Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 6 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 6 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Nulli nocendum: siquis vero laescrit,
Multandum simili iure fabella admonct.
Vulpes ad cenam dicitur ciconiam



PHAEDRVS

Prior invitasse et illi in patina liqnidam
Posuisse sorbitionem, quani nullo modo
Gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo
Plenam lagonam posuit; liuic rostrum inserens
Satiatur ipsa et torquet convivam fame.
Quae cum lagonae coUum frustra lamberet,
Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
Sua quisque exempla debet aequo animo pati.



Booh II., 6: Aquila et Comix.

Contra potentes nemo est munitns satis;
Si vero accessit consiliator maleficus,
Vis et nequitia quidqnid opiougnunt, ruit.

Aquila in sublime sustulit testudinem.
Quae cum abdidisset cornea corpus domo
Nee ullo pacto laedi posset condita,
Venit per auras cornix et propter volans:
Opimam sane praedam rapuisti unguibus;
Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi,
Gravi nequiquam te lassabit pondere.
Promissa parte suadet, ut scopulum super
Altis ab astris duram inlidat corticem
Qua conminuta facile vescatur cibo.
Inducta verbis aquila, monitis paruit,
Simul et magistrae large di visit dapem.
Sic tuta quae naturae fuerat munere,
Impar duabus occidit tristi nece.



Book III., 7 : Lu^jus ad Caiiem.

Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
Forte occurrit. Salutantes dein invicem
Vt restiterunt: Vnde sic, quaeso, nites?



FABVLAE 77

Aiit quo cibo fecisti tantum corporis? e

Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.

Canis simpliciter: Eadem est condicio tibi,

Praestare domino si par ofiicium potes.

Quod? iuquit ille. Custos ut sis limiuis,

A furibus tuearis et uoctu domum. i

Ego vero sum paratus: nunc patior nivis

Imbrisque in silvis asperam vitam trahens:

Quanto est facilius mihi sub tecto vivere

Et otiosum largo satiari cibo!

Veni ergo mecum. Dum procedunt, adspicit i

Lupus a catena collum detritum canis.

Vnde hoc, amice? nihil est. Die, quaeso, tamen.

Quia videor acer, adligant me interdiu,

Luce ut quiescam et vigilcm, nox cum venerit;

Crepusculo solutus, qua visum est, vagor. i

Adfertur ultro pauis; de mensa sua

Dat ossa dominus; frusta iactat familia

Et quod fastidit quisque pulmentarium.

Sic sine labore venter impletur meus.

Age, abire siquo est animus, est licentia? 5

Non plane est, inquit. Eruere quae laudas, canis:

Kegnare nolo, liber ut non sim mihi.



Booh II L, IG: Cicada et Noctua.

numanitati qui se non accommodat,
Plerumque poenas oppetit superbiac.

Cicada acerbum noctuae oonvicium
Eaciebat, solitae victum in tenebris quaerere
Cavoque ramo capere somnum interdiu.
Eogata est, ut taceret. Multo validius
Clamare coepit. Rursus admota prece
Accensa magis est. Noctua ut vidit sibi
Nullum esse auxilium et verba contemni sua,
riac est aggressa garrulam fallacia:
Dormire quia me non sinunt cantus tui.



PHAEDRVS

Soiiare citliaram quos putes Apollinis,

Potare est animus nectar quod Pallas mihi

Nuper donavit; si non fastidis, veni;

Vna bibamus. Ilia quae arebat siti is

Simul cognovit vocem laudari suani,

Cupide advoiavit. Noctua egressa e cavo

Trepidantem consectata est et leto dedit

Sic viva quod negarat tribuit mortua.



Booh IV., 2: Mustela et Mus.

loculare tibi videtur, et sane levi,
Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
Sed diligenter intuere has nenias:
Quantam sub illis utilitatem reperics!
Non semper ea sunt, quae videntur; decipit o

Frons prima multos: rara mens intellegit.
Quod interiore condidit cura angulo.
Hoc ne locutus sine mercede existimer,
Fabellam adiciam de mustela et muribus.

