Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 29 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 29 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


En iterum convulsa feror.'



DE RAPTV PROSERPINAE

Preface.

Inventa secuit primus qui nave profundum

Et rudibus remis sollicitavit aquas,
Qui dubiis ausus conmittere flatibus alnum

Quas natura negat praebuit arte vias:
Tranquillis primum trepidus se credidit undis

Litora secure tramite summa legens ;
Mox longos temptare sinus et linquere terras

Et leni coepit pandere vela Noto.
Ast ubi paulatim praeceps audacia ci'evit

Cordaque languentem dedidicere metum,
lam vagus inrumpit pelagus caelumque secutus

Aegaeas hiemes loniumque domat.

Booh I., 1-121 : Pluto demands a bride from Jupiter.

Inferni raptoris equos adflataque curru
Sidera Taenario caligantisque profundae



DE EAPTV PROSEKPINAE 457

Innonis thalamos audaci promere cantu
Mens congesta inbet. Gressus removete,profani.
lam furor humanos nostro de pectore sensus 5

Expulit et totnni spirant praecordia Phoebnm ;
lam mihi cernuntur trepidis delubra moveri
Sedibus et claram dispergere limina Incem
Adventiim testata dei ; iam magnns ab imis
Auditur fremitus terris teniplumque remugit 10

Cecropinm sanctasque facis extollit Eleusis.
Angnes Triptolemi strident et sqnamea curvis
Colla levant adtrita iugis lapsnque sereno
Erecti roseas tendunt ad carmina cristas.
Ecce procul tern is Hecate vari.ata fignris is

Exoritur, levisque simul procedit lacchus
Crinali florens hedera, quern Parthica velat
Tigris et auratos in nodum conligit ungues:
Ebria Maeonius firmat vestigia tbyrsus.

Di, quibus innumerum vacui famulatur Averni 20
Vulgus iners, opibus quorum donatur avaris
Quidquid in orbe perit, quos Styx liventibus ambit
Interfusa vadis et quos fumantia torquens
Aequora gurgitibus Phlegetbon perlustrat anhelis,
Vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum 25

Et vestri secreta poli: qua lampade Ditem
Flexit amor, quo ducta ferox Proserpina raptu
Possedit dotale Chaos quantasque per oras
SoUicito genetrix erraverit anxia cursu:
Ynde datae populis fruges et glande relicta 30

Cesserit inventis Dodonia quercus aristis.

Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras
Proelia moturus superis, quod solus egeret
Conubiis sterilisque diu consunieret annos
Impatiens nescire torum nullasque mariti 35

Inlecebras nee dulce patris cognoscere nomeu.
Iam quaecumque latent ferali monstra barathro
In turmas aciemquo ruunt contraque Tonantem
Coniurant Furiac, crinitaque sontibus liydris
Tisiphone quatiens iufausto lumine pinum 40



458 CLAVDIANVS

Armatos ad castra vocat pallentia Manis.

Paene reluctatis iteriim piignantia rebus

Eapissent elementa fidem peuitusqne revulso

Carcere laxatis pnbes Titania vinclis

Vidisset caeleste iubar rursusque cruentus 43

Aegaeon positis aucto do corpove nodis

Obvia centeno vexasset fulmina motu.

Sed Parcae vetuere minas orbique timentes
Ante pedes soliumque ducis fudere severam
Canitiem genibnsque suas cum supplice fletu 50

Admovere manus : quarum sub iure teneutur
Omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt
Longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
Prima fero Lachesis clamabat talia regi
Incultas dispersa comas:

' maxime noctis 5.-,

Arbiter umbrarumque poteus, cui nostra laborant
Stamina, qui finem cunctis et semina praebes
Nascendique vicis alterna morte rependis.
Qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique
Gignit materies, hoc te donante creatur eo

j^ Debeturque tibi certisque ambagibus aevi

Rursus corporeos animae mittuntur in artus):

Ne pete lirmatas pacis dissolvere leges,

Quas dedimus nevitque coins, neu foedera fratrum

Civili converte tuba. Cur impia toUis C5

Signa? quid incestis aperis Titanibus auras?

Posce lovem ; dabitur coniunx.'

