Julius Caesar.

An easy abridgment of Caesar's de bello civili online

. (page 5 of 13)
Online LibraryJulius CaesarAn easy abridgment of Caesar's de bello civili → online text (page 5 of 13)
Font size
QR-code for this ebook


pressae, quattuor captae, una cum Nasidianis profugit;
quae omnes citeriorem Hispaniam petiverunt At ex reli-
quis una, praemissa Massiliam hujus nuntii perferendi
gratia, cum jam appropinquaret urbi, omnis sese multitudo

75 ad cognoscendum effudit, ac, re cognita, tantus luctus
excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur.
Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis
reliqua apparare coeperunt.



Digitized byCjOOQlC



Vn.] COM. DE BELLO CIVILI 39



Land operations; the wall undermined^

Treboniani milites sub musculo pedum sexaginta longo,
ad hostium turrim murumque perducto, vectibus infima 80
saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, con-
vellunt. Musculus ex turri latericia a riostris telis tormen-
tisque defenditur; hostes ex muro ac turribus submoventur:
ion datur libera muri defendendi facultas,

and breached.

Compluribus jam lapidibus ex ea, quae suberat, turri 85
subductis, repentina ruina pars ejus turris concidit; pars
reliqua consequens procumbebat.

Promise of capitulation on Caesar's arrival.

Tum hostes, turris repentina ruina commoti, de urbis direp-
tione perterriti, inermes cum infulis sese porta foras universi
proripiunt ; ad legatos atque exercitum supplices manus 90
tendunt. Grant, ut adventus Caesaris exspectetur. Captam
suam urbem videre ; opera perfecta, turrim subrutam :
itaque a defensione desistere. Docent, si omnino turris
concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae
in urbem irrumperent, urbemque delerent. Haec atque 95
ejusdem generis complura, ut ab hominibus doctis, magna
cum misericordia fletuque pronuntiantur.

Tacit truce.

Quibus rebus commoti, legati milites ex opere deducunt,
oppugnatione desistunt; operibus custodias relinquunt.
Indutiarum quodam genere misericordia facto, adventus 100
' Caesaris exspectatur. Nullum ex muro, nullum a nostris
mittitur telum : ut re confecta, omnes curam et diligentiam
remittunt. Caesar enim per litteras Trebonio magnopere
mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne



Digitized byCjOOQlC



40 C. JULII CAESARIS [vn.

lUpl.

105 gravius permoti milites et defectionis odio et diutino labore
omnes puberes interficerent.

Treacherous sortie and destruction of besiegers' works,

At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac
doli quaerunt; interjectisque aliquot diebus, nostris lan-
guentibus atque animo remissis, subito meridiano tempore,

1 10 portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem
operibus inferunt. Hunc sic distulit ventus, ut prius haec
omnia consumerentur, quam quemadmodum accidisset ani-
madverti posset. Nostri repentina fortuna permoti arma,
quae possunt, arripiunt; alii ex castris sese incitant. Fit

115 in hostes impetus eorum, sed muro sagittis tormentisque
fugientes persequi prohibentur. lUi sub murum se reci-
piunt, ibique musculum turrimque latericiam libere incen-
dunt. Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi
tempestatis puncto temporis interiit.

which are quickly repaired

120 Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore militum
studio administrare et reficere instituit. Celeriter res admini-
stratur ; diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute
militum brevi reconciliatur. Quod ubi hostes viderunt, ea,
quae diu longoque spatio refici non posse sperassent, pau-

125 corum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae
neque eruptioni locus esset, ad easdem deditionis condi-
tiones recurrunt.

On Caesar's arrival the town surrenders,

Caesar ex Hispania Massiliam pervenit. Ibi legem de

dictatore latam seseque dictatorem dictum a M. Lepido

i3opraetore cognoscit Massilienses, omnibus defessi malis,

rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis proelio

navali superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pesti-



Digitized byCjOOQlC



Vn.] COM. DE BELLO CIVILI 41

lentia conflictati ex diutina conclusione, dejecta turri, labe-
facta magna parte rauri, auxiliis provinciarum et exercituum
desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, 135
sese dedere sine fraude constituunt

but Domitius first escapes by sea.

