Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 27 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 27 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Non finxi et, veram si scierim, tacui.
Ira procul, spes vana procul, procul anxia cura

Inque bonis liominum gaudia falsa procul, 30

Vitati coetus eiuratiqne tumultus

Et semper fictae prinoipum amicitiae.
Deliquisse nihil numquam laudem esse putavi

Atque bonos mores legibus antetuli.
Irasci promptus properavi condere motum 35

Atque milii poenas pro levitate dedi.
Coniugium per lustra novem sine crimine concors

Vnum habui: gnatos quattuor edidimus.
P]-ima obiit lactans; at qui fuit ultimus acvi,

Pubertate rudi non rudis interiit. 40

Maximus ad summum columen pervenit honorum,

Praefectus Gallis et Libyae et Latio,
Tranquillus, clemens, oculis, voce, ore serenus,

In genitorc suo mente aninioque puer.
lluius ego et natum et generum pro consule vidi; 45

Consul ut ipse foret, spes niihi certa fuit.
Matronale decus possedit filla, cuius

Egregia et nuptae laus erat et viduae.
Quae nati generique et progeneri simul omnium

Multiplici inlustris vidit lionore domos. co

Ipse nee adfectans nee detrectator honorum

Praefectus magni nuncupor lUyrici.
Haec mo fortunae larga indulgentia suasit

Numine adorato vitae obitum petere,
Ne fortunatae spatium inviolabile vitae m

Fatali niorsu stringeret ulla dies.
Optinui auditaeque preces: spem, vota, tiniorem

Sopitus placido fine relinquo aliis.
Inter maereutes, sed non ego maestus, amicos

Dispositis iacui funeris arbitriis. «o

Noiuiginta annos baculo sine, corpore toto



424 AVSONIVS

Exegi, cnnctis integer officiis.
Ilaec quicumque leges, non aspernabere fari;
Talis vita tibi, qualia vota mihi.



To his wife.

Hactenns ut caros, ita iusto funere fletos

Functa piis cecinit nenia nostra modis.
Nunc dolor atque cruces nee contrectabile vnlnus,

Coniugis ereptae mors memoranda mihi.
Nobilis a proavis et origino clara senatus, 6

i\Ioribus atque bonis elara Sabina magis.
Te iiivenis primis luxi deceptus in annis

Perque novem caelebs te fleo Olympiadas.
Nee licet obductum senio sopire dolorem:

Semper crudescit nam mihi paene recens. lo

Aduiittunt alii solacia temporis aegri:

Haec graviora facit vulnera longa dies.
Torqueo deceptos ego vita caelibe canos

Quoque magis solus, hoc mage maestus ago.
Vulnus alit, quod muta domus silet et torus alget, is

Quod mala non cuiquam, nou bona participo.
Maereo, si coniunx alii bona; maereo contra.

Si mala: ad exemplum tu mihi semper ades.
Tu mihi crux ab utraque venis : sive est mala, quod tu

Dissimilis fueris; sen bona, quod similis. 20

Non ego opes cassas et inania gaudia plango,

Sed iuvenis invent quod mihi rapta viro.
Laeta, pudica, gravis, genus inclita et inclita formam,

Et dolor atque decus coniugis Ausonii.
Quae modo septenos quater impletura Decembris 25

Liquisti natos, pignora nostra, duos.
Ilia favore dei, sicut tua vota fuerunt,

Florent, optatis accumulata bonis.
Et precor, ut vigeant tandemque superstite ntroque

Nuntiet hoc cineri nostra favilla tuo. so



I



MISCELLANEA 425

Tiberius Victor Minervius Orator.

