William Rishanger.

The chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort online

. (page 10 of 15)
Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 10 of 15)
Font size
QR-code for this ebook


debito obdormivit. Evigilans non habuit memoriam hominis, et
sic remansit sine sensu per duos dies. Mensuratus ad comitem
Symonem, statim sen sum recuperavit. De hoc perhibet testimo-
nium tota parochia de Selegrave.

Leticia Palmers de Oxonia, habens brachium inutile et manum
invalidam per annum et dimidium, mensurata ad Comitem, con-
valuit. Et in signum sanitatis, detulit [brachium ? ] cerse apud
Evesham. De hoc perhibet testimonium tota parochia sanctee
Albse virginis Oxonise.

Gregorius de Grandun, rector ecclesise de Sapecote, habens
totam faciem inflatam una cum collo ultra modum, mensuratus ad
Comitem, die Martis post Theophaniam, convaluit.

Idem narravit, cum esset in castello de Kenelingworth post
bellum, accidit ei guttam pungitivam (sic] ; recolens de loco ubt
Comes sedere solebat, accessit, et ibi adoravit, et guttam statim
evanuit.



88 MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT.

Item idem de bove suo dixit, qui non comedit per xv. dies ;
denario plicato ad Comitem, statim avide comedit, et convaluit.

Item narravit de quadam ave dominae de Grandone, mortua,
dilacerata, et medietate comesta, mensurata et per merita Comitis
gloriose, sine leesura, resuscitata est.

Rogerus de Estwelle de Norhamtoneshire conduxit puellam
nomine Johannam apudEvesham privatam visu per ix. septimanas;
mensurata ad Comitem confestim visum recepit. De hoc perhibet
testimonium tota villata de Evesham.

Uxor Johannis de Hicclebury, nomine Rosa, habens quandam
infirmitatem, die sancti Pauli in itinere versus villam tanto fuit
gravata, quod inter brachia viri sui expiravit. Mensurata ad
Comitem, et super earn denario plicato, statim respiravit et con-
valuit. Et mirum contigit de denario plicato perdito et quaesito,
et tertia nocte in lecto suo mirabiliter invento. De hoc perhibet
testimonium capellanus parochialis, una cum tota villata de Do-
muntone.

Abbas Hugo de la Dale, ordinis Prsemonstratensis, percussus pa-
ralisi die Saboti post festum sancti Marci Evangelistee, coram jus-
ticiariis domini Regis tune sedentibus in villa de Dereby, et sic
detentus innrmitate per quatuor dies ; concilio prudencium men-
suratus ad Comitem, convaluit sine mora, in prsesencia tocius
congregationis. In signum sanitatis, dictus abbas misit candelam
suam apud Evesham per Johannem canonicum suum de Babape-
kewelle, anno gratise M. cc. sexagesimo xx.

Robertus Aleyn de Bruelle ultra Oxoniam, habens uxorem no-
mine Matildam, haec paciebatur febribus et valla dura capitis et
colli per tres annos ; mensurata ad Comitem, convaluit.

Item, quidam narravit de filio suo nomine Radulpho, laborante
febribus per vij. annos, tantum noctibus, simili modo mensuratus
ad Comitem, convaluit. De hoc perhibet testimonium tota villata
de Bruelle.



MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT. 89

Leticia de Heylestone juxta Leycestriam, ydropicapervij. annos,
noensurata ad Comitem, in eundo versus Evesham, cum sternita-
tione et ructuatione et voinitu convaluit. Et quae tumida et aquosa
fuit, vidimus propriis oculis gracilem et delicatam. De hoc per-
hibet testimonium tota villata de Heylestone, cum ceteris villulis
adjacentibus.

Agnes de Deneburne, habens guttam et spasmum in toto corpore,
mensurata et confricata de terra ubi Comes occubuit, mox conva-
luit. De hoc perhibet testimonium Alicia Malherbe, et ceterse
mulieres.

Alicia de Chaddelee, habens in capite infirmitatem unde fere
amisit oculum dextrum per xvij. septimanas, mensurata ad comi-
tem Symonem, convaluit. De hoc perhibet testimonium tota
villata de Chaddelee.

Quaedam domina fide digna narravit de pullo suo pavonis, quod
casu pede conculcato, unde per ambas partes capitis sanguis exivit,
mensuratus ad comitem Symonem, sine mora et laesione, convaluit.
In signum miraculi et sanitatis, detulit bona mulier apud Evesham
caudam preedicti pavonis.

Willelmus de la Horste de Bulne narravit de quodam vicino
suo, Roberto diacono. Secundo anno post bellum Evesham,
contigit quod dictus Willelmus fecit magnum convivium. Inter
convivantes lis mota est de Comite. Unde dictus Robertus ultra
mensuram vituperavit Comitem, et universa mala proposuit ; at
dominus domus, silicet dictus Willelmus, " Nolite detrahere
Comitem/' Inter heec dictus Robertus perdidit loquelam, nee potuit
movere manum vel pedem, sed sedit quasi mortuus, tamen orationi-
bus convivantium parum respiravit. Et, concilio dicti Willelmi,
promisit quod de csetero nunquam adversa de dicto Comite diceret,
et sic de periculo evasit.

