Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 3 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 3 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Cur subito cohibentur, iners quae causa silenti,
Subsequar. Inmensus labor est, sed fertilis idem;
Pigra laboratis respondent praeniia curis. —



AETNA 29

Non oculis solum pecndum mirauda tueri
More nee effusis in humiini grave pascere corpus, 225

Nosse fidem rerum dubiasque exquirere causas,
Ingenium sacrare caputque adtollere caelo,
Scire quot et quae sint magno fatalia mundo
Principia (occasus metuunt, ad saecula pergunt,
Et firma aeterno religata est macliina vinclo), 230

Solis scire modum et quanto minor orbita lunae est
(Haec brevior cursu bis senos pervolet orbis,
Annuus ille meat), quae certo sidera currant
Ordine, quaeque sues servent incondita motus.
Scire vices etiam signorum et tradita iura 235

(Sex cum nocte rapi, totidem cum luce referri),
Nubila cur Panope caelo denuntiet imbris.
Quo rubeat Phoebe, quo frater palleat igni,
TemjDora cur varient anni (ver, prima iuventa,
Cur aestate pcrit, cur aestas ipsa senescit 240

Autumnoque obrepit hiems et in orbe recurrit),
Axem scire Helices et tristem nosse cometen,
Lucifer unde micet quave Hesperus, uude Bootes,
Saturni quae stella tenax, quae Martia pugnax;
Quo rapiaut nautae, quo sidere lintea pandant, 245

Scire vias maris et caeli praedicere cursus.
Quo vocet Orion, quo Sirius excubet index,
Et quaecumque latent tanto miracula mundo
Non congesta pati nee acervo condita rerum,
Sed manifesta notis certa disponere sede 250

Singula, divina est animi ac iucunda voluptas.
Sed prior haec omni cura est cognoscere terram,
Quaeque in ea miranda tulit natura notare;
Haec nobis magis adfinis caelestibus astris.
Nam quae mortali cuiquam est amentia maior, 255

In lovis errantem regno perquirere divos,
Tantum opus ante pedes transire ac spernere segnem?
Torquemur miseri in parvis terimurque labore.
Scrutamur rimas et vertimus omne profundum,
Quaeritur argenti semen cumque aurea vena; 260

Torquentur flamma terrae ferroque domantnr.



30 PSEVDO-VERGILIANA

Dum sese j)retio redimant, verumque professae

Turn demuni vilesque iacent inopesque relictae.

Noctis atqne dies festinaut arva coloni,

Calient rure iiianus, glebarum expendimus usum: 265

Fertilis haec segetiqiie feracior, altera viti,

Haeu plantis humus, haec herbis dignissima tellus,

Haec dura et nielior pecori silvisque fidelis.

Aridiore tenent oleae, sucosior ulmis

Grata, leves cruciaut animos et corpora causae, 270

Horreaque ut saturent, tumeant et dolea musto,

Plenaque desecto surgant fenilia campo:

Sic avidis semper quaevis res carior ipsis.

Implendus sibi quisque bonis est artibus: illae

Sunt animi fruges ; haec rerum est optima merces, 275

Scire quid occulto terrae natura coercet,

Nullum fallere opus, non mutum cernere sacros

Aetnaei mentis fremitus animosque furentis,

Non snbito pallere sono, non credere supter

Caelestis migrasse minas aut Tartara rumpi, 280

Nosse, quid intendat ventos, quid nutriat ignis,

Vnde reperta quies et mixto foedere pax est.



A pica for the study of nature, vss. 569-603

Magnificas laudes operosaque visere templa
Divitiis hominum aut sacris memoranda vetustis
Traducti maria et terras per proxima fatis
Currinuis atque avidi veteris meudacia faraae
Eruimus cunctasque libet perquirere gentis.
Nunc iuvat Ogygiis circumdata moenia Thebis
Cernere, quae fratres — ille impiger, ille canorus — ■
Condere, felicesque alieno intersumus aevo.
Invitata piis nunc carmine saxa lyraque.
Nunc gemina ex uno fumantia sacra vapore
Miramur septemque duces raptumque profuudo.
Detinet Eurotas illic et Sparta Lycurgi
Et sacer in bellum numerus, sua turba trecenti.



