Copyright
A. (Alfred) Gudeman.

Latin literature of the empire; (Volume 2) online

. (page 9 of 31)
Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 9 of 31)
Font size
QR-code for this ebook


Linquere nee seombros metuentia carmina nee tus?'

Quisquis es, o, modo quern ex adverso dicere feci,
Non ego, cum scribo. si forte quid aptius exit 45



I



SATIliAE 133

Qnando hoc rara avis est, si quid tamon aptius exit,

Laudari metuam, neqne enim milii cornea fibra est.

Sed recti fiiiemque extretnumqne esse recuso

'Euge' tuum et 'belle/ Nam 'belle' hoc excute totum:

Quid non intus habet ? non hie est Ilias Atti . so

Ebria veratro? non si qua elegidia crudi

Dictarunt proceres? non quidquid denique lectis

Scribitur in citreis ? Calidum scis ponere sumen,

Scis comitem horridulum trita douare lacerna,

Et ' verum,' inquis, 'amo, verum mihi dicite de me.' 55

Qui pote ? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve,

Pinguis aqualiculus protenso sesquipede extet.

O lane, a tergo quem nulla cicouia pinsit.

Nee manus auriculas iraitari mobilis albas.

Nee linguae, quantum siLiat canis Apula, tantae. co

Vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est

Occipiti caeco, posticae occurrite sannae!

Quis populi sermo est? quis enim, nisi carmina molli
Nunc demum numero fluere, ut per leve severos
Eifundat iunctura ungues? ' scit tendere versum cs

Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno ;
Sive opus in mores, in luxum, in prandia regum
Dicere, res grandis nostro dat Musa poetae.'
Ecce modo heroas sensus adferre videmus
Nugari solitos graece, nee ponere lucum 70

Artifices nee rus saturum laudare, ubi corbes
Et focus et porci et fumosa Palilia foeno,
Vnde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti,
Quem trepida ante boves dictaturam induit uxor
Et tua aratra domum lictor tulit. ' Euge, poeta : 75

Est nunc Brisaei quem venosus liber Acci,
Sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, aerumnis cor luctificabilc fulta?'
Hos jmeris monitus patres infundere lippos
Cnm videas, quaerisne, unde haec sartago loquendi so
Venerit in linguas, unde istuc dedecus in quo
Trossulus exultat tibi per subsellia levis?
Nilne pudet capiti non posse poricula cano



134 PERSIVS

Pellere, quin tepidum hoc optes andire 'decenter'?
'Fur es/ ait Pedio; Pedius quid? crimina rasis 85

Librat in antithetis, doctas posnisse figuras
Laudatur: 'belluni hoc!' Hoc bellum? an, Romule, ceves?
Men' moveat? quippe et cantet si naufragus, assem
Protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictutn
Ex umero portes? verum nee nocte paratum oo

Plorabit qui me volet incurvasse querella.

Sed numeris decor est et iunctura addita crudis.
Claudere sic versum didicit 'Berecyntius Attis";
Et 'qui caeruleum dirimebat Nerea delphin';
Sic 'costam longo subduximus Appennino.' 95

'Arma viruni' — nonne hoc spumosum et cortice pingui,
Vt ramale vetus vegrandi subere coctum?
Qnidnam igitur tenerum et hixa cervice legendum?
' Torva Mimalloneis implerunt cornua bonibis,
Et raptum vitulo caput abhxtura superbo 100

Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis
Euhion ingeminat; reparabilis adsonat echo'?
Haec fierent, si testiculi vena ulla paterni
Viveret in nobis? sumrna delumbe saliva
Hoc natat in labris, et in udo est Maenas et Attis, 105
Nee pluteum caedit, nee demorsos sapit unguis.

