Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 4 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 4 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Ignibus usque adeo natura est omnis abundans.

Ne niirere faces subitas erumpere caelo

Aeraque accensum flammis lucere coruscis seo

Arida complexum spirantis semina terrae,

Quae volucer pascens ignis sequiturque fugitque;

Fulgura cum videas tremulum vibrantia lumen

Imbribus e mediis et caelum fulmine ruptuni.

Sive igitur ratio praebentis semina terrae

In volucres ignis potuit generare cometas, ^'^^

Sive illas natura faces ob cuncta creavit

Sidera per tenues caelo lucentia flammas

(Sed trahit ad semet rapido Titanius aestu,

Involvitque suo flammantis igne cometas, sto

Ac modo dimittit; sicut Cyllenius orbis

Et Venus, accenso cum ducit vespere noctem,

Saepe nitent, falluntque oculos rursusque revisunt);

Seu deus instantis fati miseratus in orbem

Signa per adfectus caelique incendia mittit; 875

Numquam futilibus excanduit ignibus aether,

Squalidaque elusi deplorant arva coloni,

Et sterilis inter sulcos defessus arator

Ad iuga maerentis cogit frustrata invencos.

Ant gravibus morbis et lenta corpora tabe

Conripit exustis letalis fiamma medullis,

Labentisque rapit populos, totasque per urbis

Publica succensis peraguntur fata sepulcris.



ASTEONOMICA 45

Qua! is Erechtbeos pestis populata colonos

Ext u lit antiquas per fiinera pacts Athenas, 885

Alter in alterius labens cum fata ruebant.

Nee locus artis erat medici, uec vota valebant.

Cesserat officium morbis, et funera deerant

Mortibus et lacrimae. Lassus defecerat ignis,

Et coacervatis ardebant corpora membris, 800

Ac tanto quondam populo vix contigit heres.

Talia significant lucentes saepe cometae ;

Funera cum facibus veniunt terrisque minantur

Ardentis sine fine rogos, cum mundus et ipsa

Aegrotet natura novum sortita sepulcrum. 895

Quin et bella canunt ignis subitosque tumultus,

Et clandestinis surgentia fraud ibus arma,

Externas modo per gentis, ut foedere rupto

Cum fera ductorem rapuit Germania Varum

Infecitque trium legionum sanguine campos, 900

Arserunt toto passim minitantia mundo

Lumina, et ipsa tulit bellum natura per ignis,

Opposuitque suas viris finemque minata est.

Nee mirere gravis rerumque hominumque ruinas.

Saepe domi culj^a est, uescimus credere caelo. oos

Civilis etiam motus cognataque bella

Significant. Nee plura alias incendia mundus

Sustinuit, quam cum ducibus iurata cruentis

Arma Pbilippeos implerunt agmine campos.

Vixque etiam sicca miles Ilomanus arena 910

Ossa virum lacerosque prius superadstitit artus.

Imperiumque suis couflixit viribus ipsum.

Perque patris pater Augustus vestigia vicit.

Necdum finis erat: restabant Actia bella

Dotali conmissa acie, repetitaque rerum 915

Alea et in ponto quaesitus rector Olympi,

Femineum sortita iugum cum Roma pependit

Atque ipsa Isiaco certarunt fulmina sistro.

Eestabant profiigo servilia milite bella,

Cum patrios armis imitatus filius bostis 920

Aequora Pompeius cepit defensa parenti.



46 MANILIVS

Sed satis hoc fatis fuerit. lam bella quiescant,
Atqiie adamanteis discordia vincta catenis
Aeternos habeat frenos in carcere clausa.
Sit pater invictns patriae; sit Eoma sub illo,
Cumque deum caelo dederit, uon qnaerat in orbe.



Boole II., l-lJfO, Introduction. — The oriyinality of the
poet's theme.

