Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 7 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 7 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Quid agis, Vlixe? Danaidae credent tibi:

Tu cui? Parenti — fingit an quisquam hoc parens.

Nee abominandae mortis auspicium pavet?

Auspicia metuunt qui nihil maius timent. 610

Fidem adligavit iure iurando suam —

Si peierat, timere quid gravius potest?

Nunc advoca astus, anime, nunc fraudes, doles,

Nunc totum Vlixen; Veritas numquam perit.



TRAGOEDIAE 95

Scrntare matrem. Maeret, inlacrimat, gemit; eis

iSed et hue et illuc anxios gressns refert

Missasque voces aure sollicita excipit:

Magis haec timet, quam maeret. Ingenio est opus.

Alios parentes adloqui in luctu decet:
Tibi gratulandura est, misera, quod nato cares 620

Qnem mors manebat saeva praecipitem datum
E turre, lapsis sola quae muris manet.
A. Eeliquit animus membra, quatiuntur, labant
Torpetque vinctus frigido sanguis gelu.
V. Intremuit: hac, hac parte quaerenda est mi hi; 625
Matrem timor detexit: iterabo metum. —
Ite, ite celeres, fraude materna abditum
Hostem, Pelasgi nominis pestem ultimam,
Vbicumque latitat, erutam in medium date.
Bene est: tenetur. Perge, festiiia, adtrahe — 63o

Quid respicis trepidasque? iam certe perit.
A. Vtinam timerem. Solitus ex longo est metus;
Dediscit animus saepe quod didicit diu.
V. Lustrale quoniam debitum muris puer
Sacrum antecessit nee potest vatem sequi 635

Meliore fato raptus, hoc Calchas ait
Modo piari posse redituras ratis.
Si placet undas Hectoris sparsi cinis
Ac tumulus imo totus aequetur solo.
Nunc ille quoniam debitam efftigit necem, fiio

Erit admovenda sedibus sacris manus.
A. Quid agimus? animum distrahit geminus timor:
Hinc natus, illinc coniugis sacri cinis.
Pars utra vincet? testor inmites deos,
Deosque veros coniugis manis mei: 645

Non aliud, Hector, in meo nato mihi
Placere quam te. Vivat, ufc possit tuos
Referrc vultus — ])rorutus tumulo cinis
Mergetur? ossa liuctibus spargi sinam
Disiecta vastis? potius hie mortem oppetat. — C50

Poteris nefandae dcditum mater neci
Yidere? Poteris celsa per fastigia

7



96 SENECA

Missum rotari? potero, perpetiar, feram.
Dum lion mens post fata victoris manu
lactetur Hector. Hie siiam poenam potest 655

8entire, at ilium fata iani in tuto locant. —
Quid flnctuaris? statue quem poenae extrahas.
Ingrata, dubitas? Hector est illinc tuns. —
Erras. Vtrimque est Hector; hie sensus potens,
Forsan futurus ultor extineti patris — ceo

Vtrique parci non potest: quid iain faeis?
Serva e duobus, anime, quem Danai timent.
V. Responsa peregam, funditus busta eruam.
A. Quae vendidistis ?

V. Pergam et e summo aggere

Traham sepulera.

A. Caelitum adpello fidem 665

Fidemque Aeliillis: Pyrrhe, genitoris tui
Munus tuere.

V. Tumulus hie campo statim

Toto iacebit.

A. Fuerat hoe prorsus nefas

Danais inausum. Teinpla violastis, deos
Etiam faventis, bnsta transierat furor. 67o

Eesistam, inermis offeram armatis manus,
Dabit ira viris. Qualis Argolicas ferox
Turmas Amazon stravit aut qualis deo
Pereussa Maenas entheo silvas gradu
Arnuita thyrso terret atque expers sui 675

Vnlnus dedit nee sensit, in medios ruam
Tumuloque cineris socia defense cadam.
V. Cessatis et vos fiebilis clamor movet
Furorque eassus feminae? iiissa ocius
Peragite,

A. Me, me sternite hie ferro prius. eso

Repellor, lieu me. Rumpe fatorum moras,
Molire terras. Hector, ut Vlixen domes.
Vel umbra satis es — arnia concussit manu,
laculatur ignis — cernitis, Danai, Heetorem?
An sola video?



