F. (Franz) Ahn.

Ahn-Henn's second Latin reader. Selections from the writings of Justinus, Caesar, Cicero, and Phaedrus. With notes, vocabulary, and references to Ahn-Henn's Latin grammar online

. (page 3 of 16)
Online LibraryF. (Franz) AhnAhn-Henn's second Latin reader. Selections from the writings of Justinus, Caesar, Cicero, and Phaedrus. With notes, vocabulary, and references to Ahn-Henn's Latin grammar → online text (page 3 of 16)
Font size
QR-code for this ebook


abundantibus indigna supplicia perpessi sunt: qui conspira-

10 tione facta omnem liberum populum cum dommis interficmnt
atque ita potiti urbe lares dominorum occupant, rem publicam
invadunt, conjuges ducunt et, quod ipsi non erant, liberos
procreant.

II. Unus ex tot millbus servorum fuit, qui miti ingemo

is senis dommi parvullque filii ejus fortuna moveretur dominos-
que non truci feritate, sed pia rnisericordiae humanitate respi-
ceret. Itaque cum velut occlsos alienasset servisque de statu
rei publicae deliberanttbus placuisset regem ex corpSre suo
creari eumque potissimum quasi acceptisslmum dis, qui solem

2oorientem primus vidisset, rem ad Stratonem (hoc enim ei
nomen erat) dommum occulte latentem detulit. Ab eo forma-
tus, cum medio noctis omnes in unum campum processissent,
ceteris in orientem spectanttbus solus occidentis regionem in-
tuebatur. Id primum altis videri furor, in occidente solis

25 ortum quaerere. Ubi vero dies adventare coepit editissimis-
que culmimbus urbis oriens splendere, spectantibus aliis, ut
ipsum solem aspicerent, hie primus omnibus fulgorem solis in
summo fastigio civitatis ostendit. Non servllis ingenii ratio
visa; requirentibus auctorem de domino confitetur.

so III. Tune intellectum est, quantum ingenua serviltbus
ingema praestarent, malitiaque servos, non sapientta vincere.
Yenta igitur seni filioque data est, et velut numme quodam
reservatos arbitrantes regem Stratonem creaverunt. Post



25

cujus mortem regnum ad filmm ac deinde ad nepotes transiit.
Celebre hoc servorum facmus metuendumque exemplum toto
orbe ten-arum fuit. Itaque Alexander Magnus, cum interjecto
tempore in oriente bellum gereret, velut ultor publicae securi-
tatis, expugnata eorum urbe omnes, qui proelio superfuerant, 5
ob memoriam veteris caedis crucibus adfixit: genus tantum
Stratonis inviolatum servavit regnum que stirpi ejus restituit,
ingenuis et innoxiis incolis insulae attributis, ut exstirpato
servlli germme genus urbis ex integro conderetur.

IY. Hoc igitur modo Tjrii Alexandri auspiciis conditi 10
parsimoma et labore quaerendi cito convaluere. Ante cladem
dominorum cum et opibus et multitudme abundarent, miss a in
AMcam juventute Uticam condidere: cum interim Mutto rex
Tyri decedit filio Pygmalione et Elissa filta, insignis formae
virgme heredibus institutis. Sed populus Pygmalioni admo- 15
dum puero regnum tradidit. Elissa quoque Acerbae avunciilo
suo, sacerdoti Herculis, qui honos secundus a rege erat, nubit.
Iluic magnae, sed dissimulatae opes erant, aurumque metu
regis non tectis, sed terrae crediderat: quam rem etsi homines
ignorabant, fama tamen loquebatur. 20

Y. Qua incensus Pygmalion oblltus juris humani avun-
culum suum eundemque generum sine respectu pietatis occldit.
Elissa diu fratrem propter scelus aversata ad postremum dissi-
mulato odio mitigatoque interim vultu fugam tacito molltur
adsumptis quibusdam principibus in societatem, quibus par 25
odium in regem esse eandemque fugiendi cupiditatem arbitra-
batur. Tune fratrem dolo adgreditur: fingit se ad eum migrare
velle, ne amplms ei cupidae oblivionis marlti domus gravem
luctus imagtnem renovet neve ultra amara admonitio oculis
ejus occurrat. Non invltus Pygmalion verba sororis audivit so
existimans cum ea et aurum Acerbae ad se venturum.

