Charles Thomas Cruttwell.

Specimens of Roman literature: passages illustrative of Roman thought and style; online

. (page 56 of 62)
Online LibraryCharles Thomas CruttwellSpecimens of Roman literature: passages illustrative of Roman thought and style; → online text (page 56 of 62)
Font size
QR-code for this ebook


perducere, quo dicto flendum et irascendum esset, rarus fuit.
Atqui hoc est, quod dominatur in iudiciis; haec eloquentiam
regunt. Namque argumenta plerumque nascuntur ex causa ;
et pro meliore parte plura sunt semper: ut, qui.per haec vicit,
tantum, non defuisse sibi advocatum, sciat. Ubi vero animis
iudicum vis afferenda est, et ab ipsa veri contemplatione abdu-
cenda mens, ibi proprium oratoris opus est. Hoc non ducet
litigator: hoc libellis non continetur. Probationes enim efficiunt
sane, ut causam nostram meliorem esse indices putent: affectus
praestant, ut etiam velint: sed id, quod volunt, credunt quoque.
Nam quum irasci, favere, odisse, misereri coeperunt, agi iam



590 SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.

rem snam existimant: et, sicut araantes de forma iudicare non
possunt, quia sensum oculorum praecipitat animus, ita omnem
veritatis inquirendae rationem index omittit occupatus affecti-
bus: aestu fertur, et velut rapido flumini obsequitur. Ita
argumenta ac testes quid egerint, pronunciatio ostendit : com-
motus autem ab oratore index, quid sentiat, sedens adhuc atque
audiens confitetur. An, quum ille, qui plerisque perorationi-
bus petitur, fletus erurapit, non palam dicta sententia est?
Hue igitur incumbat orator, hoc opus eius, hie labor est : sine
quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sunt; adeo velut
spiritus operis huius atque animus est in affectibus. Quint.,
VI. ii. 3-7.



105. tSejanus having asked Tiberius to allow his Marriage with
Livia, the Emperor replies as follows:

Falleris enim, Seiane, si te mansururn in eodem ordine
putas, et Liviam, quae C. Caesari, mox Druso, nupta fuerit, ea
mente acturam, ut cum equite Eomano senescat. Ego tit sinam,
credisne passuros, qui fratrem eius, qui patrem maioresque nos-
tros in summis imperils videre? Yis tu quidem istum intra
locum sistere: sed illi magistratus et primores, qui, te invito,
perrumpunt, omnibusque de rebus consultant, excessisse iam
pridem equestre fastigium, longeque antisse patris inei amicitias,
non occttlti ferunt, perque invidiam ttii me quoque incusant. At
enim Augustus filiam suam equiti Eomano tradere meditatus
est. Mirum hercule, si, cum in omnis curas distraheretur
inmensumque attolli provideret, quern coniunctione tali super
alios extulisset, C. Proculeium et quosdam in sermonibus habuit,
insigni tranquillitate vitae nullis reipubl. negotiis permixtos.
Sed, si dubitatione Augusti movemur, qttanto validius est, quod
M. Agrippae, mox mihi conlocavit? Atque ego haec, pro
amicitia, non occultavi ; ceterum neque tuis neque Liviae
destinatis adversabor. Ipse quid intra animum volutaverim,
quibus adhuc necessitudinibus immiscere te mihi parem, omittam
ad praesens referre: id tantum aperiam, nihil esse tarn excelsum,
quod non virtutes istae tuusque in me animus mereantur; dato-
que tempore, vel in senatu vel in concione non reticebo.
Ann., iv. 40.