TKAGOEDIAE 97

V. Funditus cuncta eruam. ess

A. Quid agis? ruina pariter et natum et virum
Prosternis una? forsitan Dauaos prece
Placare poteris. Coiiditum inlidet statini
Inmaae busti pondus — intereat miser
Vbicumque potius, ne pater natuni obruat «9o

Prematque patrem natus. Ad genua accido
Supplex, Vlixe, quamque nullius pedes
Novere dextram pedibus admoveo tuis.
Miserere matris et preces placidus pias
Patiensque recipe, quoque te celsum altius €95

Superi levarunt, mitius lapsos preme:
Misero datur quodcumque, fortunae datur.
Sic te revisat coniugis sanctae torus,
Aunosque, duni te recipit, extendat suos
Laerta; sic te iuvenis adspiciat tuus, loo

Et voba vincens vestra felici indole
Aetate avuni transcendat, ingenio patrem.
Miserere matris: unicum adflictae mihi
Solamen hie est.
V. Exhibe natum et roga.

A. Hue e latebris proeede tuis, 705

Flebile matris furtum miserae.

Hie est, hie est terror, Vlixe,

Mille carinis. Submitte manus

Dominique pedes supplice dextra

Stratus adora nee turpe puta "7io

Quidquid miseros fortuua iubet.

Pone ex animo reges atavos

Magnique senis iui"a per omnis

lucluta terras, excidat Hector,

Gere captivum positoque genu, '15

Si tua nondum funera sentis,

Matris fletus imitare tuae.
Vidit pueri regis lacrimas

Et Troia prior, parvusque minas

Trucis Alcidae flexit Priamus. ''^o

Hie, ille ferox, cuius vastis



98 SENECA

Viribus omnes cessere ferae

Qui perfracto limine Ditis

Caecum retro patefecit iter,

Hostis parvi victus lacrimis: 725

' Suscipe/ dixit, ' rector habenas

Patrioque sede celsus solio;

Sed sceptra fide meliore tene.'

Hoc fuit illo victore capi:

Discite mitis Herculis iras. 730-

An sola placent Herculis arma?

lacet ante pedes non minor illo

Supplice supplex vitamque petit —

Eegnum Troiae quocumque volet

Fortuna ferat. 735

V. Matris quidem me maeror adtonitae movet,
Macfis Pelass^ae me tamen matres movent
Quarum iste magnos crescit in luctus puer.
A. Has, has ruinas urbis in cinerem datae
Hie excitabit? hae manus Troiam erigent? 740

Nullas babet spes Troia, si tales habet.
Non sic iacemus Troes, nt cniquam metus
Possimus esse. Spiritus genitor facit?
Sed nempe tractus. Ipse post Troiam pater
Posuisset animos magna quos frangunt mala. 745

Si poena petitur quae peti gravior potest?
Famulare collo nobili subeat iugum,
Servire liceat. Aliquis hoc regi negat?
V. Non hoc Vlixes, sed negat Calchas tibi.
A. raachinator fraudis et scelerum artifex 750

Virtute cuius bellica nemo occidit,
Dolis et astu maleficae mentis iacent
Etiam Pelasgi, vatem et insontis deos
Praetendis? hoc est pectoris facinus tui. "*

Nocturne miles, fortis in pueri necem 755

lam solus audes aliquid et claro die.
V. Virtus Vlixis Dauaidis nota est satis
Nimisque Phrygibus. Non vacat vanis diem
Conterere verbis : ancoras classis legit.



TRAGOEDIAE 99

A. Brevem inoram largire, dum officium parens vgo

Nato supremum reddo et amplexu ultimo

Avidos dolores satio.

F. Misereri tui

Vtinam liceret. Quod tamen solum licet, •

Tempus moraraque dabimns. Arbitrio tuo

Implere lacrimis: fletus aerumnas levat. 765

A. dulce pignus, o decus lapsae domus

Summumque Troiae funus, o Danaum timor,

Genetricis o spes vana cui demens ego

Laudes parentis bellicas, annos avi

f Medios precabar, vota destituit deus. 770

Iliaca non tu sceptra regali potens

Gestabis aula, iura nee populis dabis

Victasque gentis sub tuuni mittes iugum,

Non Graia caedes terga, non Pyrrlium trahes;

Non arma tenera parva tractabis manu 775

Sparsasque passim saltibus latis feras

Audax sequeris nee stato lustri die,

Solemne referens Troici lusus sacrum,

Puer citatas nobilis turmas ages;

Non inter aras mobili velox pede, 78o

Reboante fiexo concitos cornu modos,

Barbarica prisco templa saltatu coles.

