Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 28 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 28 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Felicem fluvium llbenique sacremus in undas.



Jfl8-J^37: The confluence of the Moselle and the Rhine.

Caeruleos nunc, Rhene, sinus hyaloque virentum
Pande peplum spatiumque novi metare fluenti
Fraternis cumulandus aquis. Nee praemia in undis 420
Sola, sed Augustae veniens quod moenibus urbis
Spectavit iunctos natique patrisque triumplios,
Hostibus exactis Nicrnm super et Lupodunum
Et fonteui Latiis ignotum annalibus Istri.
Haec profligati venit modo laurea belli : 425

Hinc alias aliasque feret. Vos pergite iuncti
Et mare purjDureum ge/miuo propellite tractu.
Neil vereare minor, pulcherrime Rhene, videri:
Invidiae nihil hospes habet; potiere perenni
Nomine : tu fratrem famae securus adopta. 430



MOSELLA 439

Dives fiquis, dives Nymphis, largitor utrique
Alveiis extendet geminis divortia ripis
Conmunesque vias divcrsa per ostia fundet.
Accedent viris quas Fraiicia quasque Chamaves
Crennanique tremant: tunc veriis habebere limes. '.

Accedet tauto geminuni tibi nomen ab amni,
Cumque unus de foiite fluas, dicere bicornis.



JfSS-JfGS : The 2^oet introdncea Jiwiself.

Haec ego, Vivisca dncens ab origine gentem,
Belgarum hospitiis iion per nova foedera notiis,
Aiisonius, nomen Latium, patriaque domoque
Gallorum extremos inter celsamque Pyrenen,
Temperat ingenues qua laeta Aqiiitanica mores,
Audax exigua fide concino. Fas mihi sacrum
Perstrinxisse amnem tenui libaniine Musae.
Nee laudem adfccto, veniam peto. Sunt tibi mnlti,
Alme amnis, sacros qui sollicitare fluores
Aonidum totamque solent haurire Aganippen.
Ast ego, quanta mei dederit se vena liquoris,
Burdigalam cum me in patriam nidumque senectae
Augustus, pater et nati, mea maxima cura,
Fascibus Ausoniis decoratum et honore curuli
Mittent emeritae post munera disciplinae,
Latins Arctoi praeconia persequar amnis.
Addam urbis, tacito quas subterlaberis alveo,
j\[oeniaque antiquis te prospectantia muris;
Addam praesidiis dubiarum condita rerum,
Sed modo securis non castra, sed horrea Belgis;
Addam felices ripa ex utraque colonos
Teque inter medios hominumque boumque labores
Stringeutem ripas et pinguia culta secantem.
Non tibi se Liger anteferet, non Axona praeceps,
Matroiia non, Gallis Belgisque intersita finis,
Santonico refluus non ipse Carantonus aestu.
Concedes gclido, Durani, de monte volutus



440 AV80NIVS

Amnis et aiiriferum postponet Gallia Tarnen
Insannmque mens i>ev saxa rotantia late
In mare piirpureum, dominae tamen ante Mosellae
Numine adorato, Tarbellicus ibit Aturrus.



Ji.69-Jf83: Promise of world-wide fame of the river in 'poetry.

Corniger externas celebrande Mosella per oras,
Nee solis celebrande locis, iibi fonte superno
Exeris auratum taurinae frontis honorem,
Quave trahis placidos sinuosa per arva meatus,
Vol qua Clermanis sub portibus ostia solvis:
Si quis honos tenui volet adspirare Camenae,
Perdere si quis in his dignabitur otia Musis,
Ibis in ora liominnm laetoque fovebere cantu.
Te fontes vivique lacus, te caerula nosccnt
Flumina, te veteres pagorum gloria luci,
Te Druna, te sparsis incerta Druentia ripis
Alpinique colent fluvii dupliccmque per urbem
Qui meat et Dextrae Rbodanus dat nomina ripae:
Te stagnis ego caeruleis magnumque sonoris
Amnibus, aequoreae te conmendabo Garnnnae.



TO HIS GRANDSON

Sunt etiam musis sua ludicra: mixta camenis

Otia sunt, mellite nepos; nee semper acerbi

Exercet pneros vox imperiosa magistri,

Sed requie studiique vices rata tempora servant.