Mustela cum annis et senecta debilis lo

Mures voloces non valeret adsequi,
Involvit se farina et obscuro loco
Abiecit neglegenter. Mus escam putans
Adsiluit et compressus occubuit neci.
Alter similiter, delude perit et tertius. is

Aliquot secutis venit et retorridus
Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;
Proculque insidias cernens hostis callidi:
Sic valeas, iuquit, ut farina es quae iacesi



FABVLAE 79

Miscellaneous
Booh IV., 5: Aesopus.

Plus esse in iino saepe quam in turba boni,
Narratione posteris tradam brevi.

Quidam decedens tris reliquit filias :
Vnam formosam et oculis venantem viros;
At alteram lanificam et frugi, rusticam; 5

Devotam vino tertiam et tnrpissimam.
Harum autem matrem fecit heredem senex
Sub condicione, totam ut fortunam tribus
Aequaliter distribuat, sed tali modo:
Ne data possideant aut fruantur; turn, simul 10

Habere 'res desierint quas acceperint
Centena matri conferant sestertia.
Athenas rumor implet. Mater sedula
luris peritos consulit; nemo expedit,
Quo pacto non possideant, quod fuerit datum, 15

Fructumve capiant ; deinde quae tulerint nihil,
Quanam ratione conferant pecuniam.
Postquani consumpta est temporis longi mora,
Nee testamenti potuit sensus conligi,
Fidem advocavit, iure neglecto, parens. 20

Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,
Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
Potrici plenam antiquis apothecam cadis, 25

Domum politam et delicatos hortulos.
Sic destinata dare cum vellet singulis
Et adprobaret populus qui illas noverat,
Aesopus media subito in turba constitit:
si maneret condito sensus patri, 30

Quam graviter ferret quod voluntatem suam
Interpretari non potuissent Attici!
Kogatus deinde solvit errorem omnium.

6



80 PHAEDKVS

Doiiium et ornjimenta cum vennstis hortnlis
Et vina Vetera date lanificae rusticae; 35

Vestem, uniones, pediseqnos et cetera
Illi adsignate, vitam quae luxu trahit;
Agros, villamque et pecora cum pastoribus
Donate moechae. Nulla poterit perpeti,
Vt moribus quid teneat alieuum suis. 40

Deformis cultum vendet, ut viiium paret;
Agros abiciet moecha, ut ornatum gerat;
At ilia gaudens pecore et lanae dedita
Quacumque summa tradet luxuriae domum.
Sic nulla possidebit quod fuerit datum «

Et dictam matri conferent pecuniam
Ex pretio rerum quas vendiderint singulae.
Ita quod multorum fugit imprudentiam,
Vnius hominis repperit sollertia.



Booh v., 1: Quomodo sae_pe faUatur hominum iudicium.

Demetrius, qui dictus est Pbalereus,
Athenas occupavit imperio improbo.
Vt mos est vulgi, passim et certatim ruit
* Feliciter !' subclamans. Ipsi principes
Illam osculantur qua sunt oppressi manum, 6

Tacite gementes tristem fortunae vicem.
Quin etiam resides et sequentes otium,
Ne defuisse noceat, repunt ultimi;
In quis Menander, nobilis comoediis
Quas ipsum ignorans legerat Demetrius lo

Et admiratus fuerat iugenium viri,
Vnguento delibutus, vestitu fluens,
Veniebat gressu delieato et languido.
Hunc nbi tyrannus vidit extremo agmine:
Quisnam cinaedus ille in conspectum meum is

Audet venire ? responderunt proximi :
Hie est Menander scriptor. Mutatus statim:
Homo, in quit, fieri non potest formosior.






FABVLAE 81



Booh IV., 22: De Simonide.