Marte diro tristius leti genus I

Flebilius aliquid Hectoris magni nece

Muri videbunt.

V. Rumpe iam fletus, parens: "^Sa

Magnus sibi ipse non facit llnem dolor.

A. Lacrimis, Vlixe, parva quam petimus mora est;

Concede paucas, ut mea condam manu

Viventis oculos. Occidis parvus quidem,

Sed iam timendus. Troia te expcctat tua: 70o

I, vade liber, liberos Troas vide.

Astyanax. Miserere, mater.

A. Quid meos retines sinus

Manusque matris cassa praesidia occupas?

Fremitu leonis qualis audito tener



100 SENECA

Timidum iuvencns adplicat matri latns,
At ille saevus matre submota leo
Praedam minoreni morsibus vastis tenens
Frangit vehitque: talis e nostro siiiu
Te rapiet liostis. Oscnla et fletus, pner,
Lacerosque crines excipe et pleinis mei
Occurre patri; pauca maternae tamen
Perf er querellae verba : ' si manes liabent
Curas priores nee perit flammis amor,
Servire Graio pateris Andromachen viro,
Cfudelis Hector? lentus et segnis iaces?
Redit Achilles/ Same nunc iterum comas
Et sume lacrinias, quidqnid e misero viri
Funere relictum est, sume quae reddas tuo
Oscnla parenti. Matris banc solacio
Relinque vestem: tumulus banc tetigit mens
Manesque cari. Si quid hie cineris latet,
Scrutabor ore.

V. Nullus est flendi modus:

Abripite propere classis Argolicae moram.



Medea: Chorus, vss. 301-S79.

Andax nimium qui freta primus
Rate tam fragili perfida rupit
Terrasque suas post terga videns
Animam levibus credidit auris, 304

Inter vitae mortisque vias 307

Nimium gracili limite ducto.

Candida nostri saecula patres 329

Videre, procul fraude remota. 330

Sua quisque piger litora tangens
Patrioque senex factus in arvo,
Parvo dives, nisi quas tulerat
Natale solum, non norat opes: 334

Nondum quisquam sidera norat, 309

Stellisque quibus pingitur aether 310



TRAGOEDIAE 101

Non erat usus, iiondnm ^^li^vias

Hyadas poterat vitare ratis,

Non Oleniae lumina caprae,

Nee qnae sequitur flectitque senex

Attica tardus plaustra Bootes, 3i5

Nondum Boreas, nondum Zephyrus

Nomen habebant.

Ansns Tiphys jjandere vasto
Carbasa ponto legesque novas
Scribere ventis: nunc lina sinu 320

Tendere toto, nunc prolato
Pede transversos captare notos,
Nunc antemnas medio tutas
Ponere malo, nunc in summo
Religare loco, cum iam totos 325

Avidus nimium navita flatus
Optat et alto rubicunda tremunt
Sipara velo. 328

Bene dissaepti foedera mundi 335

Traxit in unum Thessala pinus
lussitque pati verbera pontum,
Partemque metus fieri nostri
Mare sepositum.

Dedit ilia gravis improba poenas 840

Per tarn longos ducta timores.
Cum duo montes, claustra profundi,
nine atque illinc subito impulsu
Velut aetherio gemerent sonitu,
Spargeret arces nubisque ipsas
Mare deprensum. 8*5

Palluit audax Tiphys et omnis
Labente manu misit habenas,
Orpheus tacuit torpente lyra
Ipsaque vocem perdidit Argo.
Quid cum Siculi virgo Pelori, sso

Rabidos utero succincta canes,
Omnis pariter solvit liiatus?
Quis non totos horruit artus



102 SENECA

Totiens uno latrante malo ?

Quid cum Ausouium dirae pestes 355

Voce canora mare mulcerent.

Cum Pieria resonans cithara

Thracius Orpheus solitam cantu

Eetinere rates paene coegit

Sirena sequi? quod fuit liuius sno

Pretium cursus? aurea pellis

Maiusque mari Medea malum,

Merces prima digna carina.