Primus Bnrdigalae coliiinen dicere, Miuervi,

Alter rhetoricae Quintiliane togae.
Inlustres quondam quo praeceptore fuerunt

Constantinopolis, Roma, dehinc patria,
Non equideni certans cum maiestate duarum, 5

Solo sed potior nomine, quod patria.
Adserat usque licet Fabium Calagurris alumnuni,

Non sit Burdigalae dum cathedra inferior.
Mille foro dedit hie iuvenes; bis niille senatus

Adiecit numero pnrpureisque togis; 10

Me quoque : sed quoniam multa est praetexta, silebo

Teque canam de te, non ab honore meo.
Sive panegyricis placeat contendere libris,

In Panathenaicis tu numerandus eris;
Sen libeat fictas ludorum evolvere litis, 15

Ancipitem palmam Quintilianus liabet.
Dicendi torrens tibi copia quae tamen aurum,

Non etiam luteam volveret inluviem.
Et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,

In te sic viguit, cedat ut ipse tibi. 20

Anne et divini bona naturalia doni

Adiciam, memori quam fueris animo,
Audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres,

Auribus et libris esset ut una fides?
Vidimus et quondam tabulae certamine longo 25

Omnes qui fuerant te numerasse bolos,
Alternis vicibus quot praecipitante rotatu

Fundunt excisi per cava buxa gradus:
Narrantem fido per singula puncta recnrsu,

Quae data, per longas quae revocata moras. 30

Nullo felle tibi mens livida, turn sale multo

Lingua dicax blandis et sine lite iocis.
Mensa nitens quam non censoria regula culpet

Nee nolit Frugi Piso vocare suam:
Nonnumquam pollens natalibus et dape festa, 35



42G AVSONIVS

Non tamen angustas et tenuavet opes.
Quamquam lieredis egens, bis sex quinquennia functns,

Fietus es a nobis ut pater et iuvenis.
Et nunc, sive aliquid post fata extrema superfit,

Vivis adhuc aevi, quod periit, meminens: 4o

Sive nihil superest nee habent longa otia sensus,

Tu tibi vixisti: nos tua fama iuvat.



MOSELLA

1-22: Intvoduciion

Transieram celerem nebuloso flu mine Navam,
Addita miratus veteri nova moenia Vinco,
Aequavit Latias ubi quondam Gallia Cannas
Inflectaeque iacent inopes super arva catervae.
Vnde iter ingrcdiens nemorosa per avia solum 5

Et nulla humani spectans vestigia cultus
Praetereo areutem sitieutibus undique terris
Dumnissum riguasque perenni fonte Tabernas
Arvaque Sauromatum nuper metata colonis:
Et tandem primis Belgarum conspicor oris lo

Noiomagum, divi castra inclita Constantini.
Purior hie campis aer Phoebusque serene
Lumine purpureum reserat lam sudus Olympum.
Nee iam, consertis per mutua vincula ramis,
Quaeritur exelusum viridi caligine caelum: i5

Sod liquiduuj iubar et rutilam visentibus aethram
Libera perspicui non invidot aura diei.
In speciem turn me patriae culturaque nitentis
Burdigalae blando pepulernnt omnia visu,
Culmina villarum pedentibus edita ripis 20

Et virides Baccho colles et amoena fluenta
Subter labentis tacito rumore Mosellae.



MOSELLA 4;i7



General description of the Moselle, 23-Jf.l.

Salve, amnis, laudate agris, laudato coloiiis,
Dignata imperio debeiit cui moeiiia Belgae:
Amnis odorifero inga vitea consite Baccho, 25

Consite gramineas, amnis viridissime, ripas:
Naviger, iit pelagiis, devexas pronus in undas,
Vt llavius, vitreoque lacus imitate, profundo
Et rivos trepido potes uequiperare meatu,
Et liquido gelidos t'ontis praecellere potu: 30

Omnia solus habes, quae tons, quae rivus et amnis
Et lacus et bivio refluus manamine pontus.
Tu placidis praelapsus aqnis nee murmura venti
Vila, nee occulti pateris luetamiiui saxi.
Non spirante vado rapidos properare meatus 35

Cogeris, extantes medio non aequore terras
Interceptus habes: iusti ne demat honorem
Nominis, exclusum si dividat insula llunien.
Tu duplices sortite vias, et cum amne secuudo
Defluis, ut celeres feriant vada concita renii, 40

Et cum per ripas nusquam cessante remulco
Intondunt collo malorum vincula nautae.
Ipse tuos quotieus miraris in amne recursus,
Legitimosque jiutas prope segnius ire meatus?
Tu neque limigenis ripam jiraetexeris ulvis, *">

Nee piger inniundo perfundis litora caeno:
Sicca in primores pergunt vestigia lymphas.