Maximiis Iliacae gentis certamina vates,
Et quinquaginta regum regemqne patremque
Hectoreasque faces tutamque sub Hectore Troiam
Erroremque diicis, totidem quot vicerat annis
Instantem bello geminata per agmina ponto, 6

V^ltimaque in patria captisque penatibus arma
Ore sacro cecinit; patriae cui iura petent;
Dum dabat eripnit, cuiusque ex ore profusos
Omnis posteritas latices in carmina duxit,
Amnemque in tenuis ansa est deducere rivos, lo

Vnius fecunda bonis. Sed proximus illi
Ilesiodus memorat divos divumque parentis
Et chaos enixum terras, orbemque sub illo
Infantem et primes titubantia sidera cursus,
Titanasque senes, lovis et cunabula magni, i5

Et sub fratre viri nomen, sine fratre parentis,
Atque iterum patrio nascentem corpore Bacchum,
Omniaque innienso volitantia numina mundo.
Quin etiam ruris cultus legesque uotavit,
Militiamque soli ; quod collis Bacchus amaret, 20

Quod fecunda Ceres campos, quod Pallas utrumque,
Atque arbusta vagis essent quod adultera pomis,
Silvarumque deos sacrataque numina lymphis,
Pacis opus magnos naturae condit in usus,
Astrorum quidam varias dixere figuras, 25

Signaque diffuso passim labentia caelo,
In proprium cuiusque genus causasque tulere:
Pcrsei et Andromedae poenas niatremque dolentem



ASTRONOMICA 47

Solventemqne patrem raptamque Lycaone natam

Officioque lovis Cynosuram, lacte Capellam, so

Et furto Cycnum, pietate ad sidera ductam

Erigonen, ictnquo Nepam, spolioque Leoneni

Et morsu Cancriim, Pisces Cytbereide versa,

Lanigeruni victo ducentem sidera ponto;

Ceteraque ex variis pendentia casibus astra 35

Aetbera per summum volnerunt fixa revolvi.

Quorum carmiiiibus nibil est nisi fabula caelum,

Terrave composuit caelum quae pendet ab illo.

Quin etiam pecorum ritus et Pana sonautcm

In calamos Sicula memorat tellure creatus ; 40

Nee silvis silvestre canit, perque borrida motus

Rura serit dulcis musamqne inducit in arva,

Ecce alius pictas volucres ac bella ferarum,

Ille venenatos anguis, hie nata per berbas

Fata refert, vitamque sua radice ferentis. 45

Quin etiara tenebris inmersuni Tartaron atra

In lucem de nocte vocant orbemque revolvunt

Interius versum naturae foedere rupto.

Omne genus reruni doctae cecinere sorores ;

Omnis ad accessus Ileliconis semita trita est, 50

Et iani cont'usi manant de fontibus amnes,

Nee capiunt baustum turbamque ad nota ruentem.

Integra quaeramus rorantis prata per lierbas,

Vndamque occultis mcditantcm murmur in antris,

Quani ucquo durato gustarint ore volucres, 55

Ipso nee actberco Plioebus libaverit igni.

Nostra loquar; nulli vatura debebimus ora.

Nee furtum, sed opus veniet, soloque volamus

In caelum curru, propria rate pellimus undas.

Namque canam tacita naturae mente potentem co

Infusumque deum caelo terrisque fretoque

Ingentem aequali mbderantem foedere molem,

Totumque alterno consensu vivere mundum,

Et rationis agi motn, cum spiritus unus

Per cunctas babitet partis atque inriget orbem cs

Omnia pervolitans, corpusque animale figuret.



48 MANILIVS

Quod nisi cognatis meDibris contexta maneret

Machina et imposito pareret tota magistro,

Ac tautnm muiidi regeret prudentia censum :

Non esset static terris, non ambitus astris, 70

Haereretque vagus mundus standoque rigeret.

Nee sua dispositos servarent sidera cursus,

Noxque alterna diem fugeret rursumque fugaret;

Non imbres alerent terras, non aethera venti.

Nee pontus gravidas nubis, nee ilumina pontum, 75

Nee pelagus foutis, nee staret summa per omuis

Par semper partis aequo digesta parente,

Vt neque deficerent undae, nee sideret orbis,

Nee caelum iusto maiusve minusve volaret.

