit miseros crambe repetita magistros.
Quis color et quod sit causae genus atque ubi summa 155
Quaestio, quae veniant diversae forte sagittae,
Nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo.
'Mercedem adpellas? quid enim scio?' 'Culpa docentis
Scilicet arguitur, quod laeva parte mamillae
Nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta ico

Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet,
Quidquid id est de quo delibcrat, an petat urbem
A Cannis, an j^ost nimbos et fulmina cautus
Circumagat madidas a tempestate coliortes.



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 24 of 31)