F. (Franz) Ahn.

Ahn-Henn's second Latin reader. Selections from the writings of Justinus, Caesar, Cicero, and Phaedrus. With notes, vocabulary, and references to Ahn-Henn's Latin grammar online

. (page 4 of 16)
Online LibraryF. (Franz) AhnAhn-Henn's second Latin reader. Selections from the writings of Justinus, Caesar, Cicero, and Phaedrus. With notes, vocabulary, and references to Ahn-Henn's Latin grammar → online text (page 4 of 16)
Font size
QR-code for this ebook


eosque nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant

lounguenta, coronae; incendcbantur odores; mensae conquisitis-
simis epulis exstruebantur.

Y. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio
apparatu fulgentem gladmm e lacunari saeta equlna aptum
demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque

15 nee pulchros illos ministratores aspiciebat nee plenum artis
argentum nee manum porrigebat in mensam; jam ipsae de-
fluebant coronae: demque exoravit tyrannum, ut abire liceret,
quod jam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Di-
onysms, nihil essc ei beatum cui semper aliqui terror im-

20 pendeat ?

YI. Damonem et Phintiam Pythagoreos ferunt hoc ammo
inter se fuisse ut, cum eorum alter! Dionysius tyrannus diem
necis destinavisset et is qui rnorti add ictus esset paucos sibi
dies comniendandorum suorum causa postulavisset, vas factus

25 sit alter ejus sistendi, ut, si ille non revertisset, moriendum
esset ipsi. Qui cum ad diem se recepisset, admiratus eorum
fidem tyrannus petlvit, ut se ad amicitiam tertmm adscri-
bercnt.

YII. Dionysius cum fanum Proserpmae Locris expila-

sovisset, navigabat Syracusas; isque cum secundissimo vento
cursum teneret, ridens: "Yidetisne", inquit, '^amlci, quam
bona a dis immortalibus navigatio sacrilegis detur?" Idque
homo acutus cum bene planeque percepisset, in eadem sententia



39

perseverabat: qui cum ad Peloponnesum classem appulis-
set et in fanum venisset Jovis OlympTi, aureum ei detraxit
amiculum grand! pondere, quo Jovem ornarat e manubiis
Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in eo etiam cavillatus
est, aestate grave esse aureum amiculum, hieme frigidum, 5
elque laneum pallium injecit, cum id esse aptum ad omne anni
tempus diceret. Idemque Aesculapli Epidauri barbam auream
demi jussit; neque enim convemre barbatum esse filmm, cum
in omnibus fanis pater imberbis esset.

YIII. Idem mensas argenteas de omnibus delubris jussit 10
auferri, in quibus quod more veteris Graeciae inscriptum esset
"Bonorum Deorum", uti se eorum bonitate velle dicebat.
Idem Yictoriolas aureas et pateras et coronas, quae simula-
crorum porrectis mambus sustinebantur, sine dubitatione
tollebat eaque se accipere, non auferre dicebat: esse enim is
stultitiam, a quibus bona precaremur, ab eis porrigenttbus et
dantibus nolle sumere. Eumdemque ferunt haec quae dixi
sublata de fanis in forum protulisse et per praeconem vendi-
disse exactaque pecunia edixisse ut, quod quisque a sacris
haberet, id ante diem certam in suum quidque fanum referret. 20
Ita ad impietatem in deos in homines adjunxit injuriam.