Et satis est puero meraori legisse libenter

Et cessare licet. Graio schola nomine dicta est,

lusta laboriferis tribuantur ut otia musis.

Quo magis alternum certus succedere luduni

Disce libens: longum delinitura laborem

Intervalla damns. Studium puerile fatiscit,

Laeta nisi austcris varientur, festa profestis.



AD XEPOTEM Ul

Disce libens: tetrici iiec praeceptoris Imbenas

Detestere, nepos. Nnmquam horrida forma magistri.

Ille licet tristis senio iiec voce serenus

Aspera contractae minitetur iurgia frontis, is

Numquam inmanis erit, placida suetudine vultus

Ciii semel inbuerit. Riigas nutricis amabit

Qui refugit matrem. Pappos aviasque trementis

Antefernnt patribus seri, nova cura, nepotes.

Sic iieque Peliadeii terrebat Chiron Achillen 20

Thessalico permixtus eqno nee pinifer Atlans

Amphitryoniadcn puerum, sed blandus nterque

Mitibus adloquiis teneros mulcebat alumnos.

Tu quoqne ne metuas, qiiamvis schola vorbere multo

Increpet et truculenta senex gerat ora magister: 25

Degeneres animos timor arguit. At tibi consta

Intrepidus, nee te clamor plagaeque sonantes

Nee matutinis agitet forniido snb horis.

Quod seeptrum vibrat ferulae, quod multa supellex

Virgea, quod fallax scuticam praetexit aluta, so

Quod fervent trepido subsellia vestra tumultu,

Pompa loci et vani fncatur scaena timoris.

llaec olim genitorque tuus genetrixque secuti

Securam placido milii permulsere seueetam.

Tu senium, quodcumque superlabentibus annis 33

Fata dabunt, qui nomen avi geris, indole prima,

Prime nepos, vel re vol spe mihi porge fruendum.

Nunc ego te puerum, mox in iuvenalibus annis

lamque virum cernam, si fors ita iusserit; aut si

Invidia est, sperabo tamcn, nee vota fatiscent, 40

Vt patris utque mei non inmemor ardua semper

Praemia musarum eupias facundus et olim

llac gradiaro via qua nos praecessimus et cui

Proconsul genitor, praefectiis avunculus instant.

Perlege, quodcumque est meraorabile. Pi'ima moncbo. 45

Conditor Iliados et amabilis orsa Menandri

Evolvenda tibi: tu flexu et acumine vocis

Innumeros numeros doctis accentibus offer

Adfectusque impono legens. Distinctio seusum



442 AVSONIVS

Auget et ignavis diiiit intervtilla vigorem.
Ecquaudo ista meae contingent dona senectae?
Quando oblita mihi tot cuvniina totqne per aeviun
Conexa historiae, soccos aulaeaque regum
Et melieos l3a'icosquo modos profando novabis
Obdnctosque seni facios puerascere sensus?
Te pvaeeunte, nepos, modulata poemata Flacci
Altisonumque iternm fas est didicisse Maronem.
Tn qnoque, qui Latium lecto sermone, Terenti,
Comis et adstricto percurris pnlpita socco,
Ad nova vix meniorem diverbia coge senectam.
lam facinus, Catilina, tuum Lepidique tumultu,
Ab Lepido et Catulo ium res et tempora Romae
Orsus bis senos seriem conecto per annos.
lani lego civili niixtuni Mavorte duellnm,
Movit quod socio Sertorins exul Ilibero.
Nee rudis haec avns admoneo, sed niille docendo
Ingenia exjiertus. Multos lactantibus annis
Ipse alvi gremioque fovens et mnrnmra solvens
Eripui teneriun blaudis nutricibus aevum.
Mox pueros molli monitu et formidine leni
Pellexi, ut mitis peterent per acerba profectus,
Carpturi dulceni fructum radicis amarae.
Idem vesticipes motu iam jiuberls aevi
Ad mores artisquo bonas fandique vigorem
Produxi, qnamquam imperium cervice negarent
Ferre nee insertis praeberent ora lupatis.
Ardua temperies, dura experientia, rarus
Eventus, longo rerum spectatus ab usu,
Vt regat indocilem mitis censura iuventam.
Quae tolerata mibi, donee iam aerumna iuvarct
Leniretque usu bona consuetude laborem,
Donee ad Augustae pia raunera disciplinae
Accirer varioque accingerer anctns honore,
Aurea cum parere mibi palatia iussum.
Absistat Nemesis, ferat et fortuna iocantem :
Pracsedi imperio, dnm praetextatus in ostro
Et sceptro et solio praefert sibi iura magistri



AD NEPOTEM 443

Maioresque piitat nostros Augustas lionores.