'Sed quid opus teneras mordaci radere vero
Auriculas? videsis, ne maiorum tibi forte
Limina frigescant; sonat hie de nare canina
Littera.' Per me equidem sint omnia protinus alba. 110
Nil moror. Euge! omnes, omnes bene mirae eritis res.
Hoc iuvat? 'Hie,' iuquis, 'veto quisquam faxit oletum.'
Pinge duos anguis: 'pueri, sacer est locus, extra
Meite': discedo. Secuit Lucilius urbem,
Te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis; 115

Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
Taugit et admissus circum praecordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso:
Men muttire nefas? nee clam, nee cum scrobe, nusquam?
Hie tamen infodiam : vidi, vidi ipse, libelle: 120

Auriculas asiui quis non habet? Hoc ego opertum,



SATIRAE 135

Hoc ridere menm, tani nil, nulla tibi vendo

Iliade. Andaci quicumquo adflate Cratino

Iratuni Eupolidem praegrandi cum sene palles,

Adspice et haec, si forte aliquid decoctius audis. 12-,

Inde vaporata lector mihi ferveat aure:

Non hie qui in crepidas Graiorum ludere gestit

Sordidus et lusco qui possit dicere 'lusce/

8ese aliquem credens, Italo quod honore supinus

Fregerit heminas Arreti aedilis iniquas; 130

Nee qui abaco numeros et secto in pulvere metas

Scit risisse vafer, multum gaudere paratus,

Si Cynico barbani petulans nonaria vellat.

His mane edictum, post prandia Callirhoen do.



Satire 5: The ethical value of philosophy.

Vatibus hie mos est, centum sibi poscere voces.

Centum ora et linguas optare in carmina centum,

Fabula seu maesto ponatur hianda tragoedo,

Vulnera seu Partlii ducentis ab inguine ferrum.

'Quorsum haec? aut quantas robusti carminis off as 6

Ingeris, ut par sit centeno gutture niti?

Grande locuturi nebulas Helicone legunto,

Si quibus aut Procnes, aut si quibus olla Thyestac

Fervebit, saepe insulso conanda Glyconi;

Tu neque anhelanti, coquitur dam massa camino, 10

Folic premis ventos, nee clause munnuro raucus

Nescio quid tecum grave cornicaris inepte,

Nee scloppo tumidas intendis rumpere buccas.

Verba togae sequeris iunctura callidus aeri.

Ore teres modico, pallentes radere mores 15

Doctus et ingenuo culpam defigere ludo.

Hinc trahe quae dicas, meusasque relinque Mycenis

Cum eapite et pedibus, plebeiaque prandia norls.'

Non equidem hoe studeo, pullatis ut mihi nugis

Pagina turgescat, dare pondus idonea funio. 20

Secreti loquimur; tibi nunc, hortaute Camena,



136 PERSIVS

Excntienda damns praecordia, quantaqiie nostrae

Pars tua sit, Cornnte, animae, tibi, dulcis amice,

Ostendisse iuvat: pulsa, dinoscere cautus,

Quid solidum crepet et pictae tectovia lingnae. 25

Hie ego centenas ansim deposcere fauces,

Vt, quantum mihi te sinuoso in pectore fixi.

Voce traham pura, totumque hoc verba resignent.

Quod latet arcana non enarrabile fibra.

Cum j)rimum pavido custos mihi purpura cessit, so

Bullaque succinctis Laribus donata pependit,

Cum bhiudi comites totaque impune Subura

Permisit sparsisse ociilos iam caudidus umbo,

Cumque iter ambiguum est et vitae nescius error

Deducit trepidas ramosa in compita mentis, 35

Me tibi supposui: teneros tu suscipis anuos

Socratico, Cornute, sinu ; tum fallere sollers

Adposita intortos extondit reguhi mores,

Et premitur ratione animus vincique hiborat,

Artificemque tuo ducit sub poUice vultum. 40

Tecum etenim longos memini eonsumere soles,

Et tecum primas epulis decerpere noctis;

Vnnm opus et requiem paritcr disponimus ambo,

Atque verecunda laxamus seria mensa.

Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo 45

Consentire dies et ab nno sidere daci.

