Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 8 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 8 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Libycusque arenas Auster ac Syrtes agit; 48o

Nee manet in Austro: flat gravis nimbis Notus,
Imbre auget undas, Eurus orientem movet
Nabataea quatiens regna et Eoos sinus;
Quid rabidus ora Corns Oceano exerens?
Mnnduni revellit sedibns totum snis, 485

Ipsosque rupto crederes caelo deos
Decidere et atrum rebus induci cliaos.
Vento resistit aestus et ventus retro
Aestum revolvit; non capit sese mare
Vndasque miscent imber et fluctns suas. 490

Nee hoc levamen denique awumnis datur,
Videre saltern et nosse quo pereant malo:
Premunt tenebrae lumina et dirae Stygis
Inferna nox est. Excidunt ignes tamen
Et nube diruni fulmen elisa micat, 495

Miserisque lucis tanta dnlcedo est malae:
Hoc lumen optant. Ipsa se classis premit
Et prora prorae nocuit et lateri latus.
Illam dehiscens pontus in praeceps rapit
Hauritque et alto redditam revomit mari; 500

Haec onere sidit, ilia convulsum latus
Submittit undis, fluctns banc decimus tegit;
Haec lacera et omni decore populate levis
Fluitat nee illi vela nee tonsae manent
Nee rectus altas mains antemnas ferens, 505

Sed trnnea toto puppis leario natat.
Nil ratio et nsus audet: ars cessit malis;
Tenet horror artus., omnis officio stupet
Navita relicto, renins effugit manus.
In vota miseros nltimus cogit timer sio

Eademque superos Trees et Danai rogant.
Quid fata possunt! invidefc Pyrrlius patri,
Aiaci Vlixes, Hectori Atrides minor,
8



114 SENECA

Agamemno Priamo; quisquis ad Troiam iacet

Felix vocatur, cadere qui meruit gradu 5i5

Quern fama servat, victa quern tellus tegit.

'Nil nobile ausos pontus atque iindae ferunt?

Ignava fortis fata consument viros?

Perdenda mors est? quisquis es nondum malis

Satiate tantis caelitum, tandem tuum 520

Numen serena: cladibus uostris daret

Vel Troia lacrimas. Odia si durant tua

Placetque mitti Doricum exitio genus,

Quid bos simul perire nobiscum iuvat,

Quibus perimus? sistite infestnm mare: 525

Vebit ista Danaos classis et Troas vehit/

Nee plura possunt: occupat vocem mare.

Ecce alia clades. Fnlmine irati lovis
Armata Pallas quidquid bant basta minax
Haut aegide, bant furore Gorgoneo potest, 530

En igne patrio temptat et caelo novae
Spirant procellae. Solus invictus malis
Luctatur Aiax. Vela cogentem bunc sua
Tento rudente flamma perstrinxit cadens.
Libratur aliud fulmen: boc toto impetn 636

Certum reducta Pallas excussit manu,
Imitata patrem. Transit Aiacem et ratem
Ratisque partem secum et Aiacem tulit.
Nil ille motus, ardua nt cautes, salo
Ambustus extat, dirimit insanum mare g4o

Elnctusque rumpit pectore et navem manu
Complexus ignis traxit et caeco mari
Conlucet Aiax, onine resplendet fretum.
Tandem occupata rupe furibundum intonat:
'Superasse iuvit pelagus atque ignis — iuvat 545

Vicisse caelum Palladeni fulmen mare.
Non me fugavit bellici terror dei 547

Phoebea nee me tela pepulerunt gradu: 549

Cum Pbrygibns istos vicimus — tene borream? g50

Aliena inert! tela mittis dextera.
Quid si ipse mittat ?' plura cum auderet furens,



TRAGOEDIAE 115

Tridente rupem submit pulsam pater

Neptunus imis exerens iindis caput

Solvitque moutem; quern cadens secum tulit 555

Terraque et igiie victus et pelago iacet.

