Catholic University of America.

American ecclesiastical review, Volume 15 online

. (page 28 of 59)
Online LibraryCatholic University of AmericaAmerican ecclesiastical review, Volume 15 → online text (page 28 of 59)
Font size
QR-code for this ebook


pacto una esse Ecclesia queat, sed quo unam esse is voluit,
qui condidit

lamvero, si ad id respicitur quod gestum est, Ecclesiam
lesus Christus non talem finxit formavitque, quae communi-
tates plures complecteretur genere similes, sed distinctas,
neque iis vinculis alligatas, quae Ecclesiam individuam
atque unicam efficerent, eo plane modo, quo Credo unam. . .
Ecclesiam in symbolo fidei profitemur. In unius naturae
sortem cooptatur Ecclesia quae est una^ quam conantur
haereses in multas discindere. Et essentia ergo et opinione^
et principio et excellentia unicam esse dicimus antiquam et
catholicam Ecclesiam. . . . Ceterum Ecclesiae quoque emi"
nentiaj sicut principium constructionist est ex unitate^ omnia
alia superans^ et nihil habens sibi simile vel aequale. Sane
lesus Christus de aedificio eiusmodi mystico cum loqueretur,
Ecclesiam non commemorat nisi unam, quam appellat suam ;
aedificabo Ecclesiam meam. Quaecumque, praeter hanc,
cogitetur alia, cum non sit per lesum Christum condita,

I EnarraHo in PsaL ctii, sermo ii, n. 5.

3 Clemens Alexandrinus, Stromatum lib. vii, cap. 17.



Digitized by



Google



AN ALE CT A, 28 1

Ecclesia Christi vera esse non potest. Quod eminet etiam
magis, si divini auctoris propositum consideretur. Quid enim
in condita condendave Ecclesia petiit, quid voluit Christus
Dominus ? Hoc scilicet ; munus idem, idemque mandatuin
in earn continuandum transmittere, quod ipse acceperat a
Patre. Id plane statuerat faciendum, idque re effecit. Sicut
misit me Pater ^ et ego mitto vos} Sicut tu me misistiin
mundum^ et ego mist eos in mundum} lamvero Christ i
muneris est vindicare ab interitu ad salutem quod perieraty
hoc est non aliquot gentes aut civitates, sed omnino hominum,
nuUo locorum temporumve discrimine, universum genus :
venit Filius hominis . . . ut salvetur mundus per ipsum}
Nee enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus^ in quo
oporteat nos salvos fieri} Itaque partam per lesum Christum
salutem, simulque beneficia omnia quae inde proficiscuntur,
late fundere in omnes homines atque ad omnes propagare
aetates debet Ecclesia. Quocirca ex voluntate auctoris sui
unicam in omnibus terris, in perpetuitate temporum, esse
necesse est. Plane plus una ut esse posset, excedere terris et
genus hominum fingere novum atque inauditum oporteret.

Hoc ipsum de Ecclesia una, quotquot esset ubique et
quovis tempore mortales complexura, vidit ac praesignificavit
Isaias, cum, futura prospicienti, obiecta species montis est,
celsitudinis exsuperantia conspicui, qui imaginem Domus
Domini^ videlicet Ecclesiae, expressam gerebat : Et erit in
novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice
montium,^ Atqui unus iste mons est, in veitice montium
locatus : una domus Domini, ad quam omnes gentes vivendi
normam petiturae aliquando confluerent : Et fluent ad earn
omnes gentes . . . el dicent : venite et asc^ndamus ad mont-
em Domini^ et ad domum Dei lacob^ et docebit nos vias suas^
et ambulabimus in semitis eius^ Quem locum cum Optatus
Milevitanus attingeret, Scriptum est^ inquit,/« Isaiapropheta :
ex Stan prodiet lex^ et verbum Domini de Hierusalem. Non
ergo in illo monte Sion Isaias aspicit vallem^ sed in monte
sanciOy qui est Ecclesia^ qui per omnem orbem romanum caput iulit

I loan, XX, 21. 2 loan, xvii, 18. 3 loan, iii, 17.
4 Act. iv. 12. 5 Isaias. ii. 2. 6 lb. 2-v



