Catholic University of America.

American ecclesiastical review, Volume 27 online

. (page 10 of 78)
Online LibraryCatholic University of AmericaAmerican ecclesiastical review, Volume 27 → online text (page 10 of 78)
Font size
QR-code for this ebook


ipso ;^ Eucharistia, Patrum sanctorum testimonio, Incamationis
continuatio quaedam et amplificatio censenda est. Siquidem per
ipsam incamati Verbi substantia cum singulis hominibus copula-
tur ; et supremum in Calvaria sacrificium admirabili modo reno-
vatur ; id quod praesignificavit Malachias : In omni loco sacrifica-
tur et offertur nomini meo oblatio tnunda}^ Quod miraculum, unum
omnium in suo genere maximum, miracula comitantur innumera-
bilia ; hie enim omnes naturae leges intermissae : tota substantia
panis et vini in, corpus et sanguinem Christi convertitur ; panis et
vim species, nulla re subiecta, divina virtute sustentantur; corpus
Christi tam multa simul loca nandscitur, quam mulds simul in
lods Sacramentum perfidtur. Humanae autem rationis quo magis
erga tantum Mysterium intendatur obsequium, quasi adiumenta
suppetunt prodigia, in eiusdem gloriam, veteri memoria et nostra
patrata; quorum publica exstant non uno loco eaqua insignia
monumenta. Hoc igitur Sacramento videmus fidem ali, mentem
enutriri, rationalistarum commenta dilui, ordinem rerum quae
supra naturam sunt maxime illustrari.

Sed ut divinarum rerum fides languescat, non modo superbia,
quod supra attigimus, sed etiam depravatio facit animi. Nam si
usu venit ut quo melius quisque est moratus, eo sit ad intelligen-
dum sollertior, corporis autem voluptatibus mentes obtundi ipsa
ethmcai dispexit prudentia, divina sapientia praemonuit ; '* tanto

w Fs. ex, 4, 5- *' Eph. i, 9, 10.

u J. II. »*Sap. I, 4.



Digitized by



Google



86 THE ECCLESIASTICAL REVIEW.

magis in divinis rebus voluptates corporis obscurant fidei lumen,
atque etiam, per iustam Dei animadversionem, extinguunt. Qua-
rum quidem voluptatum insatiabilis hodie cupiditas flagrat, om-
nesque late tamquam contagio quaedam morbi vel a primis aeta-
tulis inficit. Verum teterrimi huius mali praeclarum in divina
Eucharistia praesto est remedium. Nam, omnium primum, au-
gendo caritatem, libidinem coercet ; ait enim Augustinus : Nutri-
mentum eius {caritatis) est imminutio cupiditatis ; perfection nulla
cupidatas}^ Praeterea castissima lesu caro carnis nostrae inso-
lentiam comprimit, ut Cyrillus monuit Alexandrinus: Ckristus
enim existens in nobis sopit saevientem in nostris membris carnis
legem}"^ Quin etiam fructus Eucharistiae singularis et iucundissi-
mus est quem significavit propheticum iilud: Quid bonum eius
(Christi) est^ et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et
vinum germinans virgines ? ^ videlicet sacrae virginitatis forte et
constans propositum, quod, vel diffluente deliciis saeculo, latius in
dies uberiusque in catholica Ecclesia florescit: quanto quidem
ubique cum religionis ipsiusque humani convictus emolumento et
omamento est probe cognitum. — ^Accedit quod huiusmodi Sacra-
mento spes bonorum immortalium, fiducia auxiliorum divinorum,
mirifice roboratur. Beatitatis enim studium, quod omnium animis
insitum atque innatum est, terrestrium bonorum fallacia, iniusta
flagitiosorum hominum vi, ceteris denique corporis animique mo-
lestis magis magisque acuitur. lam vero augustum Eucharistiae
Sacramentum, beatitatis et gloriae causa idem et pignus est, idque
non animo tantum sed etiam corpori. Quum enim animos cae-
lestium bonorum copia locupletat, tum iis perfundit suavissimis
gaudiis, quae quamlibet hominum aestimationem et spem longe
superent ; in adversis rebus sustentat, in virtutis certamine confir-
mat, in vitam custodit sempiternam, ad eamque tamquam instructo
viatico perducit. Corpori autem caduco et fluxa Hostia ilia divina
futuram ingenerat resurrectionem ; siquidem corpus immortale
Christi semen inserit immortalitatis, quod aliquando erumpat.
Utrumque istud et animo et corpori bonum inde obventurum
Ecclesia omni tempore docuit, Christo obsecuta aflfirmanti : Qui

