Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 30 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 30 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Postquam victa manu duros Trinacria nexus
Solvit et inmenso late discessit liiatu,
Adparet subitns caelo timer, astra viarum
Mutavere fideni, vetito se proluit Arctos
Aequere, praecipitat pigrum formide Beoten,
Horruit Orion. Audito palluit Atlas
Ilinnitu. Rutilos obscurat anhelitus axis
Discolor et longa solitos caligine pasci
Terruit orbis equos; pressis liaesere lupatis
Adtoniti meliore polo rursusque verendum
In chaos ol)lico certant temone reverti.
Mox ubi pulsato senserunt verbera tergo
Et solem didicere pati, torrentius amne



472 CLAVDIANVS

Hiberno tortaque ruunt peruicius liasta:
Quantum uon iaculuni Partlii, iiou impetus Austri, 200
Noil leve sollicitae mentis discurrit acumen.
Sanguine frena calent, conrumpit spiritus auras
Letifer, infectae spumis vitiantur arenae.

Diffugiunt Xymphae : rapitur Proserpina curru
Imi)loratque deas.

lam Gorgonis ora revelat 205

Pallas et intento festinat Delia telo
Kec patruo cedunt; stimulat coiimunis in arma
Virginitas crimcnque feri raptoris accrbat,
lUe velut stabuli decus armeiitique iuvencam
Cum leo possedit iiudataque viscera fodit 210

Vnguibus et rabiem totos exegit in armos:
Stat crassa turpis sanie iiodosque iubarum
Excutit et vilis pastorum despicit iras.

' Ignavi domitor vulgi, deterrime fratrum/
Pallas ait, 'quae te stimulis facibusque profanis 215

Eumenides movere? tua cur sede relicta
Andes Tartareis caelum incestare quadrigis?
Sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes
Numina, sunt tristes Furiae, te coniuge dignae.
Fratris linque domos, alienam desere sortem; 220

Nocte tua contentus abi. Quid viva sepultis
Admisces? nostrum quid proteris jwlvena muudum?'

Talia vociferans avidos transire minaci
Cornipedes umbone fcrit clipeique retardat
Obice Gorgoneisqiie premens adsibilat liydris _ 225

Praetentaque operit crista; libratur in ictuni
Fraxinus et nigros iuluminat obvia currus
Missaque paene foret, ni luppiter aethere summo
Paciferas rubri torsisset fulminis alas
Confessus socerum: nirabis hymenaeus liiulcis 230

lutonat et testes firmant conubia flammae.

Invitae cessere deae. Compescuit arcuni
Cum gemitu talisque dedit Latonia voces:

*Sis memor o longumque vale. Eeverentia patris
Obstitit auxilio, nee nos defendere contra 235



DE EAPTV PEOSERPINAE 473

Possumus: imperio vinci maiore fatemur.

In te coiiiurat genitor populoque silenti

Traderis, hen ! cupidas non adspectura sorores

Aequalemque cliorum. Quae te fortuna supernis

Abstiilit et tanto damnavit sidcra luctu ? 210

lam neque Partheniis iiinectere retia lustris

Nee pharetram gestare libet, securus ubique

Spumet aper saevique fremant impnne leones.

Te iuga Taygeti, posito te Maenala flebunt

Venatn maestoque diu lugebere Cyntbo. 245

Delphica quin etiam fratris delubra tacebunt.'

Book II., 247-306: Proserpina and Pluto.

Interea voliicri fertiu' Proserpina curru
Caesariem diffusa Noto planctuque lacertos
Verberat et questus ad nubila tendit inanis:

'Cur non torsisti mauiljus fabricata Cyclopum 250

In nos tela, pater? Sic me crudelibus umbris
Tradere, sic toto placuit depeliere mundo ?
Nnllane te flectit pietas nibilumque paternae
Mentis inest ? ^J'antas quo crimine movimus iras ?
-Non ego, cum rapido saeviret Pblegra tumultu, 255

Signa deis adversa tuli, non robore nostro
Ossa pruinosum vexit glacialis Olympum.
Quod conata nefas aut cuius conscia culpae
Exnl ad inmanis Erebi detrudor biatus ?
fortunatas alii quascumque tulere aco