Q.uos mox sublimi maturus protulit auctu.

Quaestor nt Augustis, patri uatoque, crearer, ;

Vt praefectnram duplicem sellamque curulem,

Vt trabeam pictamque togam, mea praemia, consul

Induerem fastisque nieis praelatus liaberer.

J I is ego quaesivi merituni quam grande nepoti

Consul avus lumenque tuae praeluceo vitae. i

Quamvis et patrio iamdudum nomine clarus

Posses ornatus, posses oneratus liaberi:

Accessit tamen ex nobis honor inclitus. Hunc tu

Effioe, ne sit onus, pei- te ut conixus in altuni

Conscendas speresque tuos te consulc fascis. i



CLAVDIANVS

Claudius Claudianus was born of Greek parents in a
town of Papblagonia, but be seems to bave emigrated to
Alexandria at an early age, and it became bis permanent
home, witb the exception of a sojourn of nearly ten yeai-s
in Rome. He tbere lived on most intimate terms witb tbe
imperial family, and particularly witb tbe illustrious gen-
eral Stilicbo, whose acbievements be lias immortalized in
numerous panegyrics. A still extant in.scription, discovered
in 1493, testifies to tbe bigb esteem in wbich be was beld,
for on tbe statue erected to bim by order of tbe emperors
Arcadius and Honorius, on tbe suggestion of tbe Roman
Senate, it is stated that be combined tbe art of Vergil and
tbe genius of Homer. He seems not to bave survived tbe
fall of Stiliclio, in 408 a.d.

Claudianus was a very prolific and versatile poet, bis
most notewortby works being tbe following: Eulogies of
tbe emperor Honorius, tbrce in number; De consulatu
Stilichonis, in tbree books; De hello Pollentino, on Stili-
cbo's victory over Alaric at Pollentia, in 402; tbe Epi-
thalamium de niiptiis Honorii et Mariae, in 398; virulent
invectives against Rufinus and Eutropiiis, the powerful
enemies of Stilicbo; tiie Gigantomachia, a fragment of
128 lines from an incompleted epic, conceived on a large
scale; and a number of minor poems in both Greek and
Latin. But the great masterpiece of Claudianus is tbe De
raptii Proserpinae, in three books, tbe last being unfinished,
eitber owing to an accidental mutilation in tbe archetype of
our MSS., or, what seems less probable, because left so by
tbe poet bimself.

Claudianus is tbe last great poet in Latin literature — one



446 CLAVDIANVS

more glowing sunset, as it were, preceding the fall of Rome
itself. His style, though not uninfluenced by Vergil, Ovid,
and Statins, is his OAvn, and, considering both his foreign
birth and his age, is singularly pure and transparent. Clan-
dianus possesses all the qualities that constitute true poetry,
a vivid imagination, originality, spontaneity of expression,
a fervid eloquence, and metrical skill. And yet no great
poet has, perhaps, been more neglected in our time than he —
a fact the more surprising, when it is observed that his works
abound in trustworthy and valuable histoi-ical information
not accessible elsewhere.



CLAVDIANVS



CYTHERA

Forte erat Aurorae tempus Solisquc quadriga
Fecerat et veutum et souitum per nobile marmor
Adstantis pueri, cum te, mea bella C3'tliere,
Adspicio venientem et tu mea limina grato
Introitu dignata rosas et lenis amomi 6

Delicias miras tecum adlicis, unde secutae
Palladis et frondes nulliusque inscia laurns.
Atria nostra virent et agunt in limine primo
Iladicem platani; ad portam venit arbutus ipsam.
Felix multa arbos, imitans miracula Pindi lo

Quae non delebit livor nee sera vetustas.

iucunda nimis, tenui quae visa poetae
Dum credis vitium non auscultare Camenis.