Digitized by



Google



282 AMERICAN ECCLESIASTICAL REVIEW.

sub toto caelo. , . Esi er^o spiriialis Sion Ecclesia, in qua a Deo
Paire rex consHHitus est ChristuSy qi^ae est in toto orbe terrarum^ in
quo est una Ecclesia catholica} Augustinus vero : Quid tarn
tnanifestum quam mons f Sed sunt et mantes ignoti, quia in una
parte tetrarum positi sunt . . . Hie autem mons non sic, quia
implevit universam faciem terrae : et de illo dicitur: patatus id
cacumine monHum} Illud accedit, quod Ecclesiam Filius Dei
mysticum corpus suum decrevit fore, quocum ipse velut caput
coniuugeretur, ad similitudinem corporis humani quod sus-
cepit ; cui quidem naturali conglutinatione inhaeret naturale
caput. Sicut igitur mortale corpus sibi sumpsit unicum,
quod obtulit ad cruciatus et necem, ut liberationis humanae
pretium exsolveret, sic pariter unum habet corpus mysticum,
in*quoet cuius ipsius operd tacit sanctitatis salutisque ae-
ternae homines compotes : Ipsum (Christum) dedit (Deus) caput
supra omnem Ecclesiam, qutie est corpus ipsius} Dispersa mem-
bra atque seiuncta non possunt eodem cum capite, unum
simul eflfectura corpus, cohaerere. Atqui Paulus, Omnia
autem, inquit, membra corporis cum sint muita, unum tamen cor*
pus sunt; ita et Christus.^ Propterea corpus istud mysticum
combactum ait esse et connexum. Caput Christus : ex quo totum
corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministra-
tionis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri}
Quamobrem dispersa a membris ceteris siqua membra vagan-
tur, cum eodem atque unico capite conglutinata esse neque-
unt ; Unus Deus est, et Christus unus, et una Ecclesia eius et fides
una et plebs una in solidam corporis uniiatem concordiae glutino
copulata, Scindi uniias non potest, nee corpus unum discidio com-
paginis separari} Quo melius Ecclesiam effingat unicam,
similitudinem animati corporis informal t, cuius non aliter
victura membra sunt, nisi coUigata cum capite, vim ad se
vitalem ex capite ipso traducant ; seiuncto, necesse est emori :
Non potest (Ecclesia) . . . divulsis Icueratione visceribus in
frusta discerpi. Quidquid a matrice discesserit, seorsum vivere et
spirare non poterit? Mortuum vero corpus quid habet cum

I De Schism, Donattst-, lib. Hi, n. 2. 2 In Eptst, loan^ tract, i, n. 13
3 Ephes. i, 22-23. 4 I. Corinth, xii, 12. 5 Ephes. iv, 15 16.
6 S. Cyprianus, De cath. Eccl. Unitate, n. 23. 7 Id. loc cit.



Digitized by VjOOQIC



ANALECTA 283

vivo similitudinis ? Nemo enim unquam camem suam odio
habuit : sedniUrit, etfoveteam, sicut et Chrisius Ecclesiam: quia
membra sumus corporis eius, de came eius et de ossibus eius?
Aliud igitur simile Christo incohetur caput, alius Christus,
si praeter earn, quae corpus eius est, fingi Ecclesiam alteram
libeat Videfe quid caveaiis, videie quid observetiSy videte quid
timeatis. Contingit^ ui in corpore humanOy imo de corpore cUiquod
praecidahir membrum^ manus, digitus, pes : numquid praecisum
sequitur anima f Cum in corpore essety vivebat : praecisum amit-
tit viiam. Sic et homo christianus catholicus est, dum iu corpore vivii:
traecisus haereticus foetus est : membrum ampuiatum non sequitur
spiritus^ Est igitur Ecclesia Christi unica et perpetua : qui-
cumque seorsum eant, aberrant a voluntate et praescriptione
Christi Domini, relictoque salutis itinere, ad interitum digre-
diuntur. Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae iungiiur, a
promissis Ecclesiae separatur, nee perveniet ad Christi praemia qui
reliquit Ecclesiam Christi . . . Hanc unitatem qui non tenets
nan tenet Dei legem, non tenet Patris et Filiifidem, vitam non tenet
et salutem.*

