F. (Franz) Ahn.

Ahn-Henn's second Latin reader. Selections from the writings of Justinus, Caesar, Cicero, and Phaedrus. With notes, vocabulary, and references to Ahn-Henn's Latin grammar online

. (page 2 of 16)
Online LibraryF. (Franz) AhnAhn-Henn's second Latin reader. Selections from the writings of Justinus, Caesar, Cicero, and Phaedrus. With notes, vocabulary, and references to Ahn-Henn's Latin grammar → online text (page 2 of 16)
Font size
QR-code for this ebook


arma capmnt et sescenti viri castra quingentorum milium in-
rumpunt statimque regis praetormm petunt, aut cum illo aut,
si ipsi oppressi essent, in ipslus potissimum sede morituri.
Tumultus totis castris oritur. Spartani, postquam regem non 20
invemunt, per omma castra victores vagantur; caedunt ster-
nuntque omma, ut qui sciunt, se pugnare non spe victoriae,
sed in mortis ultionem. Proelium a principio noctis in majo-
rem partem diei tractum. Ad postremum non victi, sed vin-
cendo fatigati inter ingentes stratorum hostmm catervas occi- 25
derunt. Xerxes duobus vulneribus terrestri proelio acceptis
experlri maris fortunam statu.it.

VIII. Sed Atheniensmm dux Themistocles cum animad-
vertisset lonas, propter quos bellum Persarum susceperunt, in
auxilmm regis classe venisse, sollicitare cos in partes suasso
statuit, et cum colloquendi copiam non haberet, symbolos pro-
pon^" et saxis proscrlbi curat: "Quae vos, lones, dementia
tenet ? Quod facmus agitatis ? Bellum inferre olim conditoribus



12

vestris, nuper ettam vindicibus cogitatis? An ideo moema
vestra condidmms, ut essent qui nostra delerent? Quid si
non haec Dareo prius et mine Xerxi belli causa nobiscum
foret, quod vos rebellantes non destituimus ? Quin vos in haec

5 castra vestra ex ista obsidione transltis ? Aut si hoc parum
tutum est, at YOS commisso proelio ite cessim, inhibete remis
et a bello discedite."

IX. Ante navalis proelii congressionem miserat Xerxes
IIII milia militum armatorum Delphos ad templum Apollmis

10 diripiendum, prorsus quasi non cum Graecis tantum, sed et
cum dis inmortalibus bellum gereret: quae manus tota imbribus
et fulmimbus deleta est, ut intellegeret, quam nullae essent
hommum adversum deos vires. Post haec Thespias et Pla-
taeas et Athenas vacuas homimbus incendit, et quomam ferro

is in homines non poterat, in aedificia igne grassatur. Namque
Athenienses post pugnam Marathomam praemonente Themi-
stocle, victoriam illam de Persis non finem, sed causam majoris
belli fore, CO naves fabricaverunt. Adventante igitur Xerxe
(consulentibus Delphis oraculum responsum fuerat, salutem

20 muris ligneis tuerentur) Themistocles, navmm praesidium de-
monstratum ratus, persuadet omnibus, patriam municipes esse,
non moema, civitatemque non in aedificiis, sed in civibus po-
sitam: itaque melius salutem navtbus quam urbi commissuros;
hujus sententiae etiam deum auctorem esse.

25 X. Probato consilio conjuges liberosque cum pretioaissimis
rebus abditis insulis relicta urbe demandant; ipsi naves ar-
mati conscendunt. Exemplum Atheniensium et aliae urbes
imitatae. Itaque cum adunata omnis sociorum classis et in-
tenta in bellum navale esset angustiasque Salaminii freti, ne

so circumvenlri a multitudme posset, occupassent, dissensio inter
civitatum principes orttur: qui cum deserto bello ad sua tu-
enda dilabi vellent, timens ThemistScles, ne discessu sociorum
vires minuerentur, per servum fidum Xerxi nuntiat, uno in



13

loco eum contractam Graectam capere facillime posse. Quod
si civitates, quae jam abire vellent, dissiparentur, majore labore
ei singulas consectandas. Hoc dolo impellit regem signum
pugnae dare. Graeci quoque adventu hostium occupati proe-
1mm collatis viribus capessunt. 5