Raptores ! saltem conmuni sole fruuntur.
Sed mihi virginitas paviter caelnmque negatur,
Eripitur cum luce pudor, terrisque relictis
Servitum Stygio duoor captiva tyranno.
O male dilecti flores despectaque inatris acs

Consilia! o Veneris dei^rensae serins artes !
Mater, io I sen te Phrygiis in vallibns Idae
Mygdonio buxus circumsonat borrida cantu,
Seu tu sanguineis nlulantia Dindyma Gallis
Tncolis et strictos Curetum respicis ensis, 270



474 CLAVDIANVS

Exitio succurre meo! compesce furentern!
Comprime feralis torvi praedonis habenas!'

Talibus ille ferox dictis iietuque decoro
Vincitur et primi suspiria seiisit amoris.
Tunc ferrugiueo lacrimas deterget aniictu 275

Et placida inaestum solatur voce dolovem:

'Desiiie funestis anininm, Proserpina, curis
Et vaiio vexare nietu. Maiora dabuntnr
Sceptra nee indigni taedas patiere mariti.
Ille ego Saturni proles ciii machina rernni 280

Servit et intnensum tendit per inane potestas.
Amissuni ne crede diem. Sunt altera nobis
Sidera, sunt orbes alii, lumenqne videbis
Parius Elysiumque magis mirabere solem
Cultoresque pios; illic pretiosior aetas, 285

Aurea progenies habitat, semperque tenemus
Quod superi meruere semel. ITec mollia desunt
Prata tibi; Zepliyris illic nielioribus halant
Perpetui flores quos nee tua protulit Henna.
Est etiam lucis arbor praedives opacis 290

Fulgentis viridi ramos curvata metallo:
Haec tibi sacra datur fortunatumque teuebis
Antumnuni et fulvis semper ditabere pomis.
Parva loquor: quidquid liquidus complectitur aer,
Quidquid alit tellus, quidquid maris aequora verrunt, 295
Quod fluvii volvuut, quod nutrivere paludes,
Cuucta tuis pariter cedent animalia regnls
Lunari subiecta globo qui septimus auras
Ambit et aeternis mortalia separat astris.
Sub tua purpurei venient vestigia reges 300

Deposito luxu turba cum paupere mixti
(Omnia mors aequat); tu danmatura nocentis,
Tu requiem latura piis; te iudice sontes
Improba cogentur vitae conmissa fateri.
Accipe Lethaeo famulas cum gurgite Parcas, 305

Sitque ratum quodcumque voles.'

Haec fatus ovantis
Exliortatur equos et Tartara mitior intrat.



DE RAPTV PKOSERPINAE 475



Book 11. , 308-372: The bride's reception.

Coiiveniunt niiimae, quiiiitas violentior Auster
Decutit arboribus frond is aut nubibus iinbris
Conligit aut frangit fluctus aut torquet arenas;
CunctaquG praecipiti stipantur saecula cursu
Insignem visura nuruni. Mox ipse serenus
Ingreditur facili passus molleseere risu
Dissitnilisque sui. Dominis intrantibus ingens
Adsurgit Phlegetbon, flagrantibus hispida rivis
Barba madet totoque fluunt incendia vultu.

Occurrunt properi lecta de plebe ministri,
Pars altos revoeant currus frenisque solutis
Yertunt emeritos ad pascua nota iugalis;
Pars aulaea tenent, alii praetexere raniis
Liinina et in tbalainuni cultas extollere vestis.
lic'ginam casto cinxerunt agniine matres
Elysiae teneroque levant sermone timores
Et sparsos religant crinis et vultibus addunt
Flainmea sollicitum praevelatura pudorein.

Pallida laetatur regio gentesque sepultae
Luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.
Grata coronati peragunt convivia Manes,
Riimpunt insoliti tenebrosa silentia cantus,
Sedantur gemitus. Erebi se sponte relaxat
Squalor et aeternain patitur rarescere noctem,
Vrna nee incertas versat Minoia sortis.
Verbera nulla sonant nulloque frementia Inctu
Itnpia dilatis respirant Tartara poenis :
Non rota suspensuni praeceps Ixiona torquet,
Non aqua Tantaleis subducitur invida labris.
Solvitur Ixioii et Tantr.liis invenit undar
Et Tityos tandem spatiosos erigit artus
Squalentisque novem detexit iugera campi
(Tantus erat), laterisque pigor sulcator f opaci
Invitus trabitur lasso de pectore vultur
Abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.