Sed paucis ante diebus L. Domitius, cognita Masstlien-
sium voluntate, navibus tribus comparatis, nactus turbidam
tempestatem profectus est. Hunc conspicatae naves, quae
jussu Bruti consuetudine quotidiana ad portum excubabant, 140
sublatis ancoris, sequi coeperunt Ex his unum ipsius navi-
gium contendit, et fugere perseveravit, auxilioque tempes-
tatis ex conspectu abiit ; duo perterrita concursu nostrarum
navium sese in portum receperunt Massilienses arma tor-
men taque ex oppido, ut est imperatum, proferunt; naves ex 145
portu navalibusque educunt ; pecuniam ex publico tradunt.
Quibus rebus confectis, Caesar, magis eos pro nomine et
vetu state, quam pro meritis in se civitatis, conservans, duas
ibi legiones praesidio relinquit; ceteras in Italiam mittit;
ipse ad Urbem proficiscitur. *So



Digitized byCjOOQlC



SECTION VIII.

Winter and Spring 49-48.

Commencement of campaign of b.c. 48 in
Epirus. Caesar, while waiting for the
second half of his army, manoeuvres the

WHOLE WINTER AGAINST POMPEIUS. AnTONIUS,
IN SPITE OF THE BLOCKADE, JOINS HIM IN
SPRING. {See Maps 2 and 5.)

Caesar at Rome. Elected Consul. Off again.

DiCTATORE habente comitia Caesare, consules creantur
Julius Caesar et P. Servilius: is enim erat annus, quo per
leges ei consulem fieri liceret. His rebus et feriis Latinis
comitiisque omnibus perficiendis undecim dies tribuit, dic-
5 taturaque se abdicat, et ab Urbe proficiscitur, Brundisium-
que pervenit. Eo legiones duodecim, equitatum omnem
venire jusserat.

Paucity of transport.

Sed tantum navium reperit, ut anguste quindecim millia
legionariorum militum, quingentos equites transportare
10 possent. Hoc unum, inopia navium, Caesari ad confici-
endi belli celeritatera defuit. Atque eae ipsae copiae hoc
infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis
defecerant, longumque iter ex Hispania magnum numerum
deminuerat, et gravis autumnus in Apulia circumque Brun-



Digitized byCjOOQlC



vra.] COM, DE BELLO CIVILl 43

disium ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus 15
omnem exercitum valetudine tentaverat.

Pompeiu^ forces and fleet.

Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus,
quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam
ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto,
Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat ; 20
magnam imperatam Asiae, Syriae, regibusque omnibus et
dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam
exegerat; magnam societates earum provinciarum, quas
ipse obtinebat, sibi numerare coegerat. Legiones efFecerat
civium Roman orum novem : quinque ex Italia, quas tra- 25
duxerat: unam ex Cilicia veteranam, quam, factam ex
duabus, Gemellam appellabat ; unam ex Creta et Macedonia
ex veteranis militibus, qui, dimissi a superioribus impera-
toribus, in his provinciis consederant ; duas ex Asia, quas
Lentulus consul conscribendas curaverat. Praeter has 30
exspectabat cum Scipione ex Syria legiones duas. Sagit-
tarios ex Creta, Lacedaemone, Ponto, atque Syria, reliquis-
que civitatibus tria millia numero habebat, funditorum
cohortes sexcenarias duas, equitum septem millia. Frumenti
vim maximam ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta, Cyrenis, 35
reliquisque regionibus comparaverat : hiemare Dyrrhachii,
ApoUoniae, omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut
mare Caesarem transire prohiberet ; ejusque rei causa omni
ora maritima classem disposuerat. Toti officio maritime
M. Bibulus praepositus cuncta administrabat : ad hunc 40
summa imperii respiciebat.

Jan. 4, 48. Caesar^ with seven legions^ crosses from
Brundisium to Epirus.

Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites,
pridie Nonas Januarias naves solvit, impositis, ut supra



Digitized byCjOOQlC



44 C. JULII CAESARIS [vm.

lUpc 2 and 0.

demonstratura est, legionibus septem. Postridie terrain

45 attigit Ceraunionim. Saxa inter et alia loca periculosa
quietam nactus stationem, et portus omnes timens, quod
teneri ab adversariis arbitrabatur, ad eum locum, qui appel-
latur Palaeste, omnibus navibus ad unam incolumibus,
milites exposuit. Erant Orici Lucretius Vespillo et Minu-

50 cius Rufus cum Asiaticis navibus duodeviginti, quibus jussu
D. Laelii praeerant; M. Bibulus cum navibus centum et
decem Corcyrae. Sed neque illi sibi confisi ex portu pro-
dire sunt ausi, cum Caesar omnino duodecim naves longas
praesidio duxisset, in quibus erant constratae quattuor;

55 neque Bibulus, impeditis navibus dispersisque remigibus,
satis mature occurrit, quod prius ad continentem visus est
Caesar, quam de ejus adventu fama omnino in eas regiones
perferretur. Expositis militibus, naves eadem nocte Brun-
disium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equita-

60 tusque transportari possent. Huic officio praepositus erat
Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis
legionibus adhiberet. Sed serius a terra provectae naves,
neque usae nocturna aura, in redeundo ofFenderunt.

But Bibulus destroys thirty empty transports returning^
Bibulus enim, Corcyrae certior factus de adventu Caesaris,
65 sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse,
inanibus occurrit ; et, nactus circiter triginta, in eas indili-
gentiae suae ac doloris iracundiam erupit, omnesque in-
cendit; eodemque igne nautas dominosque navium interfecit,
magnitudine poenae reliquos terreri sperans.

and blockades the whole coast
70 Hoc confecto negotio, a Salonis ad Orici portum stationes
litoraque omnia longe lateque classibus occupavit; custo-
diisque diligentius dispositis, ipse gravissima hieme in
navibus excubabat, nullum laborem aut munus despiciens,
si in Caesaris complexum venire posset.



Digitized byCjOOQlC



vm.] COM. DE BELLO CIVILI 45



Caesar takes Oricum and Apollonian

At ille, expositis militibus, eodem die Oricum proficiscitur. 75
Quo cum venisset, L. Torquatus, qui jussu Pompeii oppido
praeerat, conatus portis clausis oppidum defendere, cum
oppidani sua sponte Caesarem recipere conarentur, desper-
atis omnibus auxiliis, portas aperuit, et se atque oppidum
Caesari dedidit, incolumisque ab eo conservatus est. Re- 80
cepto Caesar Orico, nulla interposita mora, Apolloniam
proficiscitur. Ejus adventu audito, L. Staberius, qui ibi
praeerat, aquam comportare in arcem, atque eam munire,
obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit Illi vero
daturos se negare, neque portas consuli praeclusuros. Quo- 85
rum cognita voluntate, clam profugit Apollonia Staberius.
Illi ad Caesarem legatos mittunt, oppidoque recipiunt. Hos
sequuntur finitimae civitates, totaque Epiros ; et, legatis ad
Caesarem missis, quae imperaret, facturos poUicentur.

but Pompeius reaches Dyrrhachium first.

At Pompeius, qui erat eo tempore in Candavia, iterque 90
ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrhachiumque
habebat, cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apol-
loniae gestae, Dyrrhachio timens, diurnis eo nocturnisque
itineribus contendit. Simulac Caesar appropinquare dice-
batur, tantus terror incidit ejus exercitui, quod properans 95
noctem diei conjunxerat, neque iter intermiserat, ut com-
plures arma projicerent, ac fugae simile iter videretur. Sed
cum prope Dyrrhachium Pompeius constitisset, castraque
metari jussisset, perterrito etiam tum exercitu, princeps
Labienus procedit, juratque se eum non deserturum, eun- 100
demque casum subiturum, quemcunque ei fortuna tribuisset.
Hoc idem reliqui jurant legati; hos tribuni militum cen-
turionesque sequuntur, atque idem omnis exercitus jurat.



Digitized byCjOOQlC



46 C. JULII CAESARIS [vm.



lupc 2 ud 5. They face each other on the Apsus.

Caesar, praeoccupato itinera ad Dyrrhachium, finem pro-
105 perandi facit, castraque ad flumen Apsum ponit in finibus
Apolloniatium, ut castellis vigiliisque bene meritae civitates
tutae essent praesidio ; ibique reliquanim ex Italia legionum
adventum exspectare, et sub pellibus hiemare constituit.
Hoc idem Pompeius fecit, et, trans flumen Apsum positis
no castris, eo copias omnes auxiliaque conduxit.