Nunc iam cessit pontus et omnis
Patitur leges: non Palladia ses

Compacta manu regumque ferens
Inclita remos quaeritur Argo —
Quaelibet altum cumba pererrat;
Terminus omnis motus et urbes
Muros terra posuere nova, 370

Nil qua fuerat sede reliquit
Pervius orbis:

Indus gelid um potat Araxen,
Albin Persae Rhenumque bibunt —
Venient annis saecula seris 375

Quibus Oceanns vincula rerum
Laxet et ingens pateat tellus
Tethysque novos detegat orbis
Nee sit terris ultima Thule.

Phaedra: Canticum of Hijpfohjtus, vss. I-84.

Ite, umbrosas cingite silvas
Summaque montis iuga, Cecropii!
Celeri planta lustrate vagi
Quae saxosae loca Parnetho
Subiecta iacent, quae Thriasiis 6

Vallibus amnis rapida currens
Verberat iinda, scandite coUis
Semper canos nive Ehipaea;
Hac, hac alii qua nemus alta



TRAGOEDIAE 103

Texifcur alno, qua j^rata iacent lo

Quae rorifera raulceas aura

Zephyrus vernas evocat herbas,

Vbi per gracilis levis llisos 13

Labitur agros piger et sterilis 15

Amne maligno radit arenas;

Vos qua Marathon fcramite laevo

Saltus aperit, qua coniitatae

Gregibus parvis nocturna petunt

Pabula fetae; vos qua tepidis 20

Subditus austris frigora mollit

Durus Achariieus.

Alius rupeni dulcis Hymetti,

Parvas alius calcet Aphidnas:

Pars ilia diu vacat inmunis, 25

Qua curvati litora ponti

Sunion urget. Si quern tangifc

Gloria silvae, vocat huuc Phlyas:

Hie versatur, nietus agricolis,

Vulnere multo iam notus aper. so

At vos laxas canibus tacitis

Mittite habenas; teneant acris

Lora Molossos et pugnaces

Tendant Cretes fortia trito

Viucula collo.

At Spartanos (genus est audax 35

Avidunique ferae) nodo cautus

Propioi'e liga: veniet tenipus,

Cum latratu cava saxa sonent;

Nunc deniissi nare sagaci

Captcnt auras lustraque presso 40

Quaeraut rostro, duni lux dubia est,

Duni sigua pedum roscida tellus

Impressa tenet.

Alius raras cervice gravi

Portare plagas, alius tei'etes 45

Properet laqueos. Picta rubenti

Linea pinna vano cludat



104 SENECA

Terrore feras.

Tibi vibretnr missile telnm,

Tu grave dextra laevaque simul

Eobur lato dirige ferro^, so

Tu praecipites clamore feras

Subsessor ages; tu iam victor

Curvo solves viscera cnltro.

Ades en comiti, diva virago.
Cuius regno pars terrarum 65

Secreta vacat, cuius certis
Petitur telis fera quae gelidum
Potat Araxen et quae stanti
Ludit in liistro. Tua Gaetulos
Dextra leones, tua Cretaeas eo

Sequitur cervas; nunc veloces
Eigis dammas leviore manu.
Tibi dant variae pectora tigres,
Tibi villosi terga bisontes

Latisque feri cornibus uri. ^5

Quidquid solis pascitur arvis,
Sive illud Arabs divite silva
Sive illud inops novit Garanians 68

Vacuisque vagus Sarmata campis, 7i

Sive ferocis iuga Pyrenes 69

Sive Hyrcani celaiit saltus, 70

Arcus metuit, Diana, tuos. 72

Tua si gratus numina cultor
Tulit in saltus, retia vinctas
Tenuere feras, nulli laqueum 76

Rupere pedes: fertur plaustro
Praeda gementi; turn rostra canes
Sanguine multo rubicunda gerunt
Eepetitque casas rustica longo
Turba triumpbo. so

En, diva, faves: signum arguti
Misere canes — vocor in silvas.
Hac, bac pergam qua via longum
Compensat iter.



TRAGOEDIAE 105



Phaedra : Chorus, vss. 274.-357.