THE MAGNET

Quisquis sollicita mundum ratione secutus
8emina rimatur rerum, quo luua lal^orat
Defectu, quae causa iubet pallescere solem,
Vude rubescentes ferali crine cometae,
Vnde fluant venti, trepidae quis viscern terrae
Concutiat motus, quis fulgura ducat liiatus,
Vnde tonent nuljos, fpio lumine lloreat arcus:
Hoc mihi quaereuti, si quid deprendere veri
^Icus valet, expediat.

Lapis est cognomine magnes



448 CLAVDIANVS

Decolor, obscurus, vilis. Non ille rejiexain
Caesariem regum, iion Candida virginis ornat
Colla nee insigni splendet per cingula morsu;
Sed nova si nigri videas miracula saxi,
Tunc pulchros superat cultns et quid quid Eois
Indus litoribus Kubra scrutatur in alga.
Nam ferro meruit vitam ferrique rigore
Vescitur; hoc dulces epulas, hoc pabula novit;
Hinc proprias renovat viris; hinc fusa per artus
Aspera secretum servant alimenta vigorem;
Hoc absente perit: tristi morientia torj)ent
Membra fame, venasque sitis consumit apertas.

Mavors, sauguinea qui cuspide verberat urbis,
Et Venus, humanas quae laxat in otia curas,
Aurati delubra tenent coiimunia templi.
Effigies non una deis: sed ferrea Martis
Forma nitet, Venerem magnetica gemma figurat.
Illis connbium celebrat de more sacerdos.
Ducit flamma chores; festa frondentia myrto
Limina cinguntur, roseisque cubilia surgunt
Floribus et thalamum dotalis purpura velat.
Hie mirum consurgit opus: Cytherea maritum
Sponte rapit eaelique toros imitata priores
Peetora lascivo flatu Mavortia nectit
Et tantum suspendit onus galeaeque lacertos
Implicat et vivis totum complexibus ambit.
Hie lacessitus longo spiraminis actu
Arcanis trahitur gemma de coniuge nodis.
Pronuba fit Natura deis ferrumque maritat
Aura teuax: subitis sociantur numina furtis.

Quis calor infudit geminis alterna metallis
Foedera? quae duras iungit coneordia mentis?
Flagrat anhela silex et amicam saucia sentit
Materiem placidosque chalybs cognoscit amores.
Sic Venus horrificum belli compescere regem
Et vultum mollire solet, cum sanguine praeceps
Aestuat et strictis niucronibus aspcrat iras.
Sola feris occurrit equis solvitque tumorem



CARMINA MINORA 449

Pectoris et blaudo praecordia temjierat igni.
Pax animo tranqiiilla datur, puguasqiie caleiitis
Deserit et rntilas declinat in oscula cristas. £

Quae tibi, saeve puer, non est permissa potestas ?
Tu magnum superas fulmen caeloque relicto
Fluctibus in mediis cogis mugire Tonantem.
lam gelidas rupes vivoque carentia sensu
Membra feris, iam saxa tuis obnoxia telis, s

Et lapides suus ardor agit, ferrumque tenetur
Inlecebris; rigido regnant in marmore flammae.



ON AN OLD ]\IAN WHO NEVER LEFT HIS NATIVE
TOWN, VERONA

Felix qui propriis aevum transegit in arvis,

Ipsa domus pueruni quern videt, ipsa senem,
Qui baculo nitens in qua reptavit arena

Vnius numerat saecula longa casae.
Ilium non vario traxit for tuna tumultu,.

Nee bibit ignotas niobilis hospes aquas.
Non freta mercator tremuit, non elassica miles,

Non rauci lites pertulit ille fori.
Indocilis rerum, vieinae nescius urbis

Adspectu fruitur liberiore poli.
Frugibus alternis, non consule computat annum:

Autumnum pomis, ver sibi flore notat.
Idem condit ager soles idemque reducit,

Metiturque suo rusticus orbe diem,
Ingentem meminit parvo qui germine quercum

Aequaevumque videt consenuisse nemus,
Proxima cui nigris Verona remotior Indis

Benacumque putat litora Rubra lacum.
Sed tamen indomitae vires firmisque lacertis

Aetas robustum tertia cernit avuni.
Erret et extremes alter scrutetur Iliberos:

Plus habet liic vitae, plus habet ille viae.

