Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 5 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 5 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Accepisse iugum victae Carthaginis arces, 40

Speratnm Hannibalem nostris cecidisse catenis,

Exiliumque rei furtiva morte luisse?

Adde etiani viris Italas Romamque suismet

Pugnantem mcmbris, adice et civilia bella;

Et Cimbrum in Mario, Mariumque in carcere victum, 45

Quod consul totiens exul, deque exule consul

Adiacuit Libycis compar iactura minis,

Eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem

Hoc nisi fata darent, nunquam Fortuna tulisset.

Quis te Niliaco periturum litore, Magne, 50

Post victas Mithridatis opes pelagusque receptum,

Et tris emenso meritos ex orbe triumphos.

Cum iam etiam posses alium componere Magnum,

Crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis,

Eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae? 55

Quis tantum mutare potest sine numine fati ?



ASTRONOMICA 59

lUe etiam caelo genitus, caeloque receptns,

Cum bene compositis victor civilibiis arniis

lura togae regeret, totiens praedicta cavere

Vulnera non potuit toto spectante senatu, eo

Indicium dextra retinens, nomenque cruore

Delevit proprio, possent ut vincere fata.

Quid numerem eversas urbis, regumque ruinas?

Inque rogo Croesum, Priamumque in litore truncum,

Cui nee Troia rogus? quid Xerxem, mains et ipso 65

Naufragiura pelago? quid capto sanguine regem

Romanis positum? raptosqne ex ignibus ignis,

Cedentemque viro flammam qui templa ferebat?

Quod subitae veniuut validorum in corpora mortes?

Seque ipsae rursus fuginnt errantque; per ignis, 70

Ex ipsis quidam elati rediere sepulcris

Atque his vita duplex, illis vix contigit una.

Ecce levis perimit morbus, graviorqne remittit,

Succumbunt artes rationis, vincitur nsus,

Cura nocet^ cessare iuvat, mora saepe malornm 75

Dat causas, laeduntque cibi, parcuntque venena.

Degenerant nati patribus, vinountque parentes,

Ingeniumque suum retineut transitque per ilium.

Ex illo fortuna venit ; f urit alter amore

Et pontum transnare potest et vertere Troiam; so

Alterius frons est scribendis legibus apta.

Ecce patrem nati perimunt natosque parentes,

Mutuaque armati coeunt in vulnera fratres.

Non nostrum hoc bellum est, coguntur tanta movere,

Inque suas ferri poenas lacerandaque membra. 85

Quod Decios non omne tulit, non omno Camillos

Tempus et invicta devinctum morte Catonem,

Materies in rem superat, sed lege repugnat.

Et neque paupertas breviores excipit annos.

Nee sunt inmensis opibus venal ia fata; 90

Sed rapit ex tecto funus Fortuna sujicrbo,

Indicitque rogum summis statuitque sepulcrum.

Quantum est hoc regnum quod rcgibus imperat ipsis?

Quin etiam infelix virtus et noxia felix.



60 MANILIVS

Et male consultis pretium est, prudeutia fallit, 95

Nee Fortuna probat cansas, sequiturque merentis,

Sed vaga per cimctos iiiiUo discrimine fertur.

Scilicet est aliud quod nos cogatque regatque.

Mains et in proprias ducat mortalia leges,

Adtribuatqne suos ex se nascentibus annos, 100

Fortmiaeque vices, pertniscet saepe ferarnm

Corpora cum membris hominum, uon seminis ille

Partus erit: quid enim nobis conniune ferisque,

Quisve in portenti noxam peccarit adulter?

Astra novant formas, caelumque interserit ora. 105

Denique si non est, fati cur trad it ur ordo,

Cunctaque temporibus certis ventura canuntur?

Nee tamen haec ratio facinus defendere pergit.

Virtu temve suis fraudare in praemia donis;

Nam neque mortiferas quisquam minus oderit lierbas, 110

Quod non nrbitrio veniunt, sed semine eerto.