JfS-Sl: Praise of the clearness of its wafers.

I nunc, et Phrygiis sola levia eonsero crustis
Tendens marmoreum laqueata per atria campuni.
• Ast ego despectis quae census opesque dederunt,
Naturae mirabor opus, non dira nepotum
Laetaque iacturis ubi luxuriatur egestas.
Hie solidae sternunt umentia litora arenae,



428 AVSONIVS

Nee retinent memores vestigia pressa figuras.

Spectaris vitreo per levia terga profundo, 55

Secreti nihil aniuis habens : utque alnius apevto

Panditur intuitu liquidis obtutibus aer

Nee placidi probibent oculos per inania venti,

Sic demersa procul durante per intima visu

Cernimus arcanique patet penetrale profundi, co

Cam vada lene meant liquidaruni et lapsus aquarum

Prodit caerulea dispersas luce figuras:

Quod sulcata levi crispatur arena meatu,

Inclinata tremunt viridi quod gramina fundo;

Vsque sub ingenuis agitatae fontibus herbae 65

Vibrantes patiuntur aquas lucetque latctquo

Calculus et viridem distinguit glarea museum.

Tota Caledoniis talis pictiira Britannis,

Cum virides algas et rubra corallia nudat

Aestus et albcntis concbarum germina baeas, 70

Delicias hominum, locupletibus atque sub undis

Adsimulant nostros imitata monilia cultus.

Haud aliter placidae subter vada laeta Moselhie

Detegit admixtos nou concolor lierba lapillos.

Intentos tamen usque oculos errore fatigant 75

Interludentis, examina lubrica, piscis.

Sed neque tot species obliquatosque natatus

Quaeque per adversum succedunt agmina flumen,

Nominaque et cunctos numerosae stirpis alumnos

Edere fas aut ille sinit cui cura seeundae so

Sortis et aequorei cessit tutela tridentis.



82-U9: The Jhhcs of the river.

Tu milii llumineis habitatrix Nais in oris
Squamigeri gregis ede cboros liquidoque sub alveo
Dissere caeruleo fluitantis amne catervas.

Squameus herbosas capito inter lucet arenas, 85

Viscere praetenero fartim congestus aristis
Nee duraturus post bina trihoria mcnsis,



MOSELLA 42^

Pnrjjureisque salur stelUitus tergora guttis

Et nullo spinae nociturus acnmine rhedo

Effugiensqiie oculos celeri levis umbra natatn. oo

Tuque per obliqui faucis vexate Saravi,

Qua bis tenia fremuut scopulosis ostia pilis,

Cum defluxisti famae maioris in amuem,

Liberior laxos exerces, barbe, natatus:

Tu melior peiore aevo, tibi contigit omni 95

Spirantum ex iiumero non inlaudata senectus.

Nee te iiuniceo rutilantem viscere, salmo,

Transierim, latae cuius vaga verbera caudae

Gurgite de medio snmmas referuntur in undas,

Occultus placido cum proditur aequore pulsus. 100

Tu loricato squamosus pectore, frontem

Lubricus et dubiac facturus fercula cenae,

Tempora longarum fers incorrupte moraruni,

Praesignis maculis capitis, cui prodiga nutat

Alvus opimatoque fluens abdomiue venter. 105

Quaeque per lUyricum, per stagna binominis Istri

Spumarum iudiciis caperis, mustela, natautum,

In nostrum subvecta fretum, ne lata Mosellae

Flumina tarn celebri defrudarentur alumno.

Quis te naturae pinxit color ! atra superne 110

Puncta notant tergum, qua lutea circuit iris,

Lubrica caeruleus perducit tergora fucus;

Corporis ad medium fartim pingucscis, at illinc

Vsque sub extremam squalet cutis arida caudam.

Nee te, delicias mensarum, perca, silebo, iis

Amnigenos inter piscis dignande marinis,

Solus puniceis facilis contendere mullis:

Nam neque gustus iners solidoque in corpore partes

Segmentis coeunt, sed dissociantur aristis.