AETNA 31

Nunc hie Cecropiae variis spectantur Athenae

Carminibns gaudeiitqne soli victrice Minerva.

Excidit hie reduei quondam tibi, perfide Theseu,

Candida sollicito praemittere vela parenti. 685

Tu quoque Athenarum carmen, iam nobile sidus,

Erigone; sedes vestra est; Philomela canoris

Evocat in silvis, et tu, soror hospita, tectis

Aceiperis, solis Tereus ferns exulat agris.

Miramur Troiae cineres et flebile victis 500

Pergamon extinctosque suo Phrygas Hectore; parvum

Conspieimus magni tumulum ducis: hie et Achilles

Impiger et victus magni iacet Hectoris ultor.

Quia etiam Graiae fixos tenuere tabellae

Signave: nunc Paphiae rorantis matre eapilli, 595

Sub truce nunc parvi ludentes Colchide nati,

Nunc tristes circa subjecta altaria eervae

Velatusque pater, nunc gloria viva Myronis

Et iam mille manus opcrum turbaeque morantur.

Haec visenda putas terra dubiusque marique : coo

Artificis naturae ingens opus adspice, nulla

Cum tanta humanis rebus spectacula cernes,

Praecipueque vigil, fervens ubi Sirius ardet.



The story of the pious yonths of Catania, vss. 6O4-G46.

Insequitur miranda tamen sua fabula moutem,
Nee minus ille pio quam sonti, nobilis ignist. 605

Nam quondam ruptis exeanduit Aetna cavernis
Et velut eversis penitus fornacibus ignes
Evecta in longuin lapidis fervoribus unda,
Haud aliter quam cum saevo love fulgurat aether
Et nitidum obscura caelum caligine torquet. cio

Ardebant agris segetes et mitia cultu
lugera, cum dominis silvae collesque ruebant.
Vixdum — castra putant hostem movisse — tremebant,
Et iam finitimae portas evaserat urbis.
Tuni vero ut cuique est animus viresque, rapina eis



32 PSEVDO-VERGILIANA

Tutari conantur opes : gemit ille snb anro,

Conligit ille arma et stulta cervice reponit.

Defectum raptis ilium sua carmina tardant,

Hie velox nimio properat sub pondere pauper,

Et quod cuique fuit cari^ fugit ipse sub illo. 020

Sed nou incoluiuis dominum sua praeda secuta est :

Cunctautis vorat ignis et undique torret avaros,

Consequiturque ratis fugisse et praemia, captis

Concrepat, ac nullis parsura incendia pascuut

Vel solis j^arsura Piis. Namque optima proles 625

Amphion fraterque pari sub munere fontis,

Cum iam viciiiis streperent incendia tectis,

Adspiciunt pigrumque patrem matremque senecta

Eheu defessos posuisse in limine membra.

Parcite, avara manus, dites adtollere praedas, eso

Illis divitiae solae materqne paterque:

Hanc rapies praedam mediumque exire per ignem

Ipso dante fid em properant. maxima rerum

Et merito pietas homini tutissima virtus !

Erubucre pios iuvenes adtiugere flammae, 636

Et quocumque ferunt illi vestigia, cedunt.

Felix ilia dies, ilia est innoxia terra!

Dextra saeva tenet laevaque incendia fertur:

Ille per obliquos ignis fraterque triumphans,

Tutus uterque, pio sub pondere sufficit ilia, 640

Et circa geminos avidus sibi temperat ignis.

Incolumes abeunt tandem et sua numina secum

Salva ferunt. Illos mirantur carmina vatum,

Illos seposuit claro sub nomine Ditis,

Nee sanctos iuvenes adtingiuit sordida fata, 646

Sed curae cessere domus et iura Piorum.



MANILIVS

Of the life of the author of the Astronomica nothing is
known, and even the traditional name was long a matter
of controversy^, until Robinson Ellis satisfactorily vindicated
its authenticity.