Nostra vel aequali suspendit tempora Libra

Parca tenax veri, sen nata lidelibus hora

Dividit in geminos concordia fata duorum,

Saturnumque gravem nostro love frangimus una. so

Nescio quod, certe est quod me tibi temperat astrum.

Mille hominum species et rerum discolor usus;
Velle suum cuique est, nee voto vivitur uno.
Mercibus hie Italis mutat sub sole recenti
Eugosum piper et pallentis grana cumini; 65

Hie satur inrigno mavult turgescere somno,
Hie campo indulget, hunc alea decoquit, ille
In venerem putris, sed cum lapidosa cheragra
Fregerit articulos, veteris ramalia fagi.



SATIRAE 137

Tunc crassos transisse dies lucemque palustrem eo

Et sibi iam seri vitani ingemuere relictam.

At te nocturnis iuvat impallescere chartis;

Cultor enim iuvenum purgatas inseris auris

Fruge Cleantliea : petite hinc puerique senesque

Finem animo certuni miserisque viatica canis, 65

' Cras hoc fiet.' Idem eras fiet ? ' Quid ? quasi magnum

Nempe diem donas." Sed cum lux altera venit,

lam cras hesternum consumpsimus: ecce aliud cras

Egerit hos annos et semper paulum erit ultra.

Nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno 70

Vertentem sese frustra sectabere canthum.

Cum rota posterior curras et in axe secundo.

Libertate opus est. Non hac, ut, quisque Velina

Publius; emeruit, scabiosum tesserula far

Possidet. Heu steriles veri quibus una Quiritem 75

Vertigo facit ! hie Dama est non tressis agaso,

Vappa lippus et in tenui farragine mendax:

Verterit hunc dominus, momento turbinis exit

Marcus Dama: papae ! Marco spoudente recusas

Credere tu nummos ? Marco sub iudice palles? so

Marcus dixit: ita est; adsigna, Marce, tabellas.

Haec mera libertas, hoc nobis pilea donant !

' An quisquam est alius liber, nisi ducere vitam
Cui licet, ut libuit? "licet" ut volo vivere : non sum
Liberior Bruto ?' ' Mendose conligis/ inquit s5

Stoicus hie aurem mordaci lotus aceto :

'Hoc relicum accipio, "licet" illud et "ut volo" tolle.
Vindicta postquam raeus a praetore recessi,
Cur mihi non liceat, iussit quodcumque voluntas,
Excepto si quid Masuri rubrica vetavit ? 90

Disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna,
Dum veteres avias tibi de pulmone revello.
Non praetoris erat stultis dare tenvia rerum
Officia atque usum rapidac permittere vitae:
Sambucam citius caloni aptaveris alto. 95

Stat contra ratio et secretam garrit in aurem,
Ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo.



138 PERSIVS

Pnblica lex hominnm naturaque coiitinct hoc fas,

Vt teueat vetitos inscitia debilis actus.

Diluis helleborum, certo compescere puncto loo

Nescius examen? vetat hoc natura medendi:

Navem si poscat sibi peronatiis arator,

Luciferi rudis, exclamet Melicerta perisse ■,

Frontem de rebus. Tibi recto vivere talo

Ars dedit, et veri speciem dinoscere callis, 105

Ne qua subaerato mendosum tinniat auro?

Quaeque sequenda forent, quaeque evitanda vicissim,

Ilia prius creta, mox haec carbone notasti?

Es modicus voti ? presso lare ? dulcis amicis?

lam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes, 110

Inque luto fixum possis transcendere nummum,

Nee glutto sorbere salivam Mercurialem?

'Haec mea sunt, teneo' cum vere dixeris, esto

Liberque ac sapiens praetoribus ac love dextro.

Sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae, 115

Pelliculam veterem retines et fronte politus

Adstutam vapido servas sub pectore vulpem,

Quae dederam supra, relego, funemque reduco:

Nil tibi concessit ratio; digitum exere, peccas,

Et quid tam parvum est? sed nullo ture litabis, 120

Haereat in stultis brevis ut semuncia recti.