Homo doctus in se semper divitias habet.
Simonides qui scvipsit egregium melos
Quo paupertatem sustineret facilius,
Circum ire coepit urbis Asiae nobilis,
Mercede pacta laudem victorum canens. 6

Hoc genera quaestus postquam locuples factns est,
Eedire in patriam voluit cursu pelagio;
[Erat autem, nt aiunt, natus in Cia insula]
Ascendit navem quam tempestas horrida
Simul et vetustas medio dissolvit mari. lo

Hi zonas, illi res pretiosas conligunt,
Subsidinm vitae. Quidam curiosior:
Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?
Mecum, inquit, mea sunt cuncta. Tunc pauci enatant,
Quia plures onere degravati perierant, 15

Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit,
Nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope
Antiqua fuit urbs quam pctierunt naufragi.
Hie litterarum quidam studio deditus
Simonidis qui saepe versus legerat 20

Eratque absentis admirator maximus,
Sermone ab ipso cognitum cupidissime
Ad se recepit; veste, nummis, familia
Hominem exornavit, Ceteri tabulam suam
Portant rogantes victum. Quos casu obvios 26

Simonides ut vidit: Dixi, inquit, mea
Mecum esse cuncta; vos quod rapuistis, perit.

Book IV., 25: Simonides and the Dioscuri.

Quantum valerent inter homines litterae,
Dixi superius: quantus nunc illis honos
A superis sit tributus, tradam memoriae.

Simonides idem ille de quo rettuli
Victori laudem cuidam pyctae ut scriberet, 6

6



82 PIIAEDKVS

Certo conductus pretio secretum petit.

Exigua cum frenaret materia impetum,

Vsus poetae more est et licentia

Atqiie interposnit gemina Ledae pignora,

Auctoritatem similis referens gloriae. lo

Opus adprobavit; sed mercedis tertiam

Accepit partem. Cum relicuam posceret:

Illi, iuquit, reddent quorum sunt laudis duae.

Verum, ut ne irate te dimissum censeas,

Ad cenam mihi promitte; cognatos vole i5

Hodie invitare quorum as in numero mihi.

Fraudatus quamvis et dolens iniuria,

Xe male dissimulans gratiam conrumperet,

Promisit. Kediit bora dicta, recubuit.

Splendebat bilare poculis convivium, 20

Magno adparatu laeta resonabat domus:

Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere,

Sudore multo diffluentes, corpora

Humanam supra formam, cuidam servulo

Mandant, ut ad se provocet Simonidem; 25

Illius interesse, ne faciat moram.

Homo perturbatus excitat Simonidem.

Vnum promorat vix pedem triclinio,

Ruina camarae subito oppressit ceteros;

Nee ulli iuvenes sunt reperti ad ianuam. so

Vt est vulgatus ordo narratae rei,

Omnes scierunt numinum praesentiam

Vati dedisse vitam mercedis loco.

Booh v., 5: Scui'ra et Riisticus.

Pravo favore labi mortales solent
Et, praeiudicio dum stant erroris sui,
Ad poenitendum rebus manifestis agi.

Facturus ludos quidam dives nobilis
Proposito cunctos invitavit praemio, e

Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
Yenere artifices laudis ad certamina;



I



FABVLAE 83

Quos inter scurra, notus urbano sale.

Habere dixit se genus spectaculi

Quod in theatre numquam prolatum foret. i»

Dispersus rumor civitatem concitat.

Paullo ante vacua turbam deficiunt loca.

In scena vero postquam solus constitit

Sine adparatu, nullis adiutoribus,

Silentium ipsa fecit exspectatio. is

Ille in sinum repente demisit caput

Et sic porcelli vocem est imitatus sua,

Veruin ut subesse pallio contenderent

Et excuti iuberent. Quo facto simui

Nihil est repertum, multis onerant laudibus 20

Honiinemque plausu prosequuntur maximo.

Hoc vidit fieri rusticus. Non mehercule

Me vincet, inquit: et statim professus est

Idem facturum melius se postridie.

Fit turba maior. lam favor mentis tenet 25

Et derisuri, non spectaturi, sedent.

Vterque prodit. Scurra degrunnit prior

Movetque plausus et clamores suscitat.