29



20



450 CLAVDIANVS

»■ IN RVFINVM

Boole I.

Saepe milii dnbiam traxit sententia mentem,
Curareut superi terras an niillus inesset
Rector et incerto fluerent mortalia casu.
Nam cum dispositi quaesissem foedera miindi
Praescriptosque mari finis annisque meatus
Et lucis noctisqiie vices : tunc omnia rebar
Consilio firmata dei, qui lege moveri
Sidera, qui fruges diverse tempore nasci,
Qui variam Plioeben alieno iusserit igni
Compleri Solemque sue, porrexerit undis
Litora, tellurem medio libraverit axe.
Sed cum res hominum tanta caligine volvi
Adspicerem laetosque diu florere nocentes
Vexarique pios, rursus labefacta cadebat
Eeligio causaeque viam non sponte sequebar
Alterius, vacuo quae currere semina motu
Adfirmat magnumque novas per inane figuras
Fortuna, non arte regi, quae numina sensu
Ambiguo vel nulla putat vel nescia nostri.
Abstulit bunc tandem Rufini poena tumultum
Absolvitque deos. lam non ad culmina rerum
Iniustos crevisse queror; tolluntur in altum,
Vt lapsu graviore ruant. Vos pandite vati,
Pierides, quo tanta lues eruperit ortu.

Invidiae quondam stimulis incanduit atrox
Allecto, placidas late cum cerneret urbis.
Protinus inferuas ad limina taetra sorores
Concilium deforme vocat. Glomerantur in unum
Innumerae pestes Erebi, quascumque sinistro
Nox genuit fetu: nutrix Discordia belli,
Imperiosa Fames, leto vicina Senectus
Impatiensque sui Morbus Livorque secundis
Anxius et scisso maerens velamine Luctus



IN KVFINVM 451

Et l^imor et caeco praeceps Audacia vultii

Et Luxus populator opiim, quern semper adhaereus 35

Iiifelix huinili gressii comitutur Egestas,

Foedaque Avaritiae complexae jDectora niatris

Insomnes longo veniunt examine Curae.

Complentur vario ferrata sedilia coetu

Torvaque coulectis stipatiir curia monstris. 40

Allecto stetit in mediis vulgusque tacere

lussit et obstantis in tergum reppuiit anguis

Perque iimeros errare dedit. Turn corde sub imo

Inclusam rabid is patefecit vocibus iram:

'Sicine traiiquillo produci saecula cursu, 45

Sic fortuiiatas patiemur vivere gentis?
Quae nova conrunipit nostros dementia mores?
Quo rabies innata perit ? quid inania prosunt
Verbera? quid facibus nequiquam cingimur atris?
Heu nimis ignavae, quas luppiter arcet Oljanjio, 50

Theodosius terris. En aurea nascitur aetas,
En proles antiqua redit. Concordia, Virtus
Cumque Fide Pietas alta cervice vagantur
Insignemque canunt nostra de plebe triumphum.
Pro dolor! ipsa mihi liquidas delapsa per auras 55

lustitia insultat vitiisque a stirpe recisis
Elicit oppressas tenebroso carcere leges.
At nos indecores longo torpebimus aevo
Omnibus eiectae regnis! Agnoscite tandem
Quid Furias deceat; consuetas sumite viris eo

Conventuque nefas tanto decernite dignum.
lam cnpio St3giis invadero nubibus astra,
lam flatu violare diem, laxare profundo
Frena mari, fluvios ruptis inmittere ripis
Et rerum vexare fidem.' cs

Sic fata cruentnm
Mugiit et totos serpentum erexit hiatus
Noxiaque effudit concusso crine venena.
Anceps motus erat vnlgi. Pars maxima helium
Indicit su peris, pars Ditis iura veretnr,
Dissensuqne alitnr rumor: ceu mnrmnrat alti 70



452 CLAVDIANVS

Impacata quies pelagi, cum flamine fracto

Durat adhuc saevitque tumor dubiumque per aestum

Lassa recedentis flnitant vestiofia venti.