Internal evidence (l. 7. 384. 798; IV. 934) can leave no
doubt ill any unprejudiced mind that the poet began his
work shortly after the death and deification of Augustus, in
14 A.D. The fifth and last book (vs. 313 f.) contains a refer-
ence to the burning of Pompey's theatre, in 22 A.D. Finally,
a comparison of ill. 1 ff. with Suet. Tib. 70, also points to
the time of Tiberius as the date of composition.

The poem, as we have it, is manifestly incomplete, so that
the author's fervid hope that a peaceful old age might be
vouchsafed to him for the completion of his arduous task
(Cp. I. 115) seems not to have been realized ; for the supposi-
tion that the missing jjortions Avere subsequently lost has
notliing in its favor.

The avowed object of the poet was to unfold the system
of astrology and to explain the profound influence of the
stars on human affairs. He takes particular pride in having
been the first to treat of this subject in verse, but disclaims
any attempt at rhetoi'ical embellishment, for ' ne dulcia car-
mina quaeras ornari res ipsa negat, contenta doceri ' (ill.
38).

Happily, however, the dogmatic expounder repeatedly
gives way to the poet, and, in consequence, the dryness of
the subject is relieved by flashes of fancy, a sublimity of
thought, and, above all, by a boundless enthusiasm which
permeates tlie entire woi'k. In all these features Manilius
strongly reminds us of the ' docti furor arduus Lucreti,' to
3



34 MANILIVS

whom he is, indeed, under very considerable obligations.
But while the Astronomica only occasionally exhibits the
genius, eloquence, and grandeur of the De reruvi natura,
Manilius is superior to Lucretius as a metrical artist.

From the sixteenth to the eighteenth century, Manilius
was in high repute, two of the greatest scholars in the his-
tory of classical learning, Scaliger and Bentley, being par-
ticulai'ly partial to him. Thereafter the Astronomica was
strangely neglected ; but at present a reaction seems to
have set in in its favor, and with the appearance of the
new edition of Bechert, the poet will doubtless be once more
fully restored to the high position which he so eminently
deserves.



MANILIVS



Book I., 1-117. — Introduction. The poet on his task.

Carmine divinas artis et conscia fati
Sidera, diversos liominum variantia casus,
Caelestis rationis opus, deducere mundo
Aggredior, priMiusque novis Helicona movere
Cantibus et viridi nutantis vertice silvas
Hospita sacra ferens iiulli inemorata priorum.
Hunc mihi tu, Caesar, patriae princepsque paterque.
Qui regis augustis parentom legibus orbem,
Concessumque patri mundum deus ipse mereris,
Das animum, virisqiie facis ad tanta canenda.
lam propiusque favet mundus scrutantibus ipsum
Et cupit aethereos per carmiua pandere census.
Hoc sub pace vacat tantum; iuvat ire per ipsum
Aera et inmenso spatiaiitein vivere caclo
Signaque et adversos stellariim noscere cursus.
Quod solum novisse parum est; impensius ipsa
Scire iuvat magni penitus praecordia mundi,
Quacque regat generetque suis animalia signis
Cernere et in numerum Phoebo modulaute referre.

Bina mihi positis lucent altaria flammis;
Ad duo templa precor, duplici circumdatus aestu:
Carminis et rerum; certa cum lege canentem
Mundus et inmenso vatem circumstrepit orbe
Vixque soluta suis inmittit verba figuris.