Gratia nee levior tribuetur dulcibus escis,

Quod natura dedit fruges, non ulla voluntas:

Sic hominum meritis tanto fit gloria maior,

Quod caelo suadente venit, rursusque nocentis iis

Oderimus niagis in culpam poenasque creates.

Nee refert, scelus unde cadat: scelus esse fatendum.

Hoe quoque fatale est, sic ipsum exisendere fatum.

Quod quoniam docui, superest nunc ordine eerto

Caelestis fabrieare gradus qui dueere flexo 120

Tramite prudentem valeant ad sidera vatem.



Booh IV., 866-935: Appeal to mails reason.

Sed quid tam tenui prodest ratione uitentem
Scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat,
Spemque timer toUit, prohibetque e limine eaeli?
Condit enim quidquid vasto natura reeessu,
Mortalisque fugit visus et pectora nostra; 870

Nee prodesse potest, quod fatis euneta reguntur.
Cum fatum nulla possit ratione videri.



ASTRONOMICA 61

Quid iuvat in semet sum per convicia ferri,

Et fraudare bonis quae nee deus invidet ipse?

Quosque dedit natura oculos deponere mentis? 875

rersi)icimus caelum. Cur non et munera caeli?

Inque ipsos penitus mundi descendere census

Seminibusque suis tantam componcre molem

Et partum caeli sua per nutricia ferre

Extremumque sequi pontum terraeque subire sso

Pendentis tractus et toto vivere in orbe —

Quanta ea pars superest — rationem ediscere noctis?

lam nusquam natura latet; jiervidimus omnem

Et capto potimur mundo, nostrumque parentem

Pars sua perspicimus, genitique accedimus astris. sss

An dubium est, liabitare deum sub pectore nostro.

In caelumque redire animas, caeloque venire?

Vtque sit ex omni constructus corpore mundus,

Aetheris atque ignis summi, terraeque, marisque,

Spiritus et toto rapido, quae iussa gubernet; soo

Sic esse in nobis terrenae corpora sortis,

Sanguineamque aniniani esse animum qui cuncta gubernut

Dispensatque hominem? quid mirum, noscere mundura

Si possunt homines quibus est et mundus in ipsis

Exemplumque dei quisque est in imagine parva? 895

An quoquam genitos, nisi caelo, credere fas est

Esse homines ? proiecta iacent animalia cuncta

In terra, vel mersa vadis vel in acre pendent;

Omnibus una quies, venter, censusque per artus,

Et, quia consilium non est, et lingua rcmissa; goo

Vnus ad inspectus rerum, virisque loquendi,

Ingcniumque capax, variasque educitur artis

riic partus, qui cuncta regit, secessit in urbis,

Edomuit terram ad fruges, animalia cepit,

Imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem oos

Erectus capitis, victorque ad sidera mittit

Sidereos oculos propiusque adspectat Olympum

Inquiritque lovem ; nee sola fronte deorum

Contentus manet et caelum scrutatur in alvo,

Cognatumque sequens corpus se quaerit in astris. 9io



62 MANILIVS

Huic in tanta ficlem j)etimus qnam saepe volucres

Accipiunt trepidaeque suo sub pectore librae.

An minus est sacris rationem ducere signis

Quam ijecudum mortes aviunique adteudere cantus?

Atque ideo faciem caeli nou invidet orbi 913

Ipse deus vultusque suos corpusqne reoludit

Semper volvendo, seque ipsum inculcat et offert,

Vt bene cognosci possit, doceatque videndis,

Qualis eat, cogatque suas adtendere leges.

Ipse vocat nostros anitnos ad sidera mundus, 920

Nee patitur, quia non condit, sua iura latere.

Quis pntet esse nefas nosci, quod cernere fas est?

Nee contemne tuas quasi parvo in corpora viris;

Quod valet, inmensum est. Sic auri pondera parvi

Exsui:)erant pretio numerosos aeris acervos. 925

Sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est.