47G CLAVDIANVS

Oblitae scelenini foniiidatiqne furoris
Eunienides crtiteru paruiit et vina feroci
Crine bibunt flexisque minis iam lene canentis 3j

Extendunt socios ad pocula plena cerastas
Et festas alio succendunt Inmine taedas.
Tunc et pestiferi pacatum flumen Averni
lunocuae transistis, aves, fiatumque repressit
Amsanctus, fixo tacuit torrente vorago. sj

Tnnc Acheronteos mutato gurgite fontis
Lacte novo tiimnisse ferunt, hederisqne virentem
Cocyton diilci perhibent undasse L3'aeo.
Stamina nee ruinpit Lachesis, nee turbida saeris
Obstrepitant lamenta choris. Mors nulla vagatur 3=
In terris, nullique rogum planxere pareutes.
Navita non moritur flnctu, non cuspide miles;
Oppida funerei pollent innmnia leti,
Inipexamque senex velavit arundine frontem
Portitor et vacuos egit cum carmine remos. 3(

lam suus inferno processerat Hesperus orbi :
Ducitnr in thalainum virgo. Stat pronuba iuxta
Stellantis Xox picta sinus tangensque cubile
Omina perpetuo genitalia foedere saneit;
Exultant cum voce pii Ditisque sub aula 30

Talia pervigili sumunt exordia plausu:

'Nostra potens luno tuque o germane Tonantis
Et gener, unanimi consortia discite somni
Mutuaque alternis innectite vota lacertis.
Iam felix oritur proles, iam laeta futuros 37

Expectat Natura deos. Nova numina rebus
Addite et optatos Cereri proferte nepotes.'

BooTv III., l-Jf^S : Ceres' s search for Proserpina.

lupiter interea cinctam Thaumantida nimbis
Ire iubet totoque deos arcessere mundo.
Ilia colorato Zephyros illapsa volatu
Numina conelamat pelagi Nymphasque morantis
Increpat et Fluvios umentibus evocat antris. 5



DE EAPTV PKOSERPINAE 477

Aucipites trepidlque rnunt, quae causa quietos

Excierit, tauto quae res agitanda tumultu.

Vt patuit stellata domus, cousidere iussi,

Nee coiifusus honor: caelestibus ordine sedes

Prima datur, tractum proceres teuuere secundum i

Aequorei, placidus Nereus reverendaque Phorci

Canities, Glaucuni series extrema biformera

Accipit et certo mansurum Protea vultu.

Nee non et senibus Fluviis concessa sedendi

Gloria, plebeio stat cetera more inventus, i

Mille Amnes. Liquidis iiicumbunt patribus udae

Naides et taciti niirantur sidera Fauni.

Turn gravis ex alto genitor sic orsus Olympo:
'Abduxere meas iterum mortalia curas
lam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam ^ i
Otia et iguavi senium cognovimus aevi;
8opitosque diu populos torpore paterno
8ollicitae placuit stimulis impellere vitae,
Incultis ne sponte seges grandesceret arvis,
Vndaret neu silva favis, neu vina tumerent 5

Fontibus et totae fremerent in pocula ripae
(Hand equidem invideo — neque enim livescere fas est
Vol nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti
Luxus et humanas oblimat copia mentis),
Provocet ut segjiis animos rerumque remotas :

Ingeniosa vias paulatim cxploret egestas
Vtque artis pariat sollertia, nutriat usus.

Nunc niilii cum magnis instat Natura querellis
Ilumanum relevare genus, durumque tyrannum
Inmitemque vocat regnataque saecula patri c

Conmemorat parcumque lovem se divite clamat,
Qui campos liorrere situ dumisque repleri
Rura velim, nullis exornem fructibus annum.
tSe iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset.
In dirae subito mores transisse novercae; ^

*'Quid mentem traxisse polo, quid profuit altum
Erexisse caput, pecudum si more pererrant
Avia, si frangunt conmunia i)al>iila glandes?