Hie etiam Latio risus praenomine, cultor 120

Stagnorum, querulis vis infestissima ranis,

Lucius, obscuras ulva caenoque lacunas

Obsidet. Hie nullos mensarum lectus ad usus

Eervet fumosis olido nidore popinis.

Quis non et virides, vulgi solacia, tineas las



430 AVSONIYS

Norit et alburnos, praedam puerilibus liamis,

Stridentesque focis, obsonia plebis, alausas?

Teque inter species geminas iieiitriimque et utruniqne.

Qui nee duni salmo, nee iam salar ambiguusque

Aniborum medio, sario, intercepte sub aevo ? i30

Tu quoque flumineas inter memoranda cohortes,

Gobio, non geminis maior sine pollice palmis,

Praepinguis, teres, ovijoara congestior alvo

Propexique iubas imitatus, gobio, barbi.

Nunc, pecus aequoreum, celebrabere, magnc silure: .i^s

Queni velut Actaeo perductum tergora olivo

Amnicolam delphina reor: sic per freta magnum

Laberis et longi vix corporis agmina solvis

Aut brevibus doprensa vadis aut fluminis ulvis.

At cum tranquillos moliris in amne meatus, uo

Te virides ripae, te caerula turba natantum,

Te liquidae niirantur aquae: diffunditur alvco

Aestus et extrenii procurrunt margine lluctus.

Talis Atlantiaco quondam ballena prof undo.

Cum vento motuve suo telluris ad oras 145

Pellitur, exclusum exundat mare magnaque surgunt

Aequora vicinique timent decrescere montes.

Hie tamen. liic nostrae mitis ballena Mosellae

Exitio procul est magnoque honor additus amni.



150-168: The vineyard.

Iam liquidas spectasse vias et lubrica piscis
Agmina multiplicesque satis numerasse catervas,
Inducant aliam spectacula vitea pompam
Sollicitontque vagos Baccheia munera visus.
Qua subliinis apex longo super ardua tractu
Et rupes et aprica iugi flexusque sinusque
Vitibus adsurgunt natural ique theatro.
Gaurauum sic alma iuguni vindemia vestit
Et Rhodopen proprioque nitent Pangaea Lyaeo;
Sic viret Ismarius super aequora Thracia coUis;



MOSELLA 431

Sic mea flaventem pingnnt vineta Garnmnam. ico

Summis qiiippe iugis teiidentis in ultima clivi

Couseritur viridi fiiivialis margo Lyaeo.

Laeta operum plebes festinantesque coloni

Vertice nunc summo properant, nunc deiugo dorso,

Certantes stolidis clamoribus. Inde viator ic5

Eiparum subiecta terens, liinc navita labens,

Probra canunt seris cultoribus: adstrepit ollis

Et rupes et silva tremens ct concavus amnis.



1G9-188 : Deities spoii on .the shore and on the waves.

Nee solos homines delectat scaena locorum:
Hie ego et agrestis Satyros et glauca tuentis i7o

Naidas extremis credam concurrere ripis,
Capripedes agitat cum laeta protervia Panas
Insultantque vadis trepidasque sub anine sorores
Terrent, indocili pulsantis verbere fluctum.
Saepe etiam mediis furata e collibus uvas its

Inter Oreiadas Panope fluviulis amicas
Fugit lascivos, paganica numina, Faunos.
Dicitur et, medio cum sol stetit igneus orbe,
Ad conmune fretum Satyros vitreasque sorores
Consortis celebrare choros, cum praebuit boras iso

Secretas hominum coetu flagrantior aestus.
Tunc insultantis sua per freta ludere Nympbas
Et Satyros mersare vadis nidibusqnc natandi
Per medias exire manus, dum lubrica falsi
Membra petunt liquidosque fovent pro corpore fluctus. i85
Sed non haec spectata ulli ncc cognita visu
Fas mihi sit pro parte loqui: secreta tcgatur
Et conmissa suis lateat reverentia rivis.



189-199: The reflection of the vine-dad hills in the water.