VI. Sed Elissa ministros migrationis a rege missos navibus
cum omnibus opibus suis prima vespera imponit provectaque



26

in altum compellit eos onera harenae pro pecuma involu-
cris involuta in mare dejicere. Tune deflens ipsa lugubrique
voce Acerbam ciet: orat, ut libens opes suas reciptat,
quas reliquerat, habeatque inferias, quas habuerat causam

5 mortis. Tune ipsos ministros adgreditur: sibi quidem ait
optatam olim mortem, sed illis acerbos cruciatus et dira sup-
plicia imminere, qui Acerbae opes, quarum spe parricidium
rex fecerit, avaritiae tyranni subtraxerint. Hoc metu omnibus
injecto comites fugae accepit. Junguntur et senatorum in earn

lonoctem praeparata agmina atque ita sacris Herciilis, cujus
sacerdos Acerbas fuerat, repetltis exsilio sedes quaenmt.

VII. Primus illis appulsus terrae Cyprus insula fuit, ubi
sacerdos Jo vis cum conjuge et liberis deorum momtu comitem
se Elissae socmmque praebuit, pactus sibi posterisque perpe-

istuum honorem sacerdotii. Condicio pro manifesto omme
accepta. Virgmes LXXX admodum Cyprias raptas navibus
imponi Elissa jubet, ut et juventus matrimonia et urbs subo-
lem habere posset. Dum haec aguntur, Pj^gmalion cogmta
sororis fuga, cum implo bello fugientem persequi parasset,

2oaegre precibus niatris deorumque minis victus quievit: cui
cum inspirati vates canerent, non impiine incrementa urbis
toto orbe auspicatissimae interpellaturum esse, hoc modo spa-
tmm respirandi fugientibus datum. Itaque Elissa delata in
Africae sinum incolas ejus loci adventu peregrinorum mutu-

25 arumque rerum commercio gaudentes in amicitiam sollicitat:
dein empto loco, qui corio bovis tegi posset, in quo fessos
longa navigatione socios, quoad proficisceretur ? reficere pos-
set, corium in tenuissimas partes secari jubet atque ita majus
loci spatium, quam petierat, occupat: unde postea ei loco

so Byrsae nomen fuit.

VIII. Confluentibus deinde viclnis locorum, qui spe lucri
multa hospitibus venalia inferebant, sedesque ibi statuenttbus
ex frequentia hommum velut instar civitatis efiectum est.



Uticensmm quoque legati dona ut consanguineis attulerunt
hortatique sunt, urbem sibi conderent, ubi sedes sortlti essent.
Sed et Afros detinendi advenas amor cepit. Itaque consen-
tientibus omnibus Carthago conditur statute annuo vectigali
pro solo urbis. In primis fundamentis caput bubulum inven- 5
turn est, quod auspicium fructuosae quidem, scd laboriosao
perpctuoque servae urbis fuit; propter quod in alium locum
urbs translata. Ibi quoque equi caput repertum, bellicosum
potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam
sedem dedit. Tune ad opinionem novae urbis concurrentibus 10
gentibus brevi et populus et civitas magna facta.

IX. Condita est haec urbs LXXII annis ante quam Roma:
cujus virtus sicut bello clara fuit, ita rei publtcae status variis
discordiarum casibus agitatus est. Cum inter cetera mala
etiam peste laborarent, cruenta sacrorum religione et scelere 15
pro remedio usi sunt: quippe homines ut victimas immolabant
et impuberes, quae aetas etiam hostmm misericordiam provo-
cat, aris admovebant, pacem deorum sanguine eorum expo-
scentes, pro quorum vita di rogari maxime solent.



28



C. JULIUS CAESAR,

10. First landing in Britain.

I. Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis,
quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hie-

5 raes, tamen in Britanmam proficisci contendit, quod omnibus
fere GallTcis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia
intelligebat: et, si tempus anni ad bellum gerendum deficeret,
tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam
adisset, genus hommum perspexisset, loca, portus, aditus

locognovisset: quae omma fere Gallis erant incognita. Neque
enim temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque iis
ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones,
quae sunt contra Gallias, notum est. Itaque evocatis ad se
undique mercatoribus neque quanta esset insulae magnitudo,

IB neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quern
usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui
essent ad majorum navium multitudmem idonei portus, repe-
rlre poterat.

II. Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret,
2oidoneum esse arbitratus Gajum Yolusenum cum navi longa

praemittit. Huic mandat, uti exploratis omnibus rebus ad se
quam primum revertatur: ipse cum omnibus copiis in Mormos
proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanmam tra-
jectus. Hue naves undique ex finitimis regionlbus et, quam
25 superiors aestate ad Yeneticum bellum fecerat, classem jubet
con venire. Interim consilio ejus cogmto et per mercatores
perlato ad Britannos a compluribus ejus insulae civitatibus ad



29

eum legati venmnt, qui polliceantur obsides dare atque im-
peril populi Roman! obtemperare. Quibus audltis, liberaliter
pollicitus hortatusque, ut in ea sententia permanerent, eos
domura remittit et cum his una Commium, quern ipse Atreba-
tibus superatis regem ibi constituerat, cujus et virtutem et 5
consilmm probabat et quern sibi fidelem arbitrabatur, cuj us-
que auctoritas in iis regionibus magni habebatur, mittit. Huic
imperat, quas possit, adeat civitates horteturque ut populi
Komani fidem sequantur; seque celeriter eo venturum nuntiet.
Yolusenus perspectis regionibus quantum ei facultatis dariio
potfiit, qui'navi egredi ac se barbaris committere non auderet,
quinto die ad Caesarem revertitur; quaeque ibi perspexisset
renuntiat.

III. Bum in his locis Caesar navmm parandarum causa
moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, 15
qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homi-
nes barbari et nostrao consuetudmis imperiti bell am popiilo
Romano fccissent, seque ea, quae imperasset, facturos pollice-
rentur. Hoc sibi satis opportune Caesar accidisse arbitrate,
quod neque post tergum hostem relinquere volebat, neque belli 20
gerendi propter anni tempus facultatem habebat, neque has
tantularum rerum occupationes sibi Britanmae anteponendas
judicabat, magnum iis numerum obsidum imperat. Quibus
adductis eos in fidem recepit. jS"avibus circiter octoginta
onerarTis coactis contractisque ; quod satis esse ad duas 25
transportandas legiones existimabat, quod praeterea navmm
longarum habebat, quaestori, legatis pracfectisque distribuit.
Hue acceclebant octodecim onerariae naves, quae ex eo loco
ab milibus passuum octo vento tenebantur, quo minus in eun-
dem portum pervenlre possent. Has equitibus distribuit; re- so
liquum exercitum Quinto Titurio Sabmo et Lucio Aurunculejo
Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum,
ab quibus ad eum legati non venerant, deducendum dedit.



30

Publmm Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio, quod
satis esse arbitrabatur, portum tenere jussit.

IY. His constitutis rebus nactus idoneam ad navigan-
dum tempestatem tertia fere vigilia solvit equitesque in

5 ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi
jussit: a quibus cum id paulo tardms esset administratum, ipse
hora circlter diei quarta cum primis navibus Britanniam atti-
git atque ibi in omnibus collibus expositas hostmm coplas ar-
matas conspexit. Cujus loci haec erat natura, atque ita mon-

10 tlbus angustis mare contincbatur, uti ex locis superioribus in
littus telum adjlci posset. Hunc ad egrediendum nequaquam
idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convemrent,
ad horam nonam in ancoris exspectavit. Interim legatis tri-
bunisque militum convocatis et quae ex Yoluseno cognosset,

is et quae fieri vellet, ostendit monuitque (ut rei militaris ratio,
rnaxime ut maritimae res postularent, ut quae celerem atque
instabilem motum haberent), ad nutum et ad tempus omnes res
ab iis administrarentur. His dimissis et ventum et aestum
uno tempore nactus secundum dato signo et sublatis ancoris

20 circiter milla passuum septem ab eo loco progressus aperto ac
piano littore naves constituit.

Y. At barbari consilio Romanorum cogmto praemisso
equitatu et essedarTis, quo plerumque genere in proeliis uti
consuerunt, rellquis copiis subsecuti nostros navibus egredi

25 prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas, quod
naves propter magnitudlncm nisi in alto constitiii non pote-
rant, militibus autem ignotis locis, impedltis manibus magno
et gravi armorum onerc oppressis simul et de navibus desili-
endum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat

sopugnandum, cum illi aut ex arido aut paululum in aquam
progress! omnibus membris expedltis notissimis locis audac-
ter tela conjicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus
rebus nostri perternti atque hujus omnmo generis pugnae



31

imperiti non eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus
uti proeliis consueverant, utebantur.