Nos alia maior naufragos pestis vocat.
Est humilis unda, scrupeis meudax vadis,
Vbi saxa rapidis clausa verticibus tegit
Fallax Caphereus; aestuat scopulis f return sgo

Fervetque semper fluctus alterna vice.
Arx inrainet praerupta quae spectat mare
Vtrimque geminum: Pelopis liinc oras tui
Et Isthmon, arto qui recurvatus solo
Ionia iungi maria Phrixeis vetat, ecs

Hinc scelere Lemnon nobilem et Calchedona
Tardamque ratibus Aulida: banc arcem occupat
Palamedis ille genitor et clarum manu
Lumen nefanda vertice e summo eflferens
In saxa ducit perfida classem face. bto

Haerent acutis rupibus fixae rates;
Has inopis undae brevia conminuunt vada.
Pars vebitur liuius prima, pars scopulo sedet;
Hanc alia retro spatia relegentem ferit
Et fracta frangit. lam timent terram rates 575

Et maria malunt. Cecidit in lucem furor:
Postquani litatum est Ilio, Phoebus redit
Et damna noctis tristis ostendit dies.
Clytemnestra. Vtrumne doleam laeter an reducem

virum?
Ilemeasse laetor vulnus et regni grave eso

Lugere cogor. Redde iam Grais, pater
Altisona quatiens regna, placates deos.
Nunc omne laeta fronde veletur caput,
Sacrifica dulcis tibia elfundat modos
Et uivea magnas victima ante aras cadat. ess

Sed ecce, turba tristis incomptae comas
Iliades adsunt, quas super celso gradu
Elfrena Phoebas entbcas laurus quatit.



IIG SENECA

Agamemno7i: Chorus and Cassandra, vss. 589-914..

Chorus. Hen qnam dulce malum mortalibus
additum
Vitae dirus amor, cum pateat malis ego

Elfugium et miseros libera mors vocet
Portus aeterna placidus quiete.
N^ullus hunc terror nee impotentis
Procella Fortunae movet aut iuiqui
Flamiua Touantis. 595

Pax alta uullos

Civium coetus timet aut minaces
Victoris iras, non maria asperis
Insana coris, uou acies feras

Pulvereamve nubem 600

Motam barbaricis equitum catervis;
Non urbe cum tota populos cadentes,
Hostica muros populantc llamma,
Indomitumve bellum.

Perrumpet omne servitium 608"

Contemptor levium deorum
Qui vultus Acberoutis atri,
Qui Styga tristem non tristis videt
Audetquo vitae ponere finem.

Par ille regi, par superis erit. eio

quam miserum est nescire mori!

Vidimus patriam ruentem uocte funesta,
Cum Dardana tecta Dorici raperetis ignes.
Non ilia belle victa, non armis,

Et quondam, Herculea cecidit pbaretra. 6I6

Quam non Pelei Tbetidisque natus
Carusque Pelidae nimium feroci
Vicit, acceptis cum fulsit armis
Fuditque Troas falsus Achilles,

Aut cum ipse Pelides animos feroces 620

Sustulit luctu celeremque saltu
Troades summis timuere muris,
Perdidit in malis






TEAGOEDIAE 117

Extremum decns fortiter vinci:

Kestitit quinis bis annis 625

Vnius noctis peritura furto.

Vidimus simulata dona
Molis iumensae Danaumque
Fatale muuus duximus nostra
Creduli dextra tremuitque saepe
Limine in primo sonipes, cavernis eso

Conditos reges bellumque gestans;
Et licnit dolos versare ut ipsi
Fraude sua caderent Pelasgi.
Saepe conmotae sonuere parmae
Tacitumque murmur percussit auris, ess

Vt fremuit male subdolo
Parens Pyrrhus Vlixi.

Secura metus Troica pubes

Sacros gaudet tangere funes.

Hinc aequaevi gregis Astyanax, eio

Hinc Haemonio desponsa rogo

Ducunt turmas, haec femineas,

Ille virilis. Festae matres

Votiva ferunt munera divis;

Festi patres adeunt aras, 645

Vnus tota est vultus in urbe;

Et, quod numquam post Hectoreos

Vidimus ignis, laeta est Hecuba.

Quid nunc primum, dolor infelix,

Quidve extremum deflere paras? cso

Moenia, divum fabricata manu,

Diruta nostra ?

An templa decs super usta suos?