^* De diversis quaestionibus Ixxxiii, quaest xxxvi.
" Lib. iv, c. 2 in loann. vi, 57.
*8 Zach. ix, 17.



Digitized by



Google



ANALECTA. 8/

mafiducat meant cartiem^ et bibit meum sanguinem, habet vitam
aetemam: et ego resuscitabo eunt in novissimo die}^ — Cum re
cohaeret magnique interest id considerare, ex Eucharistia, quippe
quae a Christo instituta sit tamquam passtonis suae memoriale
perenne^ christiano homini castigandi salutariter sui denunciari
necessitatem. lesus enim primis illis sacerdotibus suis: Hoc
facite^ inquit, in meant commemorationeni^^ idest hoc facite ad
commemorandos dolores, aegritudines, angores meos, meam in
cruce mortem. Quapropter huiusmodi sacramentum idem et
sacrificium assidua est in omne tempus poenitendae, ac maximi
cuiusque laboris adhortatio, itemque voluptatum, quas homines
impudentissimi tantopere laudant et efferunt, gravis et severa
improbatio : Quotiescumque mandtuabitis panem hunc, et calicem
bibetiSy mortem Domini annuntiabitis donee veniat.^

Praeter haec, si in praesentium malorum causas diligenter in-
quiras, ea reperies inde fluxisse, quod hominum inter ipsos caritas,
caritate adversus Deum frigescente, deferbuerit. Dei se esse filios
atque in lesu Christo fratres obliti sunt ; nihil, nisi sua quisque,
curant ; aliena non modo negligunt, sed saepe oppugnant in eaque
invadunt. Inde crebrae inter avium ordines turbae et conten-
tiones : arrogantia, asperitas, fraudes in potentioribus ; in tenuiori-
bus miseriae, invidiae, secessiones. Quibus quidem malis frustra
a providentia legum, a poenarum metu, a consiliis humanae pru-
dentiae quaeritur sanatio. lUud est curandum enitendumque,
quod plus semel Ipsi fusiusque commonuimus, ut avium ordines
mutua inter se condlientur offidorum coniunctione, quae a Deo
profecta, opera edat germanum lesu Christi spiritum et caritatem
referentia, Hanc terris Christus intulit, hac omnia inflammari
voluit, utpote quae una posset non modo animae sed etiam cor-
pori beatitatis aliquid vel in praesens afferre: amorem enim
immoderatum sui in homine compesdt ^t divitiarum cohibet
cupiditatem, quae radix omnium malorum estP Quamquam vero
rectum est omnes iustitiae partes inter ordines civium convenienter
tutari; praecipuo tamen caritatis praesidio et temperamento id
demum assequi licebit ut in hominum societate salutaris ea quam
Paulus suadebat, fiat aequalitas^ facta conservetur. Hoc igitur

^' loann. vi, 55. ^ S. Thomas aquin. Opusc. Ivii. Offic. defesto Corp. ChrvH,
'* Luc. xxu, 19. "I Cor. xi, 26.

*• I Tim. vi, 10. *♦ II Cor. viii, 14.