At vero qui uaicam condidit, is idem condidit unam:
videlicet eiusmodi, ut quotquot in ipsa futuri essent, arc-
tissimis vinculis sociati tenerentur, ita prorsus ut unam
gentem, unum regnum, corpus unum eflScerent : Unum cor-
pus^ et unus spiritus^ sicut vocati estis in una spe vocationis
vestrae.^ Voluntatem hac de re suam lesus Christus sanxit,
propinqua iam morte, augusteque consecravit, ita Patrem
adprecatus : Non pro eis rogo tantum^ sed etpro eis^ qui credi-
turi sunt per verbum eorum in me . . . utet ipsi in nobis
unum sint , . . ut sint consummati in unum? Imo tam
intime nexam iussit esse in sectatoribus suis unitatem tam-
que perfectam, ut coniunctionem cum Patre suam ratione
aliqua imitaretur : Rogo . . . ut omnes unum sinty sicut
tUj Pater^ in me^ et ego in te,^ Tantae autem inter homines
ac tam absolutae concordiae necessarium fundamentum est
convenientia coniunctioque mentium : ex quo conspiratio
voluntatum atque agendorum similitudo naturd gignitur.

I Ephes. V, 29, 30. 2 S Augustinus, sermo cclxvii, n. 4.

3 S. Cyprianus, De Cath, Eccl. Unitate, n. 6. 4 Ephes. iv, 4

5 loan, xvii, 20, 21, 23. 6 lb. 21.



Digitized by



Google



284 A^TERICAN ECCLESIASTICAL REVIEW^

Quamobrem, pro sui divinitate consilii, unitatem fidei in
Ecclesia sua iussit esse : quae quidem virtus primum est in
vinculis iis quae hominem iungunt Deo, et inde nomen
fideles accepimus. Unus Dominus^ una fides^ unum bap^
Hsma\^ videlicet sicut unus Domiuus, et baptisma unum,
ita omnium christianorum, qui ubique sunt, unam esse fidem
oportet. Itaque Paulus Apostolus christianos, ut idem senti-
ant omnes, e£fugiantque opinionum dissidia non rogat tantum,
sed flagitat ac plane obsecrat : Obsecro autetn vos^ fraires^ per
nomen Domini nostri lesu Christi : ut idipsum dicatis omnes^
et non sint in vobis sckismata : sitis autem perfecti in eoaem
sensuy et in eadem sentential Quae loca sane non indigent
interprete ; satis enim per se loquuntur ipsa. Ceteroqui
unam esse fidem debere, qui se profitentur christianos, vulgo
assentiuntur. Illud potius maximi momenti ac prorsus
necessarium, in quo multi errore falluntur, internoscere quae
sit istius species et forma unitatis. Quod ipsum, ut supra
fecimus in caussa simili, non opinatione aut coniectura est,
sed scientia rei gestae iudicandum : quaerendo scilicet statu-
endoque qualem in fide unitatem lesus Christus esse prae-
ceperit.

lesu Christi doctrina caelestis, tametsi magnam partem
consignata litteris affiatu divino, coUigare tamen mentes,
permissa hominum ingenio, ipsa non poterat. Erat enim
proclive factu ut in varias incideret atque inter se diffe-
rentes interpretationes : idque non modo propter ipsius vim
ac mysteria doctrinae, sed etiam propter humani ingenii va-
rietatem, et perturbationem in studia contraria abeuntium
cupiditatum. Ex differentia interpretandi dissimilitudines
sentiendi necessitate nascuntur : hinc controversiae, dissidia,
contentiones, qualia incumbere in Ecclesiam ipsa vidit prox-
ima originibus aetas. De haereticis illud scribit Irenaeus :
Scripturas quidem confitentur^ interpretationes vero convert
tunt} Atque Augustinus: Neque enim natae sunt haereses
et quaedam dogmata perversitatis illaqueantia animas et in
profundum praecipitantia^ nisi dum scripturae bonae inielli"
guntur non bene} Ad coniugandas igitur mentes, ad eflSci-

I Ephes. iv, 5 2 I. Corinth, i, 10.