17. Socrates.

I. De Socrate accepimus et ab ipso in libris Socraticorum
saepe dicitur, esse divlnum quiddam (quod daemonmm appel-
lat) cui semper ipse paruerit, numquam impellent!, saepe 25
revocanti. Et Socrates quidern quo quern auctorem me-
liorem quaerimus? Xenophonti consulenti sequereturne
Cyrum, postea quam exposuit quae ipsi videbantur: "Et no-
strum quidem", inquit, "humanum est consilmm, scd de rebus
et obscuris et incertis ad Apollmem censeo referendum"; ad 30
quern etiam Athenienses publice de majoribus rebus semper
rettulerunt. Scriptum est item, cum Critonis sui familiaris



40

oculum adligatum vidisset, quaesivisse quid esset; cum autem
ille respondisset in agro ambulanti ramulum adductum, ut
remissus esset in oculum suum recidisse, turn Socrates: "Non
enim paruisti mini revocanti, cum uterer qua soleo praesagi-

stione divlna". Idem etiam Socrates, cum apud Delium male
pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete,
ut ventum est in trivium, eadem qua ceteri fugere noliiit.
Quibus quaerentibus cur non eadem via pergeret, deterreri se
a deo dixit. Turn quidem ei qui alia via fugerant in nostrum

loequitatum inciderunt.

II. Memorlam Plato, Socratem secutus magistrum, recor-
dationem esse vult superioris vitae. Nam in illo libro qui
inscribitur Meno pusionem qucmdam Socrates interrogat quae-
dam de dimensione quadrati. Ad ca sic ille respondit ut

ispuer, et tamen ita faciles interrogationes sunt ut gradatim
respondens eodem pervemat quo si geometrlca didicisset. Ex
quo efflci vult Socrates, ut discere nihil almd sit nisi recordari.

III. Socrates, cum esset ex eo quaesltum Archelaum,
Perdiccae filium, qui turn fortunatissimus haberetur, nonne

2obeatum putaret: u Haud scio", inquit, "numquam enim cum
eo collocutus sum". a Ain tu? An tu aliter id scire non
potes?" n Nullo modo". "Tu igitur ne de Persarum qui-
dem rege magno potes dicere beatusne sit?" - "An ego
possim, cum ignorem quam sit doctus, quam vir bonus?"

25 "Quid? tu in eo sitam vitam beatam putas?" - "Ita prorsus
existtmo: bonos bcatos, improbos miseros". - "Miser ergo
Archelaus?" "Certe, si injustus".

IY. Socrates, cum omnium sapientissimus esset sanctis-
simeque vixisset, ita in judicio capitis pro sc ipse dixit, ut non

so supplex aut reus, sed magister aut dommus videretur judicum.
Quin etiam cum ei scriptam orationem disertissimus orator
Lysias attulisset, quam si ei videretur edisceret, ut ea pro se
in judicio uteretur, non invltus legit et commode scriptam esse



41

dixit; "sed", inquit, "ut si mihi calceos Sicyomos attulisses,
non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedem, quia non
essent viriles: sic illam orationem disertam sibi et oratoriam
videri, fortem et virllem non videri". Ergo ille quoque dam-
natus est; neque solum primis sententiis, quibus tantum sta- 5
tuebant judices, damnarent an absolverent, sed etiam illis quas
iterura legibus ferre debebant. Erat enim Athenis reo damnato,
si fraus non capitalis esset, quasi poenae aestimatio; et sen-
tentla cum judicibus daretur, interrogabatur reus, quam quasi
aestimationem commeruisse se maxime confiteretur. Qubdio
cum interrogate Socrates esset, respondit sese rneruisse ut
amplisslmis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus
cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud
Graecos maximus habetur. Cujus responso judices sic exar-
serunt, ut capitis hommem innocentissimum condemnarent. is

Y. Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia
publica, dicens Critoni suo familiari sibi post tertmm diem
esse moriendum: vidisse se in somnis pulchritudine eximia
femmam, quae se nomine appellans diceret Homericum quem-
dam ejus modi versum: 20

"Tertia te Phthlae tempestas laeta locabit."
Quod ut est dictum, sic scribitur contigisse.