Digitized by



Google



88 THE ECCLESIASTICAL REVIEW.

Christus voluit, quum augustum hoc Sacramentum institueret^
excitanda caritate in Deum, mutuam inter homines fovere carita-
tern. Haec enim ex ilia, ut perspicuum est, suapte natura existit,
et sua veluti sponte effunditur : neque vero fieri potest ut ulla ex
parte desideretur, quin immo incendatur et vigeat oportet, si
Christi erga ipsos caritatem perpendant in hoc Sacramento; in
quo, ut potentiam suam et sapientiam magniiice patefecit, sic
divitias d^vini sui erga homines amoris velut effudit^ Tam insigni
ab exemplo Christi, omnia sua nobis largientis, sane quantum ipsi
inter nos amare atque adiuvare debemus, fratema necessitudine
quotidie arctius devincti! Adde quod vel signa ipsa, quibus
huiusmodi constat Sacramentum, peropportuna coniunctionis in-
dtamenta sunt Qua de re sanctus Cyprianus : Denique unant-
mitatetn ckrisHanam firma sibi atque inseparabili caritate connexam
etiam ipsa dominica sacrificia declarant Nam quando Dominus
corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione con-
gestum^ populum nostrum quem portabai indicat adunatum : et
quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis
plurimis expressum atque in unum coactum^ gregem item nostrum
significat commixtione adunatae multitudinis copulatum?^ Similiter
Angelicus Doctor ex Augustini sententia*' haec habet : Dominus
noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavity quae ad
unum aliquid rediguntur ex multis ; namque aliud^ scilicet panis ex
multis granis in unum coftstat, aliud, scilicet vinum in unum ex
multis acinis confluit ; et ideo Augustinus alibi dicit : Sacramen-
tum pietatiSy o signum unitatiSy o vinculum caritatis^ Quae omnia
confirmantur Concilii Tridentini sententia, Christum Eucharistiam
Ecclesiae reliquisse " tamquam symbolum eius unitatis et caritatis,
qua Christianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit
. . . symbolum unius illius corporis, cuius ipse caput exsistit,
cuique nos, tamquam membra, arctissima fidei, spei et caritatis
connexione adstrictos tsst voluit." * Idque edixerat Paulus :
Quoniam unus panis y unum corpus multi sumuSy omnesque de uno
pane participamus?^ Illud enimvero pulcherrimum ac periucundum

** Cone Trid. scss. xxi, De Euchar, c. ii.
** £p. 69, ad Magnum n. 5 (al. 6. )
" Tract, xxvi, in loann. n. 13, 17.
" Summa theoL iii p. q. Ixxix, a. I.
" Scss. xiii, De Euchar. c. ii.
^ I Cor. X, 17.



Digitized by



Google



ANALECTA. 89

est christianae fiaternitatis aequalitatisque sodalis specimen, pro-
miscue ad sacra altaria circumfundi patridum et popularem, divitem
et pauperem, doctum et indoctum, dusdem aeque participes con-
vivii caelestis. — Quod si merito in Ecclesiae fastis hoc primordiis
dus vertitur propriae laudi quod multitudinis credenHum erat car
unum et anima una ,^ sane eos tarn eximium bonum debuisse con-
suetudini mensae divinae, obscurum non est ; de ipsis enim com-
memoratum legimus : Erant perseverantesin doctrina Apostolarum
et in communicatione fractionis panis?' — Mutuae praeterea inter
vivos carititis gratia, cui a Sacramento eucharistico tantum accedit
roboris et incrementi, Sacriiicii praesertim virtute ad omnes per-
manat qui in sanctorum communione numerantur. Nihil est enim
aliud sanctorum communio, quod nemo igjnorat, nisi mutua auxilii,.
expiationis, precum, beneficiorum communicatio inter fideles vel
caelesti patria potitos vel igni piaculari addictos vel adhuc in terris
peregrinantes, in unam coalescentes dvitatem, cuius caput Christus,.
cuius forma caritas. Hoc autem fide est ratum, etsi soli Deo
Sacrifidum augustum offerri liceat, tamen etiam honori Sanctorum
in caelis cum Deo regnantium, quiillos coronavit^ celebrari posse ad
eorum patrocinium nobis conciliandum atque etiam, ut ab Apostolis
traditum, ad labes fratrum abolendas, qui iam in Domino mortui,
nondum plane sint expiati. — Sincera igitur caritas quae, in salu-
tem utilitatesque omnium, omnia facere et pati assuevit, prosilit
nempe ardetque actuosa ex sanctissima Eucharistia, ubi Christus
adest ipse vivus, ubi suo erga nos amori vel maxime indulget divi-
naeque impulsus caritatis impetu suum perpetuo sacrifidum in-^
staurat. Ita fadle apparet undenam hominum apostolicorum
ardui labores, unde tam multae variaeque apud catholicos institu-
tae benemerendi de humana familia rationes sua ducant auspida,.
vires, constantiam, felicesque exitus.