Tunc simulans sese vestimentis rusticus

Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, 30

Sed, in priore quia nil compererant, latens),

Pervellit aurem vero quem celaverat

Et cum dolore vocem naturae exprimit.

Adclamat populus scurram multo similius

Imitatum, et cogit rusticum trudi foras. 35

At ille profert ipsum porcellum e sinu,

Turpemque aperto pignore errorem probans:

Eu hie declarat, quales sitis indices !

Book v., 8: Temjms.

Cursu volucri, pendens in novacula,
Calvus, comosa fronte, nudo occipitio
(Quem si occuparis, teneas; elapsum semel
Non ipse possit luppiter reprehendere),



84 PHAEDRVS

Occasionem rernm significat brevem.
Effectus impediret ne segnis mora,
Finxere autiqui talem effigiem Temporis.



Appendix 2: Non esse jjIus aequo ^jefendwn.

Arbitrio si natnra finxisset meo
Genus mortale, longe foret instructius:
Nam cuiicta nobis adtribuisset conmoda,
Quae cuique indulgens Fortuna animali dedit:
Elephanti viris et leonis impetum,
Cornicis aevum, gloriam tauri trucis,
Equi velocis placidam mausuetudinem
Et adesset honiini sua tamen soUertia.
Nimirum in caelo secuni ridet luppiter,
Magno haec cousilio qui uegavit hominibus,
Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.

Ergo coutenti munere invicti lovis
Fatalis annos decurramus temporis,
Nee plus conemur quam sinit mortalitas.



Appe7idix 4-: De ven'fate et mendacio.

Olim Prometheus seculi figulus novi
Cura subtili Veritatem fecerat,
Vt iura posset inter homines reddere.
Subito adcersitus nuntio magni lovis
Conmendat officinam fallaci Dolo, 6

In disciplinam nuper quem receperat.
Hie studio adcensns, facie simulacrum pari,
Vna statura, simile et membris omnibus,
Dum tempus habuit, callida finxit manu.
Quod prope iam totum mire cum positum foret, lo
Lutum ad faciendos illi defecit pedes. St

Redit magister, quo festinanter Dolus *

Metu turbatus in suo sedit loco.



J



FABVLAE 85

Mirans Prometheus tantam similitndinem,

Propriae videri voliiit artis gloriam. 15

Igitur fornaci pariter duo sigua intulit;

Quibus percoctis atque infuso spiritu,

Modesto gressu sancta incessit Veritas;

At trunca species haesit in vestigio.

Tunc falsa imago atque operis furtivi labor 20

Meudacium adpellatum est; quod negantibus

Pedes habere facilis est coiisensio.

Simulata interdum vitia prosunt hominibus,
Sed tempore ipso tamen adparet Veritas.



Appendix 5: Sensum aestimandum esse, non verba.

Ixion quod versari narratur rota,
Volubilem Fortunam iactari docet.
Adversus altos Sisyphus montis agens
Saxum labore summo quod de vertice,
Sudore semper inrito revolvitur, 6

Ostendit esse sine fine hominum miserias.
Quod stans in amne Tantalus medio sitit,
Avari describuntur quos circumfluit
Vsus bonorum, sed nil possunt tangcre.
Vrnis scelestae Danaides portant aquas, 10

Pertusa nee complere possunt dolia;
Immo, luxuriae quidquid dederis, perfluet.
Novem porrectus Tityos est per iugera,
Tristi renatum suggerens poenae iecur;
Quo quis maiorem possidet terrae locum, 15

Hoc demonstratur cura graviore adfici.
Consulto involvit veritatem antiqiiitas,
Vt sapiens intellegeret, erraret rudis.



86 PHAEDKVS



Appendix 6 : The DelpJuc Oracle.