Non vacat istis lacrimarc malis:

Te, magne parens, flent Iliades. 655

Vidi, vidi senis in iugulo

Telum Pyrrhi vix cxiguo

Sanguine tingui.

Cassandra. Cohibete lacrimas omne quas tempus petet.



118 SENECA

Troades, et ipsae vestra lamentabili eeo

Lugete gemitu fuuera: aerumnae meae
Socium recusant. Cladibus questus nieis
Eemovete. Nostris ipsa sufficiam malis.

Chorus. Lacrimas lacrimis miscere iuvat:
Magis exurnnt quos secretae 665

Lacerant curae, iuvat in medium
Deflere suos; nee tu, quamvis
Dura virago patiensque mali,
Poteris tantas flere ruinas.

Non quae verno mobile carmen 67o

liamo cantat tristis aedon
Ityn in varios modulata sonos,
Kon quae tectis Bistonis ales
Resideus summis impia diri

Furta mariti garrula narrat, 676

Lugere tuam poterit digne
Conquesta domum. Licet ipse velit
Clarus niveos inter olores
Histrum cycnus Tanainque colens
Extrema loqui, licet alcyones eso

Ceyca suuni fluctu leviter
Plangente sonent, cum tranquillo
Male confisae credunt iterum
Pelago audaces fetusque suos

Nido pavidae titubante fovent; 685

Non si mollis comitata viros
Tristis laceret bracchia tecum
Quae turritae turba parenti
Pectora, rauco concita buxo,

Ferit ut Phrygium lugeat Attin, 690

Non est lacrimis, Cassandra, modus,
Quia quae patimur vicere modum.

Sed cur sacratas deripis capiti infulas?
Miseris colendos maxime superos puteni.

Cass. Vicere nostra iam metus omnis mala. 695



TKAGOEDIAE 119

Eqnidem nee ulla eaelites placo preee

Nee, si velint saevire, quo noceant habent.

Fortuna viris ipsa eonsumpsit suas.

Quae patria restat, quis pater, quae iam soror?

Bibere tumuli saiiguinem atque arae meum. 700

Quid ilia felix turba fraterni gregis ?

Exhausta nempe : regia miseri senes

Vacua relicti ; totque per thalamos videut

Vraeter Lacaenam ceteras viduas nurus.

Tot ilia regum mater et regimen Phrygum, 705

Fecunda in ignis Hecuba fatorum novas

Experta leges induit vultus feros :

Circa ruinas rabida latravit suas,

Troiae superstes, Hectori, Priamo, sibi.

Chorus. Silet repente Plioebas et pallor genas 710
Creberque totum possidet corpus tremor;
Stetere vittae, mollis horrescit coma,
Anhela corda murmure incluso fremunt,
Incerta nutant lumina et versi retro
Torquentur oculi, rursus inmoti rigent. 715

Nunc levat in auras altior solito caput
Graditurque celsa, nunc reluctantis parat
Keserare fauces, verba nunc clause male
Custodit ore maenas impatiens dei.

Cass. Quid me furoris incitam stimulis novi 720
Quid mentis inopem, sacra Parnasi iuga,
Eapitis ? recede, Phoebe, iam non sum tua,
Extingue flammas pectori infixas meo.
Cui nunc vagor vesana? cui bacchor furens?
Iam Troia cecidit — falsa quid vates ago? 725

Vbi sum? fugit lux alma et obscurat genas
Nox alta et aether abditus tenebris latet.
Sed ecce gemino sole praefulget dies
Geminumque duplicis Argos adtollit domus.
Idaea cerno nemora: fatalis sedet 730

Inter potentes arbiter pastor deas.
Timete reges, moneo, furtivum genus:



120 SENECA

Agrestis iste alumnus evertet domum.

Quid ista vecors tela feminea manu

Destricta praefert? queni petit dextra virum 735

Lacaeua cultu, ferrum Amazonium gerens?

Quae versat oculos alia nunc facies nieos?