Vix ille pepercit
Erubuitque preces, animusque relanguit atrox
Quamvis indocilis flecti: ceu turbine rauco
Cum gravis armatnr Boreas glacieque nivali 70

Hispid us et Getica concretus grandine pennas
Disrumpit, pelagus, silvas camposque sonoro
Flamine rapturus; si forte ad versus aenos
Aeolus obiecit postis, vanescit inanis
Impetus et fractae redeunt in claustra procellae. 75
Tunc Maia gcuitum, qui forvida dicta rcportct,



DE EAPTV PROSEKPINAE 459

Imperat acciri. Cyllenius adstitit ales
Somniferam quatiens virgam tectnsque galero.
Ipse rudi fultus solio nigraque verendus
Maiestate sedet : squalent inmania foedo so

Sceptra situ, sublime caput maestissinia iiubes
Aspevat et dirae riget inclementia formae;
Terrorem dolor augebat. Tunc talia celso
Ore tonat (treinefacta silent dicente tyranno
Atria: latratum triplicem compescuit ingens 85

lanitor et presso lacrimaruni fonte resedit
Oocytes tacitisque Acheron obmuiuit undis
Et Phlegethonteae requierunt niurniura ripae):
'Atlantis Tegeaee nejios, conmune profundis
Et superis numen, qui fas per linien utrumque 90

Solus habes geminoque facis conniercia mundo,
I celer et proscinde Notes et inssa superbo
Eedde lovi: " Tantunme tibi, saevissime frater,
In me iuris erit? sic nobis noxia viris
Cum caelo Fortuna tulit? num robur et arnia 95

Perdidimus, si rapta dies? An forte iacentis
Ignavosque putas, quod non Cyclopia tela
Stringimus aut vanas tonitru deludimus auras?
Nonne satis visum, grati quod luminis expers
Tertia siipremae patior disi)eudia sortis 100

Infortnisque plagas, cum te laetissimus ornet
Signifer et vario cingant splendore Triones;
Sed thalamis etiam prohibes? Nereia glauco
Neptunum gremio complectitur Amphitrite;
Te consauguineo recipit post fulmina fessum 105

luno sinu. Quid enim narrom Latonia furta,
Quid Cererem magnamque Themin? Tibi tanta creandi
Copia, te felix natorum turba coronat.
Ast ego deserta maercns inglorius aula
Implacidas nullo solabor pignore curas? no

Non adeo toleranda quies. Primordia tester
Noctis et horrendae stagna intemerata paludis:
Si dicto parere negas, patefacta ciebo
Tartara, Saturni veteres laxabo catenas,



4G0 CLAVDlANViS

Obducam tenebris solem, compage soluta ns

Lucidus iimbroso miscebitur axis Averno,"'

Vix ea fatus erat, iani nuntins astra tenebat.
Andierat maiidata Pater secumque volutat
Diversos ducens auimos, quae tale seqnatur
Coniiigium Stygiosqne velit pro sole recessus. 120

Certa requirenti tandem sententia sedit.

Booh I., 122-178 : Ceres and Proserpina in Sicily —
Description of the island.

Hennaeae Cereri proles optata virebat
Vnica, nee tribuit subolem Liiciua secuudani
Fessaque post primos haeserunt viscera partus;
Infecunda quidem, sed cnnctis altior extat 125

Matribns et niimeri damnum Proserpina pensat,
Hanc fovet, banc sequitur: vitulam uon blaudius ambit
Torva parens, pedibus quae nondum preterit arva
Nee nova luuatae cnrvavit germiua frontis.
lam matura toro plenis adoieverat annis 130

Virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem
Sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
Personat aula precis: pariter pro virgine certant
Mars clipeo melior, Phoebus praestantior arcu;
Mars donat Ehodopen, Phoebus largitur Amyclas 135

Et Dolon Clariosque laris; hinc aemula luno,
Hinc poscit Latona nurum. Despexit i^trumque
Flava Ceres raptusque timens (hen caeca futuri !)
Conmeudat Siculis furtim sua gaudia terris
[Infidis Laribus natam conmisit alendam, 140

Aethera deseruit Siculasque relegat in eras]
Ingenio confisa loci.