ROMAN STYLE: RHETORICAL. 591



106. Boadicea excites her Countrymen against the Romans.

Ad Britannorum copiae passim per catervas et turmas exsul-
tabant, quanta non alias multitude, et aniino adeo fero, ut con-
iuges quoque testes victoriae secum traherent, plaustrisque
imponerent, quae super extremum ambitum campi posuerant.
Boudicea, curru filias prae se vehens, ut quamque nationem
accesserat, "solituni quidem Britannis, feminarum ductu bel-
lare," testabatur: " sed tune non, ut tantis maioribus ortam,
regnum et opes, verum ut unani e vulgo, libertatem amissam,
confectum verberibus corpus, contrectatam filiaruni pudicitiam
ulcisci. Eo provectas Romanorum cupidines, ut non corpora,
ne senectam quidem, aut virginitatem impollutam relinquant.
Adesse tamen deos iustae vindictae. Cecidisse legionem, quae
proelium ausa sit: ceteros castris occultari, aut fugam circum-
spicere. Ne strepitum quidem et clamorem tot millium, neduni
inpetus et manus perlaturos. Si copias armatorum, si caussas
belli secum expenderent, vincendum ilia acie, vel cadendum
esse. Id mulieri destinatum: viverent viri et servirent. Tac.,
Ann., xiv. 34, 35.



107. Seneca, anticipating Nero's Displeasurs, implores to be
allowed to retire into a private station.

Ego quid aliud munificentiae tuae adhibere potui, quam
studia, ut sic dixerim, in umbra educata ? et quibus claritudo
venit, quod iuventae tuae rudimentis adfuisse videor, grande
huius rei pretium. At tu gratiam imniensam, innumerani
pecuniam circumdedisti : adeo, ut plerumque intra me ipse
volvam: "egone, equestri et provinciali loco ortus, proceribus
civitatis adnumeror? Inter nobiles, et longa decora praefer-
entes, novitas mea enituit ? Ubi est animus ille, modicis con-
tentus ? Talis hortos instruit, et per haec suburbana incedit, et
tantis agrorum spatiis, tarn lato fenore exuberat?" Una defensio
occurrit, quod muneribus tuis obniti non debui. Sed uterque
mensuram implevimus, et tu, quantum princeps tribuere amico
posset, et ego, quantum amicus a principe accipere. Cetera
invidiam augent: quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam
magnitudinem iacent, sed mini incumbunt; mihi subveniendum
est. Quomodo in militia, aut via, fessus adminiculum orarem;
ita, in hoc itinere vitae, senex, et levissimis quoque curis inpar ?
cum opes meas ultra sustiuere non possim, praesidium peto.



592 SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.

lube eas per procurators tuos administrari, in tuam fortunam
recipi. ISTec me in paupertatem ipse detrudam; sed traditis,
quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut
villarun curae seponitur, in animum revocabo. Superest tibi
robur, et tot per annos nixum fastigio regimen: possumus senio-
res amici quieti respondere. Hoc quoque in tuam gloriam
cedet, eos ad summa vexisse, qui et modica tolerarent. Tac.,
Ann., xiv. 53, 54.



108. Nero's Insidious Reply.

Ad quae Nero sic ferme respondit: "Quod meditatae orationi
tuae statini occurram, id primum tui muneris habeo, qui me
non tantum praevisa, sed subita expedire docuisti. Abavus
meus, Augustus, Agrippae et Maecenati usurpare otium post
labores concessit: sed in ea ipsa aetate, cuius auctoritas tuere-
tur, quidquid illud et qualecumque tribuisset: attamen neutrum
datis a se praemiis exuit. Bello et periculis meruerant: in his
enim iuventa Augusti versata est. Nee milii tela et manus
tuae defuissent, in armis agenti. Sed quod praesens conditio
poscebat, ratione, consilio, praeceptis pueritiam, dein iuventam
meam fovisti. Et tua quidem erga me munera, dum vita sup-
petet, aeterna erunt: quae a me habes, horti et fenus et villae,
casibus obnoxia sunt. Ac, licet multa videantur, plerique,
liaudquaquam artibus tuis pares, plura tenuerunt. Pudet
referre libertinos, qui ditiores spectantur. Unde etiam rubori
mini est, quod praecipuus caritate, nondum omnes fortuna ante-
cellis. Verum et tibi valida aetas, rebusque et fructui rerum
sufficiens: et nos prima imperii spatia ingredimur; nisi forte aut
te Vitellio ter consuli, aut me Claudio postponis. Sed, quantum
Volusio longa parsimonia quaesivit, tantum in te mea liberalitas
explere non potest. Quin, si qua in parte lubricum adoles-
centiae nostrae declinat, revocas; ornatumque robur subsidio
impensius regis. Non tua rnoderatio, si reddideris pecuniam;
nee quies, si reliqueris principem: sed meaavaritia, meae crude-
litatis metus in ore omnium versabitur. Quodsi maxime con-
tinentia tua laudetur, non tamen sapienti viro decorum fuerit,
unde amico infamiam paret, inde gloriam sibi recipere." His
adiicit complexum et oscula, factus natura et consuetudine
exercitus, velare odium fallacibus blanditiis. Tac., Ann., xiv.
55, 56.