Haec miscere nefas; nee, cum sis cetera fossor,

Tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.

'Liber ego.' Vnde datum hoc sentis, tot subdite rebus?

An dominum ignoras, nisi quem vindicta relaxat? 125

' I, puer, et strigiles Crispini ad balnea defer.'

Si increpuit, cessas nugator; servitium acre

Tc nihil impellit, nee quidquam extrinsecus intrat.

Quod nervos agitet? sed si intus et in iecore aegro

Nascuntur domini, qui tu impunitior exis 130 B

Atque hie quem ad strigiles scutica et metus egit erilis? "

Mane piger stertis. ' Surge/ inquit Avaritia, ' heia.
Surge!' Negas; instat: 'Surge,' inquit. ' Non queo.'

'Surge.'
*Et quid agam?' 'Rogitas? en saperdam adveho Ponto.



SATIKAE 139

Castoreum, stuppas, ebenum, tus, lubrica Coa;
Tolle recens primus piper ex sitiente camelo;
Verte aliquid; iura.' 'Seel Inppiter aiuliet.' 'Eheu!
Baro, regnstatum digito terebrare saliniim
Contentus perages, si vivere cam love tendis.'
lam pueris pellem succinctns et oenophorimi aptas,
Ocius ad navem, nihil obstat, quin trabe vasta
Aegaeum rapias, nisi sellers Luxuria ante
Seductnm moneat: 'Quo deinde, insane, ruis? quo?
Quid tibi vis? calido sub pectore mascula bills
Intumuit quam non extinxerit urna cicutae? i

Tu mare transilias? tibi torta cannabe fulto
Cena sit in transtro, Veientanumque rubellum
Exhalet vapida laesum pice sessilis obba?
Quid petis? ut nummos quos hie quincunce modesto
Nutrieras, peragant avido sudore deunces? :

Indulge genio, carpamns dulcia, nostrum est
Quod vivis; cinis et manes et fabula ties.
Vive memor leti! fugit hora; hoc quod loquor inde est.'
En quid agis? duplici in diversum scinderis hamo.
Huncine an hunc sequeris? subeas alternus oportet :
Ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
Nee tu, cum obstiteris semel instantique negaris
Parere imperio, 'rupi iam vincula/ dicas;
Nam et luctata canis nodum abripit; et tameu illi,
Cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.
'Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores
Praeteritos meditor' crudum Chaercstratus ungnem
Adrodens ait haec: 'an siccis dedecus obstem
Cognatis? an rem patriam rumore sinistro
'Limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas i
,Ebrius ante fores extincta cum face canto?'
'Euge, puer, sapias, dis depellentibus agnam
Percute. " Sed censen " plorabit, Dave, relicta?'
'Nugaris; soiea, puer, obiurgabere rubra.
Ne trepidare velis atque artos vodere cassos!
Nunc ferus et violens; at si vocet, "baud mora,'' dicas.'
'Quidnam i^itur faciam? nee jjunc. cum accessat ct ultro



140 PERSIVS

Supplicefc, accedam?' 'Si totns et integer illinc
Exieras, nee nunc' Hie, hie, quod quaerimus, hie est,
Non in festuca, lictor quani iactat ineptus. 175

Ins habet ille sui palpo, quem ducit liiantem
Cretata ambitio? ' vigila et cicer ingere large
Eixanti populo, nostra ut Floralia possint
Aprici meminisse senes,' quid pulchrius? At cnm
Herod is venere dies, unctaque fenestra iso

Dispositae pinguem nebulam vomuere Incernue
Portantis violas, rubrumque amplexa catinum
Cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino,
Labra moves tacitus recntitaqne sabbata palles.
Turn nigri lemures ovoque pericula rupto, • 105

Turn grandes galli et cum sistro lusca sacerdos
Incussere deos inflantis corpora, si non
Praedictum ter mane caput gustaveris alii.
Dixeris haec inter varicosos centuriones,
Continuo crassum ridet Pulfennius ingens, lao

Et centum Graecos curto centusse licetur.