Haec pauca quidem in re perampla minime dubitamus quin
abunde frugifera christiano gregi accidant, si opera vestra, Vene-
rabiles Fratres, sint opportune exposita et commendata. At vero
tam magnum et virtute omni affluens Sacramentum nemo satis
unquam, proinde ac dignum est, nee eloquendo laudaverit,.
nee venerando coluerit Ipsum sive pie mediteris, sive rite
adores, sive eo magis, pure sancteque percipias, tamquam cen-

»> Act. W, 32. w Act. ii, 42.



Digitized by



Google



90 THE ECCLESIASTICAL REVIEW,

trum existimandum est in quo Christiana vita, quanta usquam est,
insistit; ceteri quicumque habentur, pietatis modi demuni in id
ipsum conducunt et desinunt. Atque ea Christi benigna invitatio
benigniorque promissio: Venite ad me omnes, qui laboratis, et
onerati estis, et ego reficiam vos^ in hoc praedpue mysterio evenit
et quotidie impletur. — Ipsum denique est velut anima Ecclesiae,
ad quod ipsa sacerdotalis gratiae amplitudo per varios ordinum
gradus dirigitur. Indidemque haunt habetque Ecclesia omnem
virtutem suam et gloriam, omnia divinorum charismatum oma-
menta, bona omnia : quae propterea summam curarum in eo col-
locat ut fidelium animos ad intimam cum Christo coniunctionem
per Sacramentum Corporis et Sanguinis eius instruat et adducat :
ob eamque rem caeremoniis sanctissimis ipsum omando facit vener-
abilius. — Perpetuam hoc etiam in genere providentiam Ecclesiae
matris ea praeclarius commendat hortatio, quae in sacro Triden-
tino Concilio edita est, mirificam quamdam caritatem pietatemque
redolens, plane digna quam populus christianus a Nobis accipiat
ex integro revocatam : " Patemo affectu admonet Sancta Synodus,
hortatur, rogat et obsecrat per viscera misericordiae Dei nostri, ut
omnes et singuli, qui christiano nomine censentur, in hoc unitatis
signo, in hoc vinculo caritatis, in hoc concordiae symbolo iam tan-
dem aliquando conveniant et concordent, memoresque tantae
maiestatis, et tam eximii amoris lesu Christi Domini nostri qui
dilectam animam suam in nostrae salutis pretium, et carnem suam
nobis dedit ad manducandum, haec sacra mysteria corporis et san-
guinis eius ea fidei constantia et firmitate, ea animi devotione ac
pietate et cultu credant et venerentur, ut panem ilium supersub-
stantialem frequenter suscipere possint, et is vere eis sit animae
vita et perpetua sanitas mentis ; cuius vigore confortati, ex huius
miserae peregrinationis itinere ad caelestem patriam pervenire
valeant, eumdem panem Angelorum, quem modo sub sacris vela-
minibus edunt, absque uUovelamine manducaturi.*'** — Porro testis
historia est, christianae vitae cultum vulgo floruisse melius, quibus
temporibus esset Eucharistiae perceptio frequentior. Contra non
minus est exploratum consuevisse, ut quum caelestem panem
negligerent homines et veluti fastidirent, sensim elanguesceret

» Matth. xi, 28.