Vtilius nobis quid sit die, Phoebe, obsecro.
Qui Delpbos et famosum Parnasum incolis.
Quid est? sacratae vatis horrescunt comae,
Tripodes moventur, mugit adytis Religio,
Tremuntque lanri et ipse pallescit dies. 6

Voces resolvit icta Pytho numine:
Audite gentes Delii monitus dei:
Pietateni colite; vota superis reddite;
Patriam, parentes, natos, castas coniuges
Defendite armis, ferroque hostem pellite; lo

Amicos sublevate ; miseris parcite;
Bonis favete, subdolis ite obviam;
Delicta vindicate; castigate impios;
Punite turpi thalamos qui violant stupro;
Malos cavete; nulli nimium credite. 15

Haec elocuta concidit virgo furens:
Furens profecto, namque dixit perdidis.



1



SENECA

In addition to the voluminous prose writings of Seneca,
there have come down to us under his name tlie following
ten tragedies : Hercules Furens, Troades, Phoenissae, Medea,
Phaedra, Oedipus, Agamemnon, Thyestes, Hercides Oetaeus,
and Octavia.

Witli the exception of the last, they all deal with the time-
honored dramatic themes treated by Aeschylus, Soi)hocles,
Euripides, and their Roman imitators, Ennius, Naevius, Pacu-
vius, Accius, Varius, Ovid, and Curiatius Maternus. Where
a comparison with extant Greek originals is still possible,
even a cursory examination reveals very wide and signif-
icant departures — in the structure of the plot, in the delinea-
tion of character, in the importance assigned to the various
dramatis personae, and in the contents of the choral lyrics
no less than in the treatment of the dialogue. These in-
novations are, moreover, seldom, if ever, in the nature of
genuine improvements. The austere beauty and simple
patlios of the Greek prototypes have been exchanged for
brilliant declamation, scintillating epigram, and sensational
descriptions of human passions, as being better suited to an
audience whose taste had become vitiated by the bombastic
rhetoric of the schools and the unrefined realism of the pan-
tomime. The plays of Seneca are in reality book-dramas,
originally designed to be recited before an invited audience,
after the custom of the time; but owing to their structural
art — e.g., the five-act rule of Horace is here for the first
time rigidly carried out — they lend themselves easily to
scenic representation.

But, however much these plays may suffer when com-
pared with their Hellenic models, Seneca's dramas still pos-



88 SENECA

sess for us an intrinsic interest and value. They are the
only Latin trag-edies which have survived, and their influ-
ence upon the dramatic literature of Italy, France, and
England has been profound and widespread, lasting', indeed,
until the close of the eighteenth century, when the dramatic
masterpieces of Hellenic genius once more regained their
ascendency, thereby obscuring Seneca's borrowed and arti-
ficial splendor.

The authenticity of these dramas, though for a long time
a subject of controversy, is now, excepting the Octavia and
possibly certain portions of the Hercules Oetaeus, univer-
sally admitted. Many of them are cited by ancient writers
as tlie work of Seneca, but what is above all decisive, tl)ey
exhibit all the typical and conspicuous features of his style
and thought, well known to us from his prose writings. See
introduction and selections in vol. I. pp. 105-173.



SENECA



Hercules Furetis. — Chorus, vss. 135-204-

lam rara micant sidera prono 125

Languida miindo; nox victa vagos

Contraliit ignis luce renata,

Cogit iiitidnm Phosphoros agmen;

Sigiium celsi glaciale poli 129

Liicem verso ternone vocat. 131

lam caerulcis evectus eqnis

Titan summa prospicit Oota;

lam Cadmeis incliita Bacchis

Adspersa die dumeta rubent 135

Phoebique fngit reditura soror.

Labor exoritur durus et omiiis

Agitat curas aperitque domos.

Pastor gelida cana ])niina
Grege dimisso pabula carpit; 140

Ludit prato liber aperto
Nondum rupta fronte iuvencus,
Vacuae reparant libera matres;
Errat ciirsii levis incerto

Molli petiilaiis haedus in herba; 145

Pendet summo stridula ramo
Peunasque novo tradere soli
Gestit qiicnilos inter nidos
Thracia paelex, tiirbaque circa
Confusa sonat murmure mixto 160

Testata diem.