YI. Quod ubi Caesar animum advertit, naves longas,
quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum
expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis o
incitari et ad latus apertum hostmm constitiii atque inde
fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri jussit:
quae res magno usui nostris fuit. Nam et navmm figura et
remorum motu et inusitato gen ere tormentor um permoti bar-
bari constiterunt ac paulum modo pedem retulerunt. Atque 10
nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudmem
maris, qui declmae legionis aquilam ferebat, contestatus deos,
ut ea res legioni feliciter evemret: ^Desillte", inquit, "com-
militones, nisi vultis aquilam hostibus prodere: ego certe
meum reipublicae atque imperatori officmm praestitero". Hoc is
cum magna voce dixisset, se ex navi projecit atque in hostes
aquilam ferre coepit. Turn nostri cohortati inter se, ne tan-
turn dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt: hos
item ex proximis navibus cum conspexissent, subsectiti hosti-
bus appropinquarunt 20

11. On the habits of the Germans.
I. Germani multum ab consuetudme Gallorum differunt:
nam neque druides habent, qui rebus divmis praesint, neque
sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt, quos
cernunt et quorum aperte opibus juvantur, Solem et Yulcanum 25
et Lunam: reliquos ne fama quidem acceperunt. Yita omnis
in venationibus atque in studiis rei militaris consistit. Agri-
culturae non student; majorque pars victus eorum in lacte,
caseo, carne consistit: neque quisquam agri modum certum
aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos so
singulos gentibus cognationibusque hommu-m, qui una coie-
runt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno



32

post alio transire cogunt. Ejus rei multas afferunt causas: ne
adsidua consuetudme capti studmm belli gerendi agricultura
commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque
humiliores possessiombus expellant; ne accuratius ad frigora

6 atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecurriae cu-
piditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut
animi aequitate plebem. contineant, cum suas quisque opes cum
potentissiinis aequari videat.

II. Civitatibus maxima laus est quam latissimas circum

10 se vastatis fimbus solitudmes habere. Hoc proprmm virtutis
existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam
prope audere consistere: simul hoc se fore tutiores arbitrantur,
repentmae incursionis timore sublato. Cum bellum ci vitas
aut illatum defendit aut infert; magistratus, qui ei bello prae-

issint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In
pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum
atque pagorum inter suos jus dicunt controversiasque minu-
unt. Latrocinta nullam habent infamtam, quae extra fines
cujusque civitatis fiunt, atque ea juventutis exercendae ac de-

2osidiae minuendae causa fieri praedicant. Atque ubi quis ex
principibus in concilto dixit se ducem fore, qui sequi velint,
profiteantur, consurgunt ii, qui et causam et hommem pro-
bant, suumque auxilmm pollicentur atque ab multitudine col-
laudantur: qui ex iis secuti non sunt, in desertorum ac prodi-

2storum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides
derogatur. Hospites violare fas non putant; qui quaque de
causa ad eos venerunt, ab injuria prohibent, sanctos habent,
hisque omnium domus patent victusque communicatur.



33



M. TULLIUS CICERO.

12. Solon.

I. Prudentissima civitas AtheniensTum, dum ea rerum potlta
est, fuisse traditur. Ejus civitatis sapientissimum Solonem di-
cunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripse- 5
rit. Cujus imprimis versiitum et callidum factum est quod, quo
et tutior vita ejus esset et plus aliquando rei publicae prodesset
furere se simulaverit. Idem cum interrogaretur, cur nullum
supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respon-
dit se id nemmem facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur 10
cum de eo nihil sanxerit, quod antea commissum non erat, no
non tarn prohibere quam admonere videretur. Idem contincri
rem publicam duabus rebus dixit: praemlo et poena. Idem ca-
pite sanxit, si qui in seditione non alterlus utrlus partis fuisset.

II. Honestum illud Solonis est quod ait versiculo quodam: 15
"senescere se multa in dies addiscentem"; qua voluptate ammi
nulla certe potest esse major. Prudentibus enim et bene insti-
tutis studia doctrinae pariter cum aetate crescunt.