Trinacria quondam
Italiae pars iuncta fuit, sed pontus et actus
Mutavere situm. Rupit confiiiia Nereus
Victor et abscisses interluit aequore mentis, 145

Parvaque cognatas prohibent discrimina terras.
Nunc illam socia ruptam tellure trisulcam



DE RAPTV PKOSERPINAE 4G1

Opposnit Natura mari: caput incle Pachyni

Ilespnit lonias praetentis rupibiis iras,

llinc latrat Gaetula Thetis Lilybaeaque pulsat iso

Jiruchia consurgeus, hiuc indignata teiieri

Concutit obiectnni rabies Tyrrhena Pelornm.

In medio scopulis se porrigit Aetna pernstis,

Aetna Giganteos numquam tacitura trinmphos,

Enceladi bustnm, qui sancia terga revinctus 155

8pirat inexhaustuni flagranti vulnere sulplmr

Et, quotiens detractat onus cervice rebelli

In laevum dextrumque latus, tunc insula fundo

Vellitur et dubiae nutant cum moenibus urbes,

Aetnaeos apices solo cognoscere visu, ico

Non aditu temptaro licet. Pars cetera frondet
Arboribus, teritur nullo cultore cacumen.
Nunc movet indigenas nimbos piceaque gravatum
Foedat nube diem, nunc motibus astra lacessit
Terrificis damnisque suis incendia nutrit. ics

Sed quamvis nimio fervcns cxuberet aestu,
8eit nivibus servarc fidom paritcrque favillis
Durescit glacies tanti secura vapor is,
Arcano defensa gelu, fumoque tideli

Lambit contiguas innoxia flamma pruinas. 170

Quae scopulos tormenta rotant? quae tanta cavernas
Vis glomerat? quo fonte ruit Vulcanius amnis?
Sive quod obicibus discurrens ventus opertis
Offenso rimosa furit per saxa meatu,
Dum scrutatur iter, libertatemque reposcens 175

Putria multivagis populatur flatibus antra.
Sen mare sulphurei ductum per viscera montis
Oppressis ignescit af[uis et pondciui librat.

Booh I., 178-213 : Ceres returns to Mount Jda. ^'^'

Hie ubi servandum inater fidissima pignus
Abdidit, ad Phrygios tendit secura peuates
Turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum iso

Membra regens, volucri qui pervia nubila tractu



4G2 CLAVDIANVS

Signant et placitlis umectant frena venenis:
Frontem crista tegit; pingunt maculosa virentes
Terga iiotae; rntilum sqnamis iutermicat aurum.
Nunc spiris Zephyros tranant, nunc arva volatu
Inferiore secant. Cano rota j)ulvere labens
Sulcatani fecundat liumuni; flavescit aristis
Orbita, surgeutes condunt vestigia fruges,
Vestit iter comitata seges.

lam linquitur Aetna
Totaque decrescit refugo Trinacria visu.
lieu quotiens praesaga mali violavit oborto
Eore genasi quotiens oculos ad tecta retorsit
Talia voce movens: 'Salve, gratissima tellus,
Quam nos praetulimus caelo, tibi gaudia nostri
Sanguinis et caros uteri conmendo labores.
Praemia digna manent: nuUos jDatiere ligones
Et nuUo rigidi versabere vomeris ictu.
Sponte tuus florebit ager; cessante iuvenco
Ditior oblatas mirabitur incola messis.'
Sic ait et fulvis tetigit serpentibus Idam.

Hie sedes augusta deae templique colendi
Eeligiosa silex, densis quam ]iinus obumbrat
Frondibus et nulla lucos agitante procella
Stridula coniferis modulatur carmina ramis.
Terribiles intus tbiasi vesanaque mixto
Concentu delubra gemunt, ululatibus Ide
Bacchatur, tumidas inclinant Gargara silvas.
Postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant,
Conticuere cliori, Corybas non impulit ensem,
Non buxus, non aera sonant blandasque leones
Submisere iubas. Adytis gavisa Cybele
Exilit et pronas intendit ad oscula turris.



Book L, 214-288: The errand of Venus.