ROMAN STYLE: RHETORICAL. 593



109. Others Address to his Army after the Battle of Bedriacum.

Ipse aversus a consiliis belli, " hunc,'.' inquit, " animum, hana
vdrtutem vestram ultra periculis obiicere, nimis grande vitae
tneae pretium puto. Quanto plus spei ostenditis, si vivere
placeret, tanto pulchrior inors erit. Experti invicem sumus,
3go ac fortuna. Nee tempus computaveritis. Difficilius est
bemperare felicitati, qua te non putes diu usurum. Civile
bellum a Yitellio coepit, et, ut de principatu certaremus armis,
initiuin illic fuit: ne plus quam semel certemus, penes me
exemplum erit. Hinc Othonem posteritas aestimet. Fruetur
Vitellius fratre, coniuge, liberis: mihi non ultione neque solatiis
opus est. Alii diutius irnperium tenuerint : nemo tarn fortiter
reliquerit. An ego tantum Romanae pubis, tot egregios exer-
citus sterni rursus et reipublicae eripi patiar ? Eat hie mecum
animus, tamquam perituri pro me fueritis. Sed este superstites.
Nee diu moremur, ego incolumitatem vestram, vos constantiam
meam. Plura de extremis loqui, pars ignaviae est. Praecipuum
destinationis meae documentum habete, quod de nemine queror.
Nam incusare deos vel homines, eius est, qui vivere velit." Tac. 9
Hist., ii. 47.



110. Calgacus, a British Patriot, stirs up his Countrymen to
throw off the Roman Yoke.

Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae,
et mare scrutantur : si locuples hostis est, avari ; si pauper,
ambitiosi: quos non Oriens, non Occidens satiaverit. Soli
omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre,
trucidare, rapere, falsis nominibus imperium, atque, ubi solitudi-
nem faciunt, pacem adpellant. Liberos cuique ac propinquos
suos natura carissimos esse voluit. Hi per delectus, alibi servi-
turi, auferuntur : coniuges sororesque, etsi hostilem libidinem
effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona
fortunasque in tributum egerunt ; in annonam frumentum.
Corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis, verbera
inter ac contumelias, conterunt. Nata servituti mancipia semel
veneunt, atque ultro a dominis aluntur : Britannia servituteni
suam quotidie emit, quotidie pascit. Ac, sicut in familia recen-
tissimus quisque servorum et conservis ludibrio est : sic, in hoc
orbis terrarum vetere famulatu, novi nos et viles in excidium
petimur. Neque enini arva nobis, atit metalla, aut portus sunt,



594 SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.

quibus exerceudis reservemur. "Virtus porro ac ferocia subiec-
torura ingrata imperantibus : et longinquitas ac secretum ipsum
quo tutius, eo suspectius. Ita, sublata spe veniae, tandem
sumite animum, tarn quibus salus, quam quibus gloria carissima,
est. Tac., Agr., 30, 31.