XI. Interea rex velut spectator pugnae cum parte navmm
in litore remanet. Artemisia autem, reglna Halicarnasi, quae
in auxilmm Xerxi venerat, inter primes duces bellum acerrime
ciebat, ut in viro muliebrem timorem, ita in muliere virllem
audaciam cerneres. Cum anceps proelium esset, lones juxta 10
praeceptum Themistoclis pugnae se paulatim subtrahere coe-
perunt: quorum defectio ammos ceterorum fregit. Itaque
circumspicientes fugam pelluntur Persae et mox proelio victi
in fugam vertuntur. In qua trepidatione multae captae naves,
multae mersae; plures tamen non minus saevitiam regis quamis
hostem timentes domum dilabuntur.

XII. Hac clade perculsum et dubmm consilii Xerxem
Mardomus adgreditur. Hortatur ut in regnum abeat, ne quid
seditionis moveat fama adversi belli et in majus, sicuti mos
est, omma extollens : sibi CCC niilia armatorum lecta ex omm- 20
bus copiis relinquat, qua manu aut cum gloria ejus perdomi-
turum se Graeciam aut, si aliter eventus merit, sine ejusdem
infamia hostibus cessurum. Probato consilio Mardomo exer-
citus tradttur: reliquas coptas rex ipse deducere in regnum
parat. Sed Graeci audlta regis fuga consilium ineunt pontis 25
interrumpendi, quern ille Abydi veluti victor maris fecerat, ut
interclusus reditu aut cum exercitu deleretur aut desperatione
rerum pacem victus petere cogeretur.

XIII. Sed Themistocles timens, ne interclusi hostes despe-
rationem in virtutem verterent et iter, quod aliter non pateret, 30
ferro patefacerent: satis multos hostes in Graecla remanere
dictitans, nee augeri numerum retinendo oportere, cum vin-
cere consilio ceteros non posset, eundem servum ad Xerxem



14

mittit certioremque consilii facit et occupare transitum matu-
rata fuga jubet. Ille perculsus nuntio tradit ducibus milites
perducendos: ipse cum paucis Abydum contendit. Ubi cum
solutum pontem hibernis tempestatibus offendisset, piscatoria

6 scapha trepidus trajecit. Erat res spectaculo digna et aesti-
matione sortis humanae rerum varietate miranda, in exiguo
latentem videre navigio quern paulo ante vix aequor omne ca-
piebat, carentem omni etiam servorum ministerio, cujus exer-
citus proptcr multitudmem terris graves erant. Nee pedestribus

locopiis, quas ducibus adsignaverat, felicius iter fuit, siquldem
cotidiano labor! (neque enim ulla est metuentibus quics) ctiam
fames accesserat. Multorum deinde dierum inopla contraxerat
ct pestem, tantaque foeditas morientmm fuit, ut viae cadaverl-
bus implerentur alitesque et bestlae escae inlecebris sollici-

15 tatae exercitum sequerentur.

XIV. Interim Mardomus in Graecia Olynthum expugnat.
Athenienses quoque in spem pacis amicitiamque regis sollici-
tat ; spondens incensae eorum urbis etiam in majus restitutio-
nem. Postquam nullo pretio libcrtatem his venalem videt,

20 incensis quae aedificare coeperant, copias in BoeotTam trans-
fert. Eo et Graecorum exercitus, qui centum milmm fuit,
secutus est iblque proelmm commissum. Sed fortuna regis
cum duce mutata non est. Nam victus Mardomus veluti ex
naufragto cum paucis profugit. Castra referta regalis opu-

25lentiae capta. Unde primum Graecos diviso inter se auro
Persico divitiarum luxuria cepit.