** Sess. xiii, de Euchar, c. viii.



Digitized by



Google



ANALECTA. 9 1

christianae professionis vigor. Qui quidem ne prorsus aliquando
deficeret, opportune cavit in Concilio Lateranensi Innocentius III,
quum gravissime praecepit, ut minimum per solemnia Paschalis
nemo christianus a communione Dominici Corporis abstineret
Liquet vero praeceptum huiusmodi aegre datum, ac postremi
remedii loco : semper enim id fuit Ecclesiae in votis, ut cuique
sacro adessent fideles de divina hac mensa participes. " Optaret
sacrosancta Synodus ut in singulis Missis fideles adstantes non
solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae per-
ceptione communicarent, quo ad eos sanctissimi huius sacrificii
fructus uberior proveniret."^

Et uberrimam quidem salutis copiam non singulis modo sed
universis hominibus paratam hoc habet augustissimum myste-
rium, ut est Sacrificium : ab Ecclesia propterea pro totius mundi
salute assidue offerri solitum. Cuius sacrificii, communibus pio-
rum studiis, fieri ampliorem cum existimatione cultum addecet ;
hac aetate vel maxime, oportet. Itaque multiplices ipsius vir-
tutes sive latius cognosci sive attentius recoli velimus. — Principia
lumine ipso naturae perspicua ilia sunt : supremum esse absolu-
tumque in homines, privatim publice, Dei creatoris et conserva-
toris imperium; quidquid sumus quidquid privatim publiceque
habemus boni, id omne a divina largitate profectum : vicissimque
a nobis Deo testandam et summam, ut Domino reverentiam, et
maximam, ut beneficentissimo, gratiam. Haec tamen officia quo-
tusquisque hodie invenitur, qui qua par est relig^one colat et
observet! Contumaces in Deum spiritus haec, si unquam alia,
prae se fert aetas : in qua rursus invalescit adversus Christum ea
vox nefaria : Nolumiis hunc regnare super nos^ nefariumque pro-
positum, Eradantus eum^ nee sane quidquam tam vehementi
impetu complures urgent, quam ut ex civili atque adeo ex hu-
mana omni consortione pulsum segregent Deum. Quo con-
sceleratae dementiae quamquam usquequaque non proceditur,
miserabile tamen est quam multos teneat divinae Maiestatis bene-
ficiorumque eius, partae praesertim a Christo salutis, oblivio.
lamvero hanc tantam vel nequitiam vel socordiam sarciat oportet
aucdor communis pietatis ardor in cultu Sacrificii eucharistici;
quo nihil Deo esse honorabilius, nihil iucundius potest. Nam

® Cone. Trid. sess. xxii, c. vi. ^ Luc. xix, 14. ^ ler. xi, 19.



Digitized by



Google



92 THE ECCLESIASTICAL REVIEW.

divina est, quae immolatur hostia; per ipsam igitur tantum augus-
tae Trinitati tribuimus honoris, quantum digrnitas eius immensa
postulat ; infinitum quoque et pretio et suavitate munus exhibe-
mus Patri Unigenitum suum ; eo fit ut benignitati eius non modo
agamus gratiam, sed plane referamus. — Duplicemque alium ex
tanto sacrificio insigjnem fructum licet et necesse est colligere.
Maeret animus reputando, quae flagitiorum colluvies, neglecto, ut
diximus, contemptoque Dei numine, usquequaque inundaverit.
Omnino humanum genus magnam partem videtur caelestem
iram devocare : quamquam ipsa ilia quae insidet, malarum rerum
seges, continet iustae animadversionis maturitatem. Excitanda
igitur in hoc etiam pia fidelium contentio, ut et vindicem scelerum
placare Deum, et auxiliorum eius opportunitatem calamitoso
saeculo conciliare studeant Haec autem videant maxime huius
ope Sacrificii esse quaerenda. Nam divinae tum iustitiae rationi-
bus satis cumulateque facere, tum clementiae large impetrare
munera possunt homines sola obitae a Christo mortis virtute.
Sed hanc ipsam virtutem sive ad expiandum, sive ad exoran-
dum voluit Christus integram permanere in Eucharistia, quae
mortis ipsius non inanis quaedam nudaque commemoratio, sed
vera et mirabilis, quamquam incruenta et mystica, renova-
tio est.