I



, LVCANVS

M. Annaeus Lucanus, a nephew of Seneca, was born
November 3, 39 a.d., at Corduba. Brought to Rome at a
tender age, he was educated by tlie most eminent rhetoricians
of the day, and is said to liave been a much-admired ' dec-
lamator' in both Greek and Latin. He was recalled from
Athens, whither he had gone to complete his studies, by
Nero, who appointed him quaestor before he had reached the
legal age for tiiat office.

Lucan made his poetical debut at the first ' Neronia ' in
60 A.D. with a panegyric upon his imperial patron and friend.
But Nero's jealousy of the poet's growing fame soon led to a
rupture in their relations. Subsequently he joined the ill-
fated Pisonian conspiracy against Nero, and, when the plot
was discovered, was driven to suicide. He died with stoic
fortitude, April 30, 65 a.d.

Although only twenty -five years old at the time of his
death, Lucan had written much, but the Pharsalia, his
magnum opus, is all that has survived from tlie long list
enumerated by the ancient biographers to whom we are in-
debted for the bulk of our information concerning his life
and works.

The first three books were edited by the author himself at
a time when he was still on intimate terms with Nero; the
remaining seven were a posthumous publication and exhibit
a complete change of tone, passing from the idolatrous
adoration of the emperor in the earlier books to sneering in-
vective.

The narrative, for the material of which Lucan is chiefly
indebted to Livy, begins with Caesai*'s crossing the Rubicon
and ends abruptly with his sojourn at Alexandria; but the



143 LVCANVS

author doubtless intended to bring it down to its fitting close
— the assassination of tlie dictator. In his treatment of the
stirring events that marked the last days of the Republic,
Lucan iias not scrupled to falsify the facts of history.
Pompey 'the Great' and Cato are to him the very incarna-
tion of the righteous cause, while Caesar is represented as
the unscrupulous scoundrel who is responsible for all the
ills that had befallen the commonwealth. But such is the
triumphant superiority of genius, that Caesar, in spite of
Lucan's efforts to belittle him, everywhere appears as the
real protagonist of the historical drama.

The Pharsalia, like most of the poetry of the post-Augus-
tan age, is rhetorically elaborated, so much so that opinions
varied widely even in antiquity as to the justice of its claims
to rank as a true poem. Tacitus mentions Lucan together
with Vergil; and Martial, in a famous epigram (XIV. 194),
makes the poet point to his success by way of vindication:
— Sunt quidam qui me dicant non esse poetam, Sed qui me
vendit hibliopola piitat. But Qiiintilian, Petronius, and
later grammarians condemn tlie Pharsalia as being more
akin to oratory or history than to genuine poetry.

But glaring as are the faults of this historical epic, we yet
come upon so many passages of surpassing excellence that one
cannot help feeling — particularly wlien we remember that
the Pharsalia was written by a mere youth — that in Lucan
another Vei'gil died before his genius had time to mature
and chasten.

The only recent commentary to Lucan is that by C. E.
Haskins, with an introduction by W. E. Heitland (London,
1887).



LYCANYS



Booh I., 1-182 : The causes of the war.

Bella per Emathios plus quam civilia campos,
lusqiie datum sceleri canimus, populumque potentem
In sua victrici couversum viscera dextra,
Cognatasque acies, et rupto foedere regni
Certatum totis coneussi viribus orbis 5

In conmune nefas, infestisque obvia signis
Signa, paris aquilas et pila minantia pilis.