XY. Eodem forte die, quo Mardomi copiae deletae sunt,
etiam navali proelio in Asia sub monte Mycale adversus Per-
sas dimicatum est. Ibi ante congressionem, cum classes ex

so adverse starent, fama ad utrumque exercitum venit, vicisse
Graecos et Mardomi copias occidione cecidisse. Tantam
famae velocitatem fuisse, ut, cum matutmo tempore proelmm
in Boeotia commissum sit, meridianis horis in Asiam per tot



15



maria et tantum spatii tarn brevi horarum momento de victoria
nuntiatum sit. Confecto bello, cum de praemiis civitatmm
ageretur, omnium judicio Atheniensmm virtus ceteris praelata.
Inter duces quoque Themistocles princeps civitatum testimomo
judicatus gloriam patriae suae auxifc. 5

5. Sparta and Lycurgus.

I. Graecla omnis ducibus Lacedaemomis et Athenienslbus
in duas divlsa partes ab externis bellis velut in viscera sua
arma convertit. Fiunt igitur de uno populo duo corpora, et
eorundem castrorum homines in duos hostlles exercitus divi- 10
duntur. Hinc Lacedaemomi commuma quondam civitatmm
auxilla ad vires suas trahere: inde Athenienses et vetustate
gentis et gestis rebus inlustres propriis viribus confidebant.
Atque ita duo potentissimi Graeciae populi institutis Solonis et
Lycurgi legibus pares ex aemulatione virium in bellum ruebant. is

II. Namque Lycurgus, cum fratri suo Polydectae, Sparta-
norum regi, successisset regnumque sibi vindicare potuisset,
Charillo, filio ejus, qui natus postiimus erat, cum ad aetatem
adultam pervenisset, regnum summa fide restituit, ut intelle-
gerent omnes, quanto plus apud bonos pietatis jura quani2o
omnes opes valerent. Medio igitur tempore, dum infans con-
valescit tutelamque ejus administrat, non habentibus Spartanis
leges instituit, non inventione earum magis quam exemplo
clarior: siquidem nihil lege ulla in alios sanxit. cujus non ipse
primus in se documentum daret. Popiilum in obsequta prin- 25
cipum, principes ad justitiam imperiorum firmavit. Parsimo-
mam omnibus suasit, existimans laborem niilitTae adsidua
frugalitatis consuetudme faciliorem fore. Emi singula non pe-
cuma, sed compensatione mercium jussit. Auri argentlque
usum ut omnium scelerum materiam sustiilit. so

III. Administrationem rei publicae per ordmes divisit:
regibus potestatem bellorum, magistratibus judicia et annuos



16

successores, senatui custodiam legum, populo sublegendi sena-
turn vel creandi quos vellet magistrates potestatem permlsit.
Fundos omnium aequaliter inter omnes divlsit, ut aequata pa-
trimoma nemmem potentiorem altero redderent. Convivari

5 omnes publice jussit, ne cujus divitiae vel luxuria in occulto
essent. Juvembus non ampllus una veste uti toto anno per-
missum, nee quemquam cultms quam alterum progredi nee
epulari opulentius, ne imitatio in luxuriam verteretur. Pueros
puberes non in forum, sed in agrum dediici praecepit, ut

10 primos annos non in luxuria, sed in opere et in laboribus age-
rent. Nihil eos somni causa substernere et vitam sine pul-
mento degere neque prius in urbem redlre, quam viri facti
essent, statuit.

IV. Virgines sine dote nubere jussit, ut uxores eligerentur,

15 non pecumae, severiusque matrirnonia sua viri coercerent,
cum nullis frenis dotis tenerentur. Maximum honorem non
divitum et potentmm, sed pro gradu aetatis scnum esse voluit,
nee sane usquam terrarum locum honoratiorem sencctus habet.
Haec quoniam primo solfitis antea moribus duravidebat esse,

20 auctorem eorum Apollmem Delphlcum fingit et inde se ea ex
praecepto nummis detulisse, ut consuescendi taedium metus
religionis vincat. Dein ut aeternitatem legibus suis daret,
jure jurando obligat civitatem, nihil eos de ejus legibus muta-
turos, prdusquam reverteretur, et simulat se ad oraculum Del-

25phTcum proficisci, consul turum quid addendum mutandumque
legibus videretur. Proficiscitur autem Cretam iblque perpe-
tuum exsilium egit abjiclque in mare ossa sua morions jussit,
ne relatis Lacedaemonem solutos se Spartani religione juris
jurandi in dissolvendis legibus arbitrarentur.

so 6. Sicily. Invasion of the Athenians.