Diva lion miti generata poiito,
Quam vocat matrem geminus Cupido, 273

Impotens flammis simul et sagittis,
Iste lascivus puer et renidens
Tela quam certo moderatur arcu! 278

Non liabet latam data plaga frontem, 281

Sed vorat tectas peiiitns medullas.
Nulla pax isti pucro: per orbem
Spargit effusas agilis sagittas;
Quaeque nascentem videt ora solem, 285

Quaeque ad Hesperias iacet ora metas,
Si qua ferventi subiecta caiicro,
Si qua Parrhasiae glacialis ursae
Semper errantes patitur colonos,
Novit hos aestus. luvenum ferocis 200

Concitat flammas senibusque fessis
Rursus extinctos revocat calores,
Virginum ignoto ferit igiie pectus
Et iubet caelo superos relicto
Vultibus falsis liabitare terras. 295

Tliessali Phoebus pecoris magister .

Egit armentuni positoque plectro
Impari tauros calamo vocavit.
Iiiduit formas quotiens minores
Ipse qui caelum nebulasque f fecit: soo

Candidas ales niodo movit alas,
Dulcior vocem moriente C3'gno;
Fronte nunc torva petulaus iuvencus
Virginum stravit sua terga ludo,
Perque fraternos nova regna fluctus 306

Vngula lentos imitante remos
Pectore adverse domuit profundum.
Pro sua vector timidus rapina.
Arsit obscuri dea clara mundi
Nocte deserta nitidosque fratri 310



106 SENECA

Tradidit currus aliter regendos:

Ille Docturnas agitare bigas

Discit et gyro breviore flecti: 313

Dum tremunt axes graviore curru; 316

Nee suuni tempus tenuere noctes 314

Et dies tardo remeavit ortn. 315

Natus Alcmena posuit pharetras

Et minax vasti spolium leonis,

Passus aptari digitis zmaragdos

Et dari legem rudibus capillis; 320

Crura distincto religavit auro,

Luteo plantas cohibente socco;

Et manu, clavam modo qua gerebat,

Fila deduxit properante fuso:

Vidit Persis ditique ferax 325

Lydia regno deiecta feri

Terga leonis . . .

Vmerisque quibus sederat alti

Kegia caeli, tenuem Tyrio

Stamine pallam.

Sacer est ignis (credite laesis) 330

Nimiumque potens. Qua terra salo

Cingitur alto quaque per ipsum

Candida mundum sidera currunt:

Haec regua tenet puer inmitis,

Spicula cuius sentit in iinis 335

Pervius undis rex Nereidum

Elammamque nequit relevare mari.

Ignis sentit genus aligerum;

Venere instinctus suscipit audax

Grege pro toto bella iuvencus; 340

Si eoniugio timuere suo,

Poscunt timidi proelia cervi. 342

Tunc virgatas India tigres 344

Decolor borret; tunc vulnificos 345

Acuit dentis aper et toto est

Spumeus ore;

Poeni quatiunt colla leones 348



TRAGOEDIAE 107

Et mngitu dant concept! 3i3

Signa furoris: cum movit Amor, 343" 319

Turn silva gemit murraure saevo. 350

Amat insani belua ponti

Lucaeque boves: vindicat omnem

Sibi naturam, nihil inmune est,

Odiumque perit cum iussit Amor;

Veteres cedunt ignibus irae — 355

Quid plura canam? vincit saevas

Cura novercas.



Phaedra: Soliloquy of HippoJytus, vss. JfS3-56Ji..

Non alia magis est libera et vitio carens
Ritusque melius vita quae priscos colat,
Quam quae relic tis moeuibus silvas amat.
Non ilium avarae mentis inflammat furor
Qui se dicavit montium insontem iugis,
Non aura populi et vulgus infidum bonis,
Non pestilens invidia, non fragilis favor;
Non ille regno servit aut regno inminens
Vanos honores sequitur aut fluxas opes,
Spei metusque liber, hand ilium niger
Edaxque livor dente degeneri petit;
Nee scelera populos inter atque urbis sata
Novit nee omnis conscius strepitus pavet
Aut verba fingit; mille non quaerit tegi
Dives columnis nee trabes multo insoleus
Suflfigit auro; non cruor largus pias
Inundat aras, frugo nee sparsi sacra
Centena nivei colla submittunt boves:
Sed rure vacuo potitur et aperto aethere
Innocuus errat. Callidas tantum feris
Struxisse fraudes novit et fessus gravi
Labore niveo corjius Iliso fovet;
Nunc ille ripam celeris Alphei legit,
Nunc nemoris alti densa metatur loca.



