Charles Thomas Cruttwell.

Specimens of Roman literature: passages illustrative of Roman thought and style; online

. (page 33 of 62)
Online LibraryCharles Thomas CruttwellSpecimens of Roman literature: passages illustrative of Roman thought and style; → online text (page 33 of 62)
Font size
QR-code for this ebook


Threissa quum gens numeret auctores suos,
Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo,
Qui saxa cantu movit, et domuit feras,
Hebrique tenuit impetus dulci mora 1
Ergo hinc abesto, livor, ne frustra gemas,
Quonidm solemnis mihi debetur gloria.

Induxi te ad legndum : sincerum mihi
Candore noto reddas iudicium peto.

Phaedr., III., Prol 33-65.

104. Criticism of Martial.

Audio "Valerium Martialem decessisse, et moleste fero. Erat
homo ingeniosus, acutus, acer, et qui plurimum in scribendo et
salis haberet et fellis, nee candoris minus. Prosequutus eram
viatico secedentem. Pederam hoc amicitiae, dederam etiam
versiculis, quos de me composuit. Fuit moris antiqui, eos, qui
vel singulorum laudes, vel urbium scripserant, aut honoribus



316 SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.

aut pecunia ornare : nostris vero temporibus, ut alia speciosa et
egregia, ita hoc in primis exolevit. Nain postquam desiimus
facere laudanda, laudari quoqtie ineptum putamus. Quaeris,
qui sint versiculi, quibus gratiam retulerim ? Remitterem
te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem : tu, si placuerint
hi, ceteros in libro requires. Adloquitur Musam, mandat, ut
domum meam Exquiliis quaerat, adeat reverenter :

Sed, ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto.
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc, quod secula posterique possint
Arpinis quoque comparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas.
Haec hora est tua, quum furit Lyaeus,
Quum regnat rosa, quum inadent capilli.
Tune me vel rigidi legant Catones.

Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tune dimisi amicis-
sime, et nunc, ut amicissimum, defunctum esse doleo 1 Dedit
enim mihi, quantum maximum potuit, daturus auiplius, si
potuisset. Tametsi quid hornini potest dari maius, quam gloria,
et laus, et aeternitas 1 At non erunt aeterna quae scripsit.
Non erunt fortasse : ille tamen scripsit tanquam essent futura*
Yale. Plin., Epp., iii. 21.



(2.) ORATORS AND HISTORIANS.

105. A Comparison of Cato's Eloquence with that of some
of the Greek Masters.

Catonem vero quis nostrorum oratorum, qui quidem nune
sunt, legit? aut quis novit omnino ? At quern virum, Dii boni!
mitto civem aut senatorem aut imperatorem ; oratorem enim
hoc loco quaerimus ; quis illo gravior in laudando ? acerbior in
vituperando 1 in sententiis argutior 1 in docendo edisserendoque
subtilior ? Refertae sunt orationes amplius centum quinqua-
ginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et
rebus illustribus. Licet ex his eligant ea, quae notatione et
laude digna sint ; omues oratoriae virtutes in eis reperientur.



ROMAN THOUGHT: ART AND LETTERS. 317

lam vero Origines eius quern florem aut quod lumen eloquentiae
non habent? Amatores huic desunt, sicuti inultis iam ante
saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum
concisis sententiis, interdum etiam non satis apertis quum bre-
vitate, turn nimio acumine, officit Theopompus elatione atque
altitudine orationis suae, quod idem Lysiae Demosthenes ; sia
Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata
altius oratio. Sed et in nostris inscitia est, quod ii ipsi, qui in
Graecis antiquitate delectaritur eaque subtilitate, quam Atticam
appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem. Hyperidae
volunt esse et Lysiae. Laudo. Sed cur nolunt Catones?
Attico genere dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem.
Atque utinam imitarentur, nee ossa solum, sed etiam sanguinem !
Gratum est tamen, quod volunt. Cur igitur Lysias et Hype-
rides amatur, quum penitus ignoretur Cato? Antiquior est
huius sermo et quaedam horridiora verba : ita enim turn loque-
bantur. Id muta, quod turn ille non potuit, et adde numeros
et ut aptior sit oratio, ipsa verba compone et qnnsi coagnienta,
quod ne Graeci quidem veteres factitavenmt : iam neminem
antepones Catoni. Cic., Brut., xvii. 65-G8.