I. Sicilian! ferunt angustis quondam faucibus Italiae ad-
haesisse diremptamque velut a corpore majore impetu superi



IT

maris, quod toto undarum onere illuc vehitur. Est autem terra
ipsa tenuis ac fragilis et cavernis quibusdam fistiilisque ita
penetrabilis, ut ventorum tola ferme natibus pateat; ncc non
et igmbus generandis nutriendisque soli ipslus naturalis mate-
ria: quippe intrinsecus stratum sulphure et bitumme traditur: B
quae res facit, ut spiritu cum igne in materla luctante fre-
quenter et complurlbus locis nunc flammas, nunc vaporem,
nunc fumum eructet. Et ubi acrior per spiramenta caverna-
rum ventus incubu.it, harenarum moles egeruntur. Proximum
ItalTae promuntorium Reglum dicitur, ideo quia Graece 'ab- 10
rupta' hoc nomine pronuntiantur.

II. Nee mirum, si fabulosa est loci hujus antiquitas, in
quern res tot coiere mirae: primum quod nusquam latms tor-
rens fretum, nee solum citato impetu, verum etiam saevo; ne-
que experientibus modo terribile, verum etiam procul visenti- 15
bus. Undarum porro in se concurrentium tanta pugna est, ut
alias veluti terga dantes in imum desidere, alias quasi victrlces
in sublime ferri videas; nunc hie fremitum ferventis aestus,
nunc illic gemitum in voragmem desidentis exaudlas. Acce-
dunt viclni et perpetui Aetnae montis ignes et insularuni2o
AeolTdum, veluti ipsis in undis alatur incendium : neque enim
in tarn angustis termmis aliter durare tot saeciilis tantus ignis
potuisset, nisi humoris nutrimentis aleretur.

III. Hinc igitur fabulae Scyllam et Charybdin peperere;
hinc latratus auditus; hinc monstri credita simulacra, dum na-25
vigantes magnis verticibus pelagi desidentis exterriti latrare
putant undas, quas sorbentis aestus vorago conlidit. Eadem
causa etiam Aetnae montis perpetuos ignes facit. Nam aqua-
rum ille concursus raptum secum spirltum in imum fundum
trahit atque ibi suffocatum tarn diu tenet, donee per spira- so
menta terrae difttlsus nutrimenta ignis incendat. Jam ipsa
Italiae Siciliaeque vicimtas, jam promuntoriorum altitude ipsa
ita similis est, ut quantum nunc admirationis, tantum antlquis



18

terroris dederit, credentibus, coeuntibus in se promuntonis
ac rursum discedentibus solida intercipi absumlque navigia.
Neque hoc ab antlquis in dulcedmem fabulae eonpositum, sed
metu ct admiratione transeuntium. Ea est enim procul inspi-

scientibus natiira loci, ut sinum maris, non transitum putes:
quo cum accesseris, discedere ac sejungi promuntoria, quae
ante juncta fuerant, arbitrere.

IY. Siciliae primo Trinacriae nomen fuit; postea Sicama
cognominata est. Haec a principle patria Cyclopum fuit, qui-

10 bus exstinctis Cocalus regnum insulae occupavit. Post quern
singulae civitates in tyrannorum imperium concesserunt ; quo-
rum nulla terra feracior fuit. Horum ex numero Anaxilaus
justitta cum ceterorum crudelitate certabat, cujus moderationis
baud mediocrem fructum tulit: quippe decedens cum filios par-

lovulos reliquissct tutelamque eorum Micytho, spectatae fidei
servo, commisisset, tantus amor memoriae ejus apud omnes
fuit, ut parere servo quam deserere regis filios mallent prin-
cipesque civitatis obllti dignitatis suae regni majestatem ad-
ministrari per servum paterentur. Imperium Siciliae etlam

20 Carthaginienses temptavere, diuque varia victoria cum tyran-
nis dimicatum. Ad postremum amisso amilcare imperatore
cum exercitu aliquantisper quievere victi.