Victor ferarum colla sublimis iacet

Ignobili sub dente Marmaricus leo,

Morsus cruentos passus audacis leae. 740

Quid me vocatis sospitem solara e meis,

Vmbrae meorum? te sequor testis, patei',

Troiae sepultae; frater, auxilium Phrygum

Terrorque Danaum, non ego antiquum decus

Video aut calentis ratibus exustis manus, 745

Sed lacera membra et saucios vinclo gravi

lUos lacertos; te sequor, nimium cito

Congresse Achilli Troile; incertos geris,

Deiphobe, vultus, coniugis munus novae.

luvat per ipsos ingredi Stygios lacus, 750

luvat videre Tartari saevum canem

Avidique regna Ditis! Haec hodie ratis

Phlegethontis atri regias animas veliet,

Victamque victricemque. Vos, umbrae, precor,

lurata superis unda, te pariter precor: 755

Keserate paulum terga nigrantis poli,

Levis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.

Spectate, miseri: fata se vertunt retro.

Instant sorores squalidae
Sanguinea iactant verbera, tgo

Fert laeva semustas faces
Turgentque pallentes genae
Et vestis atri funeris
Exesa cingit ilia,

Strepuntque nocturni metus 765

Et ossa vasti corporis
Conrupta longinquo situ
Palude limosa iacent.
Et ecce, defessus senex



TRAGOEDIAE" 121

Ad ora ludentis aquas "J-o

Non captat oblitiis sitim,
Maestus future funere;
Exultat et ponit gradus
Pater decoros Dardanus.

Cliorus. lam pervagatus ipse se fregit furor, 775
Caditque flexo qualis ante aras genu
Cervice taurus vulnus incertum gerens.
Eelevemus artus. En deos tandem suos
Victrice lauru cinctus Agamemnon adit,
Et festa coniunx obvios illi tulit tso

Gressus reditque iuncta concordi gradu.

Agamemnon. Tandem revertor sospes ad patrios laris;

cara salve terra. Tibi tot barbarae

Dedere gentes spolia, tibi felix diu

Potentis Asiae Troia submisit manus. 785

Quid ista vates corpus offusa ac tremens

Dubia labat cervice? famuli, adtollite,

Refovete gelido latice. lara recipit diem

Marcente visu. Suscita sensus tuos:

Optatus ille portus aernmnis adest. 790

Festus dies est.

Cass. Festus et Troiae fuit.

Agam. Veneremur aras.

Cass. Ceeidit ante aras pater.

Agam. lovem precemur.

Cass. Pariter Ilerceum lovem?

Agam. Credis videre te Ilium?

Cass. Et Priamum simul.

Agam. Ilic Troia non est.

Cass. Vbi Helena est Troiam puto. 795

Agam. Ne metue dominam famula.

Cass. Libertas adest.

Agam. Secura vive.

Cass. Mihi mori est securitas.

Agam. Nullum est periclum tibimet.

Cass. At magnum tibi.



122 SENECA

A(jam. Victor timere quid potest?

Cass. Quod non timet.

Agam. Hanc fida famuli turba, dum excutiat deum, soc

Retinete ne quid impotens peccet furor.

At te, pater, qui saeva torques fulmiua

Pellisque nubis, sidera et terras regis

Ad quem triumphi sj^olia victores ferunt,

Et te sororem cuncta pollentis viri, 805

Argolica luno, pecore votivo libens

Arabumque donis supplice et fibra colam.

Chorus. Argos nobilibus iiobile civibus,
Argos iratae carum novercae,

Semper ingentis alumnos sio

Educas, numerum deorum
Imparem aequasti : tuus ille
Bis seno meruit labore
Adlegi caelo

Magnus Alcides, cui lege mundi sis

luppiter rupta geminavit lioras
Roscidae noctis iussitque Phoebum
Tardius celeres agitare currus
Et tuas lente remeare bigas.

Pallida Phoebe; 820

Rettulit pedem

Nomen alternis stella quae mutat
Seque mirata est Hesperum dici;
Aurora movit ad solitas vices
Caput et relabens imposuit seni 825

Collum marito.
Sensit ortus, sensit occasus
Herculem nasci: violentus ille
Nocte non una poterat creari.
Tibi concitatus substitit mundus, sso

O puer subiture caelum. .

Te sensit Nemeaeus arto
Pressus lacerto fulmineus leo
Cervaque Parrhasis,



TRAGOEDIAE 123

Sensit Arcadii populator agri, 835

Gemuitque taurus Dictaea linquens

Horrid us arva.