Motus alit, non mutat opus. Sic omnia toto so

Dispensata manent mundo, dominumque secuntur.

Hie igitur deus et ratio quae euncta gubernat,

Ducit ab aeternis terrena animalia signis.

Quae quamquam longo eogit submota recessn

Sentiri tamen, ut vitas ae fata ministrent ss

Gentibus ae proprios per singula corpora mores.

Nee nimis est quaerenda fides; sic temperat arva

Caelum, sic varias fruges redditque rapitque.

Sic pontum movet ac terris inmittit et aufert;

Atque haee seditio pelagus nunc sidere lunae 90

Mota tenet, nunc diverso stimulata recessu,

Nunc anni spatio Phoebum comitata volantem.

Si submersa fretis, concharum et carcere elausa

Ad lunae motum variant animalia corpus

Et cum damna tuas imitantur, Delia, viris; 95

Tu quoque fraternis sic reddis curribus ora

Atque iterum ex isdem repetis, quantumque reliqnit

Aut dedit ille, refers, et sidus sidere constas,

Denique sic jiecudes et muta animalia terris.

Cum maneant ignara sui legisque per aevnm, 100

Natura tamen ad mundum revocante parentem

AdtoUunt animos caelnmque et sidera servant

Corporaque ad lunae nascentis cornua lustrant

Venturasque vident liiemes, rcditura serena.



ASTROXOMICA 49

Qnis dnbitet post liaec liomineni coniiingere caelo . . .105
Eximiuni natura dedit, linguaraqne capaxque
lugenium volucremque animum, quern deniqne in unum
Desceiidib deus atque habitat, ipsumque reqnirit.
Mitto alias artis, quaniin est permissa facultas,
Infidas adeo, nee nostri munera census, 110

Mitto, quod aequali nihil est sub lege tributum.
Quod patet auctores summi non corporis esse.
Mitto quod et certum est et inevitabile fatum
Materiae sat est cogi, sed cogere mundo.
Q.uis caelum possit nisi caeli munere nosse 115

Et reperire deum, nisi qui pars ipse deoruni est?
Atque hanc convexi molem sine tine patentis
Signorumque chores ac mundi flammea tecta
Aeternum et stellis adversus sidera bellum
Ac terras caeloque fretum subiectaque utrisque 120

Cernere et angusto sub pectore claudere posset,
Ni tantos aniniis oculos natura dedisset,
Cognataraque sui menteni vertisset ad ipsam
Et tantuni dictasset opus, caeloque veniret
Quod vocat in caelum sacra ad conmercia rerum 125

Et primas quas dant leges nascentibus astra ?
Quis neget esse nefas invitum prendere mundum,
Et velut in semet captum deducere in orbem ?
Sed ne circuitu longo manifesta probentur.
Ipsa fides operi faciet pondusque fidemque. 130

Nam neque decipitur ratio nee decipit umquam.
Rite sequenda via est, a veris credita causis,
Eventusque datur, qualis praedicitur ante.
Quod fortnna ratum faciat, quis dicere falsnm
A.udeat et tautae suffragia vincere sortis ? 135

Haec ego divino cupiam cum ad sidera flatu
Ferre nee in turbam nee turbac earmina condam,
Sed solus, vacuo veluti vectatus in orbe,
Vmbrato curru, non occursantibus ullis
Nee per iter socios conmune gerentibus actus, 140

Sed caelo noseenda canam mirantibus astris
Et gaudente sui mundo per earmina vatis,
4



50 MANILIVS

Vel quibus ilia sacros non invidere meatus

Notitiamque sui, minima est quae turba per orbem.

Ilia fluat, quae divitias, quae diligit aurum, 145

Imjieria et fascis moUemque per otia luxum,

Et blandis ad versa sonis dulcemque per auris

Adfectum, ut modico noscenda ad fata labore.

Hoc quoque fatorum est, legem perdiscere fati.

Booh II., ISS-SJfi : Elementary tojncs of astronomy —
The jJoints of the com2Mss.

Haec quoque te ratio lie fallat, perspice paucis.