478 CLAVDIANVS

Haecine vita iiivnt silvestribiis addita lustris,
Indiscreta feris?" Talis cum saepe parentis
Pertulerim questn?, tandem clementior orbi
Chaonio statui gentis avertere victu:
Atqne adeo Cererem quae nunc ignara malorum
Verberat Idaeos torva cum matre leoncs,
Per mare, per terras avido discurrere luctu
Decretum, natae donee laetata repertae
Indicio tribuat fruges, currusque feratur
Nubibus ignotas populis sparsurus aristas
Et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
Quodsi quis Cereri raptorem prodere divum
Audeat, imperii molem pacemque profundam
Obtestor rerum, natus licet ille sororve
. Vel coniunx fuerit natarumve agminis una,
Se licet ilia meo conceptam vertice iactet,
Sentiet iratum procul aegide, sentiet ictum
Fulminis et genitum divina sorte pigebit
Optabitque mori: tunc vulnere saucius ipsi
Tradetur genero, passurus prodita regna,
Et sciet an propriae conspirent Tartara causae.
Hoc sanctum; mansura fluant hoc ordine fata.'
Dixit et horrendo coucussit sidera motu.

At procul armisoni Cererem sub rupibus antri
Securam placidamque din iam certa peracti
Terrebant simulacra mali, noctesque timorem
Ingeminant omnique perit Proserpina somno.
Namque modo adversis invadi viscera telis,
Nunc sibi mutatas liorret nigrescere vestis,
Nunc sterilis mediis frondere penatibus ornos.
Stabat praeterea luco dilectior omni
Laurus, virgineos quondam quae fronde jsudica
Vmbrabat thalamos: lianc imo stipite caesam
Vidit et incomptos foedari pulvere ramos
Quaesivitque nefas. Dryades dixere gementis
Tartarea Furias debellavisse bipenni.

Sed tunc ipsa sui iam non ambagibus ullis
Nuntia materno facies ingesta sopori:



DE EAPTV PKOSERPINAE 479

Niimqne videbatur tenebroso obtecta reccssu

Carceris et saevis Proserpina viiicta catenis,

Non qualem Siculis olim mandaverat arvis

Nee qualem roseis nnper convallibus llennae 85

Siispexere deae; sqiialebat pulchrior aiiro

Caesaries et nox oculorum infecerat ignis

Exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi

Elammeus oris honos et non cessura pruinis

Membra colorantur picei caligine regni. 90

Ergo hanc ut dubio vix tandem agnoscere visu

Evaluit: 'Cuius tot poenae criminis?' inquit,

* Vnde haec informis macies? cui tanta potcstas

In me saevitiae? Rigidi cur vincula ferri

Vix aptanda feris molles meruere lacerti? 95

Tu mea, tu proles? an vana fallimur umbra?'

Ilia rel'ert: ' Heu dira parens nataeque peremptae
Inmemor! heu fulvas animo transgressa leaenas!
Tantane te nostri tenuere oblivia? tantum
Vnica despicior? Certe Proserpina nomen 100

Dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiutu
Suppliciis inclusa terorl Tu saeva cboreis
Indulges? Plirygias vel nunc interstrepis urbis?
Quodsi non omnem pepulisti pectore matrem,
Si tua nata, Ceres, et non me Caspia tigris 105

Edidit, his, oro, miseram defende cavernis
Inque superna refer. Prohibent si fata reverti,
Vel tantum visura veni.'

Sic fata trementis
Tendere conatur palmas. Vis improba ferri
Impedit et motae somnum solvere catenae. no

Obriguit visis, gaudet non vera fuisse,
Complexu caruisse dolet. Penetralibus aniens
Prosilit et tali compelhit voce Cybelen:

'lam non ulterius Piirygia tellure morabor,
Sancta parens, revocat tandem custodia cari 115

Pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni.
Nee mihi Cyclopum quamvis extrncta camiiiis
Culmina fida satis. Timeo ne fama latebras



480 CLAVDIANVS

Prodiderit leviusque raouin Triiiacria celet

Depositum. Terret niiuium vulgata locorum

Nobilitas. Aliis sedes obscurior oris

Exquireuda mi hi, gemitu flammisque propinquis

Enceladi nequeunt iimbracula nostra taceri.