Ilia fruenda palani species, cum glaucus opaco
Respondet colli fluvius, frondere videntur



433 AV80NIVS

Fluminei latices et palmite consitus amnis.
Quis color ille vadis, seras cum propulit umbras
Hesperus et viridi perfundit moute Mosellam!
Tota natant crispis iuga motibus et tremit absens
Pampinus et vitreis vindemia turget in undis.
Adnumerat virides derisus uavita vitis,
Navita caudiceo fluitaus super aequora lembo
Per medium, qua sese amni confundit imago
Collis et umbrarum confinia couserit amnis.



200-239 : Games of the hoatmen.

Haec quoque quam dulces celebrant spectacula pompas, 200
Eemipedes medio certant cum flumine lembi
Et varies ineunt flexus viridesque per oras
Stringunt adtonsis pubentia germina pratis!
Puppibus et proris alacres gestire magistros
Impubemque manum super amnica terga vagantem 205
Dum spectat [viridis qua, surgit ripa, colonus 205a

Non sentit.] Transire diem, sua seria ludo
Postbabet; excludit veteres nova gratia curas.
Qualis Cumano despectat in aequore ludos
Liber, sulpburei cum per iuga consita Gauri
Perque vaporiferi graditur vineta Vesevi, 210

Cum Venus Actiacis Augusti laeta triumpbis
Ludere lascivos fera proelia iussit Amores;
Qualia Niliacae classes Latiaeque triremes
Subter Apollineae gesserunt Leucados arces,
Aut Pompeiani Mylasena pericula belli 215

Euboicae referunt per Averna sonantia cumbae;
Innocuos ratium pulsus pugnasque iocantis
Naumacbiae, Siculo qualis spectante Peloro,
Caeruleus viridi reparat sub imagine pontus.
Non aliam sj)eciem petulantibus addit ephebis 220

Pubertasque amnis et picti rostra pbaseli.
Hos Hyperionio cum sol perfuderit aestu,
Reddit nautalis vitreo sub gurgite formas
Et redigit pandas inversi corporis umbras.



MOSELLA 433

Vtque agiles motus dextra laevaque frequentant 225

Et conmutatis alternant pondera remis,

Vnda refert alios, simulacra umentia, nantas.

Ipsa suo gaudet simulamine nautica pubes,

Fallaces fluvio mirata redire figuras.

Sic, iibi compositos ostentatura capillos, 230

Candentem late specnli explorantis honorcm

Cum primum carae iiutrix admovit alumnae

Laeta ignorato fruitur virguncula ludo

Germanaeque putat formani spectare puellae:

Oscula fulgenti dat non referenda metallo 235

Aut fixas praetomptat acus aut frontis ad oram

Vibratos captat digitis extendere crinis:

Talis ad umbrarum ludibria nautica pubes

Ambiguis fruitur veri falsique figuris.

2JfO-297: Fisniug.

lam vero accessus facilis qua ripa ministrat, 240

Scrutatur toto populatrix turba profundo
Heu male defenses penetrali flumine piscis.
Hie medio procul amne trabens umentia lina
Nodosis decepta plagis examina verrit;
Ast hie, tranquillo qua labitur agmine flumen, 245

Ducit corticeis fluitantia retia signis;
Ille autem scopnlis deiectas pronus in undas
luclinat lentae convexa cacumina virgae,
Inductos escis iaciens letalibus bamos.
Quos ignara doli postquam vaga turba natantum 250
Rictibus invasit patulaeque per intima fauces
Sera occultati senserunt vulnera ferri,
Dum trepidant, subit indicium crispoque tromori
Vibrantis saetae nutans conscntit arundo.
Nee mora et excussam stridenti verbere praedam 255
Dexter in oblicuni raptat puer; excipit ictum
Spiritus, ut fractis quondam per inane flagellis
Aura crepat motoque adsibilat aero ventus.
Exultant udae super arida saxa rapinae
28



434 AVSONIYS

Luciferiquo pavent letalia tela diei. 260

Cuique sub amiie suo mansit vigor, aero nostro

Segnis anhelatis vitani consumit in auris.

lam piger invalido vibratnr corjiore plausus,

Torpida supremos patitur iam cauda tremores

Nee coennt rictus, haustas sed hiatibus auras 205

Eeddit mortiferos expirans branchia flatus.

Sic, ubi fabrilis exercet spiritus ignis,

Accipit alterno cobibetque foramine ventos

Lanea fagineis adludens parma cavernis.