Animosior etiam interdum senectus est quam adulescentia
et fortior. Hoc illud est quod Pisistrato cujus orienteni2o
tyrannidem multo ante prospexerat vir prudens in re publica
exercitatus a Solone responsum est, cum illi quaerenti, qua
tandem spe fretus sibi tarn audaciter obsisteret, respondisse
traditur: Senectute. Ejusdem Solonis eloglum est, quo se
negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare: 25
Mors mea ne careat lacrtmis; linquamus amlcis
Maerorem, ut*) celebrent funera cum gemitu.

*) Maerorem, ut to be read, maeror' ut.



34

13. Leonidas.

I. Praeclarae sunt mortes imperatoriae. Leonidas, rex
Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos quos
eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut glo-

sriosa mors, opposuit hostibus. Idem Leonidas: "Prandete",
inquit, u animo forti, Lacedaemomi, hodie apud inferos fortasse
cenabimus". Ibi alacri magnoque ammo occiderunt omnes,
in quos Simomdes:

"Die, hospes, Spartae nos te vidisse jacentes,

10 Dum sanctis patriae leglbus obsequimur".

II. Fuit haec gens fortis dum Lycurgi leges vigebant. E
quil)us unus, cum Perses hostis in colloqmo dixisset glorians:
^Solem prae jaculorum multitudlne et sagittarum non vide-
bltis", a ln umbra igitur", inquit, u pugnabimus". Yiros

iscommemoro; qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proe-
ITum misisset et interfectum audisset: : 'Idcirco", inquit, ^ge-
nueram, ut esset qui pro patrla mortem non dubitaret occum-
bere". Esto: fortes et duri Spartiatae; magnam habet vim
rei publicae disciplma.

20 14- Tliemistocles.

I. Themistocles post victoriam ejus belli quod cum Persis
fuit dixit in contione se habere consilmm rei publicae salutare,
sed id sciri non opus esse: postulavit, ut aliquem populus
daret quocum communicaret. Datus est Aristides. Huic ille,

25 classem Lacedaemoniorum quae subducta esset ad Gytheum
clam incendi posse, quo facto frangi Lacedaemoniorum opes
necesse esset. Quod Aristides cum audisset, in contionem
magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilmm
quod Tliemistocles adferret, sed minime honestum. Itaque

30 Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem
putaverunt totamque earn rem, quam ne audierant quidem,
auctore Aristlde repudiaverunt.



35

II. Apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine
consilii atque ingemi Atheniensis ille fuisse Themistocles: ad
quern quidam doctus homo atque in primis erudltus accessisse
dicitur elque artem memoriae, quae turn primum proferebatur,
pollicitus esse se traditurum; cum ille quaesisset, quidnam ilia B
ars efficere posset, dixisse ilium doctorem: ut omma memi-
nisset; et ei Themistoclem respondisse, gratlus sibi ilium esse
facturum, si se oblivisci quae vellet quam si meminisse do-
cuisset.

III. Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod som- 10
num capere non posset; quaerentibus respondebat, Miltiadis
tropaeis se e somno suscitari.

Themistocles fertur Seriphio cuidam in jurgio respondisse,
cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem
adsecutum: u N"ec hercule", inquit, a si ego Seriphiiis essem, 15
nee tu, si Atheniensis esses, clarus umquam fuisses".

Idem cum consuleretur utrum bono viro pauperi an minus
probato diviti filiam collocaret: n Ego vero", inquit, "malo
virum, qui pecuma egeat, quam pecumam, quae viro".

15. Alexander the Great. 20

I. Qua nocte templum- EphesTae Dianae deflagravit, eadem
constat ex Olympiade natum esse Alexandrum; atque ubi
lucere coepisset, clamitasse Magos pestem ac perniciem Astae
proxima nocte natam. Concinne Timaeus in historia adjunxit,
minime id esse mirandum quod Diana, cum Olympiad! adesse 25
voluisset, abfuisset domo.

II. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille
Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in
Sigeo ad A chillis tumulum adstitisset: ^0 fortunate", inquit,
"adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem invene-so
ris!" Et vere. Nam nisi Ilias ilia exstitisset, idem tumulus
qui corpus ejus contexerat nomen etiam obruisset.