Maior in effectu, minor est; quod partibus ipsis

Dodecatemoriis quid sit, quod dicitur esse 740

Dodecatemorion. Namque id per quinque notatur

Partis ; nam totidem praefulgent sidera caelo,

Quae vaga dicuntur. Ducnnt et singula sortis

Dimidias, virisque in eis et iura capessunt.

In quocunque igitur stellae quandoque locatae 745

Dodecatemorio fuerint, spectare decebit.

Cuius enim stellae in finis in sidere quoque

Inciderint, dabit effectus in viribus eius.

Vndiquo miscenda est ratio, per quam omnia constant.

Verum haec posterius proprio cuncta ordine reddam. 750

Nunc satis est docuisse suos ignota per usus,

Vt, cum perceptis steterit fiducia membris,

Sic totum corpus facili ratione notetur,

Et bene de summa veuiat post singula carmen.

Vt rudibus pueris monstratur litem primum 755

Per faciem uomenque suum, tum ponitur usus.

Tunc coniuncta suis formatur syllaba nodis,

Hinc verbis structura venit per verba legendi

Tunc rerum viris atque artis traditur usus,

Perque pedes proprios nascentia carmina surgunt, 700

Singulaque in summa prodest didicisse priora

(Quae nisi constiterint primis fundata elementis,

Versaque quae propere dederint praecepta magistri,

Et fluat ill vanum rerum praeposterus ordo):



ASTRONOMIC A 51

Sic mihi per totum volitanti carmiue mundnm 765

Erutaque abstrusa pQnitus caligine fata

Pieridum nunieris etiam modulata cauenti,

Quoque deus regnat, revocanti niimen in artem

Per partis duceuda fides et singula rerum

Sunt gradibus tradenda suis, ut cum omnia certa 770

Notitia steterint, proprios revocentur ad usus.

Ac velut in nudis consurgunt montibus urbes,

Conditor et vacuos muris circumdare collis

Destinat, ante manus quam temptet scindere fossas

Fervit opus, ruit ecce nemus, saltusque vetusti 775

Procumbuut solemque novum, nova sidera cernunt;

Pellitur omne loco volucrum genus atque ferarum

Antiquasque domos et nota cubilia lincunt;

Ast alii silicem in muros et marmora templis

Rimantur, ferrique rigor per tempora nota 78o

Quaeritur, hinc artis, liinc omnis convenit nsus;

Tunc demum consnrgit opus, cum cuncia supersunt,

Ne medios rumpat cursus praej)ostera cura.

Sic mihi cunctanti tantae succedere moli

Materies primum rerum, ratione remota, 785

Tradenda est, ratio sit ne post inrita neve

Argumenta novis stupeant nascentia rebus.

Ergo age, noscendis animum compone sagacem
Cardinibus qui per mundnm sunt quattuor omnes
Dispositi semper mutantque volantia sigua. 7yu

Vnus ab exortu caeli nascentis in orbem
Qua primum terras aequali limite cernit.
Alter ab adversa respondens aetheris ora,
Vnde fugit mundus praecepsque in Tartara tendit.
Tertius excelsi signat vestigia caeli 795

Quo defessus equis Phoebus subsistit anlielis
Declinatque diem mediasque examiuat umbras.
Ima tenet quartus fundato nobilis orbe
In quo principium est reditus finisque cadendi
Sideribus, pariterque occasus cernit et ortus. 800

Haec loca praecipuas viris summosque jier artem
Fatorum effectus referunt, quod totus in illis



52 MANILIV8

Nititur aethei-eis veluti compagibus orbis.

Quae nisi perpetuis alterna sorte volantem

Oursibus excipiant nectantque in vincula, bina sos

Per latera atque imum templi summunique cacumen,

Dissociata fluat resoluto machina mundo.