90 SENECA

Carbasa ventis credit dubius

Navita vitae, laxos aura

Compleiite sinus. Hie exesis

Pendens scopulis aut deceptos 155

Instruit liamos aut suspensus

Spectat pressa praemia dextra:

Sentit treniuluni linea piscem.

Haec, innocuae quibus est vitae
Tranquilla quies et laeta suo ico

Parvoque domus; spes inmanes
Vrbibus errant trepidique metus : ica

Ille snperbos aditus regum

Durasque fores expers somni ics

Colit, hie nullo fine beatas
Componit opes gazis inhians
Et congesto pauper in auro;
Ilium populi favor adtonitum

Fluctuque magis mobile vulgus i7o

Aura tumidum toUit inani;
Hie clamosi rabiosa fori
lurgia vendens improbus iras
Et verba loeat. Novit paucos
Secura quies qui velocis 175

Memores aevi tempora nuniquam
Keditura tenent. Dum fata sinunt,
Vivite laeti: properat cursu
Vita citato volucrique die

Kota praecipitis vertitur anni; iso

Durae peragunt pensa sorores
Nee sua retro fila revolvunt.
At gens hominum flatur rapidis
Obvia fatis incerta sui:

Stygias ultro quaerimus undas. iss

Nimium, Alcide, pectore forti
Properas maestos visere manis:
Certo veniunt tempore Parcae.
Nulli insso cessare licet,
NuUi scriptum proferre diem: 190



I



I

6

I



J



TRAGOEDIAE 91

Recipit populos urna citatos.
Alium multis gloria terris
Tradat et omnis fama per urbis
Garrula laudet caeloqne parem
Tollat et astris; alius curru 193

Snbliniis eat: me mea tellus
Lare secreto tutoque tegat.
Veuit ad pigros cana senectus,
Hurnili loco sed certa sedet

Sordida parvae fortuna domus: 200

Alte virtus auimosa cadit. —
Sed maesta venit crine soluto
Megara parvum cornitata gregem,
Tardusque seuio graditur Alcidae parens.



Troades. — Chorus, vss. 371-Jf08.

Verum est an timidos fabula decipit
Vmbras corporibus vivere conditis,
Cum couiunx oculis imposuit manum
Sujiremusque dies solibus obstitit
Et tristis cineres urua coercuit? 375

Non prodest animam tradere fuiieri,
Sed restat miseris vivere longius?
An toti morimur nullaque pars manet
Nostri, cum profugo spiritus halitu
Inmixtus nebulis cessit in aera sso

Et nudum tetigit subdita fax latus?

Quidquid sol oriens, quidquid et occidens
Novit, caeruleis Oceanus fretis
Quidquid bis venions et fugiens lavat,
Aetas Pegaseo conripiet gradu. see

Quo bis sena volant sidera turbine
Quo cursu properat volvere saecula
Astrorum dominus, quo properat mode
Obliquis Hecate currere flexibus:
Hoc omnes petimus fata nee amplius, 390



92 SENECA

luratos suj^eris qui tetigit lacus,
Vsquam est; ut calidis funius ab ignibus
Vanescit, spatium per breve sordidus,
Vt nubis, gravidas quas modo vidimus,
Arctoi Boreae dissicit impetus:
Sic hie, quo regimur, spiritus effluet.
Post mortem nihil est ipsaque mors nihil,
Velocis spatii meta novissima;
Spem ponant avidi, solliciti metum:
Tempus nos avidum devorat et chaos.
Mors individua est, noxia corpori
Nee parcens animae: Taeuara ct aspero
Eegnum sub domino limen et obsidens
Gustos non i'acili Cerberus ostio
Eumores vaciii verbaque inania
Et par soUicito fabula somnio.
Quaeris quo iaceas post obitum ioco?
Quo non uata iacent. —



Troades: Andromaclie and Vlj/sses, vss. 52Jf-813.