Ceterum, non mediocri Nos laetitia affidmur, libet enim pro-
fited, quod proximis hisce annis fidelium animi ad amorem atque
obsequium erga Eucharistiae Sacranientum renovari coepisse
videantur ; quod quidem in spem Nos erigit temporum rerumque
meliorum. Multa enim id genus et varia, ut initio diximus, sollers
induxit pietas, sodalitates praesertim vel eucharisticorum rituum
splendori amplificando, Vel Sacramento augusto dies noctesque
assidue venerando, vel illatis eidem contumeliis iniuriisque sarcien-
dis. In his tamen acquiescere, Venerabiles Fratres, neque Nobis
licet neque vobis ; etenim multo plura vel provehenda restant vel
suscipienda, ut munus hoc omnium divinissimum apud eos ipsos^
qui christianae religionis colunt oflficia, ampliore in luce atque
honore versetur, tantumque mysterium quam dignissima venera-
tione colatur. Quapropter suscepta opera acrius in dies urgenda;
prisca instituta, sicubi exoleverint, revocanda, ut sodalitia eucha-
ristica, supplicationes Sacramento augusto ad adorandum proposito^



Digitized by



Google



ANALECTA. 93

sollemnes eius circumductae pompae, piae ad divina tabemacula
salutationes, alia eiusdem generis et sancta et saluberrima ; omnia
praeterea aggredienda, quae prudenda et pietas ad rem suadeat.
Sed in eo praecipue est elaborandum, ut frequens Eucharistiae
usus, apud catholicas gentes late reviviscat. Id monent nascends
Ecclesiae, quae supra memoravimus, exempla, id Condliorum de-
creta, id auctoritas Patrum et sanctissimorum ex omni aetate
virorum; ut enim corpus, ita animus cibo saepe indiget suo;
alimoniam autem maxime vitalem praebet sacrosancta Eucha-
risda. Itaque pradudicatae adversantium opiniones, inanes mul-
torum timores, spedosae absdnendi causae penitus tollendae ;
ea enim agitur res, qua nihil fideli populo udlius tum ad redi-
mendum tempus e sollicids rerum mortalium curis, tum ad
christianos revocandos spiritus constanterque rednendos. Hue
sane magno erunt momento praestandorum ordinum horta-
tiones et exempla, maximo autem cleri navitas et industria.
Sacerdotes enim, quibus Christus Redemptor Corporis et San-
guinis sui mysteria conficiendi ac dispensandi tradidit munus,
nihil profecto melius pro summo accepto honore queant repen-
dere, quam ut Ipsius eucharisdcam gloriam omni ope pro-
vehant, optadsque sacradssimi Cordis eius obsequendo, animos
hominum ad saludferos tand Sacramend Sacrificiique fontes invi-
tent ac pertrahant.

Ita fiat, quod vehementer cupimus, ut praecellentes Eucharis-
tiae fructus quoddie uberiores proveniant, fide, spe, caritate, onmi
denique chrisdana virtute, felidter accrescente; idque in sana-
tionem atque emolumentum rd quoque publicae ; fiat, ut provi-
dendssimae Dei caritads magis magisque eluceant consilia, qui
tale mysterium pro mundi vita consdtuit perpetuum.