Sed diversa tamen vis est in cardine quoqne,
Et pro sorte loci variant atque ordine distant.
Primus erit sumnii qui regnat culmine caeli 8io

Et medium tenui partitur iimite mundum
Quern capit excelsa sublimem Gloria sede.
Scilicet haec tutela decet fastigia summa,
Quidquid ut emineat sibi vindicet et decus omne
Adserat et varios tribuendo regnet honores. sis

Hinc favor et species atque omnis gratia vulgi,
Eeddere iura foro, componere legibus orbem,
Foederibusque suis externas iungere gentis,
Et pro sorte sua cuiusque extollere nomen.
Proximus, est ima quamquam statione locatus, 820

Sustiuet alternis nixum radicibus orbem;
Eifectu minor in specie, sed maior in nsu :
Fundamenta tenet rerum censusque gubernat,
Quam rata sint fossis scrutatur vota metallis
Atque ex occulto quantum contingere j^ossis. 825

Tertius aeque illi pollens in parte, nitentem
Qui tenet exortum, qua primum sidera surgunt,
Vnde dies redit et tempus describit in horas
(Hinc inter Graias Horoscopus editur urbis,
Nee capit externum, proprio quia nomine gaudet), 830
Hie tenet arbitrium vitae, hie regula morum est
Fortunamque dabit rebus, ducetque per artis,
Qualiaque excipiant nascentis tempora prima
Quos capiant cultus, quali sint sede creati,
Vtcunque admixtis subscribent viribus astra. ear.

Vltimus emenso qui condit sidera mundo
Occasumqne tenens submersum despicit orbem,
Pertinet ad rerum summas iiuemque laborum
Coniugia atque epulas, extremaque tempora vitae
Otiaque et coetus homiiium cultusque deorum. 840



ASTEONOMIOA 53



Book III., 1-J{^, Introduction. — Themes treated hy
previous i^oets.

In nova surgentem, maioraque viribus ausnm,
Nee per inaccessos metuentem invadere saltus
Ducite, Pierides. Vestros extendere finis
Conor et indictos in carmina ducere cantiis.
N"on ego in excidium caeli nascentia bella
Fnlminis et fiammas, partus in niatre sepultos;
Non coninratos reges, Troiaqne cadente
Hectora venalem cineri, Priamumque f erentem ;
Colchida nee referam vendentem regna parentis^
Et lacerum fratrem stupro segetesque virorum, i

Taurorumque truces flammas, vigilemque draconem
Et reduces annos auroque incendia facta
Et male conceptos partus peiusque necatos ;
Non annosa canam Messanae bella nocentis ;
Septenosque duces, ereptaque fulmiue flammis i

Moenia Thebaruni et victani, quia vicerat, urbem,
Germanosque patris referam, matrisque nepotes,
Natorumque epulas, conversaque sidera retro,
Ereptumque diem ; nee Persica bella profundo
Indicta et magna pontum snb classe latentem, 2

Inmissumque fretum terris, iter aequoris undis;
Non regis magni spatio maiore canenda,
Quam sint acta, loquar; Romanae gentis origo,
Totque duces, orbis tot bella atque otia et omnis
In populi unius leges ut cesserit orbis, s

DifEertur. Facile est, ventis dare vela secundis
Fecundumque solum varias agitare per artis,
Auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa
Materies niteat, speciosis condere rebus
Carmina vulgatum est opus et componere simplex, s

At mihi per numeros ignotaque nomina rerum,
Temporaque et varios casus, momentaque mundi,
Signorumque vices, partisque in partibus ipsis
Luctandum est, quae nosse nimis, quid ? dicere, quantum est ?



54 MANILIVS

Carmine, quid, proprio ? pedibus, quid, iungere cei'tis ? 35
Hue ades, o quicunque meis advertere coeptis
Aurem oculosque jiotes, veras et percipe voces !
Impendas animum ; iiec dulcia carmina quaeras.
Ornari res ipsa negat, contenta doceri.
Et si qua externa referentur nomina lingua, 40

Hoc operis, non vatis erit ; non omnia flecti
Possunt et propria melius sub voce notantur.



///,, ^3-150: The twelve labors of human life and their
influence.