VI. Et supremo vitae die de anlmi immortalitate multa
disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e cu-
stodia, noluit et turn paene in manu jam mortiferum illud25
tenens pociilum locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum
in caelum videriitur adscendere. Ita enim censebat itaque
disseruit: duas esse vias duplicesque cursus animorum e cor-
pore excedentium. Nam qui se humanis vitiis contaminavis-
sent et se totos libidimbus dedissent, quibus caecati velso
domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent vel re publica
violanda fraudes inexpiabiles concepissent, eis devmm quod-
dam iter esse, seclusum a concilio deorum; qui autem se



JO

"-J

integros castosque servavissent quibusque fuisset minima cum
corporibus contaglo seseque ab eis semper sevocavissent
essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, eis ad
illos, a quibus essent profecti, reditum facilem patere. Itaque

5 commemorat, ut cycni, qui non sine causa Apollmi dicati sint
sed quod ab eo divinationem habere videantur qua providentes
quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, -
sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.

VII. His et talibus fere verbis cum de immortalitate ani-

10 morum disputavisset et jam moriendi tempus urgeret, rogatus
a Critone quern ad modum sepeliri vellet: "Multam vero",
inquit, a operam, amlci, frustra consumpsi. Critoni enim
nostro non persuasi me hinc avolaturum neque mei quidquam
relicturum. Verum tarn en, Crito, si me adsequi potueris aut

is sicubi nactus eris, ut tibi videbitur, sepellto. Sed, mihi crede,
nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur. " Prae-
clare id quidem, qui et amlco pcrmiserit et se ostenderit de
hoc toto genere nihil laborare.

18. Demosthenes.

20 I. In Atheniense Demosthene tantum studium fuisse tan-
tusque labor dicitur. ut primum impedimenta naturae dili-
gentia industriaque superaret; cumque ita balbus esset, ut
ejus ipsms artis cui studeret primam liter am non posset dicere,
perfecit meditando, ut nemo planlus esse locutus putaretur.

2sDeinde cum spirttus ejus esset an gustior, tantum. continenda
amma in dicendo est adsecutus, ut una continuatione ver-
borum, id quod- ejus scripta declarant, binae ei contentiones
vocis et remissiones continerentur; qui etiam, ut memoriae
proditum est, conjectis in os calculis, summa voce versus

somultos uno spiritu pronuntiare consuescebat; neque is con-
sistens in loco, sed inambulans atque adscensu ingrediens
arduo.



In Phalericum portum descenderc iblque ad fluctum ajunt
declamare solitum Demosthenem, ut fremitum maris adsues-
ceret voce vincere.

II. Demosthenes illo susurro delectari se dicebat aquam
ferentis mulierculae, ut mos in Graecia est, insusurrantisque 5
alteri: "Hie est illeDemosthen.es!" Quid hoc levms? At
quantus orator !

Sine actione summus orator esse in numero nullo potest,
mediocris hac instructus summos saepe superarc. Iluic pri-
mas dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur quid in di-io
cendo csset primum; huic secundas, huic tertias. Quo mihi
melius ctiam illud ab Aeschme dictum videri solet; qui cum
propter ignomimam judicii cessisset Athenis et se Khodum
contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam
egregiam quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; 15
qua perlecta petltum est ab eo postridie, ut legeret illam etlam
quae erat contra a Demosthene pro Ctesiphonte edita. Quam
cum suavissima et maxima voce legisset admirantlbus om-
nibus: "Quanto", inquit, a magis miraremmi si audissetis
ipsum!" Ex quo satis significant quantum esset in actione, 20
qui orationem eamdem allam fore putarit actore mutato.