Parvula sic totum pervisit pupula caelum,

Quoque vident oculi, minimum est, cum maxima cernant.

Sic animi sedes tenui sub corde locata

Per totum augusto regnat de limite corpus. 930

Materiae ne quaere modum, sed perspice viris

Quas ratio, non pondus habet. Ratio omnia vincit.

Ne dubites liomini divinos credere visus,

lam facit ipse deos mittitque ad sidera numcn.

Mains et Augusto crescet sub priucipe caelum. 935



Book v., JiJJO-Jf.86 : The astrolofjical significance of the
co7istellation Cepheics.

Sed regione means Cepheus nmentis Aquari 450

Non dabit in lusum mores; facit ora severa;
Frontis ac vultus componit pondere mentis.
Pascentur curis, veterumque exempla revolvent.
Semper et antiqui laudabunt verba Catonis,
Tutorisve supercilium, patruive rigorem. 456

Componet, teneros etiam qui nutriat annos,
Et dominum dominus praetextae lege seqnatnr.



ASTEONOMICA 63

Quodque agit, id credat, stupef actus imagine iuris.

Quin etiain tragico praestabunt verba cothurno,

Cuius erit, quamquam in chartis, stilus ipse cruentus; leo

Nee minus et scelerum faeie rerumque tumultu

Gaudebunt; atri luxum memorare sepulcri

Euctantemque patrem natos, solemque reversum,

Et caecum sine sole diem; Thebana iuvabit

Dicere bella uteri, mixtumque in fratre parenteni 465

Quaerent f Medeae natos fratremque patremque,

Hinc vestis, flammas illinc pro munere missas

Aeriamque fugam, nactosque ex ignibus annos,

Mille alias reruni species in carmina ducent;

Forsitau ipse etiam Cepheus referetur in actus. 470

Et si quis studio scribendi mitior ibit,

Comica componet laetis spectacula ludis,

Ardentis iuvenes, raptasque in amore puellas

Elusosque senes, agilesque per omnia servos,

Quis in cuucta suam prodiixit saecula vitam 475

Doctior urbe sua linguae sub flore Menander

Qui vitae ostendit vitam chartisque sacravit.

Et si tanta operum viris conmenta negarint.

Extern is tamen aptus erit, nunc voce poetis.

Nunc tacito gestu, referetque adfectibus ora, 48o

Et sua dicendo faciet, solusque per omnis

Tbit personas et turbam reddet in uno;

Aut magnos lieroas aget scenisque togatus

Omnis fortunae vultum per membra reducet,

Aequabitque chores gestu, cogetque videre 485

Praesentem Troiam Priamumque ante ora cadentem.



Book v., 538-631: The myth of Perseus and Andromeda.

Andromedae sequitur sidus quae Piscibus ortis
Bis sex in partis caelo venit aurea dextro.
Ilanc quondam poenae dirorum culpa parentum
Prodidit, infestus totis cum finibus omnis
Incubuit pontus, timuit vel naufraga tellus.



64 MANILIVS

Et quod erat regnnm, pelagus fuit; una maloruin

Proposita est merces : vesano dedere pouto

Audromedan, teneros ut bellua manderet artus. 545

Hie Hyinenaeus erat, solataque publica damna

Privatis, lacrimans ornatur victima poenae,

Induitnrque sinus non haec ad vota paratos,

Virginis et vivae rapitur sine funere funus.

Ac simul infesti ventum est ad litora ponti, 550

Mollia per duras panduntur braohia cautis,

Adstrinxere pedes scopulis, iniectaque vincla

Et cruce virginea moritura puella pependit.

Servatiir tamen in poena vultiisque pudorque.

Supplicia ipsa decent; nivea cervice reclinis, 555

Molliter ijjsa suae custos est f palla figiirae.

Defluxere sinus umeris, fugitque lacertos

Vestis et effusi scapulis haesere capilli.

Ter circuni Alcyones pinnis planxere volantes

Fleveruntque tuos miserando carmine casus 56o

Et tibi contextas umbram fecere per alas.