106. A Criticism of Tiberius Gracchus and C. Carbo.

Utinam in Ti. Graccho Caioque Carbone talis mens ad
rempublicam bene gerendam fuisset, quale ingenium ad bene
dicendum fuit ! profecto nemo his viris gloria praestitisset.
Sed eorum alter propter turbulentissimum tribunatum, ad quern
ex invidia foederis Numantini bonis iratus accesserat, ab ipsa
republica est interfectus; alter propter perpetuam in populari
ratione levitatem morte voluntaria se a severitate iudicum
vindicavit. Sed fuit uterque summus orator: atque hoc me-
moria patrum teste dicimus. Nam et Carbonis et Gracchi
habemus orationes, nondum satis splendidas verbis, sed acutas
prudentiaeque plenissimas. Fuit Gracchus diligentia Corneliae
matris a puero doctus et Graecis litteris eruditus. Nam semper
habuit exquisites e Graecia magistros, in eis iam adolescens
Diophanem Mitylenaeum, Graeciae temporibus illis disertissi-
mum : sed ei breve tempus ingenii augendi et declarandi fuit.
Carbo, quod vita suppeditavit, est in multis iudiciis caussisque
cognitus. Hunc qui audierant prudentes homines, in quibus
familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in con-
sulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis
acrem atque eumdem et vehementem et valde dulcem et per-
facetum fuisse dicebat : addebat, industrium etiam et diligentem



318 SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.

et in exercitationibus commentationibusque multum operae
solitum esse ponere. Hie optimus illis temporibus est patronus
habitus, eoque forum tenente plura fieri iudicia coeperunt.
Cic. 9 Brut., xxvii. 103-106.

107. Estimate of the Genius of the Younger Gracchus.

Sed ecce in nianibus vir, et praestantissimo ingenio et fla-
granti studio et doctus a puero, C. Gracchus. Noli enim putare
quemquam, Brute, pleniorem et uberiorem ad dicendum fuisse.
Et ille, Sic prorsus, inquit, existimo atque istum de superioribus
paene solum lego. Immo plane, inquam, Brute, legas censeo.
Damnum enim illius immaturo interitu res Romanae Latinaeque
litterae fecerunt. Utinam non tarn fratri pietatem, quain
patriae praestare voluisset! quam ille facile tali ingenio, diutius
si vixisset, vel paternam esset vel avitam gloriam consequutus !
Eloquentia quidem nescio an habuisset parem neminem. Gran-
dis est verbis, sapiens sententiis, genere toto gravis : manus
cxtrema non accessit operibus eius : praeclare inchoata multa,
perfecta non plane. Legendus, inquam, est hie orator, Brute,
si quisquam alius, iuventuti. Non enim solum acuere, sed
etiam alere ingenium potest. Cic., Brut., xxxiii. 125, 126.

108. Suggestions as to the use which Gracchus made of the Pipe
which was played whilst he was speaking.

Ecce autem, per tibicinia Laconica, tibiae quoque illius con-
cionatoriae in mentem venit, quam C. Graccho, cum populo
agenti, praeisse ac praeministrasse modulos ferunt. Sed nequa-
quam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum, qui pone
eum loquentem staret, variisque modis turn demulcere animum
actionemque eius, turn intendere. Quid eniin foret ea re inep-
tius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho concionanti numeros et
modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret ? Sed
qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circum-
stantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum
sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque impetus vocis
eius. Refervescente namque impulsu et instinctu extraneo
naturalis ilia Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existi-
manda est. Marcus tamen Cicero fistulatorem istum utrique
rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis turn placidis turn
citatis aut demissam iacentemque orationem. eius erigeret, aut
ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis
apposui : " Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex
Licinio cliente tuo literato homine, quern servum sibi habuit ille



ROMAN THOUGHT: ART AND LETTERS. 319

ad manum, cum eburnea solitns est Labere fistula, qui staret
post ipsum occulte, cum concionaretur, peritum hominem ; qui
inflaret celeriter eum sonum, qui ilium aut remissum excitaret,
aut a contentione revocaret. Aul. GfelL, I. xi. 10-16.