Vidi egomet quosdam leti sub line trementis 270

Oonlegisse animas, mox in sublime citatos

Cernua subiectum praeceps dare corpora in amnem,

DesiJeratarum potientis rursus aquarum,

Quos impos damni puer inconsultus ab alto

Impetit et stolido captat prensare natatu. 275

Sic Anthedonius Boeotia per freta Glaucus,

Graiiiina gustatu postquam exitialia Circes

Exjiertus carptas moribundis piscibus herbas

Sumpsit, Carpatliinm subiit novus accola pontum.

Ille bamis et rete potens, scrutator operti 280

Nereos, aequoream solitus converrere Tethyn,

Inter captivas fluitavit praedo catervas.

Talia despectant longo per caerula tractu

Pendentes saxis instanti culmine villae

Quas medius dirimit sinuosis fiexibus errans 2^5

Amnis et alternas comunt praetoria ripas.

Qnis modo Sestiacum pelagus, Nepbeleidos Helles
Aequor, Abydeni freta quis miretur epliebi?
Quis Cbalcedo*nio constratum ab litore pontum,
Regis opus magnum, mediis Euripus ubi undis 290

Euroj)aeque Asiaeque vetat concurrere terras?
Non bic dira freti rabies, non saeva furentum
Proelia caurorum; licet hie conmercia linguae
lungere et alterno sermonem texere pulsu.
Blanda salutiferas permiscent litora voces, 295

Et voces et paenc manus: resonantia utrimque
Verba rofert mediis concurrens fluctibus echo.



MOSELLA 435



298-3 J^8: The villas on the Moselle.

Quis potis innnmeros oultusqiie habitusque retexens
Pandere tectonicas per singula praedia formas?
Noil hoc spernat opus Gortynius aliger, aedis ;

Conditor Euboicae, casus quern fingere in auro
Conantetn Icarios patrii pepulere dolores:
Non Philo Cecropius, non qui laudatus ab hoste
Clara Syracosii traxit certamina belli.
Forsan et insignis hominumque operumque labores ;
Hie habait deciino celebrata volumine Marcei
Hcbdomas, hie clari viguere Menecratis artes
Atque Ephesi spectata manus vel in arce Mlnervae
Ictiuus, magico cui noctua perlita fuco
Adlicit omne genus volucres i^erimitque tuendo. j

Conditor hie forsan fuerit Ptolemaidos aulae
Dinocluires, quadrata cui in fastigia eono
Surgit et ipsa suas consumit pyraniis umbras,
lussiis ob incesti qui quondam foedus amoris
Arsinoen Pharii suspend it in aere templi. s

Spirat enim teeti testudine virus achates
Adflatamque trahit I'errato crine puellam.
Hos ergo aut horum similes est credere digiinm
Belgarum in terris scaenas jjosuisse domorum,
Molitos celsas fluvii decoramina villas. ^

Ilaec est natura sublimis in aggere saxi,
Haec procurrentis fundata crepidine ripae,
Ilaec refugit captumque sinu sibi vindicat amnem.
Ilia tenons collem qui plurimus inminet amni,
Vsurpat facilis per culta, per aspera visus i

Vtque suis fruitur felix speculatio terris.
Quin etiam rigiiis humili pede condita pratis
Compensat celsi bona natiiralia montis
Sublimique minans inrunipit in aethcra tecto,
Ostentans altam, Pharos ut Mempliitica, turrim. y

Huic proprium clauses consaepto gurgite piscis
Aprieas s(.'opulorum inter captare novalis.



436 AV80NIV8

Haec siimmis iunixa iugis labentia subter

Flumina despectu iam caligante tuetur.

Atria quid memoreni viridaiitibus adsita pratis? 335

Innuraerisque super iiitentia tecta columnis?

Quid quae fluminea substructa crepidiue fumant

Balnea, ferveuti cum Muleiber haustus operto

Voluit anhelatas tectoria per cava flammas,

Inclusum glonierans aestu spirante vaporem? 3do

Vidi ego defessos multo sudore lavacri

Fastidisse lacus et frigora piscinarum,

Vt vivis fruerentur aquis, mox amne refotos

Plaudenti geliduni flnmen pepulisse natatu.