Viderat liaec dudum summa speculatus ab arce
lupiter ac Veneri mentis penetralia pandit: 215



DE KAPTV PROSERPINAE 4G3

' Cnrarum, Cytherea, tibi secreta fatebor.

Candida Tartareo nuptiiiii Proserpina regi

lam pridem decreta dari: sic Atropos iirget.

Sic cecinit longaeva Themis. Nunc matre remota

Rem i^eragi tempos. Finis invade Sicanos 220

Et Cereris proleni patulis inludere campis,

Crastina puniceos cum lux detexerit ortus,

Coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta,

Me quoque saepe soles. Cur ultima regna quiescunt?

Nulla sit iiimunis regio null unique sub umbris 225

Pectus inaccensum Vcueri. lam tristis Erinys

Sentiat ardores; Acheron Ditisquo severi

Ferrea lascivis mollescant corda sagittis.'

Accelerat praecepta Venus, iussuque parentis
Pallas et inflexo quae terret Maenala cornu 230 £>,;^„^^

Addunt se comites. Divino semita gressu
Claruit, augurium qualis laturus iniquum
Praepes sanguineo dilabitur igne cometes
Prodigiale rubens: non ilium navita tuto,
Non impune vident populi, sed crine minaci 235

Nuntiat aut ratibus ventos aut urbibus hostis.
Devenere locum, Cereris quo tecta nitebant
Cyclopum firmata manu: stant ardua ferro
Moenia, ferrati postes, inmensaque nectit
Claustra chalybs. Nullum tanto sudore Pyragmon 240
Ncc Steropes construxit opus; non talibus umquani
Spiravere Notis animae nee flumine tanto
Incoctum maduit lassa cervice metallum.
Atria cingit ebur; trabibus solidatur aenis ,

Culmen et in celsas surgunt electra columnas. us

Ipsa domum tenero mulcens Proserpina cantu
Inrita texebat rediturae munera matri.
Hie elementorum seriem sedesque paternas
Insignibat acu, veterem qua lege tumultum
Discrevit Natura parens et semina iustis 250

Discessere locis: quidquid leve, fertur in altum.
In medium graviora cadunt, incanduit aer,
Legit flamma polum, tiuxit mare, terra pependit.



464 CLAVDIANVS

Xec color unus erat; stellas accendit in auro,

Ostro funclit aquas. AdtoUit litora genimis 255

Filaque meutitos iam iam caelantia flnctus

Arte tument: credas inlidi cautibus algani

Et raiicum bibnlis inserpere murmur arenis.

Addit quinque plagas: mediam subtegmine rubro

Obsessam fervore notat, squalebat inustus aco

Limes et adsiduo sitiebaut stamina sole.

Vitalis utrimque duas^qiias mitis oberrat

Temperies habitanda viris; in fine sujiremo

Torpentis traxit gemiuas brumaque perenni

Foedat et aeterno contristat frigore telas. 265

Isec non et patrui pingit sacraria Ditis

Fatalisque sibi Manis, nee defuit omen;

Praescia nam subitis maduerunt fletibus era.

Coeperat et vitreis summo iam margiue texti
Oceanum sinuare vadis, sed cardine verso 2-0

Cernit adesse deas imperfectumque laborem
Deserit et niveos infecit purpura vultus
Per liquidas succensa geiuis castaeque pudoris
Inluxere faces: non sic decus ardet eburnum,
Lydia Sidonio quod femina tinxerit ostro. 275

Merserat unda diem; sparso nox umida somno
Languida caeruleis invexerat otia bigis,
lamque viam Pluto superas molitur ad auras
Germani monitu. Torvos invisa iugalis
Allecto temone ligat, qui pascua mandunt 280

Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant
Stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes
Aegra soporatis spumant oblivia linguis:
Orphnaeus crudele micans Aetlionque sagitta
Ocior et Stygii sublimis gloria Nycteus 2S5

Armenti Ditisque nota signatus Alastor.
Stabant ante foris inucti saevumque fremebant
Crastiua venturae spectantes gaudia praedae.



DE RAPTV PROSERPINAE 4G5



Bonk 1 1., Preface : Orplieus.