Sonuiia quiu etiam variis infausta figuris

Saepe moneiit, nullusque dies non triste miuatur

Augurium. Quotiens flaventia serta comarum

Spoute cadunt! quotiens exnndat ab nbere sanguis!

Larga vel invito ^jrorunipunt flumina vultu

Iniussaeque nianus mirantia pectora tundunt.

Si buxus inllare velim, ferale gemiscunt;

Tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddiint.

Ah vereor, ne quid portendant omina veri !

Hae longae nocuero morae!'

'Procul inrita venti
Dicta ferant,' subicit Cybele; 'uec tanta Tonanti
Segnities, ut uou pro pignore fulmina mittat.
I tamen et nullo turbata rcvertere casu.'

Haec ubi, digreditur templis. Sed nulla rucnti
Mobilitas: tardos queritur non ire dracones
Inmeritasque movens alterno verbere pennas
Sicaniam quaerit, cum necdum abscouderit Idam.
Cuncta pavet speratque nihil. Sic aestuat ales.
Quae teneros humili fetus conmiserit orno
Adlatura cibos et plurima cogitat abseus :
Ne gracilem ventus decusserit arbore nidum,
Ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.

Vt domus excubiis incustodita remotis
Et resupinati neglecto cardine postes
Flebilis et tacitae species adparuit aulae:
Non expectato respectu cladis amictus
Conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
Haeserunt lacrimae, nee vox aut spiritus oris
Redditur atque imis vibrat tremor ossa medullis,
Succidui titubant gressus, foribusque reclusis,
Dum vacuas sedes et desolata pererrat
Atria, semirutas confuso stamiue telas ]



DE EAPTV PEOSERPINAE 481

Atqne interceptas agnoscit pectinis artis.
Divinus perit ille labor, spatiumque relictuni
Andax sacrilego subplebat aranea textu.

Nee defiet plangitve malum; tautum oscula telae
Figit et abrumpit mutas in fila qiierellas; igo

Adtritosque mauu radios proiectaque pensa
Cunctaque virgineo sparsa oblectamina Indo
Ceu natam pressat gremio; castumque cubilc
Desertosque toros et, sicubi sederat olim,
Perlegit; adtonitus stabulo ceu pastor inaui, ics

Cui pecus aut rabies Poenorum inopina leouutu
Aut populatrices infestavere catervae.
Serus at ille redit vastataque pascua lustrans
Noil responsuros ciet imploratque iuvencos.

Atque ibi secreta tectorum iu parte iaceutem no

Conspicit Electram, natae quae sedula nutrix
Oceani priscas inter notissima Nymphas.
Par Cereri pietas; haec post cunabula dulci
Ferre siiiu summoque lovi deducere parvam
Sneverat et genibns ludentem aptare pateruis. 175

Haec comes, haec custos, haec proxima, mater haberi.
Tunc laceras effusa comas et pulvere cano
Sordida sidercae raptus lugebat alnmnae.

Ilanc adgrcssa Ceres, postquam suspiria tandem
Laxavit frenosquc dolor: 'Quod ccrnimus,' inquit, iso
'Excidium? cui praeda feror? regnatne maritus
An caelum Titanes habent? quae talia vivo
Ansa Tonante manus ? rupitne Typhoia cervix
Inarimen? fractane iugi com page Vesevi
Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit? iss

An vicina mihi quassatis faucibus Aetna
Protulit Enccladum ? nostro.s an forte penates
Adpetiit centum Briareia tnrba lacertis?
Heu, ubi nunc es, nata, mihi? quo, mille ministrae.
Quo, Cyane? volucrcs quae vis Sirenas abegit? 190

Haecine vestra fides? sic fas aliena tueri
Pignora ?'

Contremuit nutrix, maerorqne pudori

31



482 CLAVDIANVS

Cedit, et adspectns miserae nou ferre parentis
EmjDtum niorte vclit longnmque inniota nioratnr
Auctorem dubium certumque exjiromere funiis,
Vix tamen haec:

'Acies utinani vesana Gigaiitum
Hanc dederit cladeni! Levius conmunia taiigunt.
Sed divae, multoqiie minus quod rere, sorores
In nostras (nimium!) coniuravere ruinas.
Insidias superum, cognatae vulnera cernis
Invidiae. Plilegra nobis infensior aether.