111. Reflections on the Death of Agricola.

Et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis
ereptus, quantum, ad gloriam, longissimum aevum peregit.
Quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, et
consularibus ac triumphalibus ornamentis praedito, quid aliud
adstruere fortuna poterat ? Opibus nimiis non gaudebat, speci-
. osae contigerant. Filia atque uxore superstitibus, potest videri
etiam beatns, incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitati-
bus et amicitiis, futura effugisse. Nam, sicuti durare in hac
beatissimi saeculi luce, ac principem Traianum videre, quodam
augurio votisque apud nostras aures ominabatur : ita festinatae
mortis grande solatium tulit, evasisse postremum illud tempus,
quo Domitianus, non iam per intervalla ac spiramenta temporum,
sed continuo et velut uno ictu, rempublicam exhausit. Non
vidit Agricola obsessam curiam, et clausum armis senatum, et
eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum femi-
narum exsilia et fugas. Una adhuc victoria Carus Metius
censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepe-
bat, et Massa Baebius iam turn reus erat. Mox nostrae duxere
Helvidium in carcerem manus : nos Maurici Rusticique visus,
nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit
oculos, iussitque scelera, non spectavit : praecipua sub Domitiano
miseriaruni pars erat, videre et adspici, cum suspiria nostra
subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus suffice-
ret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.
Tu vero, felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam
opportunitate mortis. Tac., Agr., 44, 45.



112. The Example of Agricola 7 s Virtue.

Omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima
uxore, superfuere honor! tuo : paucioribus tamen lacrimis com-
positus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui.



KOMAN STYLE: RHETORICAL. 595

Si quis piorum manibus locus ; si, ut sapientibus placet, non
cum corpore exstinguuntur raagnae animae : placide quiescas,
nosque, domum tuam, ab infirmo desiderio et muliebribus lamen-
tis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque
lugeri neque plangi fas est : admiratione te potius, et immorta-
libus laudibus, et, si natura suppeditet, aemulatu decoremus.
Is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. Id filiae
quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam
venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, famam-
que ac figuram animi magis quam corporis complectantur ; non
quia intercedendum putem imaginibus, quae marmore aut aere
finguntur : sed ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbe-
cilla ac mortalia sunt ; forma mentis aeterna : quam tenere et
exprimere, non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse
moribus, possis. Quidquid ex Agricola amavimus, quidquid
mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in
aeternitate temporum, fama rerum. Nam multos veterum,
velut inglorios et ignobiles, oblivio obruet : Agricola, posteritati
narratus et traditus, superstes erit. Tac., Agr., 45, 46.



113. A Love Poem.

Dum semihiulco savio
Meum puellum savior,
Dulcemque florem spiritus
Duco ex aperto tramite;
Animula aegra et saucia
Cucurrit ad labias mihi,
Kictumque in oris pervium
Et labra pueri mollia,
Eimata itineri transitus,
Ut transiliret, nititur.
Turn si morae quid plusculae
Fuisset in coetu osculi
A moris igni percita
Transisset, et me linqueret :
Et mira prorsum res foret,
Ut ad me fierem mortuus
Ad puerum intus viverem.

Poet, ap. GelL, xix. 11.



59G SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.



114. Love goes through all Creation.

Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, eras amet.
Ipsa Troianos nepotes in Latinos trans tulit,
Ipsa Laurentem puellam coniugem nato dedit ;
Moxque Marti de sacello dat pudicam virginem ;
Rornuleas ipsa fecit cum Sabinis nuptias ;
TJnde Ramnes et Quirites, proque prole posterum
Romuli, patrem crearet et nepotem Caesarem.
Cras amet, qui nunquam amavit, quique araavit, eras amet.
Bura fecundat voluptas, rura Venerern sentiant.
Ipse Amor puer Dionae ru^r^natus dicitur. .
Hunc ager, quum parturiret, ipsa suscepit sing/;
Ipse florum delicatis educavit osculis.