3 Lib, iii, cap. 12, n. 12. 4 In Evang.Ioan, tract, xviii, cap. 5, n. i.



Digitized by



Google



ANALECTA. 285

endam tuendamque concordiam sententiarum, ut ut extarent
divinae litterae, omnino erat alio quodam principio opus. Id
exigit divina sapientia : neque enim Deus unam esse fidem
velle potuit, nisi conservandae unitatis rationem quamdam
idoneam providisset : quod et sacrae litterae perspicue, ut mox
dicturi sumus, significant. Certe infinita Dei potentia nulli
est vincta vel adstricta rei, omniaque sibi habet obnoxie,
velut instrumental parentia. De isto igitur principio exter-
no, dispiciendum, quodnapi ex omnibus, quae essent in po-
testate sua, Christus optarit. Quam ob rem oportet christiani
nominis revocare cogitatione primordia.

Divinis testata litteris, eademque vul^o cognita comme-
moramus. lesus Christus divinitatem divinamque legatio-
nem suam miraculorum virtute comprobat: erudire verbo
multitudinem ad caelestia insistit, omninoque iubet ut sibi
fides docenti adiungatur, hinc praemiis illinc poenis proposi-
tis sempitemis : Si nonfacio opera Patris mei^ nolite credere
mihi} Si opera non fecissem in eis^ quae nemo alius fecit^
peccatum non haberent? Si auiem facio (opera), et si mihi
non vulHs credere^ operibus credited Quaecumque praeci-
pit, efidem omnia auctoritate praecipit : in exigendo mentis
assensu nihil excipit, nihil secemit. Eorum igitur qui
lesum audissent, si adipisci salutem vellent, officium fuit
non modo doctrinam eius accipere universe, sed tota mente
assentiri singulis rebus, quas ipse tradidisset : illud enim
repugnat, fidem vel una in re non adhiberi Deo.

Maturo in caelum reditu, qua ipse potestate missus a Patre
fuerat, eddem mittit Apostolos, quos spargere ac disseminare
iubet doctrinam suam : Data est mihi omnis potestas in caelo
et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes . . . Docentes
eos servare omnia^ quaecumque mandam vobis,^ Salvas fore,
qui Apostolis paruissent, qui non paruissent, interituros : Qui
crediderit et baptizatus fuerit^ salvus erit: quivero non credu
derity condemnabitur} Cumque illud sit providentiae Dei
maxime congruens, ut muneri praesertim magno atque excel-
lenti praeficiat neminem, quin pariter suppeditet unde liceat

I loan. X, 37. 2 loan, xv, 24. 3 loan, x, 38.

4 Matt xxviii, 18-19-20. 5 Marc xvi, 16.



Digitized by



Google



286 AMERICAN ECCLESIASTICAL REVIEW.

rite defungi, idcirco lesas Christus missurutn se ad discipulos
suos Spiritum veritatis poUicitus est, eumque in ipsis perpe-
tuo mansurum : Si autem abiero^ mittam eum (Paraclitum)
ad vos . . . Cum autem venerit tile Spiritus veritatis^ docebit
vos omnem veritatem^ Ei ego rogabo Pairem^ et alium Pa-
raclitum dabit vobis^ ut maneat vobiscum in aeternum^ Spirit
turn veritatis.^ . , . Ille testimonium perhibebit de me : et
vos testimonium perhibebitis? Hinc doctrinam Apostolorum
religiose accipi sancteque servari perinde imperat ac suam :
Qui vos audita me audit : qui vos spernit^ me spernit.^ Qua-
mobrem legati Apostoli a lesu Christo sunt non secus ad ipse
legatus a Patre : Sicut misit me Pater ^ et ego mitto vos :* prop-
terea quemadmodum dicto audientes Christo esse Apostolos
ac discipulos oportuit, ita pariter fidem adhibere Apostolis
debuerant, quoscumque ipsi ex mandato divino docuissent
Ergo Apostolorum vel unum repudiare doctrinae praeceptum
plane non plus licuit, quam de ipsius Christi doctrina reie-
cisse quicquam. — Sane Apostolorum vox, lUapsoin eos Spiritu
sancto, quam latissime insonuit Quacumque vestigium posu-
issent, perhibent se ab ipso lesu legatos. Per quem (lesum
Christum) accepimus gratiam^ et apostolatum ad obediendum
fideiin omnibus gentibus pro nomine eius :^ divinamque eo-
rum legationem passim Deus per prodigia in aperto ponit :
Illi autem profecti pra^dicaverunt ubique^ Domino coope-
rantey et sermonem conjirmante^ sequentibus signisJ Quem
vero sermonen? eum utique, qui id omne comprehen-
deret, quod ipsi ex magistro didicissent: palam enim
aperteque, testantur, nihil se eorum posse, quae viderant
quaeque audierant, non loqui.