Quarum Nos rerum erecd spe, Venerabiles Fratres, auspicem
munerum divinorum caritadsque Nostrae testem, Apostolicam
benedicdonem et singulis vobis et vestro cuiusque clero ac populo
peramanter imperdmus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxviii Maii, in
praeludio sollemnitads Corporis Chrisd, anno mdccccii, Pontificatus
Nostri \icesimo quinto.

LEO PP. XIII.



Digitized by



Google



Conferences*



The Ecclesiastical Review proposes to answer in this department questions
of general (not merely local or personal) interest to the Qergy. Questions suitable
for publication, when addressed to the editor, receive attention in due turn, but in no
case do we pledge ourselves to reply to all queries, either in print or by letter.



OUB ANALEOTA.

In the latest Encyclical Letter of Pope Leo XIII, May 28,
1902, His Holiness, after recalling his recent utterances and ex-
hortations in behalf of greater devotion to our Saviour and to
His Sacred Heart, pleads for renewed ardor among the faithful
toward the divine mystery of the Holy Eucharist, the good which
contains and whence flows all other goods, in very deed the life
of the world ; for Christ, who in this Sacrament gives Himself as
our food, is the tree of life, the word of life, the book of life, the
crown of life, and especially the bread of life.

Against this source of man's faith and salvation has the hand
of the enemy always been set ; hence nothing is of greater avail
than this mystery of faith for our victory over the forces of natur-
alism and rationalism. In the Holy Eucharist we have the con-
tinuation of the Incarnation and of the Sacrifice of Calvary. Hope,
no less than faith, and charity as well, find their support and
strength in this Sacrament.

As a sacrifice likewise is the Holy Eucharist, peculiarly in
these days, a pledge /(?r the salvation of the world, in its proclama-
tion of God's supreme dominion over us and His infinite munifi-
cence, and in the reparation it offers Him for the ingratitude and
offences of His creatures.

Therefore should all men cherish and foster greater and
greater love and zeal for this great Sacrament, especially in its
more frequent reception.

TRAPS FOE THE OLEEGT.
The Catholic priest is proverbially "innocent" in matters
managed by the professional sharp. The agent, the weary tramp,



Digitized by



Google



CONFERENCES. 95

the respectable-looking lady who just lost her pocket-book, the
itinerant *' convert " trader who wants to repair or exchange your
sacred vessels, the confidential dealer who sells cheap and sweet
altar wines and throws enough brandy into the bargain to swamp
him, if he could not deceive his Reverend customer, and lastly
the Investment Broker^ or the Company Promoter who deals in
Western or Southern estates, in mining stock, oil wells, horse
collars, and such like commodities, play their games most suc-
cessfully among the Fathers, young, middle-aged, and old.

Now a wise old speculator, a friend who is out of the business^
if you can get his candid opinion, will tell you — never to read
even the pleas and " offers *' made by all such concerns. About
the professional Company Promoter in particular, a clergyman
and withal an experienced man of the world writes in a recent
issue of the London Daily News (April 1 1, 1902), as follows :

* 'About the Company Promoter I wish to speak a warning word,
especially to clergymen and people who are bound to economize.

** You read a prospectus y and it all sounds like poetry ^ and of course
you believe every word — how can you help it ? There it is in plain
print. You then apply for shares. The shares are duly allotted.
The company is formally set up, and opens its shutters in the eyes of
the world, in order to do still further business. What can be neater,
simpler, more delightful ? The clergyman invests his money, and for
the rest of his life has nothing to do but periodically receive his in-
terest — and the interest is only 60%. There are kind commercial
men who, as directors, undertake to look after the property. The
arrangement is simple, natural, and beneficent. At the first general
meeting of the shareholders a little clause is added to the Articles of
Association. The clergyman has no idea in the world what the
alteration means ; but, being in the hands of honest men, inspired



Online LibraryCatholic University of AmericaAmerican ecclesiastical review, Volume 27 → online text (page 10 of 78)