Quem primum ulterius licuit cognoscere terris
Munere caelestum? Quis enim condentibus illis



36 MAXILIVS

Clepsisset furto mundum quo ciuicta reguntur?
Quis foret humano conatus pectore tantum,
Invitis ut clis cnperet deus ipse videri?
Tu princeps ciuctorque sacri, Cyllenie, tanti, 30

Per te iam caelum interius, iam sidera nota
Sublimis aperire vias imumque sub orbem,
Et per inane suis parentia finibus astra,
Nominaque et cursus signorum, pondera, vires:
Maior uti facies niundi foret, et veneranda 35

Non species tantum, sed et ipsa potentia rerum,
Sentirentque deum gentes qua maximus esset.
[Qui sua disposuit per tempera, cognita ut essent
Omnibus et mundi facies caelumque supernum.]
Et natura dedit viris seque ipsa reclusit, 40

Eegalis animos primum dignata movere,
Proxima tangentis rerum fastigia caelo,
Qui domuere feras gentis oriente sub ipso
Quas secat Euphrates, in quas et Nilos inundat,
Qua mundus redit et nigras superevolat urbis. is

Tunc qui templa sacris coluerunt omne per aevura,
Delectique sacerdotes in publica vota
Officio vinxere deum. Quibus ipsa potentis
Numinis accendit castam praesentia mentem,
Inque deum deus ipse tulit patuitque ministris. 50

Hi tantum movere decus, primique per artem
Sideribus videre vagis pendentia fata.
Singula nam proprio signarunt tempera casu,
Longa per adsiduas complexi saecula curas:
Nascendi quae cuique dies, quae vita fuisset, 05

In quas fortimae leges quaeque hora valeret,
Quantaque quam parvi facerent discrimina motus.
Postquam omnis caeli species redeuntibus astris
Perscripta in proj^rias sedes et reddita certis
Eatorum ordinibus sua cuique potentia formae, co

Per varies usus artem experientia fecit,
Exemplo monstrante viam, speculataque longe
Deprendit tacitis dominantia legibus astra,
Et totum alterna mundum ratione moveri



ASTRONOMICA 37

Fatorumque vices certis discernere sigiiis. gj

Nam rudis ante illos nullo discrimine vita
In specieni conversa operum ratione carebat
Et stupefacta novo pendebat lumine mundi.
Turn velut amissis maerens, turn laeta renatis
Sideribus. Variosne dies incertaque noctis 70

Tempora, non siniilis umbras, iam sole regresso,
lam propiore, suis poterant discernere causis?
Necdum etiam doctas sollertia fecerat artis,
Terraque sub rudibus cessabat vasta colonis.
Tumque in desertis habitabat montibus aurum, 75

Inmotusque novos pontus subduxerat orbis;
Nee vitam pelago,, nee ventis credere vota
Audebant; sed quisque satis novisse putabant.

Sed cum longa dies acuit mortalia corda,
Et labor ingenium miseris dedit et sua quemque so

Advigilare sibi iussit fortuna premendo,
Seducta in varias certarunt pectora curas,
Et quodcunque sagax tentando repperit usus,
In conmune bonum conmentum laeta dederunt.
Tunc et lingua suas accepit barbara leges 85

Et fera diversis exercita frugibus arva
Et vagus in caecum penetravit navita pontum.
Fecit et ignotis itiner conmercia terris.
Tum belli pacisque artis conmenta vetustas;
Semper enim ex aliis alia proseminat usus. 90

Nee vulgata canam. Linguas didicere volucrum,
Consultare fibras et rumpere vocibus angues,
Sollicitare umbras imumque Aclieronta movere,
In jioctemque dies, in lucem vertere noctis:
Omnia conando docilis sollertia vicit. 95

Nee prius imposuit rebus finemque manumque,
Quam caelum ascendit ratio cepitque profundam
Naturam rerum causis viditque quod usquam est:
Nubila cur tanto quatorentur pulsa fragore,
Iliberna aestiva nix grandine mollior esset, 100

Arderent terrae solidusque tremisceret orbis.
Cur imbres ruerent, ventos quae causa moveret,



38 MANILIVS

Pervidit, solvitque aiiimis niiracula rerum,

Eripuitque lovi fulmen, virisqne tonantis,

Et sonitum ventis concessit, nubibus ignem, 105

Quae postquani in proprias deduxit singula cansas,

Vicinam ex alto mundi cognoscere molem

Intendit, totumque animo comprendere caelum;

Adtribuitque suas formas, sua nomina signis,

Quasque vices agereut, certa sub sorte notavit 110

Omniaque ad numen mundi faciemque moveri,

Sideribus vario mutantibus ordine fata.