108 SENECA

Vbi Lerna pnro gelida perlncet vado,

Sedesque mutas: hinc aves quenilae fremunt

Oruique ventis lene j)ercussae tremunt

Veteresque fagi. luvit aut amiiis vagi sio

Pressisse ripas, caespite aut undo leves

Duxisse somnos, sive fons largus citas

Defundit nndas sive per flores novos

Fugiente dulcis murmnrat rivo sonus.

Excussa silvis poma compescunt famem 515

Et fraga parvis vnlsa dumetis cibos

Facilis miiiistrant. Eegios luxiis procul

Est impetus fugisse: sollicito bibunt

Auro superbi; quam iuvat nuda manu

Captasse fontem! certior somnus premit C2o

Secura duro membra versantem toro.

Non in recessu furta et obscuro improbus

Quaerit cubili seque multij^lici timens

Domo recondit: aethera ac lucem petit

Et teste caelo vivit. Hoc equidem reor 525

Vixisse ritu prima quos mixtos deis

Profudit aetas. Nullus bis auri fait

Caecus cupido, nullus in campo sacer

Divisit agros arbiter populis lapis;

Nondum secabant credulae pontum rates; 63o

Sua quisque norat maria; non vasto aggere

Crebraque turre cinxerant urbes latus;

Non arma saeva miles aptabat manu

Nee torta clausas fregerat saxo gravi

Ballista portas, iussa nee dominum pati 535

luncto ferebat terra servitium bove:

Sed arva per se feta poscentes nihil

Pavere gentes, silva nativas opes

Et opaca dederant antra nativas domos.

Rupere foedus impius lucri furor 64o

Et ira praeceps quaeque succensas agit

Libido mentis; venit imperii sitis

Cruenta, factus praeda maiori minor,

Pro iure viris esse. Turn primuni manu



TRAGOEDIAE 109

Bellrtre nuda . . . saxaque et ramos rndes 545

Vertere in arma: iion erat gracili levis

Armata ferro cornus aut lougo latus

Mucrone ciiigcns ensis aut crista proeul

Galeae comantes: tela faciebat dolor.

Invenit artis bellicus Mavors novas 550

Et mille formas mortis. Iliuc terras cruor

Infecit omnis fusns et rubuit mare.

Turn scelera dempto fine per cunctas domos

lere, nullum caruit exemjilo nefas;

A fratre f rater, dextera nati parens 555

Cecidit, maritus coningis ferro iacet

Perimuntque fetus impiae matres suos ;

Taceo novercam: mitior nil est feris.

Sed dux malorum femina: haec scelerura artifex

Obsedit animos, Iiuius incestis stupris ceo

Fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt

Et versa ab imo regna tot populos premunt.

Sileantur aliae: sola coniunx Aegei,

Medea, reddet feminas dirum genus.

Oedipus: Choms, vss. 980-OOJ^

Fatis agimur: cedite fatis; sso

Non sollicitae possunt curae
Mutare rati stamina fusi.
Quidquid patimur mortale genus,
Quidquid faeimus venit ex alto,
Servatque suae decreta coins 985

Lachesis nulla revoluta manu.
Omnia secto tramito vadunt
Primusque dies dedit extremum:
Non ilia deo vertisse licet

Quae nexa suis currunt causis. 9m

It cuique ratus prece non ulla
Mobilis ordo: multis ipsum
Metuissc nocet, multi ad fatum
Veaere suum dum fata timeut.



110 SENECA



Agamemnon: Chorus, vss. 57-107.

regnorum magnis fallax
Fortuna bonis, in praecipiti
Dubioque locas nimis excelsos;
Nnmqnam placidam sceptra quietem eo

Certumve sui tenuere diem;
Alia ex aliis cura fatigat
Vexatque animos nova tempestas.
Non sic Libycis syrtibus aequor
Fiirit alternos volvere fliictus, 65

Non Enxini turget ab imis
Conmota vadis iinda nivali
Vicina polo,

Vbi caeruleis inmunis aquis
Liicida versat plaustra Bootes, /o

Vt praecipites regum casus
Fortuna rotat. Metui cupiunt
Metnique timent, non nox illis
Alma recessus praebet tutos,
Non curarum somnus domitor 75

Pectora solvit.