Cras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, eras amet.
Ecce iam super genistas explicaiit tauri latut !
Quisque tutus, quo tenetur, coniugali foedere7 x
Subter umbras cum maritis ecce balantum greges !
Et canoras non tacere diva iussit alites.
Tarn loquaces .ore rauco stagna cycni perstrepunt :
Assonat Terty puella subter umbram populi ;
Ut fates motus amoris ore dici musico,
Et iieges queri sororem de marito barbaro.
Ilia cantat : nos tacemus. Quando ver venit meum,
Quando faciam uti chelidon, ut tacere desinam ?
Perdidi Musam tacendo, nee me Phoebos respicit.
Sic Amyclas, quum tacerent, perdidit silentium.
dras amet, qui nunquam amavit, quique amavit, eras amet.

Pervig., Yen., 68-93.



115. A Letter to the Emperor Antoninus Pius.

Quom accepi literas tuas, ita rescribere coeperam : ama me ut
amas, inquis. Huic verbo respondere paulo verbis pluribus in
animo est : prolixius enim rescribere tibi tempore illo solebam,
quo amatum te a me, satis compertum tibi esse tute ostendis.
Vide, quaeso, ne temet ipse defrudes et detrimentum amoris
nltro poscas : amplius enim tan to amari te a me velim credas
mihi, quanto omnibus in rebus potior est certus praesens fructus
quam futuri spes incerta. Egone qui indolem ingenii tui in
germine etiam turn et in herba et in flore dilexerim, nunc fru-
gem ipsam maturae virtutis nonne multo mtiltoque amplius



ROMAN STYLE: RHETORICAL. 597

diligam 1 turn ego stolidissimus habear agrestium omnium onmi-
unique aratorum, si mihi cariora sint sata messibus. Ego vero-
quae optavi quaeque vovi compos optatorum votorumque
meornm damnatus atque multatus sum : in earn multam dupli-
catum amorem tuum desero ;* non ut antiquitus multas inrogari
nios fuit mille minus dimidio. Assae nutricis est infantem
magis diligere quain adultum; suscensere etiam pubertati stulta
nutrix solet, puerum de gremio sibi abductum et campo aut foro
traditum. Litteratores etiam isti discipulos suos, quoad puerilia
discunt et mercedem pendunt, magis diligunt. Ego quom ad
curam cultumque ingenii tui accessi, hunc te speravi fore qui
nunc es; in haec tua tempora amorem meum intendi lucebat in
pueritia tua virtus insita, lucebat etiam magis in adulescentia :
sed ita ut cum serenus dies inluculascit lumine incohato. Nunc
iam virtus integra orbe splendido exorta est et radiis disseminata
est : tu me ad pristinam illam mensuram luciscentis amoris tui
revocas et iubes matutina dilucula lucere meridie. Audi,
quaeso, quanto ainpliore nunc sis virtute, quam antea fueris :
quo facilius credas quanto amplius amoris merearis, et poscere
desinas tantundem. Front., Ep. ad Anton, et Inv., I. v., ed.
Naber, p. 102.



116. The Affection between Pronto and his Royal Pupil

Igitur, ut argumentum aliquod prolixiori epistulae reperiam,
quod, oro te, ob meritum me sic amas ? quid iste Fronto tantuin
boni fecit, ut eum tan to opere tu diligas ? caput suum pro te aut
parentibus tuis devovit? Succidaneum se pro vestris periculis
subdidit 1 ? provinciam aliquam fideliter administravit ? exerci-
tum duxit? nihil eorum. Ne cotidianis quidem istis oSiciis
circa te praeter ceteros fungitur. Nam neque domum vestram
diluculo ventitat, neque cotidie salutat, neque ubique comitatur
nee semper spectat, (v. 1. exspectat) vide igitur ut, siquis inter-
roget, cur Frontonem arnes, habeas in promptu quod facile
respondeas. At ego nihil quidem malo quam amoris erga me
tui nullam extare rationem. Nee omnino mihi amor videtur,
qui ratione oritur et iustis certis de causis copula tur : amorem
ego ilium intellego fortuitum et liberum et nullis causis servien-
tem, impetu potius quam ratione conceptum, qui non officiis, uti
ignis, sed sponte ortis vaporibus caleat. Baiarum ego calidos
specus malo quam istas fornaculas balnearum, in quibus ignis

* Perh., defero.