Narrow escape of Caesar's reinforcements,

Calenus, legionibus equitibusque Brundisii in naves im-
positis, ut erat praeceptum a Caesare, naves solvit, paulumque
progressus a portu litteras a Caesare accipit, quibus est certior
factus, portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri.

1 1 5 Quo cognito, se in portum recipit, navesque omnes revocat.
Una ex his, quae perseveravit, neque imperio Caleni obtem-
peravit, delata Oricum atque a Bibulo expugnata est ; qui
de servis liberisque omnibus ad impuberes supplicium sumit,
et ad unum interficit. Ita exiguo tempore magnoque casu

120 totius exercitus salus constitit

Bibulus keeps the sea under great difficulties through the winter^

Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad
Oricum, et, sicut mari portibusque Caesarem prohibebat,
ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur : prae-
sidiis enim dispositis, omnia litora a Caesare tenebantur,

125 neque lignandi atque aquandi, neque naves ad terram
religandi potestas fiebat. Summis angustiis rerum neces-
sariarum premebantur, adeo ut cogerentur, sicut reliquum
commeatum, ita ligna atque aquam Corcyra navibus one-
rariis supportare: atque uno etiam tempore accidit, ut,

130 difficilioribus usi tempestatibus, ex pellibus quibus erant
tectae naves noctumum excipere rorem cogerentur; quas



Digitized byCjOOQlC



vra.] COM. DE BELLO CIVILl 47

tamen difficultates patienter atque aequo animo ferebant,
neque sibi nudanda litora et relinquendos portus existima-
bant.

but dies of his exertions,

Bibulus, multos dies terra prohibitus et graviore morbo 135
ex frigore ac labore implicitus, cum neque curari posset,
neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sus-
tinere non potuit Eo mortuo, ad neminem unum summa
imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad
arbitrium suum administrabat. 140

Labienus' treachery at a conference about peace.

Inter bina castra Pompeii atque Caesaris unum flumen
tantum intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites
habebant. Ibi cum P. Vatinius, Caesaris legatus, et ab
altera parte A. Varro, in colloquium venissent, magnaque
esset ejus rei exspectatio, atque omnium intenti animi ad 145
pacem esse viderentur, ex frequentia T. Labienus prodit,
atque altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam
orationem interrumpunt undique subito tela immissa ; quae
ille obtectus armis militum vitavit. Tum Labienus : * De-
sinite ergo de compositione loqui : nam nobis, nisi Caesaris 150
capite relato, pax esse nulla potest.'

Libo^s attempt to blockade Brundisium by sea

Libo, profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium
quinquaginta, Brundisium venit, insulamque, quae contra
Brundisinum portum est, occupavit ; quod praestare arbitra-
batur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, i55
quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri. Hie
repentino adventu naves onerarias quasdam nactus incendit,
et unam frumento onustam abduxit, magnumque nostris
terrorem injecit, et adeo loci opportunitate profecit, ut
ad Pompeium litteras mitteret. Naves reliquas, si vellet, i6q

Digitized byCjOOQlC



48 C. JULII CAESARIS [vm.

lUps2aiid6.

subduci et refici juberet: sua classe auxilia sese Caesaris
prohibiturum.

frustrated by M, Antoniu^ stratagem,

Erat eo tempore Antonius Brundisii, qui, virtuti militum
confisus, scaphas naviura magnarum circiter sexaginta crati-

165 bus pluteisque contexit, eoque niilites delectos imposuit,
atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit, naves-
que triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat, per
causam exercendorum remigum ad fauces portus prodire
jussit. Has cum audacius progressas Libo vidisset, sperans

170 intercipi posse, quadriremes quinque ad eas misit. Quae
cum navibus nostris appropinquassent, nostri veteran! in
portum refugiebant: illi studio incitati incautius seque-
bantur. Jam ex omnibus partibus subito Antonianae
scaphae, signo date, se in hostes incitaverunt, primoque

175 impetu unam ex his quadriremem cum remigibus defensori-
busque suis ceperunt ; reliquas turpiter refugere coegerunt.
Ad hoc detrimentum accessit, ut, equitibus per cram mari-
timam ab Antonio dispositis, aquari prohiberentur. Qua
necessitate et ignominia permotus, Libo discessit a Brun-

180 disio, obsessionemque nostrorum omisit.