36

III. Cum Ptolemaeus familiaris Alexandri in proelio telo
venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore morere-
tur, rex adsidens somno est consopltus. Turn secundum quie-
tem visus ei dicitur draco is, quern mater Olympias alebat,

5 radiculam ore ferre et simul dicere quo ilia loco nasceretur
neque is longe aberat ab eo loco, ejus autem esse vim tan-
tarn ut Ptolemaeum facile sanaret. Cum Alexander experrec-
tus narrasset amlcis somnmm, emisisse qui illam radiculam
quaererent: qua inventa, et Ptolemaeus sanatus dicitur et

lomulti milites qui erant eodem genere teli vulnerati.

TV. Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus prae-
sentlens atque divmans, siquidem ad mortem proficiscens
Calanus Indus, indoctus et barbarus, in radicibus Caucasi
natus, cum inscenderet in rogum ardentem quo sua volun-

istate vivus combureretur: ^0 praeclarum discessum", inquit,
u e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in
lucem animus excessSrit!" Cumque Alexander eum rogaret,
si quid vellet ut dicSret: ^OptTme", inquit, a propediem te vi-
debo". Quod ita contigit. Nam Babylone paucis post diebus

20 Alexander est morttius.

16. Dionysius, Tyrant of Syracuse.
I. Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit
Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum
occupavisset. Qua pulchritudme urbem, qui bus autem opibus

25praed!tam servitude oppressam teniiit civitatem! Atqui de
hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, sum-
mam fuisse ejus in victu temperantiam in rebusque gerundis
virum acrem et industrium, eundem tamen maleficum natura
et injustum. Ex quo omnibus bene veritatem intuentibus

sovideri necesse est miserrimum. Ea enim ipsa quae concu-
pierat ne turn quidem, cum omma se posse censebat, conse-

quebatur.



II. Qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco
natus, etsi id quidem alms alio modo tradidit, - abun-
daretque aequalmm familiaritatibus et consuetudme propin-
quorum, credebat eorum nemmi, sed cis, quos ex familTis
locupletmm servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse 5
detraxerat, et quibusdam convenis et feris barbaris corporis
custodiam committebat. Ita propter injustam dominatus cupi-
ditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Quin
etiam ne tonsori colltm committeret, tondere filias suas docuit.
Ita sordido atque ancillari artificio regiae virgmes ut tonstri- 10
culae tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab eis
ipsis, cum jam essent adultae, ferrum removit institiiitque ut
candentibus juglandmm putaminibus barbam sibi et capillum
adurerent.

III. Cumque duas uxores haberet, Aristomachen civemis
suam, DorTdem autem Locrensem, sic ad eas ventitabat ut
omma specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossam
latam cubiculari lecto circumdedisset ej usque fossae transiturn
ponticiilo ligneo conjunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi
clauserat, detorquebat. Idemque cum in commumbus sug-2o
gestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat.
Atque is cum pila ludere vellet, studiose enim id factitabat,
tumcamque poneret, adulescentulo quern amabat tradidisse
gladium dicitur. Hie cum quidam familiaris jocans dixisset:
"Huic quidem certe vitam tuam committis", adrisissetque 25
adulescens, utrumque jussit interfici: alterum quia viam de-
monstravisset interimendi sui, alterum quia dictum id risu
approbavisset. Atque eo facto sic doluit, nihil ut tulerit gra-
vms in vita: quern enim vehementer amarat occiderat. Sic
distrahuntur in contrarias partes impotentmm cupiditates. so

IY. Quamquam hie quidem tyrannus ipse judicavit quam
esset beatus. Nam cum quidam ex ejus adsentatoribus, Da-
mocles, commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatem



38

dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedmm re-
giarum, negaretque unquam beatiorem quemquam fuisse:
"Yisne igitur", inquit, u o Damocle, quomam te haec vita
delectat, ipse eandem degustare et fortunam experlri meam?"

5 Cum se ille cupere dixisset, collocari jussit hommem in aureo
lecto strato pulchemmo textlli stragulo, magnificis operibus
picto, abacosque complures ornavit argento auroque caelato.
Turn ad mensam eximla forma pueros dclectos jussit consistere


1 3 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Online LibraryF. (Franz) AhnAhn-Henn's second Latin reader. Selections from the writings of Justinus, Caesar, Cicero, and Phaedrus. With notes, vocabulary, and references to Ahn-Henn's Latin grammar → online text (page 3 of 16)