DE CONSULATU STILICHONIS
Book III., Preface.

Maior Scipiades, Italis qui solus ab oris

In proprium vertit Punica bella caput,
Non sine Pieriis exercuit artibus arma:

Semper erat vatuni maxima cura duci.
Gaudet enim virtus testis sibi iungere Musas,

Carmen amat quisquis carmine digna gerit.
Ergo seu patriis primaevns manibus ultor

Subderet Hispanum legibus Oceanuni,
Seu Tyrias certa fracturus cuspide viris

Inferret Libyco signa tremenda mari .
Haerebat doctus lateri castrisque solebat

Omnibus in medias Ennius ire tubas.
Illi post lituos pedites favere caneuti

Laudavitque nova caede cruentus eques.
Cum que triumpbaret gemina Carthagine victa

(Hanc vindex patri vicerat, banc patriae),
Cum longi Libyam tandem post funera belli

Ante suas maestam cogeret ire rotas:
Advexit reduces secum Victoria Musas

Et sertum vati Martia laurus erat.

Noster Scipiades Stilicbo, quo concidit alter
Hannibal antiquo saevior Hannibale,

Te mihi post quintos annorum, Eoma, recursus
Reddidit et votis iussit adesse suis.



GIGA^'TOMACrilA



Terra parens quondam caelestibus invida regnis
Titanumque siniul crebros miserata dolores



CtICtANTOMACHIA 453

Omnia monstrifero complebat Tartara fetu

luvisum genitura nefas Phlegramque retexit

U'auta prole tumens et in aethera protulit hostis. 5

Fit sonus: erumpunt crebri necdumque creati

Jam dextras in bella parant superosque lacessunt

Stridula volventes g'emino vestigia lapsu.

Pallescunt subito stellae flectitque rnbentes

Phoebus equos docuitque timor revoeare meatus. 10

Oceanum petit Arctos inoeciduique Triones

Occasum didicere pati. Tum fervida natos

Talibus hortatur geuetrix ad proelia dictis:

'O pubes domitura deos, quodcumque videtis,
Pugnando dabitur ; praestat victoria niundum. 15

Sentiet ille meas tandem Saturnius iras,
Cognoscet, quid Terra potest, si viribus ullis
Vincor, si Cybele nobis meliora creavit!
Cur nullus Telluris lionos? cur semper acerbis
Me damnis urgere solet? quae forma nocendi 20

Defuit? hinc volucrem vivo sub pectore pascit
Infelix Scythica fixus convalle Prometheus;
nine Atlantis apex flammantia pondera fulcit
Et per canitiem glacies asperrima durat.
Quid dicam Tityon, cuius sub vulture saevo 25

Viscera nascuntur gravibus certantia poenis?
Sed vos, o tandem veniens exercitus ultor,
Solvite Titanas vinclis, defendite matrem.
Sunt freta, sunt montes: nostris ne parcite membris;
In lovis exitium tclum non esse recuso. 30

Ite, precor, miscete polum, rescindite turris
Sidereas. Rapiat fulmen sceptrumque Typhoeus;
Enceladi iussis mare serviat; alter liabcnas
Aurorae pro Sole regat : te Dclpliica laurus
Stringet, Porphyrion, Cirrhaeaque templa tenebis. ' 35

Ilis ubi cousiliis animos elusit inanis,
lam credunt vicisse deos mediisque revinctum
Neptunum traxisse fretis; hie sternere Martem
Cogitat. hie Phoebi laceros divellere crinis;
Hie sibi promittit Veiieretn speratque ])iauae 40



454 CLAVDIANVS

Coiiiugium castamqne cnpit violare Minervam.