109. The Oratory ofServius Galba.

Memoria teneo, Smyrnae me ex P. Rutilio Kufo audisse,
quum diceret, adolescentulo se accidisse, ut ex senatusconsulto
P. Scipio et I). Brutus, ut opinor, consules de re atroci magna-
que quaererent. Nam quum in silva Sila facta caedes esset
notique homines interfecti, insimulareturque familia, partim
etiam liberi, societatis eius, quae picarias de P. Cornelio, L.
Mummio censoribus redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re
cognoscerent et statuerent consules. Caussam pro publicanis
accurate, ut semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium.
Quum consules, re audita, "amplius" de consilii sententia
pronuntiavissent ; panels interpositis diebus iterum Laelium
multo diligentius meliusque dixisse, iterumque eodem modo a
consulibus rem esse prolatam. Turn Laelium, quum eum socii
domum reduxissent egissentque gratias et, ne defatigaretur,
oravissent, locutum esse ita: se, quae fecisset, honoris eorum
caussa studiose accurateque fecisse ; sed se arbitrari, caussam
illam a Ser. Galba, quod is in dicendo gravior acriorque esset,
gravius et vehementius posse defendi ; itaque auctoritate C.
Laelii publicanos caussam detulisse ad Galbam. Ilium autem,
quod ei viro succedenduni esset, verecunde et dubitanter
recepisse; unum quasi comperendinatus medium diem fuisse,
quern to turn Galbam in consideranda caussa componendaque
posuisse j et, quum cognitionis dies esset et ipse Kutilius rogatu
sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret
et ad dicendi tempus adduceret, usque ilium, quoad ei nuntia-
tum esset, consules descendisse, omnibus exclusis, commentatum
in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii
aliud dictare eodem tern pore solitus esset : interim quum esset
ei nuntiatum tempus esse, exisse in aedes eo colore et iis oculis,
ut egisse caussam, non commentatum putares. Addebat etiam,
idque ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos
exisse cum Galba ; ex quo significabat, ilium non in agenda
solum, sed etiam in meditando vehementem atque incensum
fuisse. Quid rnulta ? magna exspectatione, plurimis audientibus,
coram ipso Laelio sic illam caussam tanta vi tantaque gravitate
dixisse Galbam, ut nulla fere pars orationis silentio praeteriretur.
Cic., Brut., xxii.



320 SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.



110. A Comparison of the Orators Antonius and. Crassus.

Nunc ad Antonium Crassumque pervenimus ! Nam ego sic
^xistimo, hos oratores fuisse maximos et in his primtim cum
Oraecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam. Omnia
veniebant Antonio in mentem ; eaque suo quaeque loco, ubi
plurimum proficere et valere possent, ut ab imperatore equites,
pedites, levis armatura, sic ab illo in maxime opportunis orationis
partibus collocabantur. Erat memoria summa, nulla medita-
tionis suspicio. Imparatus semper aggredi ad dicendum vide-
batur : sed ita erat paratus, ut indices, illo dicente, nonnumquam
viderentur non satis parati ad cavendum fuisse. . . . Sed
quum haec magna in Antonio, turn actio singularis : quae si
partienda est in gestum atque vocem, gestus erat non verba
exprimens, sed cum sententiis congruens : manus, humeri, latera,
supplosio pedis, status, incessus omnisque niotus cum verbis
sententiisque consentiens; vox permanens, verum subrauca
natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.
Habebat enim flebile quiddam in questionibus aptumque
quum ad lidem faciendam, turn ad misericordiam commo-
vendam. .Huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L.
Orassura. Equidem, quamquam Antonio tantum tribuo, quantum
supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius.
Erat summa gravitas ; erat cum gravitate iunctus facetiarum et
urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos ; Latine loquendi ac-
curata et sine molestia diligens elegantia; in disserendo mira
explicatio ; quum de iure civili, quuin de aequo et bono dis-
*putaretur, argumentorum et similitudin^m copia. Nam ut
Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione aut excit-
anda incredibilem vim habebat : sic in interpretando, in defi-
niendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius :
idque quum saepe alias, turn apud centum viros in M' Curii
caussa cognitum est. Ita enim multa turn contra scriptum pro
aequo et bono dixit, ut hominem acutissimum Q. Scaevolam et
in iure, in quo ilia caussa vertebatur, paratissimum obrueret
argumentorum exemplorumque copia : atque ita turn ab his
patronis aequalibus et iam consularibus caussa ilia dicta est,
quum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut elo-
quentium iurisperitissimus Crassus, iurisperitorum eloquentis-
simus Scaevola putaretur : qui quidem quum peracutus esset ad
.excogitandum, quid in iure aut in aequo verum aut esset, aut
non esset, turn verbis erat ad rem cum summa brevitate mira-
biliter aptus. Cic., Brut., xxxvi.-xxxix.