Vlixes. Durae minister sortis hoc primum peto,
Vt, ore quamvis verba dicantur meo,
Non esse credas nostra: Graiorum omnium
Procerumque vox est, petere quos seras domes
llectorea suboles prohibet: banc fata expetuut.
Sollicita Danaos pacis incertae fides
Semper tenebit, semper a tergo timer
Respicere coget arma nee poni sinet,
Dum Phrygibus animos natus eversis dabit,
Andromacha, vester. Augur haec Calchas canit;
Et, si taceret augur haec Calchas, tamen
Dicebat Hector cuius et stirpem liorreo:
Generosa in ortus semina exurgunt sues.
Sic ille magni parvus armenti comes
Primisque nondum cornibus findens cutem
Cervice subito celsus et fronte arduus



TRAGOEDIAE 93

Gregem paternnm ducit ac pecori imperat; sio

Quae teiiera caeso virga de trunco stetit,

Par ipsa matri tempore exiguo subit

Vmbrasque terris reddit et caelo neinus;

Sic male relictus igne de magno cinis

Viris resumit. Est quidem iniustus dolor 54.-.

Rerum aestimator; si tamen tecum exigas,

Veuiam dabis, quod bella post hiemes decern

Totidemque messis iam seuex miles timet

Aliasque cladis rursus ac numquam bene

Troiam iacentem. Magna res Danaos movet, 550

Euturus Hector: libera Graios metu.

Haec una navis causa deductas tenet,

Hac classis haeret. Neve crudelem putes,

Quod sorte iussus Hectoris natum petam:

Petissem Oresten. Patere quod victor tulit. 555

Andromache. Ytiuam quidem esses, iiate, materna in

manu,
!N"ossemqu.e quis te casus ereptum mihi
Teneret, aut quae regio — non hostilibus
Confossa telis pectus ac vinclis manus

Secantibus praestricta, non acri latus 560

Vtrumque flamma cincta maternam fidem
Vmquam exuissem. Nate, quis te nunc locus,
Fortuna quae possedit? errore avio
Vagus arva lustras? vastus an patriae vapor
Conripuit artus? saevus an victor tuo 665

Lusit cruore? numquid inmanis ferae
Morsu peremptus pascis Idaeas avis?

V. Simulata remove verba; non facile est tibi

Decipere Vlixen: vicimus matrum dolos

Etiam dearum. Cassa consilia amove; 570

Vbi natus est?

A. Vbi Hector? ubi cuncti Phrvges?

Vbi Priamus? unum quaeris: ego quaero omnia.

V. Coacta dices sponte quod fari abnuis.
A. Tuta est, perire quae potest debet cupit.

V. Magnifica verba mors prope admota excutit. 575



94 SENECA

A. Si vis, Ylixe, cogere Anclromacham metn,

Vitam minare: nam mori votum est mihi.

V. Verbcribus igni f morte cruciatu eloqui

Quodcunque celas adiget invitam dolor

Et pectore imo condita arcana eruet: 58o

Necessitas plus posse qnam pietas solet.

A. ProjDone fiammas, vulnera et diras mali

Doloris artis et famem et saevam sitiin

Variasque pestis undique, et ferrum inditum.

Visceribus istis, carceris caeci luem, sss

Et quidquid audet victor iratus timens;

Aniniosa nullos mater admittit metus. 588

V. Hie ipse, quo nunc contumax perstas, amor

Consulere parvis liberis Danaos monet. 59o

Post arma tam louginqua, post annos decem

Minus timerem quos facit Calchas metus.

Si mihi timerem: bella Telemacho paras.

A. Invita, Vlixe, gaudium Danais dabo:

Danduni est; fatere quos premis luctus, dolor. 595

Gaudete, Atridae, tuque laetifica, ut soles,

Eefer Pelasgis: Hectoris proles obit.

V. Et esse verum hoc qua probas Danais fide?

A. Ita quod minari maximum victor potest

Contingat et me fata maturo exitu eoo

Facilique solvant ac meo condant solo

Et patria tellus Hectorem leviter premat,

Vt luce cassus inter extinctos iacet

Datusque tumulo debita exanimis tulit.

V. Expleta fata stirpe sublata Hectoris 605

Solidamque pacem laetus ad Danaos feram —



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 6 of 31)