598 SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.

cum sumptu atque fumo accenditur brevique restinguitur. At
illi ingenui vapores puri perpetuique stint, grati pariter et gra-
tuiti. Tuus igitur iste arnor incultus et sine ratione exortus,
spero, cum cedris porro adolescet et aesculis : qui si officiorum
ratione colerentur, non ultra myrtos laurusque procresceret,
quibus satis odoris parum roboris. Et omnino quantum fortuna
rationi, tantum amor fortuitus officiosa amori antistat. Quis
autem ignorat, rationem humani consilii vocabulum esse, fortu-
nam autem deam dearumque praecipuam ? templa fana delubra
passim fortunae dicata; rationi nee simulacrum nee ararn
usquam consecratam 1 non fallor igitur qui malim amorem erga
me tuurn fortuna potius quam ratione genitum. Neque vero
unquam ratio fortunam aequiperat, neque maiestate, neque usu,
neque dignitate. Nam neque aggeres manu ac ratione constructos
montibus comparabis, neque aquaeductus omnibus, neque recep-
tacula fontibus. Turn ratio consiliorurn prudentia appellatur,
vatum impetus divinatio nuncupatur. Nee quisquam prudentis-
simae feminae consiliis potius accederet quam vaticinationibus
Sibyllae. Quae omnia quorsum tendunt ? ut ego recte malim
impetu et forte potius quam ratione ac merito meo diligi.
Quam ob rem, etiamsi qua iusta ratio est amoris erga me tui,
quaeso, Caesar, sedulo deraus operam ut ignoretur et lateat ;
sine homines ambigant, disserant, disputent, coniectent, requi-
rant, ut Nili caput, ita nostri amoris originem. Sed iam hora
decima tangit et tabellarius tuus mussat: finis igitur sit epistulae.
Yale. Front., Ep. ad M. Caes., I. iii., ed. Naber, p. 6.



117. A Letter from young M. Aurelius* to Ms Preceptor Pronto.

M. Caesar Magistro suo. Sed quae, inquis, fabula? Ut
pater meus a vineis domum se recepit, ego solito more equum
in seen di, et in viam profectus sum, et paululum provectus.
Deinde ibi in via sic oves multae conglobatae adstabant, ut
locus solitarius, et canes quatuor, et duo pastores, sed nihil
praeterea. Turn pastor unus ad alterum pastorem, postquam
plusculos equites vidit, Yide tibi istos equites, inquit, nam illi
solent maximas rapinationes facere. Ubi id audivi, calcar equo
subringo, equum in oves inigo. Oves consternatae dispergun-
tur : aliae alibi palantes balantesque oberrant. Pastor furcam
intorquet; furca in equidem, qui me sectabatur, cadit. Nos
aufugimus. Eo pacto, qui mituebat, ne oves amitteret, furcam

* He was, according to Naber, eighteen years of age.



ROMAN STYLE: RHETORICAL. 599

i erdidit. Fabulam existimas ? Res vera est. At etiam plura

< rant, quae de ea re scriberem, nisi iam me mmtius in balneum
: rcesseret. Vale, mi magister dulcissime, homo honestissime

< t rarissime, suavifcas, et caritas et voluptas mea. Front., ad
. /". Caes et Invicem, II. xii., ed. Ndber, p. 35.