ROMAN THOUGHT: ART AND LETTERS. 321



111. Criticism of the Oratory of Hortensius.

Sed si quaerimus, cur adolescens magis floruerit dicendo,
quam senior Hortensius; caussas reperiemus verissimas duas.
Primum, quod genus erat orationis Asiaticum, adolescentiae
magis concessum, quani senectuti. Genera autem Asiaticae
dictionis duo sunt : ununi sententiosum et argutum, sen-
ten tiis non tam gravibus et severis, quam concinnis et venustis.
Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum, quam
verbis volucre atque incitatum, quali est nunc Asia tota, nee
flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto genere
verborum. . . . Itaque Hortensius utroque genere florens,
clamores faciebat adolescens. Habebat enim et Meneclium illud
studium crebrarum venustarumque sententiarum; in quibus,
ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dul-
cesque sententiae, quam aut necessariae aut interdum utiles ; et
erat oratio quum incitata et vibrans, turn etiam accurata et
polita. Non probabantur haec senibus. Saepe videbam quum
irridentem, turn etiam irascentem et stomachantem Philippum :
sed mirabantur adolescentes, multitudo movebatur. Erat excel-
lens iudicio vulgi, et facile primas tenebat adolescens. Etsi
enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen
aptum esse aetati videbatur ; et certe, quod et in genii quaedam
forma lucebat et exercitatione perfecta erat verborumque astricta
comprehensio, summam hominum admirationem excitabat.
Sed, quum iam honores et ilia senior auctoritas gravius quid-
dam requireret, remanebat idem nee decebat idem; quodque
exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerri-
mum, concinnitas ilia crebritasque sententiarum pristina mane-
bat, sed ea vestitu illo orationis, quo consueverat, ornata non
erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit, quam pla-
cuisset, si ilium flagrantem studio et florentem facultate audire
potuisses. Cic., Brut., xcv.



112. A Comparison of Cicero with Demosthenes.

Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. Nee
ignoro, quantam mihi concitem pugnam, quum praesertim non
sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore :
neque enim attinet, quum Demosthenem imprimis legendum,
vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque
arbitror similes, consilium, ordmeni dividendi, praeparandi,



322 SPECIMENS OF BOMAN LITEEATURE.

probandi rationem, denique, quae sunt inventionis. In elo-
quendo est aliqua diversitas : densior ille, hie copiosior ; ille
concludit astrictius, hie latins; pugnat ille acumine semper,
hie frequenter et pondere ; illi nihil detrahi potest, hnic nihil
adiici ; curae pins in illo, in hoc naturae. Salibus certe, et
commiseratione, qni dno plnriraum afFectus valent, vincimns.
Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit : sed et nobis
ilia, qnae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus
permiserit. In epistolis quidem, quanqnam sunt utriusque,
dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum
vero in hoc quidem, quod ille et prior fuit, et ex magna parta
Ciceronem, quantus est, fecit. Nam mihi videtur M. Tullius,
quum se totum ad imitation em Graecorum contulisset, effinxisse
vim, Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.
ISTec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est
tantum, sed plurimas, vel potius omnes ex se ipso virtutes
extulit immortalis ingenii beatissima ubertate. Non enim
"pluvias," ut ait Pindarus, "aquas colligit; sed vivo gurgite-
exundat," dono quodam providentiae genitus, in quo totas
vires suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius,
movere vehementius potest? Cui tanta unquam iucunditas
affuit? Ipsa ilia, quae extorquet, impetrare eum credas, et,.
quum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi
videatur, sed sequi. lam in omnibus, quae dicit, tanta auctori-
tas inest, ut dissentire pudeat : nee advocati studium, sed testis
aut iudicis afFerat fidem ; quum interim haec omnia, quae vix
singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluuht
illaborata, et ilia, qua nihil pulchrius auditu est, oratio prae se
fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non immerito ab
hominibus aetatis suae "regnare in iudiciis" dictus est : apud
posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen,
sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus : hoc proposi-
turn nobis sit exemplum : ille se profecisse sciat, cui Cicero
valde placebit. Quint., X. i. 105-112.