Ad tua sustinuit fluctus spectacula j^ontus,

Adsuetasque sibi desiit perfundere ripas,

Extulit et liquido Nereis ab aequore vultum

Et casus miserata tuos roravit et undas. 565

Ipsa levi flatu refovens pendentia membra

Aura per extremas resonavit flebile rupis.

Tandem Gorgonei victorem Persea monstri

Felix ilia dies redeuntem ad litora dnxit.

Isque ubi pendentem vidit de rupe puellam, 570

Deriguit facie quam non stupefecerat liostis,

Vixque manu spolium tenuit, victorque Medusae

Victus in Andromeda est. lam cautibus invidet ipsis..

Felicesque vocat teneant quae membra catenas.

Et postquam poenae causam cognovit ab ipsa, 575

Destinat in thalamos per bellum vadere ponti,

Altera si Gorgo veniat non territus ire.

Concitat aerios cursus, flentisque parentis

Promissu vitae recreat, pactusque maritum

Ad litiis remeat. Gravidus iam surgere pontus seo



ASTEONOMICA 65

Coeperat et longo fngiebant agmine fluctus,
Impellentis onus monstri. Caput eminet uiidis
Scindentis, pelagusque monet, circunisonat aequor
Dentibus, inque ipso rapidum mare navigat ore.
Hinc vasti turgent inmeusis torquibus orbes, 585

Tergaque consumunt pelagus; sonat undique Phorcys
Atque ipsi metuunt monies scopuliqne ruentem.
Infelix virgo, quamvis sub vindice tanto,
Quae tua tunc fuerat facies! quam fugit in auras
Spiritus! ut toto caruerunt sanguine membra, 590

Cum tua fata cavis e rupibus ipsa videres,
Adnantemque tibi poenam, pelagusque ferentem,
Quantula praeda maris I quantis hie subvolat undis
Perseus! et caelo pendens iaculatur in liostem,
Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum. 595

Ilia subit contra, versoque a gurgite frontem
Erigit et tortis innitens orbibus alte
Emicat ac toto sublimis corpore fertur.
Sed quantum ilia subit, semet iaculata profundo.
In tantum revolat, laxumque per aethera ludit eoo

Perseus et ceti subeuntis verberat ora.
Nee cedit tamen ilia viro, sed saevit in auras
Morsibus et vani crepitant sine vulnere dentes;
Efflat et in caelum pelagus, mergitque volantem
Sanguineis undis, pontumque extollit in astra. 605

Spectabat pugnam pugnandi causa puella;
lamque oblita sui metuit pro vindice tali
Suspirans, animoque magis quam corpore pendet.
Tandem confossis subsedit belua membris
Plena maris, summasque iterum remeavit ad undas eio
Et magnum vasto contexit corpore pontum.
Tunc quoque terribilis nee virginis ore videnda.
Pcrfundit liquido Perseus in marmore corpus,
Maior et ex undis ad cautis pervolat altas,
Solvitque haerentem vinclis de rupe puellam ci5

Dcsponsam, pugna nupturam dote mariti.
Hie dedit Andromedae caelum, stcllisque sacravit
Mercedem tanti belli, quo concidit ipsa
5



66 MANILIVS

Gorgone noii levins monstrum, pelagusque levavit.
Quisqnis in Andromedae siirgentis tempora ponto c2o
Nascitur, inmitis veniet poenaeque magister,
Carceris et duri custos, quo stante superbae
Prostratae iaceant miserorum in limine matres
Pernoctesque patres cupiant extrema suornm
Oscula et in proprias animam transferre medullas; 025
Carnificisque venit mortem vendentis imago
Accensosque rogos, et striata saepe securi
Supplicium vectigal erit; qui denique posset
Pendentem e scopulis ipsam spectare puellam,
Vinctorum dominus, sociusque in parte catenae, eso

luterdum poenis innoxia corpora servat.