Morte fecund um domuit draconem

Vetuitque collo pereunte uasci,

Geniinosque fratres 84o

Pectore ex uuo tria monstra iiatos

Stipite incusso fregit insultans,

Duxitque ad ortus Hesi)erium pecus,

Geryonae spolium triformis.

Egit Threicium gregem, sis

Quem non Strymonii gramine flu minis

Hebrive ripis pavit tyrannus:

Hospitum dirus stabulis cruorem

Praebuit saevis tinxitque crudos

Vltimus rictus sanguis aurigae. 850

Vidit Hippolyte ferox

Pectore e medio rapi

Spolium, et sagittis

Nube percussa Stymphalis alto

Decidit caelo; sss

Arborque pomis fertilis aureis

Extimuit manus insueta carpi

Fugitque in auras leviore ramo.

Audivit sonitnm crepitante lamna

Frigidus custos nescius somni, sco

Linqueret cum iam nemus omne fulvo

Plenus Alcides vacuum metal lo.

Tractus ad caelum canis inferorum

Triplici catena tacuit nee ullo

Latravit ore, sos

Lucis iguotae metuens colorem.

Te duce succidit

Mendax Dardanidae domus

Et sensit arcus iterum timcndos;

Te duce concidit 87o

Totidem diebus Troia quot annis.



124 SENECA

Cass. Res agitiir intus magna, par amiis decern.
Eheu quid hoc est? aiiime, consurge et cape
Pretiuni furoris: vicimus victi Phryges.
Bene est, resurgit Troia; traxisti iacens, 8^5

Parens, Mycenas, terga dat victor tuus!
Tarn clara numquam providae mentis furor
Ostendit oculis: video et intersnm et fruor;
Imago visus dubia non fallit meos:
Spectemus. Epulae regia instructae domo, sso

Qnales fuerunt ultimae Phrygibus dapes,
Celebrantur: ostro lectus Iliaco nitet
Merumque in auro veteris Assaraci trabunt.
En ipse picta veste sublimis iacet,
Priami superbas corpore exuvias gerens. sss

Detrahere cultus uxor bostilis iubet,
Induere potius coniugis fidae manu
Textos amictus — horreo atque animo tremo:
Regemne perimet exul et adulter virum?
Venere fata. Sanguinem extremae dapes soo

Domini videbunt et cruor Baccbo incidet.
Mortifera vinctum perfide tradit neci
Induta vestis: exitum manibus negant
Caputque laxi et invii claudunt sinus.
Ilaurit trementi semivir dextra latus, 895

Nee penitus egit: vulnere in medio stupet.
At ille, ut altis hispidus silvis aper
Cum casse vinctus temptat egressus tamen
Artatque motu vincla et in cassum fiirit,
Cupit fluentis undique et caecos sinus 90o

Disicere et bostem quaerit implicitus suum.
Armat bipenni Tyndaris dextram furens,
Qualisque ad aras colla taurorum popa
Designat oculis antequam ferro jjetat.
Sic hue et illuc impiam librat manum. 905

Habet, peractum est. Pendet exigua male
Caput amputatum parte et hinc trunco cruor
Exundat, illic ora cum fremitu iacent.
Nondum recedunt : ille iam exanimem petit



TRAGOEDIAE 125

Laceratque corpus, ilia fodientem adiuvat. j

Vterque tanto scelere respondet suis:

Est hie Thyeste ng-tus, haec Helenae soror.

S'tat ecce Titan dubius emerito die,

Suane currat an Thyestea via.



TJujestes: Chorus, vss. 5^6-622.

Chorus. Credat hoc quisqnam? ferus ille et acer
Nee potens mentis trnculentus Atreus
Fratris aspectu stupefactus haesit.
Nulla vis maior pietate vera est:
lurgia externis inimica durant, 65o

Quos amor verus tennit tenebit.
Ira cum magnis agit^ita causis
Gratiam rupit cecinitque bellum,
Cum leves frenis sonuere turmae,
Fulsit hinc illiuc agitatus ensis 555

Quern movet crebro furibundus ictu
Sanguinem Mavors cupiens recentem:
Opprimet ferrum manibusque iunctis
Ducet ad pacem Pietas negantis.