Florebat tranquilla domus; nee limina virgo
Linquere nee virides audebat visere saltus
Praeceptis obstricta tuis. Telae labor illi,
Sirenes requies. Sermonum gratia mecum,
Mecum somnus erat cauti(|ue per atria ludi,
Cum subito (dubium quonam monstrante latebras
Eescierit) Cytherea venit suspeetaque nobis
Ne foret, hinc Plioeben comites, hinc Pallada iunxit.
Protinus eifuso laetam se fingere risu
Nee semel amplecti nomenque iterare sororis
Et dura de matre queri quae tale recessu
Maluerit damnare decus vetitamque dearum
Conloquio patriis procul amandaverit astris.
Nostra rudis gaudere malis et nectare largo
Instanrare dapes. Nunc arma habitunique Diauae
Induitur digitisque adtemptat mollibus arcum.
Nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva,
Iniplet et ingentem clipeum gestare laborat.

Prima Venus campos Hennaeaque rura maligno
Ingerit adflatu. Vicinos callida flores
Ingeminat mcritumque loci velut inscia quaerit
Nee credit, quod brunia rosas iunoxia servet.
Quod gelidi rubeant alieuo germine menses
Verna nee iratum timeant virgulta Booten.
Dum loca mii-atur, studio dum flagrat eundi,
Persuadet; teneris heu lubrica moribus aetasi
Quos ego nequidquam planctus, quas inrita fudi
Ore preces! Ruit ilia tainen confisa sororum



DE 11 APT V riiOSERPINAE 483

Praesidio, famnlae longo post ordiiie Nymi^hac. 230

Itur in aeterno vestitos gramine collis
Et prima sub Ince legunt, cum rore serenus
Albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.
8ed postqiiam medio sol altior institit axi,
Ecce polum iiox foeda rapit tremefactaque iiutat 235

Insula cornipedum pulsu strepituque rotarum.
Nosse nee aurigam licuit, sen mortifer ille
Sen Mors ipsa fuit. Livor permanat in herbas,
Deficiuut rivi, squalent rnbigine prata
Et nihil adiiatum vivit; pallere lignstra, 210

Expirare rosas, decrescere lilia vidi.
Vt rauco reduces tractu detorsit habenas,
Nox sua prosequitur currum, lux redditur orbi.
Persephone nusquam. Voto rediere peracto
Nee mansere deae. Mediis invenimus arvis 245

Exanimem C^'anen: cervix redimita iacebut
Et caligantes marcebant fronto coronae.
Adgredimur subito et casus scitamur erilis
(Nam propior cladi steterat): quis vultus equoruiu?
Quis regat? ilia nihil, tacito sed laesa veneno 250

Solvitur in laticem: subrepit crinibus umor,
Liquitur in roreinque pedes et brachia manant
Nostraque mox lanibit vestigia perspicuus fons.
Discedunt aliae. Rapidis Acheloides alls
(Sublatae 8iculi latus obsedere Pelori 235

Accensaeque nialo iam non impune canoras
In pestem vertere lyras; vox blanda carinas
Adligat, audito frenantur carmine remi.
Sola domi luctu senium tractura relinquor.'

Haeret adhuc suspensa Ceres et singula dcmeiis 230
Ceu nondum ti'ansaeta timet, mox lumina torquens
Vultu ad caelicolas furiato pectore fertur.
Arduus Ilyrcana quatitur sic matre Xiphates,
Cuius Achaemenio regi ludibria natos
Advexit tremebundus eques: f remit ilia marito 265

Mobilior Zepbyro totamquc virentibus iram
Disporgit maenlis niniiumqno liausura profundo



484 CLAVDIANVS

Ore virum vitreae tardatur imagine formae.

Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo
'Reddite,' vociferans. 'Non me vagus edidit amnis, 270
Noil Dryadum de plebe sumus. Turrita Cybele
Me qiioque Satunio genuit. Quo iura deorum.
Quo leges cecidere poll? quid vivere recta
Proderit? en audet iioti Cytherea pudoris
Ostentare suos post Lemnia vincula vultus. 1:75

IIos aninios bonus ille sopor castumqiie cubile
Praebuit? amj)lexus hoc promeruere pudici?
Nee mirum, si turpe nihil post talia ducit.
Quid vos expertes thalami? tantumne relictus
Virginitatis lioiios? tantum mutata voluntas? 280

lam Veneri iunctae, sociis rajitoribus, itis?
templis Scythiae atque hoinincm sitientibus aris
Vtraque digna coli! Tanti quae causa furoris?
Quam mea vel teiiui dicto Proserpina laesit?
Scilicet aut caris j^epulit te, Delia, silvis 285

Ant tibi conmissas rapuit, Tritoiiia, p»ugnas.
An gravis eloquio? vestros an forte petebat
Importuna choros? Atqui Trinacria longe,
Esset ne vobis oneri, deserta colebat.
Quid latuisse iuvat? rabiem livoris acerbi 290

Nulla potest placarc quies.'

His incre23at omnis
Vocibus. Ast illae (prohibet sententia patris)
Aut reticent aut nosse negant responsaque matri
Dant lacrimas. Quid agat? rursus se victa remittit
Inque huniilis devecta preces:

' Ignoscite, si quid 2^5
Intumuit pietas, si quid flagrantius actum,
Quam miseros decuit. Supplex miserandaque vestris
Advolvor genibus; liceat cognoscere sortem.
Hoc tantum licoat, certos habuisse dolores.
Scire peto, quae forma mali, quamcumque dedistis 300
Fortunam, sit nota; feram fatumque putabo,
Non scelus. Adspectum, precor, indulgete parent!;
Non repetam. Quaesita manu securus habeto



DE RAPTV PROSERPINxVE 485

Quisquis es; adfirmo praedam, desiste vereri.

(^aodsi nos aliquo praevenit foedere raptor, 305

'Vn certe, Latoiia, refer, coiifessa Diana

Forte tibi. Nosti quid sit Liicina, quis horror

Pro genitis at quautus amor, partusque tulisti

Tu geminos: haec una mihi. Sic crine fruaris

Semper Apollineo, sic me felicior aevum oio

Mater agas.'

Largis tunc imbribus ora madescunt.
'Quid? tantum dignum fieri dignumque taceri?
llei mihi, disced unt omnes. Quid vana moraris
Vlterius? non bella pahim caelestia sentis?
Qain potius natam pelago terrisque requiris? 315

Accingar Instrare diem, per devia reruni
Indefessa ferar. Nulla cessabitur hora,
Non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum
Inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae
Tethyos et Kubro iaceat vallata profundo. 320

Non Rheni glacies, non me Rijihaea tenebunt
Frigora, non dubio Syrtis cunctabitur aestu.
Stat finem peuetrare Noti Boreaeque nivalem
Vestigare domum, primo calcabitur Atlas
Occasu facibusque meis lucebit Ilydaspes. 325

Impius errantem videat per rura, per urbis
lupiter, extincta satietur paelice luno.
Insultate mihi, caelo regnate superbi,
Ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum!'

Haec fatur notaeque iiigis inlabitur Aetnae 330

Noctivago taedas informatura labori.

Lucus erat prope flumen Acin, quod Candida praefert
Saepe mari pulchroque secat Galatea natatu,
Densus et innexis Aetnaea cacumina ramis
Qua licet usque tegons. Illic posuisse cruentam 335

Aogida captivamque pater post proelia praedam
Advexisse datur. Phlegraeis silva superbit
Exuviis totumque nemus victoria vestit.
Hie patuli rictus et prodigiosa Gigantum
Tergora dependent ot udhue crudele minantur 3i0



486 CLAVDIANVS

Adfixae truncis facies, inraauiaque ossa

Serpentum passim cumulis exanguibns albent,

Et rigidae multo siispirant fuliniiie pelles;

Nulhique iiou raagni iactat se nominis arbor:

Haec centumgemiui strictos Aegaeonis ensis 345

Curvata vix froiide levat, liventibus ilia

Exnltat Coei spoliis, liaec arma Mimantis

Siistinet, bos oiierat ranios exutus Ophion.

Altior at cunctis abies umbrosaqiie late



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 30 of 31)