PHAEDRVS

Phaedrus, a freedman of Augustus, was, according to his
own statement, born in Pieria (in Macedon), and came to
Italy when very young. Later in life, after the first two
books of his fables had been publislied, he seems to have in-
curred the displeasure of Sejanus, but was probably saved
from the imminent destruction of wliich he speaks (Blc. III.
prologue) by the opportune fall of that all-powerful minister
of Tiberius, in 31 a.d. The fifth book was composed in the
poet's old age ; he must, therefore, have survived the reign
of Caligula, possibly even that of Claudius (41-54).

The fables of Phaedrus that have cotne down to us ai-e
divided into iive books, containing in all ninety-tliree poems,
a total of 1534 iambic senai'ii. But this does not represent
all he wrote, as is made evident by the small number of
fables that make up the second book, and by cross-references
to others not found in the extant collection.

Phaedrus's claim to distinction rests not on any originality
of thought or high poetic qualities, but solely on his being
the first to introduce into Latin literature the Aesopian fable
as an independent branch for poetic treatment, an achieve-
ment wliich, as the poet himself predicted, insured his im-
mortality. But his fame was slow in coming. Seneca (ad
Polyb. VIII. 27) and Quintilian (i. 9, 2) seem to ignore him
deliberately, owing perhaps to his ignoble origin, and he is
once — but disparagingly — referred to by Martial (ill. 20, 5).
Thereafter, excepting a casual allusion in his imitator
Avianus, we lose sight of him until the Middle Ages, when
his fables were turned into prose and widely circulated.
The original poetical versions were not printed till 1596,
from which tiuie the poet's popularity never waned.



68 PHAEDEVS

The style of Phaedx'us is singularly transparent, simple,
and all but wholly free from the rhetorical mannerisms com-
mon in the poetry of his time. In the structure of the iambic
senarius he is severely correct, yet his verses are smooth and
pliable.






PHAEDRYS



Booh I. : The poet on Aeso]) and hia oion worJc. — Prologue.

Aesopus anctor quam materiam repperit,
Hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli clos est: quod risum movet
Et quod prudenti vitam consilio nionet.
Calumniari siquis autem voluerit, i

Quod arbores loquantur, iion tantum ferae,
Eictis iocari nos ineminerit fabulis.



Book II., 1: Pliacdnis.

Exemplis continetur Aesopi genus;

Nee aliud quidquaiu per fabellas quaeritur,

Quam conrigatur error ut mortalium

Acuatque sese diligens industria.

Quicumque fuerit ergo narraiidi iocus_, 6

Dum capiat aurem et servet propositum snum,

Re conineudatur, nou auctoris nomine.

Equidem omni cura morem servabo senisj

Sed si libuerit aliquid interponere,

Dictorum seusus ut delectet varietas, lo

Bonas in partis, lector, accipias velim.

Sic ut rependet illam brevitas gratiam.

Cuius verbosa ne sit coiimendatioj

Adtende, cur negare cupidis debeas^

Modestis etiam offerre fpiod non petierint. 15



70 ■ PHAEDRVS



Booh II., : Phaedrus.

Aesopi ingenio statiiam posuere Attici
Servumque conlocarant aeterua in basi,
Patere honoris scirent ut cunctis viam
Nee generi tribui, sed virtuti gloriam.
Qnoniam ocenparat alter, ne primus forem; 5

Ne solus esset, stiidui; quod superfuit:
Nee haec invidia, verum est aemulatio.
Quod si labor i f aver it Latium meo,
Pluris liabebit quos op])onat Graeciae.
Si livor obtrectare curarn voluerit, 10

Non tamen eripiet laudis conscientiam.
Si nostrum studium pervenit ad auris tuas
Et arte fictas animus sentit fabulas,
Omnem querellam submovet felicitas.
Sin autem ab illis doctus occurrit labor, 15

Sinistra quos in lucem natura extulit
Nee quidquam possunt nisi meliores carpere,
Fatale exitium corde durato feram,
Donee fortunam criminis pudeat sui.