Iiiterea snperos })raonuntia convocat Iris.
Qui fluvios, qui stagua coluut, cinguntur et ipsi
Auxilio Manes; nee te, Proserpina, longe
Vmbrosae tenuere fores; rex ipse silentum 45

Lethaeo vehitur curru lucemque timentes
Insolitam niirantur equi trepidoque volatu
Spissas caeruleis tenebras e naribus efflant.
Ac velut hostilis cum machina terruit urbem,
Vndique concurrunt arcem defendere cives: 50

Hand secus omnigenis coeuntia numina turmis
Ad patris venere domos. Turn luppiter infit :

' numquam peritura cohors, o debita semper
Caelo progenies, nullis obnoxia fatis :
Cernitis ut Tellus nostrum coniuret in orbem 55

Prole nova dederitque alios interrita partus?
Ergo quot dederit natos, tot fun era matri
Reddamus. Lougo maneat per saecula luctu
Tanto pro nnmero paribus damnata sepulcris.'

lam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi eo
His Aether, his Terra dedit confusaque rursus
Pro domino Natura timet. Discrimina rerum
Miscet turba potens. nunc insula deserit aequor.
Nunc scopuli latuere mari. Quot litora restant
Nuda I quot antiquas mutarunt flumina ripas ! cs

Hie rotat Haemonium praeduris viribus Oeten,
Hie iuga conixus manibus Pangaea coruscat,
Hunc armat glacialis Athos; hoc Ossa movente
Tollitur; hie Rhodopen Hebri cum fonte revellit
Et socias truncavit aquas summaque levatus 10

Rupe Giganteos umeros inrorat Enipeus:
Subsedit patulis Tellus sine culmine campis
In natos divisa suos.

Horrendus ubiqrm
It fragor et pugnae spatium discriminat aer.
Primus terrificum Mavors non segnis in agmen 75
Odrysios impellit equos, quibus ille Gelonos
Sive Getas turbare solet: splendentior igni



GIGANTOMACIIIA 455

Aureus ardescit clipeus, galeamque nitentes
Aclrexere iubae. Turn coiicitus ense Pelorum
Traiisigit adverse, feniorum qua line volutus so

Duplex semifero conectitur ilibus anguis,
Atque* uno ternas animas interfieit ictu.
Turn super insultaus avidus languentia curru
Membra terit nuiltumque rotae sparsere cruorem.

Occurrit pro fratre Mimas Lemnumque calentem ss
Cum hire Vulcaui spumantibus eruit undis
Et prope torsisset, si non Mavortia cuspis
Ante revelato cerebrum fudisset ab ore.
Ille, viro toto morieus, serpentibus imis
Vivit adhuc stridore ferox et parte rebelli 90

V'ictorem post fata petit.

Tritonia virgo
Prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;
Adspectu conteuta suo non utitur liasta
(Nam satis est vidisse semel) primumque furentem
Longius in facieni saxi Pallanta reformat. 95

Ille procul subitis fixus sine vulnere nodis
Vt se letifero sensit durescere visu
(Et steterat iam paene lapis), 'Quo vertimur?' inquit,
'Quae serpit per membra silex? qui torpor inertem
Marniorea me peste ligat?' Vix pauca locutus, 100

Quod timuit, iam totus erat; saevusque Damastor,
Ad depellendos iaculum cum quaereret hostis,
Germani rigidum misit pro rupe cadaver.

Hie vero interitum fratris miratus Echion
Inscius, auctorem dum vult temptare nocendo, 105

Te, Dea, respexit, solam quam cernere nulli
Bis licuit. Meruit sublata audacia poenas
Et didicit cum morte deam. Sed turbidus ira
Palleneus, oculis aversa tuentibus atrox,
Ingreditur caecasque maims in Pallada tendit. no

Huuc mucrone ferit dea cominus; ac simul angues
Gorgoneo riguere gelu corpusque per unum
Pars moritur ferro, partes periere videndo.

Ecce autem medium spiris delapsus in aequor



45G CLAVDIANVS

Porphyrion trepidam conatur rumpere Delon, us

Scilicet ad superos ut torqneat improbus axis.
Horruit Aegaeus; stagnantibus exilit antris
Longaevo cum patre Thetis desertaque mansit
Regia Neptuni famulis veneranda profundis.
Exclamant placidae Cyntlii de vertice Nynipbae, 120

Nymphae, quae rudibus Phoebuni docuere sagittis
Errautis agitare feras primumque gementi
Latonae struxere torum, cum lumiua caeli
Parturiens geniinis ovnaret fetibus orbem.
Implorat Paeana suuni conterrita Delos 125

Auxiliumque rogat: * Si te gratissima fudit
In nostros Latona sinus, succurre precanti.



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 28 of 31)