Otia sopitis iigeret cum cautibus Orpheus

Neglectuuique diu deposuisset opus,
Lugebant erepta sibi solacia Nymphae,

Quaerebant dulcis flumina maesta modos.
Saeva feris natura redit metueusque leonem

Implorat citharae vacca tacentis opem.
Illius et duri flevere silentia montcs

Silvaque Bistoniani sae2)e secuta chelyn.

Sod postquam Inacliiis Alcides missus ab Argis

Thracia pacifero contigit arva pede
J)iraque sanguine! vertit praesaepia regis

Et Diomedeos gramine pavit equos,
Tunc patriae festo laetatus tempore vates

Desuetac repetit fila canora lyrae
Et resides lovi modulatus pectine nervos

Pollice festivo nobile duxit ebur.
Vix auditus erat: venti frenantur et uiidac,

Pigrior adstrictis torpuit Ilebrus aquis,
Poi'rexit liliodope sitientis carmina rupis,

Excussit gelidas prouior Ossa nivis;
Ardua nudato descciulit ])opulus Ilaemo

Et comitem quercum pinus arnica trahit,
Cirrhaeasque dei quamvis despexerit artis,

Orphois laurus vocibus acta venit.
Securum blandi leporem fovere molossi

Vicinumque lupo praebuit agna latus.
Concordes varia ludunt cum tigride dammae;

Massylani ccrvi non timuerc iubam.

Ille novercalis stimulos actusque canebat
Herculis et forti monstra subacta manu,

Quod timidae matri presses ostenderit anguis
lutrepidusque foro riserit ore puer:

30



466 CLAVDIANV8

'Te. neque Dictaeas quatieiis mugitibus urbis

Taurus nee Stjgii terruit ira canis,
Non leo sidereos caeli rediturus ad axis, 35

Non Erymauthei gloria mentis aper.
Solvis Amazonios citictus, Stymplialidas arcu

Adpetis, occiduo ducis ab orbe greges
Tergeminique f ducis numerosos deicis artus

Et totiens uno victor ab hoste redis. 40

Nou cadere Antaeo, non crescere profuit hydrae;

Nee cervam volucres eripuere pedes.
Caci flamma perit, rubuit Busiride Nilus,

Prostratis niuduit nubigenis Pholoe.
Te Libyci stupuere sinus, te maxima Tetliys 45

Horruit, imposito cum premerere polo:
Firmior Herculea mundus cervice pepeudit,

Lustrarnnt umeros Phoebus et astra tuos/

Thracius haec vates. Sed tu Tiryntliius alter,

Floreutiue, mihi : tu mea plectra moves, so

Antraque Musarum longo torpentia somno
Excutis et placidos ducis in orbe choros.



Book II., 1-150: The successful stratagein of Venus.

Impulit lonios praemisso lumine fluctus
Nondum pura dies, tremulis vibratur in undis
Ardor et errantes ludunt per caerula flammae.
lamque audax animi fidaeque oblita parentis
Fraude Dionaea riguos Proserpina saltus
(Sic Parcae iussere) petit. Ter cardine verso
Praesagum cecinere fores, ter conscia fati
Flebile territicis gemuit mugitibus Aetna.
Nullis ilia tamen monstris nulloque tenetur
Prodigio. Comites gressum iunxere sorores.

Prima dolo gaudens et tanto coucita veto
It Venus et raptus metitur corde futures,
lam diruui flexura chaos, iam Dite subacto



DE RAPTV PKOSEKPINAE 407

Ingeiiti famulos Miiiiis diictura triumplio.

Illi multifidos crinis sinuatur in orbis i5

Idalia divisus acu, sudata niarito

Fibula purpureos gemma suspendit amictns.