118. Another Letter from young M. Aurelius to Pronto.

Have mihi magister dulcissime. Nos valemus. Ego aliquan-
um prodormivi propter perfrictiunculam, quae videtur sedata
osse. Ergo ab undecima noctis in tertiam diei partim legi ex
agricultura Catonis, partim scripsi, minus misere mehercule
]uam heri. Inde salutato patre meo, aqua mulsa sorbenda
isque ad gulam et reiectanda fauces fovi potius quam dicerem
1 gargarissavi," nam et ad Novium credo et alibi. Sed faucibus
ouratis abii ad patrem meum et immolanti adstiti. Deinde ad
merendam itum. Quid me censes prandisse ? panis tantulum,
3um conchim, caepas et maenas bene praegnates alios vorantes
viderem. Deinde uvis inetendis operam dedimus, et consudavi-
mus, et iubilavimus, et "aliquot," ut ait auctor, "reliquimus
altipenclulos vindemiae superstates." Ab hora sexta domum
redimus : paululum studui atque id ineptum. Deinde cum
matercula mea supra torum sedente niultum garrivi. Meus
sermo hie erat ; quid existimas modo meum Frontonem facere ?
Turn ilia : Quid autem tu meam Gratiam ? Turn ego : Quid
autem passerculam nostram Gratiam minusculam ? Dum ea
fabulamur atque altereamur, uter alterum vestrum magis amaret,
discus crepuit, id est pater meus in balneam transisse nuntiatus
est. Loti igitur in torculari cenavimus ; non loti in torculari,
sed loti cenavimus ; et rusticos cavillantes audivimus libenter.
Inde reversus, priusquam me in latus converto ut stertam, m
pensum explico et diei rationem meo suavissimo magistro reddo,
quern si possem magis desiderare, libenter plusculum macerarer.
Front., ad M. Caes. et Invicem, IV. vi., ed. Naber, p. 69.

119. A Birthday Congratulation from the young Emperor.

Have mi Magister optime ! Scio natali die quoiusque pro eo,
quoius is natalis dies est, amicos vota suscipere; ego tamen,
quia te itixta ac memet ipsum amo, volo hac die, tuo natali,
mihi bene precari. Deos igitur omnis, qui usquam gentium
vim suam praesentem promptamque hominibus praebent, qui
vel somniis vel mysteriis vel medicina vel oraculis usquam
iuvant atque pollent, eorum deorum unumquemque mihi votis



600 SPECIMENS OF ROMAN LITERATURE.

advoco, meque pro genere cuiusque voti in eo loco constituo, de
quo deus ei rei praeditus facilius exaudiat. Igitur iam primum
Pergamei arcem ascendo et Aesculapio supplico, uti valetudi-
nem magistri mei bene temperet vehementerque tueatur. Inde
Atheuas degredior. Miner vam genibus nixus obsecro atque.
oro, si quid ego unquam litterarum sciam, ut id potissimum ex
Frontonis ore in pectus meum commigret. Nunc redeo Romam,
deosque viales et promarinos votis imploro, uti mihi omne iter
tua praesentia comitatum sit, neque ego tarn saepe tarn saevo
desiderio fatiger. Postremo ornnis omnium populorum praesides-
deos, atque ipsum locum, qui Capitolium montem strepit, quaeso
tribuat hoc nobis ut istum diem, quo mihi natus es, tecurn >
firmo te laetoque, concelebrem. M. Aur. in Front., ad H~
Caes. et Invicsm, III. ix., ed. Naber, p. 47.



120. Fronto compliments Aurelius Verus on his Generalship.

Exercitus tibi traditus erat luxuria et ]ascivia et diutino otio
corruptus. Milites Antiochiae adsidue plaudere histrionibus
consueti, saepius in nemore vicinae ganeae quam sub signis.
* habiti. Equi incuria horridi, equites volsi : raro brachium aut
1 crus militum h^rsutum. Ad hoc vestiti melius quam armati :.
adeo ut vir gravis et veteris discipline Laelianus Pontius-
loricas partim eoruin digitis primoribus scinderet, equos pul-
villis instratos anirnadverteret ; iussu eius cornicula consecta,
a sedilibus equitum pluma quasi anseribus devolsa. Pauci



Online LibraryCharles Thomas CruttwellSpecimens of Roman literature: passages illustrative of Roman thought and style; → online text (page 56 of 62)