19. The "best sauce.

Parvo cultu natura contenta est. Dareus in fuga cum
aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit
umquam se bibisse jucundms; numquam scilicet sitiens bi-25
berat. Nee esuriens Ptolemaeus ederat; cui cum peragranti
Aeg} 7 ptum comitibus non consecutis cibarms in casa panis
datus esset, nihil visum est illo pane jucundms. Socratem
ferunt, cum usque ad vesperum contenttus ambularet quae-
situmque esset ex eo, qua re id faceret, respondisse se quo 30
melius cenaret opsonare ambulando famem. Quid? victum
Lacedaemoniorum in phiditiis nonne videmus? Ubi cum



44 -

tyrannus cenavisset Dionysius, negavit sc jure illo nigro, quod
cenae caput erat, delectatum. Turn is qui ilia coxerat: "Mi-
nime mirum; condimenta enim defuerunt". "Quae tandem?"
inquit illc. "Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotanij

5 fames, sitis. His enim rebus Lacedaemoniorum epiilae con-
diuntur". Atque hoc non ex hommum more solum, sed
etiam ex bestlis intellegi potest: quae, ut quidquid objectum
est quod modo a natura non sit alienum, eo contentae non
quaerunt amplius. Civitates quaedam universae, more doctae,

10 parsimoma delectantur, ut de Lacedaemomis paullo ante di-
xlmus. Persarum a Xenophonte victus expomtur, quos negat
ad panem adhibere quidquam praeter nasturtium.

20. Burial service at Mhens.
Athcnis jam ille mos a Cecrope, ut ajunt, permansit cor-

15 pus terra humandi, quod cum proximi fecerant obductaque
terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremmm quasi
matris mortuo tribueretur, solum autem frugibus expiatum, ut
vivis redderetur. Sequebantur epiilae quas inlbant propinqui
coronati, apud quos de mortiii laude cum quidquid veri erat

20 praedicatum, nam mentlri nefas habebatur, justa con-
fecta erant. Postea cum, ut scribit Phalereus, sumptuosa
fieri funera et lamentabilta coepissent, Solonis lege sublata
sunt: de sepulcris autem nihil est apud Solonem amplius quam
" ne quis ea deleat neve alienum inferat", poenaque est "si

25 quis bustum, aut monumentum", inquit, "aut colunmam vio-
larit, dejecerit, fregerit". Sed post aliquanto propter has
amplitu dines sepulcrorum, quas in Ceramlco yidemus, lege
sanctum est * ' ne quis sepulcrum faceret operosms quam quod
decem homines efiecerint triduo". Neque id opere tectorio

30 exornari, nee Hernias hos, quos vocant licebat imponi, nee de
mortui laude nisi in publicis sepulturis nee ab alio nisi qui
publice ad earn rem constitutus esset dici licebat. Sublata



45

etiam erat celebritas virorum ac mulierum, quo lamentatto
minuerctur: auget enim luctum concur sus hommum.

Sed ait rursus idem Demetrius increbruisse earn funerum
sepulcrorumque magnificentiam, quae nunc fere Romae est.
Quam consuetudmem lege minuit ipse. Fuit enim hie vir, ut 5
scitis, non solum eruditissimus, sed etiam civis tuendae civi-
tatis peritissimus. Iste igitur sumptum minuit non solum
poena, sed etiam tempore: ante lucem enim jussit efferri.
Sepulcris autem novis finlvit modum. Nam super terrae tu-
mulum noluit quidquam statui nisi columellam tribus cubltis 10
non altiorem aut mensam aut labellum; et huic procuration!
certum magistratum praefecerat.

21. Aratus of Sicyon.

Aratus Sicyomus jure laudatur qui, cum ejus civitas quin-
quaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem 15
clandestine introitu urbe est potltus, cumque tyrannum Ni-
coclem improvise oppressisset, sescentos exsules qui locuple-
tissimi fuerant ejus civitatis restituit remque publicam adventu
suo liberavit. Sed cum magnam animadverteret in bonis et
possessiombus difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, 20
quorum bona alii possederant, egere iniquissimum esse arbi-
trabatur, et quinquaginta annorum possessiones moveri non
nimis aequum putabat, propterea quod tarn longo spatio multa
hereditatibus, multa emptiombus, multa dotibus tenebantur
sine injuria: judicavit neque illis adimi nee his non satis fieri 25
quorum ilia fuerant oportere. Cum igitur statuisset opus esse
ad earn rem constituendam pecunia, Alexandrian! se proficisci
velle dixit remque integram ad reditum suum jussit esse; isque
celeriter ad Ptolemaeum suum hospitem venit, qui turn regna-
bat alter post Alexandrian! conditam. Cui cum exposuisset 30
patriam se liberare velle causamque docuisset, a rege opulcnto
vir summus facile impetravit, ut grand! pecuma adjuvaretur.