Book III., 1: Phaedrus ad Eutyclmm.

Phaedri libellos legere si desideras,
Vaces oportet, Eutyehe, a negotiis,
Vt liber animus sentiat vim carminis.
Verum, inquis, tanti non est ingenium tuum,
Momentum ut horae pereat officiis meis. 5

Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
Quod occupatis auribus non convenit.
Fortasse dices: aliquae venient feriae,
Quae me soluto pectore ad studium vocent.
Legesne, quaeso, potius vilis nenias, 10

Impendas curam quam rei domesticae,
Reddas amicis tempora, uxori vaces,



FABVLAE 71

Animum relaxes, otium des corpori,

Vt adsuetarn fortius praestes viceni?

Mutandum tibi propositum est et vitae genus, i5

Intrare si Musarum limeu cogitas.

Ego, quern Pierio mater enixa est iugo

In quo tonanti sancta Mnemosyne lovi

Fecunda novies artium peperit cborum,

Quamvis in ipsa paene natus sim schola 20

Curamque habendi penitus corde eraserim

Et laude invitante banc in vitam incubuerim,

Fastidiose tamen in coetum recipior.

Quid credis illi accidere qui magnas opes

Exaggerare quaerit omni vigilia, 25

Docto labori dulce praeponens lucrum?

Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon,

Ad regem cum Dardaniae perductus foret,

Librum exarabo tertium Aesopi stilo,

Honori et meritis dedicans ilium tuis. 30

Quem si leges, laetabor; sin autem minus,

Ilabebunt certe, quo se oblectent posteri.

Nunc, fabularum cur sit inventuni genus,
Brevi docebo. Servitus obnoxia.

Quia quae volebat non audebat dicere, 35

Adfectus proprios in fabelias transtulit
Calumniamque fictis elusit iocis.
Ego illius pro semita feci viam,
Excogitavi plura quam reliquerat,
In calamitatem deligens quaedam meam. 40

Quod si accusator alius Seiano foret.
Si testis alius, iudex alius denique,
Dignum faterer esse me tantis malis,
Nee his dolorem delenirem remediis.
Suspiciono si quis errabit sua 45

Et rapiet ad se quod erit conmune omnium,
Stulte nudabit animi conscientiam.
Huic excusatum me velim nihilo minus:
Neque enim notare singulos mens est mihi,
Verum ipsam vitam et mores hominum ostendere. 50



72 PHAEDRVS

Rem me professum clicet forsan quis gravem.
Si Phryx Aesopus potuit, si Anacharsis Scythes
Aeternam famum condere ingeuio suo,
Ego, litteratae qui sum propior Graeciae,
Cur somno inerti deseram patriae decus ?
Threissa cu.m gens numeret auctores suos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
Qui saxa cantu movit et domuit feras
Hebrique tenuit impetus dulci mora.
Ergo hinc abesto livor, ne frustra gemas,
Quoniam sollemnis mihi debetur gloria.

Induxi te ad legendum; sincerum mihi
Candore noto reddas iudicium j)eto.



Booh IV., 7: Pliaedrus.

, Tn, qui, nasute, scripta destringis mea

Et hoc iocorum legere fastidis genus,

Parva libellum sustine i^atientia,

Severitatem frontis dum plaeo tuae

Et in cothurnis prodit Aesopus novis. 5

Vtinam nee umquam Pelii nemoris iugo
Pinus bipinni coucidisset Thessala !
Nee ad professae mortis audacem viam
Eabricasset Argus opere Palladio ratem,
Inhospitalis prima quae ponti sinus 10

Patefecit in perniciem Graium et barbarnm!
Namque et superbi luget Aeetae domus,
Et regna Peliae scelere Medeae iacent.
Quae saevum ingenium variis involvens modis
Illic per artus fratris explicuit fugam, is

Hie caede patris Peliaduni infecit manus.