113. Criticism of the Oratory of Julius Caesar.

De- Caesare ita iudico ilium omnium fere oratorum Latine
loqui elegantissime; nee id solum domestica consuetudine, ut
dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed,
quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta ilia
bene loquendi laus, multis litteris et iis quidem reconditis
et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus.
Solum quidem, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem



ROMAN THOUGHT: ART AND LETTERS. 328

emendatam et Latinam. . . . Caesar auteni rationern
adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et in-
corrupta consuetudine emendat. Itaque quum ad hane
elegantiam verborum Latinorum, quae, etiamsi orator non sis,
et sis ingenims civis Romanus, tamen necessaria est, adiungit
ilia oratoria ornamenta dicendi : turn videtur tamquam tabulas
bene pictas collocare in bono lumine. Hanc quum habeat
praecipuam laudem in communibus, non video cui debeat
cedere. Splendidam quamdam, minimeque veteratoriam ra-
tionem dicendi tenet, voce, motu, forma etiam magnifica et
generosa quodammodo. Turn Brutus: Orationes quidem eius
mihi vehementer probantur, complures autem legi. Atque
etiam commentarios quosdam scripsit rerum suarum : valde
quidem, inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti,
omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum
voluit alios habere parata, unde sumerent, qui vellent scribere
historiam : ineptis gratum fortasse fecit, qui volent ilia cala-
mistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit.
Nihil enim est in historia pura et illustri brevitate dulcius.
Cic.,, Brut. } Ixxii. 2-52, Ixxiv. 258, and Ixxv. 261, 262.

114. Criticism of the Oratory of Calidius.

Sed de M. Calidio dicamus aliquid, qui non fait orator unus
e multis, potius inter multos prope singularis fuit ; ita recon-
ditas exquisitasque sententias mollis et pellucens vestiebat
oratio. Nihil tarn tenerum, quam illius comprehensio ver-
borum, nihil tarn flexibile, nihil, quod magis ipsius arbitrio
fingeretur, ut nullius oratoris aeque in potestate fuerit : quae
primum ita pura erat, ut nihil liquidius, ita libere fluebat, ut
nusquam adhaeresceret ; nullum, nisi loco positum et tamquam
in " vermiculato emblemate," ut ait Lucilius, structum verbum
videres. Nee vero ullum aut durum aut insolens aut humile
aut longius ductum ; ac non propria verba rerum, sed pleraque
tralata, sic tamen, ut ea non irruisse in alienum locum, sed
immigrasse in suum diceres ; nee vero haec soluta nee diffluen-
tia, sed astricta numeris, non aperte nee eodem modo semper,
sed varie dissimulanterque conclusis. Erant autem et verborum
et sententiarum ilia lumina, quae vocant Graeci axypxTu,
quibus tamquam insignibus in ornatu distinguebatur omnis
oratio. Qua de re agitur autem, illud quod multis locis in
iurisconsultorum includeret formulis, id ubi esset, videbat.
Accedebat ordo rerum plenus artis, actio liberalis totumque
dicendi placidum et sanum genus. Quod si est optimum sua-



324 SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.

viter dicere, nihil est, quod melius hoc quaerendum putes. Sed
quum a nobis paullo ante dictum sit tria videri esse, quae orator
efficere deberet, ut doceret, ut delectaret, ut moveret, duo summe
tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorumy qui
audirent, devinciret voluptate. Aberat tertia ilia laus, qua
permoveret atque incitaret animos, quam plurimum pollere
diximus ; nee erat ulla vis atque contentio : sive consilio, quod
eos, quorum altior oratio actioque esset ardentior, furere et
bacchari arbitraretur, sive quod natura non esset ita factus, sive
quod non consuesset, sive quod non posset. Hoc unum illi, si
nihil utilitatis habebat, abfuit; si opus erat, defuit. Cic.,
Brut., Ixxix., Ixxx.