Quas non arces scelus alternum
Dedit in praeceps? impia quas non
Arma fatigant? iura pudorque
Et coniugii sacra ta fides so

Fugiunt aulas; sequitur tristis
Sanguinolenta Bellona manu
Quaeque superbos urit Erinys,
Nimias semper comitata domos,
Quas in planum quaelibet hora 85

Tulit ex alto.

Licet arma vacent cessentque doli,
Sidunt ipso pondere magna
Ceditque oneri Fortuna suo.
Vela secundis inflata notis 9o

Ventos nimium timuere suos.



TRAGOEDIAE 111

Nubibus ipsis inserta caput

Turris pluvio vapulat Austro,

Densasqiie nemns spargens umbras

Annosa videt robora fraugi; 95

Feriunt celsos fulmiua colles,

Corpora morbis maiora patent

Et cum in pastus armenta vagos

Vilia currant, placet in vulnus

Maxima cervix. loo

Quidquid in altum Fortuna tulit,

Ruitura levat. Modicis rebus

Longius aevum est: felix mediae

Quisquis turbae sorte quietus

Aura stringit litora tuta los

Timidusque mari credere cumbam

Remo terras propiore legit.



Agamemnon: Messenger's speech iefore Chjtemnestra, vss.
421-588.

Ettryhates. Vt Pergamum omne Dorica cecidit face,

Divisa praeda est, maria properantes petunt.

lamque ense fessum miles exonerat latus,

Neglecta summas scuta per puppis iacent;

Ad militaris remus aptatur manus 425

Omnisque nimium longa properanti mora est.

8ignum recursus regia ut fulsit rate

Et clara laetum remigem monuit tuba,

Aurata primas prora designat vias

Aperitque cursus, mille quos puppes secent. 430

Hinc aura primo lenis impellit rates

Adlapsa velis; unda vix actu levi

Tranquilla Zephyri mollis adflatu tremit,

Splendetque classe pelagus et pariter latet.

luvat videre nuda Troiae litora, 435

luvat relicti sola Sigei loca.

Properat inventus omnis adductos simul



112 SENECA

Lentare remos, adinvat ventos mann

Et valida iiisu bracchia alterno movet.

Sulcata vibrant aequora et latera increpant 440

Dirimuntque canae caernlum spumae mare.

Vt aura plenos fortior teiidit sinus,

Posuere tonsas, credita est vento ratis

Fususque transtris miles aut terras procul.

Quantum recedunt vela, fugientes uotat 445

Aut bella narrat: Hectoris fortis minas

Currusque et empto redditum corpus rogo,

Sparsum cruore regis Herceum lovem.

Tunc qui iacente reciprocus ludit salo

Tumidumque pando transilit dorso mare 450

Tyrrhenus omni piscis exultat freto

Agitatque gyros et comes lateri adnatat,

Anteire navis laetus et rursus sequi;

Nunc 23rima tangens rostra lascivit chorus,

Millesimam nunc ambit et lustrat ratem. 555

lam litus omne tegitur et campi latent

Et dubia parent montis Idaei iuga;

Et iam, quod ununi pervicax acies videt,

Iliacus atra fumus adparet nota.

Iam lassa Titan colla relevabat iugo, 46o

In astra iam lux prona, iam praeceps dies.

Exigua nubes sordido crescens globo

Nitidum cadentis inquinat Phoebi iubar;

Suspecta varius occidens fecit freta.

Nox prima caelum sparserat stellis, iacent 465

Deserta vento vela. Turn murmur grave,

Maiora minitans, coUibus summis cadit

Tractuque longo litus ac petrae gemunt;

Agitata ventis unda Venturis tumet:

Cum subito luna conditur, stellae latent, 470

In astra pontus tollitur, caelum perit.

Nee una nox est: densa tenebras obruit

Caligo et omni luce subducta fretum

Caelumque miscet. Vndique incumbunt simul

Eapiuntque pelagus infimum f everso polo 475



TRAGOEDIAE 113

Adversus Euro Zephyrns et Boreae Notus.
Sua quisque niittit tela et infesti fvetum
Emoliuntur, turbo convolvit mare:
Strymonius altas Aquilo contorquet nivis



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 7 of 31)