Hoc mihi surgit opus non uliis ante sacratum

Carminibus. Faveat magno Fortuna labori,

Annosa et molli contingat vita senecta, 115

Vt possim rerum tantas emergere moles,

Magnaque cum parvis simili percurrere cura.



Book I., Jf.S3-538: The fixed laws of nature prove the
existence of the gods.

Ac mibi tam praesens ratio nou ulla videtur,
Qua pateat mundum divino numine verti
Atqne ipsum esse deum, nee forte coisse magistra,
Vt voluit credi qui primus moenia mundi
Seminibus struxit minimis inque ilia resolvit;
E quis et maria et terras et sidera caeli
Aetberaque inmensos fabricantem finibus orbis
Solventemque alios constare et cuncta reverti
In sua principia et rerum mutare liguras.
Quis credat tantas operum sine numine moles
Ex minimis caecoque creatum foedere mundum?
Si fors ista dedit nobis, fors ipsa gubernet.
At cur dispositis vicibus consurgere signa,
Et velut imperio praescriptos reddere cursus
Cernimus ac nullis properantibus ulla relinqui?
Cur eadem aestivas exornant sidera noctis
Semper et hibernas eadem? certamque figuram
Quisque dies reddit mundo, certamque relinquit?



ASTRONOMICA 39

lam turn, cum Graiae verterunt Pergama gentes,

Arctos et Orion adversis frontibus ibant,

Haec coutenta suos in vertice flectere gyros,

Ille ex diverse vertentem surgere contra

Obvius et toto semper decurrere mundo.

Temporaque obscurae noctis deprendere signis

lam poterant, caelumque suas distinxerat horas.

Quot post excidium Troiae sunt eruta regnal

Quot capti populi I quotiens Fortuna per orbem

Servitium imperiumque tulit varieque revertiti j

Troianos cineres in quantum oblita refovit

Imperium! fatis Asiae iam Graecia pressa est.

Saecula diuumerare piget, quotiensque recurrens

Lustrarit mundum vario sol igneus orbe.

Omnia mortali mutantur lege creata. i

Nee se cognoscunt terrae vertentibus annis,

Exutas variam faciem per saecula gentis;

At manet incolumis mundus suaque omnia servat

Quae nee longa dies auget minuitquo senectus,

Nee motus puncto curvat cursusque fatigat,

Idem semper erit, quoniam semper fuit idem.

Non alium videre patres aliumve nepotes

Adspicient. Deus est qui non mutatur in aevo.

Numquam transversas solem decurrere ad Arctos,

Nee mutare vias et in ortum vertere cursus

Auroramque novis nascentem ostendere terris

Nee lunam certos exeedere luminis orbis,

Sed servare modum, quo crescat, quove recedat,

Nee cadere in terra pendentia sidera caelo,

Sed dimensa suis consumere tempera signis, 530

Non casus opus est, magni sed numinis ordo.

Haec igitur texunt aequali sidera tractu
Ignibus in varias caelum laqueantia formas.
Altius his nihil est. Ilaec sunt fastigia mundi.
Publica naturae domus his contenta tenetur cas

Finibus amplectens pontum terrasque iacentis.
Omnia concordi tractu veniuntque caduntque
Qua semel incubuit caelum versumque resurgit.



S20



525



40 MANILIVS



Booh I., 700-SOJf.: The Milky Way— The abode of heroes.

Nee quaerendus erit, visus incurrit in ipsos

Sponte sua, seque ipse docet cogitque notari,

Namque in caeruleo candens nitet orbita mundo,

Ceu missura diem subito caelumque recludens.

Ac veliiti virides discernit semita campos, 705

Quam terit adsiduo renovans iter orbita tractu . . .

Inter divisis aequalibus est via partis.

Vt freta canescunt sulcnm ducente carina,

Accipiuntque viam fluctus spumantibns undis

Quam tortus verso movit de gurgite vertex; 710

Candidus in nigro lucet sic limes Olympo,

Caeruleum findens ingenti lumine mundum.