Quis furor, o cives, quae tanta licentia ferri
Gentibus invisis Latium praebere cruorem!
Cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis 10
Ausoniis umbraque erraret Crassus inulta,
Bella geri placuit nullos habitura triumpbos?
Heu, quantum terrae potuit pelagique parari
Hoc quem civiles bauserunt sanguine dextrae!
Vnde venit Titan, et nox ubi sidera condit, 15

Q,uaque dies medius flagrantibus aestuat auris
Et qua bruma rigeus ac nescia vere remitti
Adstringit 8cythico glacialem frigore pontum;
Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes,
Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo. 20

Tunc, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi,
Totum sub Latias leges cum miseris orbem.
In te verte manus; nondum tibi defuit liostis.
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis
Vrbibus Italiae lapsisqne ingentia mnris 25

Saxa iacent nulloque domus custode tenetur



144 LVCANVS

Earns et aiitiqiiis habitator in urbibus errat,

Horrida quod diimis niultosque inarata per annos

Hesperia est desuntque manus poscentibus arvis.

Noil tu, Pyrrhe ferox, nee tantis cladibus auctor 30

Poenus erit; nulli penitus descendere ferro

Contigit: alta sedent civilis vulnera dextrae.

Quod si non aliam venture fata Neroni

Invenere viam magnoque aeterna parantur

Eegna deis caelunique suo servire Tonanti 35

Non nisi saevorum potuit post bella gigantum,

lam nihil, o superi, querimur; scelera ista nefasque

Hac mercede placent; diros Pharsalia campos

Impleat et Poeni saturentur sanguine manes;

Vltima funesta concurrant proelia Munda; 40

His Caesar. Perusina fames Mutinaeque labores

Accedant fatis et quas premit aspera classis

Leucas et ardenti servilia bella sub Aetna:

Multum Roma tamen debet civilibus armis,

Quod tibi res acta est. Te, cum statione peracta 45

Astra petes serus, praelati regia caeli

Excipiet gaudente polo; sen sceptra tenere,

Sen te flammigeros Phoebi conscendere currus,

Telluremque nihil mutato sole timentem

Igne vago lustrare iuvet, tibi numine ab omni so

Cedetur, iurisque tui natura relinquet,

Quis deus esse velis, ubi regnum ponere muudi.

Sed neque in arctoo sedem tibi legeris orbe.

Nee polus aversi calidus qua mergitur austri,

Vnde tuam videas obliquo sidere Romam. 55

Aetheris inmensi partem si presseris unam,

Sentiet axis onus. Librati pondera caeli

Orbe tene medio; pars aetheris ilia sereni

Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.

Tunc genus humanum positis sibi consulat armis, go

Inque vicem gens omnis amet; pax missa per orbem

Ferrea belligeri compescat limina lani.

Sed mihi iam numen, nee, si te pectore vates

Accipio, Cirrhaea velim secreta moventem



PIIARSALIA 145

Sollicitare (feiim Bacchumqne avertere Nysa: 65

Tu satis ad viris Romana in carmina daudas.

Fert animus causas tantarum expromere rerum,
Inmensumque aperitur opus, quid in arma furentem
Impulerit populum, quid paceni excusserit orbi:
Invida fatorum series summisque negatum 70

Stare diu nimioque graves sub pondere lapsus
Nee se Roma ferens. Sic, cum compage sohita
Saecula tot mundi supreraa coegerit hora,
Anticum repetent iterum chaos omnia; mixta
Sidera sideribus concurrent, ignea pontnm 75

Astra petent, tellus extendere littora nolet
Excutietque fretiim, fratri contraria Phoebe
Ibit et, oblicum bigas agitare per orbem
Indignata, diem poscet sibi, totaque discors
Machina divolsi turbabit foedera mundi. so

In se magna ruunt; hietis hunc nnmina rebus
Crescendi posuere moduui. Xec gentibus ullis
Conmodat in populum terrae pelagique potentem
Invidiam Fortuna suam. Tu causa malorum
Facta tribus dominis coumunis, Roma, nee umquam ss
In turbam missi feralia foedera regni.
male Concordes niuiiaque cupidine caeci!
Quid miscere iuvat viris orbeuique tenere
Li medio? dum terra fretum terramque levabit
Aer et longi volveut Titana labores 90

Noxque diem caelo totidem per signa sequetur.
Nulla fides regni sociis, omnisque potestas
Impatiens consortis erit. Nee getitibus nllis
Credite, nee longe fatorum exempla petantur:
Fraterno primi maduerunt sanguiue muri. 95

Nee pretium tanti tellus pontusque furoris
Tunc erat: exiguum dominos conmisit asylum.