Sed, quod alio loco diximus, non erat eiusmodi munus
apostolicum, ut aut cum personis Apostolorum interire posset,
aut cum tempore labi, quippe quod et publicum esset et
saluti generis humani institutum. Apostolis enim mandavit
lesus Christus ut praedicarent evangehum omni creaiurae^
et portarent nomen ipsius coram gentibus et regibus^ et ut
sibi testes essent usque ad ultimum terrae. Atque in tanti

I loan, xvi, 7-13. 2 loan, xiv, 16^17. 3 loan, xv, 26-27.

4 Lucx, 16. 5 loan, xx, 21. 6 Rom. i, 5. 7 Marc, xvi, 20.



Digitized by



Google



ANALECTA. 287

perfunctione maneris adfore se pollicitus eis est, idque non ad
aliquot vel annos vel aetates, sed in omne tempus, usque ad
consummationem saeculi. Qaam ad rem Hieronymas: Qui
usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum
esse promittit^ et illos ostendit semper esse mcturos et se num-
quam a credentibus recessurum} Quae quidem omnia in
solis Apostolis, supremae necessitati ex humana conditione
obnoxiis, qui vera esse potuissent? Erat igitur provisum
divinitus ut magisterium a lesu Christo institutum non iisdem
finibus, quibus vita Apostolorum, tenninaretur, sed esset
perpetuo mansurum. Propagatum revera ac velut in manus
de manu traditum videmus. Nam consecravere episcopos
Apostoli, quique sibi proxime succederent in ministerio
verbis singillatim designavere. — Neque hoc tantum : illud
quoque sanxere in successoribus suis, ut et ipsi viros idoneos
adlegerent, quos, eadem auctoritate auctos, eidem praefice-
rent docendi officio et muneri : Tu ergo^ fili mi^ confortare
in gratia^ quae est in Christo Jesu ; et quae audisti a me per
multos testes^ haec commenda fidelibus hominibus^ qui idonei
eruntet alios docere^ Qua de caussa sicut Christus a Deo,
et Apostoli a Christo, sic episcopi et quotquot Apostolis
successere, missi ab Apostolis sunt: Apostoli nobis Evan-
gelii praedicatores facti sunt a Domino Jesu Christo missus
est a Deo, Christus igitur a Deo^ et Apostoli a Christo^ et
factum est utrumque ordinatim ex voluntate Dei . . . Per
regiones igitur et urbes verbum praedicantes^ primitias earum
spiritu cum probassent^ constituerunt episcopos et diaconos
eorum qui credituri erant. . . . Constituerunt praedictos^
et deinceps ordinationem dederunt^ ut quam illi decessissent^
ministerium eorum alii viri probati exciperent^ Permanere
igitur necesse est ex una parte constans atque immutabile
munus docendi omnia, quae Christus docuerat : ex altera
constans atque immutabile officium accipiendi profitendique
omnem illorum doctrinam. Quod praeclare Cyprianus iis
verbis illustrat : Neque enim Dominus noster lesns Christus^ cum
in Evangelic sua testaretur inimicos suos esse eos^ qui secum non

I In Math. lib. iv. cap, 28, v. 20. 2 II. Tim. ii, 1-2.