Vtque suos arcus per nubila circinat Iris,

Sic superincumbit signato culmine limes

Candidus et resupina facit mortalibus ora, 715

Dum nova per caecam vibrantur lumina noctem.

Inquiruntque sacras humano pectore causas;

Num se diductis conetur solvere moles

Segminibus, raraque labent compagine rimae

Admittantque novum laxato tegmine lumen. 720

Quid ? quasi non timeant, magni cum vulnera eaeli

Conspiciant feriatque oculos iniuria mundi?

An coeat mundus, duplicisque extrema cavernae

Conveniant caelique oras et sidera iungant,

Perque ipsos fiat nexus manifesta cicatrix 725

Fusuram faciens mundi, stipatus et orbis

Aeriam in nebulam clara compagine versus

In cuneos alti cogat fundamina caeli?

An melius manet ilia fides per saecula prisca.

Iliac Solis equos diversos curribus isse 730

Atque aliam trivisse viam, longumque per aevum

Exustas sedes ineoctaque sidera flammis

Caeruleam verso speciem mutasse colore

Infusumque loco cinerem, mundumque sepultum?

Fama etiam antiquis ad nos descendit ab annis, 735



II



ASTRONOMICA 41

Phaethontem patrio curru per signa volantem,

Dum nova miratur propius spectacula mnndi

Et puer ill caelo ludit curruque snperbns

Luxuriat nitido cupit et maiora parente,

Monstratas liquisse vias orbemque rigenti 110

Imposuisse polo; nee signa insueta tulisse

Deflexum solito cursu, curvisque quadrigis

Errantis nutu flammas curriimqiie solutnm.

Quo querimur flammas totum saevisse per orbem,

Terrarumque rogum cunctas arsisse per urbis, 745

Cum vaga dispcrsi fluitarunt lumina currns

Et caelum exustum est ? luit ipse inceudia mundus,

Et nova vicinis flagrarunt sidera flammis,

Nunc quoque praeteriti faciem referantia casus.

Nee mihi celanda est famae vulgata vetustas neo

Mollior : e niveo lactis fluxisse liquorem

Pcctore reginae divum caelumque colore

Infecisse suo. Quapropter lacteus orbis

Dicitur et nomen causa deseendit ab ipsa.

An maior densa stellarum turba corona 766

Convexit flammas et crasso lumine candet

Et fulgore nitet conlato clarior orbis?

An fortes animae dignataque nomina caelo

Corporibns resoluta suis terraeque remissa

Hue migrant ex orbe suumque habitajitia caelum 760

Aethereos vivunt annos mundoque fruuntur?

x\tque hie Aeacidas, hie et veneramur Atridas,

Tydidemque ferum, terraeque marisque triumphis

Naturae victorem Ithacum, Pyliumque senecta

Insignem triplici, Danaumque ad Pergama reges, 765

(Castra ducum et caeli), invictamque sub TIectore Troiam,

Auroracque nigrum partum, stirpemque Touantis

Rcctorem Lyciae; nee te, Mavortia virgo,

Praeteream, regesque alios quos Graecia misit,

Atque Asiae gentis et Magno maxima Pella; 770

Quique animi viris et strictas pondere mentes

Prudentes liabuere viri quibus omnis in ipsis

Census erat; iustusque iSolon fortisque Lycurgus,



42 MANILIVS

Aethereusqne Platoii et qui fabricaverat ilium,

Daninatusque suas melius damnavit Athenas; 775

Persidis et victor, strarat quae classibus aequor.