46 -

Quam cum Sicyonem attulisset adhibuit sibi in consilmm
quindecim principes, cum quibus causas cognovit et eorum qui
aliena tenebant, et eorum qui sua amiserant; perfecitque
aestimandis possessionibus ut persuaderet aliis ut pecumam
5 accipere mallent, possessionibus cederent, aliis ut commodms
putarent numerari sibi quod tanti esset quam suum recuperare.
Ita perfectum est, ut omnes concordia constituta sine querella
discederent. virum magnum dignumque, qui in re publica
nostra natus esset !

LO 22. A. remarkable dream.

Clarum admodum sommnmm commemoratur. Cum duo
quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram ve-
nissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem alterum.
Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis

is ei qui erat in hospitio ilium alterum orare ut subvenlret, quod
sibi a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum
sommo surrexisse: dein cum se collegisset idque visum pro
nihUo habendum esse duxisset, recubuisse; turn ei dormienti
eumdem ilium visum esse rogare ut, quomam sibi vivo non

20 subvenisset mortem suam ne inultam esse pateretur, se inter-
fectum in plaustrum a caupone esse conjectum et supra stercus
injectum; petere ut mane ad portam adesset, prius quam plau-
strum ex oppido exiret. Hoc vero eum sommo commotum
mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo quid

25 esset in plaustro: ilium perterritum fugisse, mortuum erutum
esse, cauponem re patefacta poenas dedisse.



PHAEDEUS.

'23. The wolf and the lamb.

Ad rivum*) eundem lupus et agnus veneraut
Siti compulsi; superior stabat lupus

Longeque inferior agnus. Tune fauce improba 5

Latro incitatus jiirgii causam intulit.
Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi
Aquam bibenti ? Laniger contra timens:
Qui possum, quaeso facere, quod quereris, lupe ?
A te decurrit ad meos haustus liquor. 10

Kepulsus ille veritatis viribus:
Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi.
Respondit agnus: equidem natus non eram.
Pater hercle tuus ibi, inquit, male dixit mihi.
Atque ita correptum lacerat injusta neee. is

Haec propter illos scripta est homines fabula,
Qui fictls causis innocentes opprimunt.

2'4' The frogs and their king.

Ath6nae cum tiorerent aequis legibus,

Procax libertas civitatem miscuit 20

Frenumque solvit pristinum licentia-
Hie conspiratis factionum partibus
Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem fierent Attici,

(Non quia crudelis ille, sed quoniam grave 25

Omne insuetis onus) et coepisse~nt queri,
Aesopus talem turn fabellam rettulit.

Eanae vagantes liberis paliidibus
Clamore magno r^gem petiere a Jove,



Syllables printed in Italics are suppressed by Elision. (887.)



48

Qui dissolutos mores vi compesceret.
Patr deorum risit atque illis dedit
Parvum tigillum, missum quod subit6 vadi
Motii sonoque terruit pavidum genus.

5 Hoc mersum limo cum jacSret diutius,

Forte una tacite profert e stagno caput
Et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim adnatant
Lignumque supra turba petulans insilit.

10 Quod cum inquinassent omni contumelia,

Alium rogantes regem misers ad Jovem,
Iniitilis quoniam 4sset qui fuerat datus.
Turn misit illis hydrum, qui dente aspero
Corripere coepit singulas. Frustra necem

is Fugitant inertes, vocem praecludit metus.

Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Jovem,
Adflictis ut succurrat. Tune contra deus:
Quia noluistis vestrum ferre, inquit, bonum,
Malum perferte. V6s quoque, o cives, ait,

20 Hoc sustinete, majus ne veniat malum.

25. The ivolf and the crane.
Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
Bis peccat: primum quoniam indignos adjuvat;
Impime abire deinde quia jam non potest.

25 Os devoraturn fauce cum haererdt lupi,

Magno dolore victus coepit singulos
Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est jure jurando gruis,
Gulaeque credens colli longitudinem,

so Periculosam fecit medicinam lupo.

A quo cum pactum flagitaret praemium:
Ingrata es, inquit, ore quae e nostro caput
Incolume abstuleris 6t mercedem postules.



49

26. The ass and the lion in partnership.

Virtutis expers ve"rbis jactans gloriam
Ignotos fallit, notis est derisui.

Yenari asello comite cum velle"t leo,

Conte'xit ilium frutice et admonuit simul, s

Ut insueta voce terreret feras,
Fugientes ipse exciperet. Hie auritulus
Clamorem subito totis tollit viribus,
Novoque turbat bestias miraculo.

Quae dum paventes exitus notos petunt, 10

Leonis adfligimtur liorrendo impetu.
Qui postquam caede fessus est, asinum evocat
Jubetque vocem pr^mere. Tune ille insolens:
Qualis videtur opera tibi vocis meae ?

Insignis, inquit, sic ut, nisi nossem tuum 15

Animum genusque, simili fugissem metu.

27. The fox and the crow.

Qui s6 laudari gaudet verbis subdolis,
Sera dat poenas turpes poenit^ntia.

Cum d6 fenestra corvus raptum caseum 20

Comesse vellet, celsa residens arbore,
Yulpes hunc vidit, delude sic coepit loqui:
qui tuarum, corve, pennarum est nitor !
Quantum decoris corpore et vultu geris !
Si vocem haberes, nulla prior ales foret 25

At ille stultus, dum vult vocem oste"ndere,
Emisit ore caseum, quern cele>iter
Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Turn d^mum ingemuit corvi deceptus stupor.

%8. The aged lion. *>

Quicumque amisit dignitatem pristinam,
Ignavis etiam jocus est in casu gravi.

Defe"ctus annis et desertus viribus
Leo cum jaceret spiritism extremiim trahens,



50

Aper fulmineis ad eum venit de"ntibus
Et vindicavit ictu veterew injiiriam.
Infestis taurus inox confodit cornibus
Hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum
6 Impune laedi, calcibus frontem extudit.

At ille exspirans: Fortes indigne tuli
Mihi insultare: te, naturae dedecus,
Quod ferre cogor, certe bis videor mori.

29. The kite and the doves.

10 Qui se committit homini tutandwm improbo,

Auxilia dum requirit, exitmm invenit.

Coliimbae saepe ciim fugissent miluum
Et celeritate pennae vitassent necern,
Consilium raptor vertit ad fallaciam

15 Et genus inerme tali decepit dolo:

Quare sollicitum potius aevum ducitis,
Quam regem me creatis icto foedere,
Qui vos ab omni tutas praestei injuria ?
Illae credentes tradunt scse miluo;

20 Qui regnttm adeptus coepit vesci singulas

Et exercere imperium saevis imguibus.
Tune de" relicuis una: Merito plectimur.

30. The two mules.
Mali gravati sarcinis ibant duo:

25 Unus ferebat fiscos cum pecimia,

Alter tumentes multo saccos hordeo.
Ille onere dives celsa cervice 6minet
Clarumque collo jactat tintinnabulum ,
Gome's quieto sequitur et placido gradu.

so Subito latrones 6x insidiis advolant

Int4rque caedem ferro mulum sauciant,
Diripiunt numnios, neglegunt vile hordeum.
Spoliatus igitur casus cum fleret suos:



51

Equidem, inquit alter, me contemptum gaudeo,
Nam nil amisi nee sum laesus vulnere.

Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;
Magnae periclo sunt opes obnoxiae.

31. The dog and the wolf.
Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar,
Cani perpasto macie confectus lupus
Forte occucurrit. De"in salutatww invicem
Ut restiterunt: Unde sic, quaeso, nites?
Aut quo cibo fecisti tantum corporis ? it)

Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.
Canis simpliciter: eadem est condicio tibi,
Praestare domino si par officium potes.
Quod ? inquit ille. Gustos ut sis limiuis,
A furibus tuearis et noctii domum. is

Ego vero sum paratus: nunc patior nives
Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
Et otiosum largo satiari cibo ?

Yeni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit 20

Lupus a catena collum detritum cani.
Unde hoc, amice ? Nihil est. Die, quaeso, tamen.
Quia videor acer, alligant me interdiu,
Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
Crepusculo solutus, qua visum est, vagor. 25

Adfertur ultro panis; de mensa sua
Dat ossa dominus; frusta jactant familia
Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus.

Age, abire si quo est animus, est lice"ntia ? so

Non plane est, inquit. Fruere, quae laudas, canis:
Regnare nolo, liber ut non sim mihi.



_ 52

32. The fox and the sour grapes.
Fame coacta vulpes alta in vinea
Uvam appetebat summis saliens viribus,
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
5 Nondum matura est; nolo acerbam sumere.

Qui facere quae non pussunt verbis clcvant,
Adscribere hoc debebunt exemplura sibi.

33. The ungrateful snake.

Qui fert mails auxilium, post tempus dolet.
10 Gelii rigentem quidam colubram sustulit

Sinuque fovit, contra Be ipse misericors;
Namque lit refecta est, necnit hominem protinus.
Ilanc alia cum rogaret causam facinoris,
Kespondit: Nequis discat prodesse iiuprobis.

is 34- The discontented stag.

Laudatis utiliora, quae contempseris,
Saepe inveniri haec adserit narratio.

Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit
Et in liquore vidit effigie"m suam.

20 Ibi dum ramosa mirans laudat cornua

Crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
Yenantum subito vocibus contdrritus
Per campum fugere coepit et cursu levi
Canes elusit. Silva turn excepit ferum,

25 In qua retentis impeditus cornibus

Lacerari coepit morsibus saevis canum.
Tune moriens vocem hanc edidisse dicitur:
O me infelicem ! qui nunc demum int^llego,
Utilia mini quam fuerint, quae despe"xeram,

30 Et, quae laudaram, quantum luctus habuerint



NOTES.



M. JUSTINIANUS JUSTINUS.

Justin, of whose personal history nothing is known, is supposed
to have lived at Rome in the third century after Christ. He is the
author of a work entitled: Hixtoriarum Philippicarum Libri
XLIV, founded on a lost work of Trogus Pompejus, a historian of
the Augustan age. Justin seems to have compiled selections from
it, and his history contains a great variety of information that would
not otherwise have been preserved. His style is clear and some-
times elegant, and the greater part of his vocabulary may be found
in Livy. He has some peculiarities in diction and construction which
are not in accordance with those standards of prose, Caesar and
Cicero, but they will hardly injure the Latinity of beginners.



1. TJie Assyrians.

Page

3 principle rerum, Abl. of time when. 672.*} penes reges, in the 1.
hands of the kings.

5 spectata inter bonos moderatto, moderation which had been
tried among the good.

G nullis legibus, by no laws, Abl. of Means, cos. pro legibus


1 2 4 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Online LibraryF. (Franz) AhnAhn-Henn's second Latin reader. Selections from the writings of Justinus, Caesar, Cicero, and Phaedrus. With notes, vocabulary, and references to Ahn-Henn's Latin grammar → online text (page 4 of 16)