Quid tibi videtur ? hoc quoque iusulsum est, ais,
Falsoque dictum ; longe quia vetustior
Aegaea Minos classe perdomuit freta
lustoqiie vindicavit exemplo imj)etum. ao

Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,



FABVLAE 73

Si nee fabellae te iuvant nee fabulae?
Noli molestns esse omnino litteris,
Maiorem exhibeant ne tibi molestiam.

Hoc illis dietum est qui stultitia nauseant :

Et, ut putentur sapere, caelum vituperant.



f Book IV., 21: Phaedrns.

Quo iudicare cogitet livor modo,
Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.
Quidquid putabit esse dignum memoria,
Aesopi dicet; si quid minus adriserit,
A me contendet fictum quovis pignore.
Quem volo refelli iam nunc responso meo:
Sive hoc ineptum sive laudanduni est opus,
Invenit ille, nostra perfecit manus.
Sed exsequamur coeptum proposito ordine.



Book I., 1: Lupus et Agnus.

Ad rivuni eundem lupus et agnus venerant
Siti compulsi ; superior stabat lupus
Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
Latro incitatus iurgii causam intulit.
Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi
Aquam bibenti? Laniger contra timens:
Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor.
Repulsus ille veritatis viribus:
Ante hos sex mensis male, ait, dixisti mihi.
Eespondit agnus: Equidem natus non eram.
Pater hercle tuns, ille inquit, maledixit mihi.
Atque ita conreptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula,
Qui fictis causis innocentes opprimunt.



74 PHAEDRVS



Book I., 3: Graculus Siqjerhus et Pavo.

Ne gloriari libeat alienis bonis
Suoque potius habitu vitam degere,
Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.

Tnmens inani graculus superbia,
Pennas pavoni quae deciderant sustulit
Seque exornavit. Deinde contemnens suos
Se inmiscuit pavonuni formoso gregi.
Illi impudenti pennas eripiunt avi
Fugantquo rostris. Male mulcatus graculus
Eedire maerens coepit ad proprium genus;
A quo repulsus tristeni sustinuit notam.
Turn quidam ex illis quos prius despexerat:
Contentus nostris si fuisses sedibus
Et quod natura dederat voluisses pati,
Nee illam expertus esses contumeliam
Nee banc repulsam tua sentiret calamitas.



Booh I., 12: Cervus ad Fontcin.

Laudatis utiliora, quae contempseris,
Saepe inveniri liaec adserit narratio.

Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit
Et in liquore vidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua
Crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
Venantum subito vocibus conterritus
Per campum fugere coepit et cursu levi
Canes elusit. Silva turn excepit ferum
In qua retentis impeditus cornibus
Lacerari coepit morsibus saevis canum.
Tunc moriens vocem banc edidisse dicitur:
me infclicem! qui nunc demum intellego,
Vtilia mihi quam fuerint, quae despexeram,
Et, quae laudaram quantum luctus liabuerint.



FABVLAE 75



Booh I., 13: Vulpes et Corvus.

Qui se landari gaudet verbis subdolis,
Fere dat poenas turpis paeniteutia.

Cum de fenestra corvus raptum caseuni
Comesse vellet, celsa residens arbore,
Vulpes hunc vidit, delude sic coepit loqui: 5

qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quautum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret.
At ille stultus, dum vult vocem ostendere,
Emisit ore caseum, quem celeriter 10

Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.

Hac re probatur ingenium quantum valet;
Virtute semper praevalet sajDientia.



t> Book I., '2Jf.: Rana Rupta et Bos.

Inops, potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit boveni
Et tacta invidia tantae magnitudinis
Rugosam infiavit pellem; tum natos suos
Interrogavit, an bove esset latior. 5

Illi negarunt. Rursus intendit cutcm
Maiorc nisu et simili quaesivit modo,
Quis maior esset. Illi dixerunt bovem.
Novissime indignata dum vult validius
Inflare sese, rupto iacuit corpore. 10



Book L, 26: Vulpes et Ciconia.



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 5 of 31)