Candida Parrhasii post lianc regina Lycaei
Et Pandionias quae cuspide protegit arces,
Vti'aque virgo, riiiint: haec tristibus aspera bellis, 20
Haec metuenda feris. Tritonia casside fulva
Caelatum Typliona gerit, qui summa peremptus
Ima viget, parte moriens et parte superstes;
Hastaque terribili surgens per nubila ferro
Instar habet silvae. Tantum stridentia colla 25

Gorgonis obtenta pallae fulgentis inumbrat.
At Triviae lenis species et multus in ore
Frater erat, Phoebique genas et lumina Phoebi
Esse putes, solusque dabat discrimina sexus.
Bracliia nuda nitent, levibus proiecerat auris 3o

Indocilis errare comas arcuque remisso
Otia nervus agit, pendent post terga sagittae.
Crispatur gemino vestis Gortynia cinctu
Poplite fusa tenus, motoque in stamine Delos
Errat et aurato trahitur circumflua ponto. 35

Quas inter Cereris prolis, nunc gloria matris,
Mox dolor, aequali tendit per gramina passu
Nee membris nee honore minor potuitque videri
Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe.
Conlectae tereti nodantur iaspide vestes. 40

Pectinis ingenio numquam folicior artis
Contigit eventus; nulli sic consona telae
Fila nee in tantum veri duxere figuras.
Hie Ilyperionio Solem de semine nasci
Fecerat ct pariter, forma sed dispare, Lunam, tr,

Aurorae noctisque duces ; cunabula Tethys
Praebet et infantis gremio solatur anhelos
Caeruleusque sinus roseis radiatur alumnis.
Invalidum dextro portat Titana lacerto
Nondum luce gravem nee pubescentibus alte 50

Cristatum radiis : primo clemeutior aevo



408 CLAVDIANVS

Fingitur et teiicrnm vjigitu despnit ignem.
Laeva parte soror vitrei libamina potat
Vberis et jDarvo signatnr tempora cornu.

Tali luxiiriat cultu. Comitaiitnr euiitem
Naides et socia stipant ntrimqne caterva,
Quae fontis, Criiiise, tuos et s-axa rotantem
Pantagiam iiomenque Gelam qui praebuit iirbi
Coiicelebrant, quas pigra vado Camerina paliistri,
Qnas Arethusaei latices, quas ad vena nutrit
Alplieus (Cyane totum siipereminet agmeu):
Qualis Amazonidum peltis exultat aduncis
Pulchra cohors, quotiens Arcton populata virago
Hippolyte niveas ducit post proelia turmas,
Seu flavos stravere Getas seu forte rigentem
Therrnodontiaca Tauaim fregere securi;
Aut qualis referuut Bacchc sollemuia Nymphae
Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas
Perciirrunt auro madidae: laetatur in antro
Amnis et undantem declinat prodigus urnam.

Viderat herboso sacrum de vertice vulgus
Henna parens flornm curvaque in valle sedenteni
Compellat Zephyrum: ' Pater o gratissime veris.
Qui mea lascivo regnas per prata meatu
Semper et adsiduis inroras flatibus annum,
Eespioe Nympharum coetus et celsa Tonantis
Germina per nostros dignantia ludere (uimpos.
Nunc adsis faveasque, precor; nunc omnia fetu
Pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla
Invideat vincique suos non abnuat hortos.
Quidquid turiferis spirat Pancliaia silvis,
Quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes,
Quidquid ab extremis ales longaeva colonis
Couligit optato repetens exordia leto.
In venas disperge meas et flamine largo
Rura fove. Merear divino pollice carpi
Et nostris cupiant ornari numina sertis.'

Dixerat; ille novo madidantis Hectare penuas
Concutit et glaebas fecundo rore maritat,



DE KAPTV PROSERPINAE 4G9

Quaque volat vermis sequitur rubor; omnis in herbas oo

Turget humus niedioque patent convexa sereno.

Sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro

Imbuit et dulci violas ferrugine pingit.

Parthica quae tantis variantur cingula gemmis

Regalis viuctura sinus? quae vellera tantuni 05

Ditibus Assyrii spumis fucantur aeni?