115. Criticism of the Oratory of Calvus.

Ipse mini Calvus, cum unum et viginti, ut puto, libros
reliquerit, vix in una aut altera oratiuncula satisfacit. Nee
dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video. Quotus enim
quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit ? At Hercule
in homimam studiosorum manibus versantur adcusationes, quae
in Vatinium inscribuntur; ac praecipue secunda ex his oratio.
Est enim verbis ornata et sententiis, aurib usque iudicum adcom-
modata : ut scias, ipsurn quoque Calvum intellexisse, quid
melius esset, nee voluntatem ei, quo sublimius et cultius diceret,
sed ingenium ac vires, defuisse. Tac. Or., 21.

116. Literary Characteristics of Calvus.

Calvus qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de princi-
patu eloquentiae habuit, usque eo violentus actor et concitatus
fuit, ut in media eius actione surgeret Vatinius reus et excla-
niaret : rogo vos, iudices, num, si iste disertus est, ideo me
damnari oportet ? Idem postea cum videret a clientibus Catonis
rei sui, Pollionem Asinium circumventum in foro caedi, imponi
se supra cippurn iussit erat enim parvulus statura, proptei*
quod etiam Catullus in hendecasyllabis vocat ilium " salaputtium
disertum " et iuravit, si quam iniuriam Cato Pollioni Asinio
accusatori suo fecisset, se in eum iuraturum calumniam ; nee
umquam postea Pollio a Catone advocatisque eius aut re aut
verbo violatus est. Solebat praeterea excedere subsellia sua et
impetu latus usque in adversarioruin partem transcurrere. Et
carmina quoque eius, quamvis iocosa sint plena sunt ingentis
animi, dicit de Pompeio :

Digito caput uno
Scalpit, quid credas hunc sibi velle? virum.



KOMAN THOUGHT: ART AND LETTERS. 325

Compositio quoque eius in actionibus ad exemplum Demosthenis
riget : nihil in ilia placidum, nihil lene est, oninia excitata
et nuctuantia. Hie tamen in epilogo quern pro Messio tune
tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed
etiam dicit : " credite mihi, non est turpe misereri " et cetera ;
omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae compositionis
sunt, sed infractae. Sen. JRh., jContr., VII. iv. 7, 8.

117. Criticism of the Oratory of Curio.

lisdem fere temporibus aetate ioferiores paullo, quam lulius
sed aequales propemodum fuerunt C. Cotta, P. Sulpicius, Q.
Valerius, Cn. Pomponius, C. Curio, L. Fufius, M. Drusus,
P. Antistius, nee ulla aetate uberior oratorum fetus fuit. Ex
his Cotta et Sulpicius quum ineo iudicio turn omnium facile
primas tulerunt. Erant tamen quibus videretur illius aetatis
tertius Curio, quia splendidioribus fortasse verbis utebatur
et quia Latine non pessime loquebatur, usu, credo, aliquo
domestico : narn litterarum admodum nihil sciebat. Nul-
lum ille poetam noverat, nullum legerat oratorem, nullam
memoriam antiquitatis collegerat: non publicum ius, non
privatum et civile cognoverat. Itaque in Curione hoc veris-
sime iudicari potest, nulla re una rnagis oratorem commen-
dari, quam verborum splendore et copia. Nam quum tardus
in cogitando, turn in instruendo dissipatus fuit. Heliqua duo
sunt, agere et nieminisse. In utroque cachinnos irridentium
commovebat. Itaque quum ei nee officium deesset et flagraret
studio dicendi, perpaucae ad eum caussae deferebantur.
Orator autem, vivis eius aequalibus, proximus optimis numera-
batur propter verborum bonitatem, ut ante dixi, et expeditam
ac profluentem quodammodo celeritatem. Itaque eius orationes
aspiciendas tamen censeo. Sunt illae quidem Ian guidi ores,
verumtamen possunt augere et quasi alere id bonum, quod in
illo mediocriter fuisse concedimus; quod habet tantam vim, ut



Online LibraryCharles Thomas CruttwellSpecimens of Roman literature: passages illustrative of Roman thought and style; → online text (page 33 of 62)