V. Medio tempore cum Regmi discordia laborarent civi-
tasque per dissensionem divlsa in duas partes esset, veterani

25 ex altera parte ab Himera in auxilmm vocati, pulsis civitate
contra quos implorati fuerant et mox caesis quibus tulerant
auxilmm, urbem cum conjugibus et liberis sociorum occupa-
vere, ausi facmus nulli tyranno comparandum, ut Reglnis
melius fuerit vinci quam vicisse. Nam sive victoribus captivi-

30 tatis jure servissent sive amissa patria exsulare eos necesse
fuisset, non tamen inter aras et patrios lares trucidati crude-
lissimis tyrannis patriam cum conjugibus ac liberis praedam
reliquissent.



19

VI. Catinienses quoque, cum Syracusanos graves pate-
rentur diffisi viribus suis auxilmm ab Atheniensibus petivere:
qui sen studio majoris imperil, quod AsTam Graeciamque pem-
tus occupaverant, seu metu factac pridem a Syracusanis clas-
sis, no Lacedaemomis illae vires accederent, Lampomum ducein 5
cum classe in Sicilian! misere, ut sub specie ferendi Catinien-
sibus auxilii temptarent Siciliae impermm. Et quomam prima
initia frequenter caesis hostibus prospera fuerant, majore de-
nuo classe et robustiore exercitu Lachete et Chariade ducibus
Siciliam petivere: sed Catinienses sive metu AtheniensTum 10
sive taedio belli pacem cum Syracusanis remissis Athenienstum
auxiliis fecerant.

YII. Interjecto deinde tempore, cum fides pacis a Syracu-
sanis non servaretur, deniio legates Athenas mittunt, qui sor-
dida veste, capillo barbaque promissis et omni squaloris habitu 15
ad misericordiam commovendam adquislto contionem deformes
adeunt: adduntur precibus lacrimae, et ita misericordem po-
pulum supplices movent, ut damnarentur duces, qui ab his
auxilia deduxerant. Classis igitur ingens decermtur: creantur
duces NicTas et Alcibiades et Lamachus, tantisque viribus Si- 20
cilia repetitur, ut ipsis terrori essent, in quorum auxilia mitte-
bantur. Brevi post tempore revocato ad reatum Alcibiade
duo proella pedestria secunda Nicias et Lamachus faciunt;
munitionibus deinde circumdatis hostes etiam marlnis com-
meatibus in urbe clauses intercludunt. 25

VIII. Quibus rebus fracti Syracusani auxilmm a Lacedae-
momis petiverunt. Ab his mittitur Gylippus solus, sed qui
instar omnium auxiliorum erat. Is audlto genere belli jam
inclinato statu auxiliis partim in Graecia, partim in SicilTa
contractis opportuna bello loca occupat. Duo bus deinde proe- 30
liis victus, congressus tertio occiso Lamacho et hostes in
fugam compulit et socios obsidione liberavit. Sed cum Athe-
nienses a bello terrestri in navale se transtulissent, Gylippus



20

classem Lacedaemone cum auxiliis arccssit. Quo cognito et
ipsi Athenienses in locum amissi duels Deinosthenen et Eurj-
medonta cum supplemento copiarum mittunt. Peloponnesii
quoquo communi civitatmm deer e to ingentta Syracusanis au-

5 xilia misere, et quasi Graeciae bellum in Siciliam translatum
esset, ita ex utraque parte summis viribus dimicabatur.

IX. Prima igitur congressione navalis certammis Athe-
nienses vincuntur, castra quoque cum omni publica ac privata
pecunia amittunt. Super haec mala cum etiam terrestri

10 proelio victi essent, tune Demosthenes censere coepit, ut abi-
rent Sicilia, dum res quamvis adflictae nondum tamcn perditae
forent: neque in bello male auspicate amplius perseverandum:
esse domi graviora et forsitan inl'eliciora bella, in quae servare
lios urbis apparatus oporteret. Nicias scu pudore male actae

is rei seu metu destitutae spei civium seu impcllente fato manere
contendit. Reparatur igitur navale bellum et anlmi a prioris
fortunae procella ad spem certammis revocantur: sed inscitia
ducum inter angusttas mar is tuentes se Syracusanos adgressi
facile vincuntur. Eurymedon dux in prima acie fortissime

-odimleans primus cadit: XXX naves, quibus praefuerat, incen-
duntur. Demosthenes et Nictas et ipsi victi exercitum in terra
deponunt, tutiorem fugam rati itinere terrestri. Ab his relictas
centum XXX naves Gylippus invasit: ipsos deinde insequttur:
fugientes partim capit, partim caedit. Demosthenes amisso

2sexercitu a captivitate gladio et voluntaria morte se vindicat:
Nicias autem ne Demosthenis quidem exemplo ut sibi consu-
leret admomtus cladem suorum auxit dedecore captivitatis.