Otium tauto subitum e tumultu 560

Quis deus fecit? modo per Mycenas
Arma civilis crepuere belli:
Fallidae natos tenuere matres;
Vxor armato timuit marito.

Cum manum invitus sequeretur ensis,- 505

Sordidus pacis vitio quietae;
Ille labentes renovare muros,
Ilic situ quassas stabilire turris,
Ferreis portas cohibere claustris

Ille certabat, pavidusque pinnis 67o

Anxiae noctis vigil incubabat:
Peior est bello timor ipse belli.
lam minae saevi cecidere ferri,
lam silet murmur grave classicorura,



126 ■ SENECA

lam tacet stridor litui strepentis : 575

Alta pax urb) revocata laetae est.

Sic, ubi ex alto tumuere flnctiis

Bruttium Coro feriente pontum,

Scylla pulsatis resonat cavernis

Ac mare in portu timuere nautae eso

Quod rapax liaustum revomit Charybdis,

Et ferns Cyclops metuit parentem

Knpe ferventis residens in Aetnae,

Ne snperfusis violetur nndis

Ignis aeternis resonans caminis, 585

Et putat mergi sua posse pauper

Eegna Laertes Ithaca tremente:

Si suae ventis cecidere vires,

Mitius stagno pelagus recumbit;

Alta, quae navis timuit secare, 590

Hinc et hinc fusis speciosa velis

Strata ludenti patuere cumbae,

Et vacat mersos numerare piscis

Hie ubi ingeuti modo sub procella

Cyclades pontum timuere motae. 595

Nulla sors longa est: dolor ac voluptas
Invicem cedunt; brevior voluptas.
Ima permutat levis hora summis.
Ille qui donat diadema fronti.
Quern genu nixae tremuere gentes, 600

Cuius ad nutum posuere bella
Medus et Phoebi propioris Indus
Et Dahae Parthis equitem minati,
Anxius sceptrum tenet et moventis
Cuncta divinat metuitque casus 605

Mobilis rerum dubiumque tempus.
Vos quibus rector maris atque terrae
lus dedit magnum necis atque vitae, ■

Ponite inflatos tumidosque vultus: ■

Quidquid a vobis minor expavescit, eio

Maior hoc vobis dominus minatur;
Omne sub regno graviore regnum est.



TKAGOEDIAE 137

Queni dies viclit veniens superbum,
Hunc dies vidit fugiens iacentem.
Nemo confidat nimiuui secuudis, (

Nemo desperet meliora lapsis:
Miscet haec illis proliibetque Clotlio
Stare Fortunam, rotat omne fatum.
Nemo tarn divos luibuit faveutis,
Crastinum ut posset sibi poUiceri: <

Ees deus nostras celeri citatas
Turbine versat.



PERSIVS

A. Persius Flaccus was born in the Etruscan town of
Volaterrae on December 4, 34 A.D., and died November 24,
62 A.D. He belonged to a wealthy equestrian family, and
received the best education which the time aiforded, hav-
ing been the pupil of the famous grammarian Remmius
Palaemon, and of the rhetorician Verginius Flavus. On
the assumption of tlie toga virilis, he became intimately
associated with the Stoic philosopher Annaeus Cornutus,
who subsequently became tlie poet's literary executor. Dur-
ing his short life he enjoyed the friendship of the most
noted men of his day, such as Lucan, Caesius Bassus, who
edited his Satires, Servilius Nonianus, the historian, Paetus
Thrasea, and Seneca.

With the exception of a few youthful poetic efforts, Per-
sius lived to complete only the six Satires which have come
down to us. The first presents a sombre picture of the
deplorable literary conditions of contemporary Rome; the
author having been inspired to a treatment of this theme by
the perusal of the tenth book of Lucilius. The second deals
with the subject of prayer and the misuse to which it is put.
The third inculcates the necessity of philosophical study
and expatiates on the evils resulting fi'om its neglect. The
fourth xjreaches the Socratic doctrine of self-knowledge. In
the fifth, he draws in glowing colors the Stoical ideal of the
virtuous man, typified in the poet's own teacher, Cornutus.
The sixth describes the poet's sylvan retreat at Luna, and
discusses the proper use of worldly possessions in accordance
with the Stoic creed.