Non talis volucer pandit lunonius alas,

Nee sic innumeros arcu mutante colores

Incipiens rediniitur liiems, cum tramite flexo

Semita discretis interviret umida uimbis. 100

Forma loci supcrat flores: curvata tumore
Parvo planities et mollibus edita clivis
Creverat in collem; vivo de pumice fontes
Roscida mobilibus lambebant gramina rivis,
Silvaque torrentis ramorum frigore soles 105

Temperat et medio brumam sibi vindicat aestu:
Apta fretis abies, bellis accommoda cornus,
Quercus arnica lovi, tumulos tectura cupressus,
Ilex plena favis, venturi praescia laurus;
Fluctuat hie denso crispata cacumine bnxus, no

Hie hederae serpunt, hie pampinus induit ulmos.
Hand procul inde lacus (Pcrgum dixere Sicani)
Panditur et nemorum frondoso margine cinctus
Vieinis pallescit aquis: admittit in altuin
Cernontis oculos et late pervius umor us

Ducit inoffensos liquido sub flumine visus
Imaque perspicui prodit secreta profundi.
[Hue elapsa cohors gaudet per florida rura.J

Hortatur Cytherca: legant. ' Nunc ite, sorores,
Dum matutinis praesudat solibus aer, 120

Dum mens umectat flaventis Lucifer ngros
Roranti praevcctus equo.' Sic fata doloris
Carpit signa sni. Varies turn cetera saltns
Invasere cohors: credas examina fundi
Hyblaeum raptura thymum, cum cerea reges 126

Castra movent fagique cava dimissus ab alvo
Mellifer electis exercitus obstrepit herbis.



470 CLAVDIANVS

Pratornm spoliatur houos: haec lilia fuscis
Intexit violis, banc mollis amaracus ornat,
Haec graclitur stellata rosis, haec alba ligiistris.
Te quoque, flebilibus maevens Hyacinthe fignris,
Narcissumqiie metunt, nunc inclita germina veris,
Praestantis olim pueros: tu natus Amyclis,
Hunc Helicon genuit; disci te perculit error,
Hunc fontis deoepit amor; te fronte retnsa
Delias, hunc fracta Cephisus arundine luget.

Aestuat ante alias avido fervore legendi
Frugiferae spes una deae : nunc vimine texto
Eidentis calathos spoliis agrestibus implet;
Nunc sociat floris seseque ignara coronat,
Augurium fatale tori. Quin ipsa tubarum
Armorumque potens dextram, qua fortia turbat
Agmina, qua stabilis portas et moenia vellit,
lam levibus laxat studiis hastamque rei^onit
Insuetisque docet galeam mitescere sertis;
Ferratus lascivit apex horrorque recessit
Martins et cristae pacato fulgure vernant.
Nee, quae Partbenium canibus scrutatur odorem,
Aspernata choros libertatemque comarum
Iniecta voluit tantuni frenare corona.



Book II., 151-2J/.6 : Pluto robs Proserpina amid the con-
vulsions of nature.

Talia virgineo passim dum more geruntnr,
Ecce repens mugire fragor, confligere turres
Pronaque vibratis radicibus oppida verti.
Causa latet; dubios agnovit sola tumultus
Diva Papbi mixtoque metu perterrita gaudet. ]

lamque per anfractus animarum rector opacos
Sub terris quaerebat iter gravibusque gementem
Enceladum calcabat equis: inmania lindunt
Membi'a rotae pressaque Gigas cervice laborat
Sicaniam cum Dite ferens temptatque moveri i



DE EAPTV PK08ERPINAE 471

Debilis et fessis serpentibus impedit axem ;
Fumida sulphnreo praelabitnr orbita dorso.
Ac velut occultus securum pergit in hostem
Miles et effossi subter fundamina campi
Transilit inelusos arcano limite muros
Turbaque deceptas victrix erumpit in arcis
Terrigenas iniitata viros : sic tertius heres
Saturni latebrosa vagis rimatur habenis
Devia, fraternum cupiens exire sub orbem.
lanua nulla patet ; prohibebant undique rupes
Oppositae duraque deum compage tenebant,
Non tulit ille moras indignatusque trabali
Saxa ferit sceptro. Siculae sonuere cavernae,
Turbatur Lipare, stupuit fornace relicta
Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops.
Audiit et si quern glacies Alpina coercet
Et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis
Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnuni.

Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret
Peneo stagnante pains et mersa negaret
Arva coli, tritida Neptunus cuspide mentis
Impulit adversos. Tunc I'orti saucius ictu
Dissiluit gelido vertex Ossaeus Olympo,
Carceribus laxantur aquae factoque meatu
Redduntur fluviusque mari tellusque colonis.



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 29 of 31)