7. Character of Philip and Alexander.

I. Decessit Philippus XL et septem annorum, cum annis

so XXY regnasset. Fuit rex armorum quam conviviorum appara-

ttbus studiosior, cui maxime opus erant instrumenta bellorum:

divitiarum quaestus quam custodla sollertior. Itaque inter



21

cotidianas rapmas semper inops erat. Misericordia in eo et
perfidia pari jure dilectae. Nulla apud eum turpis ratio vin-
cendi. Blandus pariter et insidiosus, alloquio qui plura pro
mitteret quam praestaret; in seria et jocos artifex. Amicitias
utilitate, non fide colebat. Gratiam fingere in odio, instruere 5
inter concordantes odla, apud utrumque gratlam quaerere
sollemnis illi consuetude. Inter haec eloquentta et insignis
oratio, acummis et sollertiae plena, ut nee ornatui facilttas nee
facilitati inventionum deesset ornatus.

II. Huic Alexander films successit et virtute et vitiis patre 10
major. Itaque vincendi ratio utrlque diversa. Hie aperta
vi, ille artibus bella tractabat. Deceptis ille gaudere hostibus,
hie palam fusis. Prudentior ille consilio, hie animo magni-
ficentior. Irani pater dissimulare, plerumque etiam vincere:
hie ubi exarsisset, nee dilatto ultionis nee modus erat. Yini is
nimis uterque avidus : sed ebrietatis diversa vitia. Patri mos
erat etiam de convivio in hostem procurrere, manum conserere,
periciilis se temere oflbrre: Alexander non in hostem, sed in
suos saeviebat. Quam ob rem saepe Philippum vulneratum
proelia remisere : hie amicorum interfector convivio frequenter 20
excessit. Regnare ille cum amlcis nolebat, hie in amlcos regna
exercebat. Amari pater malle, hie metui. Litterarum cultus
utrlque siinilis. Sollerttae pater majoris, hie fidei. Yerbis atque
oratione Philippus, hie rebus moderation Parcendi victis filio
animus et promptior et honestior. Frugalitati pater, luxuriae 25
films magis dedttus erat. Quibus artibus orbis imperii funda-
menta pater jecit, operis totlus glorlam films consummavit.

8. The death of Alexander.

I. Quarto die Alexander indubitatam mortem sentiens
agnoscere se fatum domus majorum suorum ait: nam plerosqueao
Aeacidarum intra tricesimum annum defunctos. Tumultuantes
deinde milites insidiisque perlre regem suspicantes ipse sedavit



eosque omnes, cum prolatus in editissmmm urbis locum esset,
ad conspectum suum admlsit osculandamque dextrani suam
flentibus porrexit. Cum lacrimarent omnes, ipse non sine
lacrimis tan turn, verum sine ullo tristioris mentis argumento

sfuit, ut quosdam impatientms dolentes consolaretur, quibus-
dam mandata ad parentes eorum daret: adeo sicut in hostem,
ita et in mortem invictus animus fuit. Dimissis militibus cir-
cumstantes amlcos percontatur, videanturne sirmlem sibi
reperturi regem? TacentTbus cunctis turn ipse, se hoc quidem

10 nesclre, at illud scire vaticinarlque se ac paene oculis videre
dixit, quantum sit in hoc certamme sangumis fusura Mace-
donia, quantis caedibus, quo cruore mortuo sibi parentatura.
Ad postremum corpus suum in Ammonis templum condi jubet.