Tlie Satii'es of Persius are ethical sermons in verse, com-
posed by a youth who, tliough without worldly experience,
9



130 PERSIVS

constantly poses as a preacher holding up the mirror of
Stoic virtues to his degenerate age. It is precisely this
moral earnestness that fascinated the ascetic imagination of
the Middle Ages, and made him one of the most popular
authors wherever Latin was read, for Persius lacks all
other qualities that constitute true poetry. His style is
involved and intentionally obscure, as if to cover up his
palpable indebtedness to his predecessors, notably Horace,
with whose phraseology these Satires are saturated. He
seems, indeed, deliberately to have eschewed all naturalness
of expression for laboriously tortuous conceits and grotesque
images.

The extreme ditBculty of these poems has enlisted for their
author the exegetical labors of famous commentators, such
as Casaubon and O. Jahn. The most serviceable editions
in English are by Conington, revised by H. Nettleship
(London, 1874), and by B. L. Gildersleeve (New York, 1875).



PERSIVS



Prologus.

Nee fonte labra prolui caballino,

Nee in bicipiti sonmiasse Parnaso

Memini, ut repente sic poeta proclirem.

Helieoniadasque pallidamque Pirenen

Illis remitto quorum imagines lambunt 5

Hederae sequaces: ipse semipaganus

Ad saera vatum carmen adfero nostrum.

Quis expedivit psittaco suum xaipe.

Picasque docuit verba nostra conari?

Magister artis ingenique largitor lo

Venter, negatas artifex sequi voces;

Quod si dolosi spes refulserit nummi,

Corvos poetas et poetridas picas

Cantare credas Pegaseium nectar.



Satire 1: Litcrarij conditions of the age.

curas hominum! o quantum est in rebus inane!
'Quis Icgct liaec ?' — Min' tu istud ais ? nemo hercule.

' Nemo ?'
Vel duo, vel nemo. ' Turpe et miserabile.' Qnare ?
Ne niihi Polydamas et Troiades Labeonem
Praetulerint ? nugae ! non, si quid turbida Roma 5

Elevet, accedas, examenvc improbum in ilia
Castiges trutina, nee te quaesiveris extra.



132 PEESIVS

Nam Eoinae quis non ? ac si fas dicere — sed fas
Tunc, cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste
Adspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, lo

Cum sapimns patruos; tunc, tunc — ignoscite — 'nolo/
Quid faciam ? sed sum petulanti splene cachinno.

Scribimus inclusi, numeros ille, hie pede liber
Grande aliquid quod pulmo animae praelargus anhelet;
Scilicet haec populo pexusque togaque recenti is

Et natalicia tandem cum sardonyche albus
Sede legens celsa, liquido cum plasmate guttur
Mobile conlucris, patranti fractus ocello.
Hie neque more probo videas nee voce serena
Ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum 20

Intrant et tremulo scalpuntur nbi intima versu.
Tnn', vetule, auricnlis alienis conligis escas?
Auriculis quibus et dicas cute perditus *ohe?'
* Quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
Innata est, rnpto iecore, exierit caprificus? 25

En pallor seniumque.' mores ! usque adeone
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter ?
*At pulchrum est digito monstrari et dicier "hie est!''
Ten' cirratorum centum dictata fuisse
Pro nihilo pendas?' Ecce inter pocula quaerunt 30

Romulidac saturi, quid dia poemata narrcnt.
Hie aliquis cui circa umeros hyacinthina laena est,
Eancidnlum quiddam balba de nare locutus,
Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile si quid,
Eliquat ac tenero subplantat verba palato. 35 ^

Adsensere viri ; nunc non cinis ille poetae |

Felix ? non levior cippus nunc imprimit ossa?
Laudant convivae; nunc non e manibus illis,
Nunc non e tumnlo fortunataque favilla
Nascentur violae ? *' Eides,' ait, ' et nimis uncis 4o

Naribus indulges. An erit qui velle recuset
Os popnli meruisse, et cedro digna locutus



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 8 of 31)