Quod si Cumanis hue adforet liospes ab oris, 345

Crederet Euboicas simulacra exilia Baias

His donasse locis: tantus cultusque nitorque

Adlicit et nullum parit oblectatio luxum.



3^9-380: The fribufaries of the Moaelle.

Sed mihi qui tandem finis tua glauca fluenta
Dicere dignandumque mari memorare Mosellam, 350

Innumeri quod te diversa per ostia late
Incurrunt amnes? quamquam differre meatus
Possent, sed celerant in te consumere nomen.
Namque et Promeae Nemesaeque adiuta meatu
Sura tuas properat non degener ire sub undas, 355

Sura interceptis tibi gratificata fiuentis,
Nobilius permixta tuo sub nomine, quam si
Ignoranda patri confunderet ostia Ponto.
Te rapidus Celbis, te marmore clarus Erubris
Festinant famulis quam primum adlambere lymphis : sco
Nobilibus Celbis celebratus piscibus, ille
Praecipiti torquens cereal ia saxa rotatu
Stridentisque traliens per levia marmora serras
Audit perpetuos ripa ex utraque tumultus.
Praetereo exilem Lesuram tenuemque Drahonum scs

Nee fastiditos Salmonae usurpo fluores:



MOSELLA 437

Naviger unclisona dndnm me mole Saravus

Tota veste vocat: loiignm qui distulit amnem,

Fessa sub Augustis nt volveret ostia maris.

Nee minor hoc, taciturn qui per sola pinguia labens 370

Stringit frugiferas felix Alisontia ripas.

Mille alii, prout quemque suus magis impetus urget,

Esse tui capiunt. Tantus properantibus undis

Ambitus aut mores. Quod si tibi, dia j\[osella,

Smyrna suum vatem vel Mantua clara dedisset, 375

Cederet Iliacis Simois memoratus in oris

Nee praeferre suos auderet Thybris honores.

Da veniam, da, Roma potens! pulsa, oro, facessat

Invidia et Latiae Nemesis non cognita linguae:

Imperii sedem Komae tenuere parentes. 330



381-^88: The inhahitants in the 3Ioselle valley.

Salve, magne parens frugumque virumque, j\Iosella!
Te clari proceres, te bello exercita pubes,
Aemula te Latiae decorat facundia linguae.
Quin etiam mores et laetum fronte serena
Ingenium natura tuis concessit alumnis. ;

Nee sola antiques ostentat Roma Catones,
Aut unus tantum iusti sectator et aequi
Pellet Aristides veteresque inlustrat Athenas.



389-417 : Promise of a more detailed encomium.

Verum ego quid laxis nimium spatiatus habenis
Victus amore tui praeconia detero? conde, 390

]\Iusa, chelyn, pulsis extreme carmine netis.
Tempus erit, cum me studiis ignobilis oti
Mulcentem curas seniique aprica foventem
Materiae conmendet honos; cum facta viritim
Belgarum patriosque eanam, decora inclita, mores: 395
Mollia subtili nebunt mihi carmina filo



438 AV80N1VS

Pierides tenuique aptas snbtemine telas

Percurrent: dabitur nostris quoque purpura I'usis.

Quis mihi turn non dictus erit? meinorabo quietos

Agricolas legunique catos faudique potentes, loo

Praesidium sublime reis; quos curia summos

Municipum vidit proceres propriumque senatum,

Quos praetextati Celebris faeundia ludi

Contulit ad veteris praeconia Quintiliuni,

Quique suas rexere urbis purunique tribunal 405

Sanguine et innocuas inlustravere secures.

Aut Italum populos aquilonigenasque Britannos

Praefecturaruni titulo tenuere sccundo;

Quique cajout reruni Romam, populunique patresque,

Tantum non primo rexit sub nomine, quamvis 410

Par fuerit primis: festinet solvere tandem I

Errorem Fortuna suum libataque supplens

Praemia iam veri fastigia reddat lionoris

Nobilibus repetenda nepotibus. At modo coeptum

Detexatur opus, dilata et laude virorum 415

Dicamus laeto per rnra virentia tractu



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 27 of 31)