II. Cum deficere eum amlci viderent, quaerunt, quern im-
i5per!i faciat heredem. Respondit: dignissimum. Tanta illi

magnitudo ammi fuit, ut, cum Herculem filium, cum fratrem
Aridaeum, cum Roxilnen uxorem relinqueret, oblltus necessi-
tudmum dignissimum nuncuparet heredem: prorsus quasi
nefas esset viro forti almm quam virum fortem succedere, aut

20 tanti regni opes aliis quam probatis relinqui. Hac voce veluti
bellicum inter amicos cecinisset aut malum discordiae misisset,
ita omnes in aemulationem consurgunt et ambitione vulgi taci-
turn favorem militum quaerunt. Sexto die praeclusa voce
exemptum digito aniilum Perdiccae tradidit, quae res gliscen-

25 tern amicorum dissensionem sedavit. Nam etsi non voce nun-
cupatus heres, judiclo tamen electus videbatur.

III. Decessit Alexander mense Junto annos tres et XXX
natus, vir supra humanam potentiam magnitudme ammi prae-
ditus. Prodigia magnitudmis ejus ipso ortu nonnulla apparuere.

so Nam eo die, quo natus est, duae aquflae tota die perpetes
supra culmen domus patris ejus sederunt, omen duplicis im-
perii Europae Asiaeque praeferentes. Eodem quoque die
nuntium pater ejus duarum victoriarum accepit: altera belli



23

IllyrTci, altera certammis Olympic!, in quod quadrigarum
currus miserat: quod omen universarum terrarum victoriam
infant! portendebat. Puer acerrlmis litterarum studiis erudltus
fuit. Exacta pueritia per quinquennium sub Aristotele doc-
tore, inclitissimo omnium philosophorum, crevit. Accepto 5
deinde imperio regem so terrarum omnium ac mundi appellari
jussit tantamque fiductam sui militibus fecit, ut illo praesente
nullius hostis arma nee inermes timerent. Itaque cum nullo
hostium umquam congressus est, quern non vicerit; nullam
urbem obsedit, quam non expugnaverit; nullam gentem adtit, 10
quam non calcaverit. Yictus demque ad postremum est non
virtute hostlli sed insidTis suorum et fraude civlli.

IY. Exstincto in ipso aetatis ac victoriarum flore Alexan-
dro Magno triste apud omnes tota Babylone silentium fuit.
Sed nee devictae gentes fidem nuntto habuerunt, quod ut in- is
yictum regem ita immortalem esse crediderant, recordantes
quotiens praesenti morte ereptus esset, quam saepe pro amisso
repente se non sospitem tantum suis, veruni etiam victorem
obtulisset. Ut vero mortis ejus fides adfu.it, omnes barbarae
gentes paulo ante ab eo devictae non ut hostem, sed ut paren- 20
tern luxerunt. Mater quoque Darei regis, quam amisso filto a
fastigio tantae majestatis in captivitatem redacta indulgentia
victoris in earn diem vitae non paenituerat, audlta morte Ale-
xandri mortem sibi ipsa consclvit, non quod hostem filio prae-
ferret, sed quod pietatem filii in eo, quern ut hostem timuerat, 25
experta esset. Contra Macedones versa vice non ut civem ac
tantae majestatis regem, verum ut hostem amissum gaudebant
et severitatem nimiam et adsidua belli periciila exsecrantes.

9. The earliest history of Carthage.
I. Quomam ad Carthaginiensmm mentionem ventum est, 30
de origme eorum pauca dicenda sunt, repetltis Tyriorum paulo
alttus rebus, quorum casus etiam dolendi fuerunt. Tyriorum



24

gens condita a Phoenicibus fuit, qui terrae motu vexati relicto
patriae solo Assyrium stagnum primo, mox mari proximum
litus incoluerunt, condita ibi urbe, quam a piscmm ubertate
Sidona appellaverunt: nam piscem Phoemces sidon vocant.
5 Post multos deinde annos a rege Ascaloniorum expugnati,
navibus appulsi Tyron urbem ante annum Trojanae cladis cou-
diderunt. Ibi Persarum bellis diu varieque fatigati victores
quidem fuere, sed attrltis viribus a servis suis multitudme


2 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Online LibraryF. (Franz) AhnAhn-Henn's second Latin reader. Selections from the writings of Justinus, Caesar, Cicero, and Phaedrus. With notes, vocabulary, and references to Ahn-Henn's Latin grammar → online text (page 2 of 16)