Temporis angusti mansit concordia discors,
Paxque fuit non spontc ducum; nam sola futuri
Crassus erat belli medius mora. Qualiter undas 100

Qui secat et gemiuum gracilis male separat Isthmos
Nee patitur conferre fretum (si terra recedat,
10



146 LVCANVS

Ionium Aegaeo franget mare) sic, ubi saeva

Arma ducum dirimens miserando funere Crassus

Assyrias Latio maculavit sanguine Carrhas, 105

Parthica Romanes solverunt danina furores.

Plus ilia vobis acie, quam creditis, actum est,

Arsacidae: bellum victis civile dedistis.

Dividitur ferro regnum, populique potentis,

Quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem, 110

Non cepit fortuna duos. Nam pignora iuncti

Sanguinis et diro feralis omine taedas

Abstulit ad manis Parcurum lulia saeva

Intercepta manu. Quod si tibi fata dedissent

Maiores in luce moras, tu sola furentem. 115

Inde virum poteras atque hinc retinere parentem

Armatasque manus excusso iungere ferro,

Vt generos soceris mediae iunxere Sabinae.

Morte tua discissa fides, bellumque movere

Permissum ducibus. Stimulos dedit aemula virtus: 120

Tu, nova ne veteres obscurent acta triumphos

Et victis cedat piratica laurea Gallis,

Magne, times; te iam series ususque laborum

Erigit impatiensque loci fortuna secundi.

Nee quemquam iam ferre potest Caesarve priorem, 125

Pompeiusve parem. Quis iustius induit arma?

Scire nefas; magno se iudice quisque tuetur:

Victrix causa dels placuit, sed victa Catoni.

Nee coiere pares : alter vergentibus annis

In senium longoque togae tranquillior usu 130

Dedidicit iam pace ducem, famaeque petitor

Multa dare in vulgus, totus popularibus auris ^

Impelli, plausuque sui gaudere tbeatri.

Nee rej)arare novas viris, multumque priori

Credere fortnnae. Stat magni nominis umbra; 135

Qualis frugifero quercus sublimis in agro

Exuvias veteris populi sacrataque gestans

Dona ducum nee iam validis radicibus baerens

Pondere fixa suo, nudosque per aera ramos

Effundens, trunco non frondibus efficit umbram; ho



P1IAR8ALIA 147

Et quamvis primo niitet casura sub euro,

Tot circum silvae firmo se robore tollant,

Sola tameii colitur. Sed non in Caesare tautum

Nomeii erat, uec fania ducis, sed nescia virtus

Stave loco, solusque pudor non vincere bello ; 145

Acer et indomitus, quo spes quoque ira vocasset,

Ferre manum numquam temerando parcere ferro,

Successus urguere suos, iustare I'avori

Numinis, impellens, quidquid sibi summa petenti

Obstaret, gitudensque viam fecisse ruina. 150

Qualiter expressum ventis per nubila fulmen

Aetheris iinpulsi sonitu inundique fragore

Emicuit rupitque diem populosque paventis

Terruit oblica praestringens lumina flamma;

In sua templa furit, nullaque exire vetante 155

Materia, magnamque cadens magnamque revertens

Dat stragem late sparsosque reconligit ignis.

Hae ducibus causae; suberant sed publica belli
Semina quae populos semper niersere potentes.
Namque ut opes nimias mundo fortuna subacto ico

Intulit et rebus mores cessere secundis,
Praedaque et hostiles luxum suasere rapinae,
Non auro tectisve modus, mensasque priores
Aspernata fames; cultus gestare decoros
Vix nuribus rapuere mares; fecunda virorum ics

Paupertas I'ngitur, totoquo accersitur orbe,



Online LibraryA. (Alfred) GudemanLatin literature of the empire; (Volume 2) → online text (page 9 of 31)