Urgent messages of Caesar for the rest of his army,

Muhi jam menses transierant, et hiems jam praecipita-
verat, neque Brundisio naves legionesque ad Caesarem
veniebant. Ac nonnuUae ejus rei praeterraissae occasiones
Caesari videbantur. Quan toque ejus amplius processerat

185 temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classi-
bus praeerant \ majoremque fiduciam prohibendi habebant :
et crebris Pompeii litteris castigabantur, quoniam prime
venientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos ejus
exercitus impedirent ; duriusque quotidie tempus ad trans-

i9oportandum lenioribus ventis exspectabant, Quibus rebus

Digitized byCjOOQlC



VIII.] COM, DE BELLO CIVILI 49

permotus, Caesar Brundisium ad suos severius scripsit,
Nacti idoneum ventum ne occasionem navigandi dimitterent.

Antonius brings them across^ hotly pursued^

lUi adhibita audacia et virtute, administrantibus M.
Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortanti-
bus, neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus, 195
nacti Austrum naves solvunt, atque altero die Apolloniam
praetervehuntur. Qui cum essent ex continenti visi, C.
Coponius, qui Dyrrhachii classi Rhodiae praeerat, naves ex
portu educit ; et cum iam nostris remissiore vento appropin-
quassent, idem Auster increbruit, nostrisque praesidio fuit. 200
Neque vero ille ob earn causam conatu desistebat, sed
labore et perseverantia nautarum se vim tempestatis supe-
rare posse sperabat, praetervectosque Dyrrhachium magna
vi venti nihilo secius sequebatur. Nostri, usi fortunae
beneficio, tamen impetum classis timebant, si forte ventus 205
remisisset.

and lands at Nymphaeum^ the pursuing fleet being wrecked.

Nacti portum, qui appellatur Nymphaeura, ultra Lissum
millia passuum tria, eo naves introduxerunt, qui portus ab
Africo tegebatur, ab Austro non erat tutus, leviusque tem-
pestatis, quam classis, periculum aestimaverunt. Quo 210
simulac intus est itum, incredibili felicitate Auster, qui per
biduum flaverat, in Africum se vertit. Hie subitam com-
mutationem fortunae videre licuit. Qui ijiodo sibi timue-
rant, hos tutissimus portus recipiebat ; qui nostris navibus
periculum intulerant, de suo timere cogebantur. Itaque, 215
tempore commutato, tempestas et nostros texit, et naves
Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes naufragio interirent,
et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad
scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur ;
quos omnes conservatos Caesar domum remisit. 220

D

Digitized byCjOOQlC



so C JULII CAESARIS [Vin.



lupe 2 and He gains Lissus,

Quo facto, conventus civium Roraanorum, qui Lissum
obtinebant, Antonium recepit omnibusque rebus juvit.
Expositis copiis Antonius, quarum erat summa veteranarum
trium legionum uniusque tironum et equitum octingen-

225 torum, plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos
milites equitesque transportandos : pontones, quod est
genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si
forte Pompeius, vacuam existimans Italiam, eo trajecisset
exercitum, quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar

230 ad insequendum facultatem haberet: nuntiosque ad eum
celeriter mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset, et
quid militum transvexisset.



Caesar and Pompeius both march to find him,

Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cog-
noscunt. Nam praetervectas Apolloniam Dyrrhachiumque

235 naves viderant; ipsi iter secundum eas terra direxerant ;
sed, quo essent eae delatae, primis diebus ignorabant :
cognitaque re, diversa sibi ambo consilia capiunt : Caesar,
ut quam primum se cum Antonio conjungeret ; Pompeius,
ut venientibus in itinere se opponeret. Eodemque die

240 uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum
educunt : Pompeius clam et noctu ; Caesar palam atque
interdiu. Sed Caesari circuitu majore iter erat longius,
adverso flumine, ut vado transire posset : Pompeius, quia
expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis

245 itineribus ad Antonium contendit ; atque eum ubi appro-
pinquare cognovit, idoneum locum nactus, ibi copias coUo-
cavit suosque omnes castris continuit, ignesque fieri pro-
hibuit, quo occultior esset ejus adventus.



Digitized byCjOOQlC



vni.] COM. DE BELLO CIVILI 51

Pompeius lays an ambush^ but Caesar effects his junction.

Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur. lUe,
missis ad Caesarem nuntiis, unum diem sese castris tenuit \ 250
altero die ad eum pervenit Caesar. Cujus adventu cognito,
Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo
loco discedit, omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrhachi-
norum pervenit, atque ibi idoneo loco castra ponit.



Digitized byCjOOQlC



SECTION IX.

Spring and Summer 48.

Caesar cuts Pompeius off from Dyrrhachium,

AND INVESTS HIM AT PETRA ; BUT HAVING
HIS LINES BROKEN RETIRES TO ThESSALY.
{See Maps 2, S, 6.)

Pompeius' son destroys Caesar's fleets at Oricum and Lissus,

Deductis orae maritimae praesidiis, Caesar, ut supra
demonstratum est, tres cohortes Orici oppidi tuendi causa
reliquit, iisdemque custodiam navium longarum tradidit,
quas ex Italia traduxerat. Huic officio oppidoque Acilius
5 legatus praeerat. Is naves nostras interiorem in partem
post oppidum reduxit, et ad terram deligavit, faucibusque
portus navem onerariam submersam objecit, et huic alteram
conjunxit. Quibus cognitis rebus, Cn. Pompeius filius,
qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit, submer-

10 samque navim remulco multisque contendens funibus
adduxit ; atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab
Acilio posita, pluribus aggressus navibus, expugnavit;
eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem
objectam, quae paene insulam oppidum effecerat ; quattuor

15 biremes, subjectis scutulis, impulsas vectibus in interiorem
partem traduxit. Ita ex utraque parte naves longas ag-
gressus, quae erant deligatae ad terram atque inanes, quat-
tuor ex his abduxit, reliquas incendit. Hoc confecto
negotio, D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit,



62



Digitized byCjOOQlC



DC.] COM. DE BELLO CIVILI 53

qui commeatus importari in oppidum prohibebat. Ipse, 20
Lissum profectus, naves onerarias triginta, a M. Antonio
relictas, intra portum aggressus omnes incendit; Lissum
expugnare conatus, triduum moratus, paucis in oppug-
natione amissis, re infecta, inde discessit.

Caesar^ having offered battle,

Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cog- 25
novit, eodem cum exercitu profectus, expugnato in itinere
oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesidium habebat,
tertio die in Macedoniam ad Pompeium pervenit, juxtaque
eum castra posuit; et postridie, eductis omnibus copiis,
acie instructa, decernendi potestatem Pompeio fecit Ubi 30
ilium suis locis se tenere animadvertit, reducto in castra
exercitu, aliud sibi consilium capiendum existimavit.

by a rapid march cuts Pompeius off from Dyrrhachium,

Itaque postero die omnibus copiis magno circuitu difficili
angustoque itinere Dyrrhachium profectus est, sperans
Pompeium aut Dyrrhachium compelli, aut ab eo intercludi 35
posse, quod omnem commeatum totiusque belli apparatum
eo contulisset \ ut accidit. Pompeius enim, primo ignorans
ejus consilium, quod diverso ab ea regione itinere pro-
fectum videbat, angustiis rei frumentariae compulsum dis-
cessisse existimabat ; postea per exploratores certior factus, 40
postero die castra movit, breviore itinere se occurrere ei
posse sperans. Quod fore suspicatus Caesar, militesque
adhortatus, ut aequo animo laborem ferrent, parva parte
noctis itinere intermisso, mane Dyrrhachium venit, cum
primum agmen Pompeii procul cerneretur, atque ibi castra 45
posuit.

Pompeius encamps at Petra,

Pompeius, interclusus Dyrrhachio, ubi propositum tenere
non potuit, edito loco, qui appellatur Petra, aditumque

Digitized byCjOOQlC



54 C. JULIl CAESARIS [IX.

Mapi 2 and 5.

habet navibus mediocrem, castra communit. Eo partem
5onavium longarum convenire, frumentum commeatumque ab
Asia atque omnibus regionibus, quas tenebat, comportari
imperat. Caesar longius bellum ductum iri existimans, et
de Italicis commeatibus desperans, quod tanta diligentia
omnia litora a Pompeianis tenebantur, in Epirum rei fru-
55 mentariae causa Q. Tullium et L. Canuleium legatum


1 2 3 5 7 8 9 10 11 12 13

Online LibraryJulius CaesarAn easy abridgment of Caesar's de bello civili → online text (page 5 of 13)