Romanique viri quorum iam maxima turba est:

Tarquinioque minus reges et Horatia proles,

Tota acies partus, nee non et Scaevola trunco

Nobilior maiorque viris, tu, Cloelia virgo, 78o

Et llomana ferens quae texit moenia Codes

Et conmilitio volucris Corvinus adeptus

Et spolia et iiomen qui gestat in alite Phoebum

Et love qui meruit caelum, Romamque Camillus

Servando posuit, Brutusque a rege recepta 785

Couditor et Pyrrhi per bella Papirius ultor,

Fabricius, Curiusque pares et tertia palma

Marcellus, Cossusque prior de rege necato,

Certantesque Deci votis similesque triumphis,

Invictusque mora Fabius, victorque necati 790

Livius Hasdrubal'is, socio per bella Nerone,

Scipiadaeque duces, fatum Carthaginis unum,

Pompeiusque orbis domitor per trisque triumphos

Ante deum princeps et censu Tullius oris

Emeritus caelum et Claudi magna propago, 795

Aemiliaeque domus proceres, clarique Metelli

Et Cato fortunae victor, matrisque sub armis

Miles Agrippa suae, Venerisque ab origine proles

lulia, descendit caelo caelumque replevit;

Quod regit Augustiis socio per signa Tonante, soo

Cernit et in coetu Divum, magnumque Quirinum,

Altius aetherei quam candet circulus orbis.

Ilia deum sedes, haec illis proxima, divum

Qui virtute sua similes vestigia tangunt.



Booh L, 805-926: Comets and their effects.

Ac prius incipiam stellis quam reddere viris
Signorumque canam fatalia carmine iura,
Implenda est mundi facies corpusque per omne



A8TK0N0M1CA 43

Quidquid ubiqne nitet, vigeat quandoqne, notandnm est.

Sunt alia adverse pugnantia sidera mundo

Quae terrain caelumque inter volitantia pendent: sio

8aturni lovis et Martis Solisque sub illis

Mercurius Venerem inter agit Lunamque volatus.

Sunt etiam raris orti natalibus ignes

Protenus et rapti. Subitas candescere flammas

Aera per liquiduni, tractosque perire cometas sis

Eara per ingentes viderunt saecula motus.

Sive quod ingenitum terra spirante vaporem

Vmidior sicca superatur spiritus aura,

Nubila cum longo cessant dispulsa sereno

Et solis radiis arescit torridus aer, 820

Apta alimenta sibi dimissus conripit ignis

Materiamque sui deprendit flamma rapacem.

Et quia non solidum est corpus, sed rara vagantur

Principia aurarum volucriqne simillima fumo.

In breve vivit opus, coepta atque incendia fine 825

Subsistunt pariterque cadunt fulgentque cometae.

Quod nisi vicinos agerent occasibus ortus,

Et tam parva forent accensis tempora flammis,

Alter nocte dies esset, caelumque rediret

Inmersum et somno totum deprenderet orbem. 83o

Tunc quia non una specie dispergitur omnis

Aridior terrae vapor et comprenditur igni,

Diversas quoque per facies accensa feruntur

Luniina quae subitis existuut nata tenebris.

Nam modo, ecu longi fluitent de vertice crines, 835

Flamma comas imitata volat, tenuisque capillis

Diffuses radiis ardentibus explicat ignis;

Nunc prior haec species dispersis crinibus exit

Et globus ardentis sequitur, sub imagine barbae;

Interdum aequali laterum compagine ductus, 84o

Quadratamve trabem fingit, teretemve columnam;

Quin etiam tumidis exaequat dolia flammis

Procere distenta uteros: parvasque capellas

Mentitur. parvos ignis glonieratus in orbis,

Hirta figurantis tremulo sub lumine menta ; 845



44 MANILIVS

Lampadas et fissas ramosos funclit in ignis.

Praecipites stellae passimque volare viclentur,

Cum vaga per nitidum scintillant lumina mundnm

Et tenuem longis iaculantur crinibiis ignem

Excurruntque procul volucris imitata sagittas, soo

Arida cum gracili tenuatur semita filo.

Sunt autem cunctis permixti partibus ignes

Qui gravidas habitant fabricantes fulmina nubis

Et penetrant terras Aetnamque minantur Olympo

Et calidas reddunt ipsis in fontibus undas 855

Ac silice in dura viridique in cortice sedem

Inveniunt, cum silva sibi conlisa crematur;



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 3 of 31)