Nunc age subtili rem summam perspice cura.
Quae tibi jDraecipuos usus monstrata ministrat
Et certas dat in arte vias ad fata videnda 45

Si bene constiterit vigilanti condita seusu,
Principium rerum et custos natura latentum
Cum tantas strueret moles per moenia mundi,
Et circumfusis orbem concluderet astris
Vndique pendentem in medium, diversaque membra 60
Ordinibus certis sociaret corpus in unum,
Aeraque et terras flammamque undamque natantem
Mutua in alternum praebere alimenta iuberet,
Vt tot pugnantis regeret coucordia causas,
Staretque alterno religatus foedere mundus, 65

Exceptum a summa ne quid ratione maneret,
Et quod erat mundi, mundo regeretur ab ipso;
Fata quoque et vitas liominum suspendit ab astris,
Quae summas operum partis, quae lucis honorem,
Quae famam adsererent, quae numquam fessa volarent ; 60
Quae, quasi per mediam mundi praecordia partem
Disposita obtineant, Plioebum Lunamque vagasque
Evincant Stellas nee non vincantur et ipsa.
His regimen natura dedit propriasque sacravit
Vnicuique vices, sanxitque per omnia, summa 65

Vndique uti fatum ratio tralieretur in unum,
^am quodcunque genus rerum, quodcunque laborum.



ASTKONOMICA 55

Qnaeque opera atque artes, quicnnqne per omnia casus

llumana in vita poterant contingere sorte,

Complexa est, tot et in partis, quot et astra notarat, to

Kes posuit certasque vices, sua nomina cuiqne

Adtribuit, totumque hominis per sidera censuni

Ordine sub certo duxit, pars semper ut eidem

Confinis parti vicinis staret in arvis.

Horum operum sortis ad singula signa locavit; 75

Non ut in aeterna caeli statione manerent

Et cunctos hominum pariter traherentur in ortus

Ex isdeni repetita locis ; sed tempore sedes

Nascentum acciperent proprias signisque migrarent,

Atque alii sors qnaeque alias accederet astro, so

Vt caperet genitura novam per sidera formam,

Nee tamen iucerto confunderet omnia motu.

Sed cum pars operum quae prima condita parte est

Accepit propriam nascentis tempore sedem,

Cetera succedunt, signisque sequentibus haerent. ss

Ordo ducem sequitur, donee venit orbis in orbera.

Has autem facies rerum per signa locatas

In quibus omnis erit fortunae condita summa,

Vtcunque id stellae septem laeduntve iuvantve,

Cardinibusve movet divina potentia mundi, 90

Sic felix aut triste venit per singula fatnm.

Talis et illius sors est speranda negoti.

Ilaec milii solemni sunt ordine cuncta canenda

Et titulis sigiianda suis rerumque figuris,

Vt pateat positura operum nomenque genusque. 95

Fortunae sors prima data est. Hoc ilia per artem
Censetur titulo, quia proxima continet in se
Fundamenta domus, dominoque haerentia cuncta.
Qui modus in servis, qui sit concessus in arvis,
Quamque datum magnas operum coraponere moles, 100
Vt vaga fulgentis concordant sidera caeli.
Posthinc militiae locus est, qua quidquid in armis
Quodque peregrinas inter versantibus urbis
Accidere adsuevit, titulo comprenditur uno,
Tertia ad urbanos statio est uumeranda labores. 105



56 MANILIVS

Hoc quoqiie militiae genus est civilibns actis

Corapositum fideique tenet parentia vincla:

Format amicitias et saepe cadentia frnstra

Officia et, cultiis contingant praemia quanta,

Edocet; adj)ositis cum muudus consonat astris. no

ludiciorum opus in quarto natura locavit

Fortunamque fori; fundentem verba patronum

Pendentemque reum lingua, rostrisque loquentis . . .

Imposita et populo nudantem condita iura,

Atque expensa sua solventem iurgia fronte, ii5

Cum index veri niliil amplius advocat ipso.

Quidquid propositas inter facundia leges

Efficit, hoc totum partem concessit in unam,

Atque, utcunque gerunt dominantia sidera, parent.

Quintus coniugio gradus est per signa dicatus 120

Et socios tenet et comites, hie hospitis una

luugitur et similis coniungens foedus amicos.