3 S. Clemens Rom. Epist. i ad Corinth, capp. 42, 44.



Digitized by



Google



288 AMERICAN ECCLESIASTICAL REVIEW.

essenty aliquant speciem haereseos designavit : sed omnes omnino
qui secum non essent et secum fion colligenies^ ^regent suum spar-
gereni, adversaries esse ostendit, dicens : Qui nan est mecum adversus
me est: et qui non mecum colligit, spar git}

His Bcclesia praeceptis instituta, sui memor officii, nihil
egit studio et contentione maiore, quam ut integritatem fidei
omni ex parte tueretur. Hinc perduellium habere loco et
procul amandare a se, qui de quolibet doctrinae suae capite
non secum una sentirent Ariani, Montanistae, Novatiani,
Quartadecumani, Eutychiani certe doctrinam catholicam non
penitus omnem, sed partem aliquam deseruerant : haereticos
tamen declaratos, eiectosque ex Bcclesiae sinu quis ignorat
fuisse? Similique iudicio damnati, quotquot pravorum
dogmatum auctores variis temporibus postea consecuti sunt
Nihil peticulosius his haereticis esse potest y qui cum integre per
omnia decurrant, uno tamen verba, ac si veneni gutta, meram illam
ac simplicem fidem Dominicae et exinde apostolicae traditionis in-
ficiunt,^ Idem semper Ecclesiae mos, idque sanctorum Patrum
consentiente iudicio : qui scilicet communionis catholicae ex-
pertem et ab Ecclesia extorrem habere consueverunt, qui-
cumque a doctrina, authentico magisterio proposita, vel mini-
mum discessisset Epiphanius, Augustinus, Theodoretus
haereseon sui quisque temporis magnum recensuere nume-
rum. Alia Augustinus animadvertit posse genera invales-
cere, quorum vel uni si quis assentiatur, hoc ipso ab unitate
catholica seiungitur : Non omnis, qui ista (numeratas videlicet
haereses) non credit, consequenter debet se christianum catholicum
iainputare vel dicere. Possunt enim et haereses aliae, quae in hoc
opere nostra commemoratae non sunt, vel esse vel fieri, quorum
aliquam quisquis tenuerit, christianum caihalicus non erit*

Istam tutandae unitati, de quadicimus, institutam divinitus
rationem urget beatus Paulus in epistola ad Ephesios ; ubi
primum monet, animorum concordiam magno studio con-
servandam : solliciti servare unitatem spiritus in vinculo
pacts :^ cumque Concordes animi caritate esse omni ex parte
non possint, nisi mentes de fide consentiant, unam apud

1 Epist. Ixix. ad Magnum, n. i.

2 Auctor Tractatus de Fide Orthodoxa contra Arianos.

3 De Haereiibus, n. 88. 4 iv, 3 et seqq.



Digitized by



Google



ANALECTA. 289

omnes vult esse fidem : Unus Dominus^ una fides : ac tarn
perfecte quidem unam, ut errandi discrimen omne prohibeat :
Ut iam non simus parvuli fiuctuantes^ et drcumferamur omni
vento doctrinae in nequitia hotninum^ in astutia ad circum-
ifentionem erroris, Idque non ad tempus servari docet
oportere, sed donee occurramus omnes in unitatem fidei . . .
in mensuram aetatis pleniiudinis Christi. Sed eiusmodi uni-
tatis ubinam lesus Christus posuit principium inchoandae,
praesidium custodiendae ? In eo videlicet, quod, ipse dedit
quosdam quidem Apostolos . . • alios auiem pastores^ et
doctores^ ad consummationem sanctorum in opus ministerii^ in
aedificoHonem corporis Christi. Quare vel inde ab ultima
vetustate banc ipsam regulam doctores Patresque et sequi
consueverunt et uno ore defendere. Origenes : Quoties au-
tem (haeretici) canonicas prqferunt scripturas^ in quibusomnis
christianus conseniit et credit^ videntur dicere : ecce in do-
mibus verbum est veritatis. Sed nos Hits credere non debe-
muSy nee exire a prima et ecclesiastica traditione^ nee aliter
credere y nisi quemadmodum per successionem Ecclesiae Deiira-
diderunt nobis} Irenaeus : Agnitio vera est Apostolorum do-
ctrina • . . secundum successiones episcoporum . . .
quae pervenii usque ad nos custoditione sine ficiione scriptu-
rarum tractatio plenissima} TertuUianus vero : Constat pro-
inde^ omnem doctrinam^ quae cum illis Ecclesiis af>ostolicis
mairicibus et originalibus fidei conspiret^ vetitati deputandam^ sine
dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo,
Christus a Deo accepii . . . Communicamus cum Ecclesiis apos-
tolicis^ quod nulli doctrina diversa: hoc est testimonium veritaiis.*
Atque Hilarius : Significat (Christus e navi docens) eos, qui
extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini setmonis capere po^se
intelligentiam. Navis enim Ecclesiae typum praefert, intra quam
verbum vitae posiium et praedicaium hi qui extra sunt et arenae
modo steriles atque inuiiles €uiiacent, intelligere non possuni} Ru-
finus Gregorium Nazianzenum laudat et Basilium, quod solis
divinae scripturae voluminibus operam dabant, earumque inieiii-
gentiam non ex propria praesumptionCy sed ex maiorum scriptis et