In sesta dives numeratur copia sede,

Atque adiuncta salus rerum quarum altera, quanti

Contingant usus, monet, altera quam diuturni, 125

Sidera ut inclinant viris et templa gubernant.

Septima censetur saevis liorrenda j^ericlis,

Si male subscribunt stellae per signa locatae.

Nobilitas tenet octavam qua constat honoris

Condicio et famae modus et genus et siDecioso 130

Gratia praetexto. Nonus locus occujDat omneni

Gnatorum sortem dubiam, patriosque tiraores,

Omniaque infantum mixta nutricia turba.

Huic vicinus erit vitae qui continet actum,

In quo sortimur mores, et qualibus omnis 135

Formetur domus exemplis, quoque ordine certo

Ad sua compositi discedant rnunera servi.

Praecipua undecima pars est in sorte locata.

Quae summam nostri semper virisque gubernat

Quaque valetudo constat, nunc libera morbis, uo

Nunc oppressa, movent ut mundum sidera cunque.

Non alia est sedes, tempusve, genusve medendi

Quae sibi deposcat, vel cuius tempore praestet



ASTRONOMICA 57

Auxilium in vitae sucns miscere salubris.
Vltimus et totam conoludens ordiue snmmam
Eebus apisceudis labor est qui coutiiiet oninis
Votorum effectus et quae sibi quisque suisque
Proponit studia atque artis, imec iurita ne sint,
Seu ferat officium, nutus blanditiis in omnis,
As|)era sive foro per litem iurgia temptet,
Fortunanive petat pelago, ventisque sequatur,
Seu Cererem plena vincentem credita messe,
Aut repetat Bacchum per pinguia musta fluentem,
Hac in parte dies atqnc hac momenta dabuntur;
Si bene convenient stellae per signa sequentes.
Quarum ego posterius viris in utrumque valentis
Ordine sub certo reddam, cum pandere earum
Incipiam effectus. Nunc ne permixta legenteni
Confuudaut, nudis satis est insistere membris.



Boole IT., 1-121: On Fate.

Quid tam sollicitis vitam consumimus unnis
Torquemurque metu caecaque cupidine rerum,
Aeternisque senes curis, dum quaerimus aevum,
Perdimus ? et nullo votorum fine beati
Victuros agimus semj^er nee vivimus unquam.
Pauperiorque bonis quisque est, quo plura requirit,
Nee quod habet numerat, tantum quod non babet optat.
Cumque sui parvos usus natura rejjoscat,
Materiam struimus magnae per vota ruinae,
Luxuriamque lucris emimus, luxuque rapinas
Et summum census pretium est effundcre censum.
Solvite, mortales, animos, curasque levatc,
Totque supervacuis vitam deflere querellis.
Fata regunt orbem, certa stant omnia lege,
Longaque per certos signantur tempora casus.
Nascentes morimur, finisque ab origiiie peudet.
Hinc et opes et regna fluunt et saepius orta
Paiipertas, artesque datae, moresque creati.



58 MANILIVS

Et vitia et laudes damna et compendia reruni.

Nemo caret damiio poterit nee habere negatum 20

Fortunamve snis invitam prendere votis

Aut fugere instantem : Sors est sua cuique ferenda.

Aut, nisi fata dareut leges vitaeque necisque,

Fugisset ignes Aeneas ? Troia sub uuo

Non eversa viro fatis vicisset in ipsis? 25

Aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres?

Roma casis enata foret? pecudumque magistri

In Capitolinos duxissent fulmina montis?

Includive sua potuisset lui^piter arce?

Captus et a captis orbis foret ? igne sepulto so

Vulneribus victor repetisset Mucins urbem?

Solus et oppositis clausisset Iloratius armis

Pontem urbemque simul? rupisset foedera virgo?

Tresque sub unius fratres virtute iacerent?

Nulla acies tantum vicit. Pendebat ab uno 35

Eoma viro, regnumque orbis sortita iacebat.

Quid referani Cannas, admotaque moenibus arma,

Varronemque fuga magnum, cum vincere posset 39

Postque tuos, Tlirasimene, locus Fabiumque morantem 38



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 4 of 31)