1 Veius Interpretatio Commentariorum in Matth,, n. 46.

2 Contra Haereses, lib. iv, cap. 33, n. 8.

3 De Praescrip. cap. xxi. 4 Comment, in Matfh. xiii, n. i.



Digitized by



Google



ago AMERICAN ECCLESIASTICAL REVIEW.

auciariiate sequehantur, quos ei ipsos ex aposiolica successiofu intel-
ligendi regulam suscepisse amsfaiai^

Quamobrem, id quod ex iis, quae dicta sunt, apparet, insti-
tuit lesus Christus in Bcclesia vivumy authenticum^ idemque
perenne magisteriumy quod suapte potestate auxit, spiritu
veritatis instruxit, miraculis confirmavit : eiusque praecepta
doctrinae aeque accipi ac sua voluit gravissimeque imperavit.
— Quoties igitur huius verbo magisterii edicitur, traditae di-
vinitus doctrinae complexu hoc contineri vel illud, id quisque
debet certo credere, verum esse : si falsum esse uUo modo
posset, illud consequatur, quod aperte repugnat, erroris in
homine ipsum esse auctorem Deum : Damine^ si error esU a te
decepH sumus.* Ita omni amota dubitandi caussd, uUamne ex
iis veritatibus potest cuiquam fas esse respuere, quin se det
hoc ipso praecipitem in apertam haeresim ? quin, seiunctus
ab Bcclesia, doctrinam christianam una complexione repu-
diet universam ? Ea quippe est natura fidei, ut nihil tarn re-
pugnet quam ista credere, ilia reiicere. Pidem enim Bcclesia
profitetur esse viriutem supemaiuralem^ qua, Dei adiuvanU et
aspiranie gratia, ab eo revelaia vera esse credimus, nonpropier intrvt'
secam rerum veriiaiem nahirali rationis lumine perspectam^ sed
propter aiutoritaiem ipsius Dei revelantis, qui nee falli nee f oiler e
potest} Si quid igitur traditum a Deo liqueat fuisse, nee ta-
men creditur, nihil omnino fide divina creditur. Quod enim
lacobus Apostolus de delicto iudicat in genere morum, idem
de opinionis errore in genere fidei iudicandum : Quicumque
. . . offendat • . . in uno, /actus est omnium reus : ^ imo
de opinionis errore, multo magis. Omnis enim violata lex
minus proprie de eo dicitur qui unum peccavit, propterea
quod maiestatem Dei legum latoris sprevisse, non nisi inter-
pretanda voluntate, videri potest Contra is, qui veritatibus
divinitus acceptis vel uno in capite dissentiat, verissime
fidem exuit funditus, quippe qui Deum, quatenus summa
Veritas est etprcprium motivum fidei, recusat vereri : In multis
mecum, in paucis non mecum : sed in his paucis, in quibus non me*

1 Hist, Eccl, lib., ii, cap. 9.

2 Richardus de S. Victore, De THn,, lib. i, cap. 2.

3 Cone. Vat. sess. iii, cap. 3. 4 ii, 10.



Digitized by VjOOQIC



ANALECTA.



291



cum^ non eisprcsuni mutta, in quibus mecutn.^ Ac sane merito :
qni enim sumunt de doctrina Christiana, quod malunt, ii iu*
dicio suo nituntur, non fide : iidemque minima in capHviiaUm
redigenies <minem intellectum in obsequium CAm/r, ' sibimetipsis



Online LibraryCatholic University of AmericaAmerican ecclesiastical review, Volume 15 → online text (page 28 of 59)