Idem Willelmus recitavit de clerico nomine Willelmo de Hy-

CAMD. SOC. 15. N



1)0 MIRACULA. SYMONIS DE MONTFORT.

lamtre, habens sanguinis passionem, mensuratus et denario plicato
convaluit. Testes hujus rei dictus Willelmus et plures alii.

Johannes Benedist de Tortynton de Suthsex, habens filium mu-
tum et claudum longo tempore, mensuratus ad Comitem, media
nocte clamavit ad matrem, " Perdue me ad ecclesiam de Eves-
ham." Ilia turbata ait, " Potes loqui." At ille, " Sic, quia astitit
mihi senex dicens, quia habes nomen meum sanaberis." De hoc
perhibet testimonium domina Hawysa de Pevile, et domina
Johanna de Lamare, nobiles mulieres.

Sthephanus de Holle, et Nicolaus de Hulle, Johannes Godde,
Walter Sygard, cives Herefordiee, narraverunt quoddam mirabile
de Philippe, cappellano de Brenteles, qui vituperavit Comitem.
Inter verba conviciosa ait, " Si Symon comes est sanctus, ut
dicitur, volo ut diabolus frangat collum meum, vel aliquid miracu-
lum antequam domum veniam." Et, sicut petiit, ita contingit.
Nam in redeundo versus domum casu obviam habens leporem, et
in saltum post eum de caballo cecidit. Serviens illius pro convi-
ciis areptis a daemonic, more Walencium, clamavit, " Ob I Ob ! "
Insanuit iste apprehensus et ligatus, et sic permansit in vinculis,
a festo sancti Johannis Baptistae usque ad translationem sancti
Benedicti. De hoc perhibet testimonium tota civitas Herefordiae.

Dominus Heliseus, decanus de Weryntone, privatus visu per tres
annos, mensuratus ad Comitem, convaluit. De hoc perhibet testi-
monium omnes conversantes inter Bibbel (lege Ribble) et Merse,
hoc est inter illas duas aquas.

Memorandum de ceeco apud Norhampton, qui unum oculum
recuperavit. De hoc perhibet testimonium clericus domini Epis-
copi Lincolniae.

Willelmus de Braddewelle, habens quandam mfirmitatem
ignotam per annum, mensuratus ad Comitem, continuo convaluit.
De hoc perhibet testimonium tota villata de Braddewelle.



MIRACULA SYMONIS DE MOXTFORT. 91

Reginaldus Rigon Oxoniee recuperavit visum per merita Comitis
in oculo sinistro, die Mercurii proximo ante festum Decollationis
sancti Johannis Baptistae, anno gratiae Millesimo cc. lxv to . De
hoc perhibet testimonium prior Sanctee FrethewithaB Oxon., Wil-
lelmus de Crofta, Robert de Stratforde.

Puer quidam de Gloucestria per septem annos pedibus et
manibus contractus, ad Comitem mensuratus, convaluit, anno
gratiae praedicto, circa Assumptionem beatae MariaB Virginis. De
hoc perhibet testimonium Robertus de Aldewik, tune temporis
prior sancti Petri Gloucestrise.

Quaedam sanctimonialis de Acornubure, diligebat multum
comitem Symonem ; quae nimio dolore constricta pro eo quod au-
dierat dictum Comitem adeo enormiter detruncatum, unde blasphe-
mare Deum et sanctos suos multipliciter caepit, asserendo ipsum
esse injustum eo quod proderet justos et innocentes, malos autem
et praevaricatores salvaret ; unde propter dolores et angustias
quas patiebatur innumeras, non potuit recipere consolationem ;
sed amens effecta, postea aliquantulum sedata, et sui compos
effecta, sequebatur conventum, set utrum aliquid de Deo diceret,
vel non, ignorabatur. Tandem exclamavit, dicens se habere capud
Comitis in gremio suo, quod sibi arridebat et applaudebat. At
ilia monialis astantibus ostendit oculos et nasum et nares et os
ejus, quod et osculebatur circumquaque, et in hoc recepit sensum
quern amiserat.

Checheley de Romesey gravedinem capitis per dimidium annum
et amplius sustinuit, quae veniens ad tumulum comitis Symonis
mensuravit se, et statim convaluit.

Memorandum de quodam puero de Gloucestria mortuo, qui
postquam classica quae pulsantur pro mortuis, in parochia Sancti
Audoeni, fuissent deportata et pulsata notale pro dicto puero
mortuo, dictum fait matri ejusdem, ut mensuraret puerum ad
comitem Symonern, quod cum mater fecisset, surrexit a mortuis ;



92 MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT.

qui adhuc vivit. De hoc perhibent testimonium pater et mater
pueri, et plures alii qui interfuerunt et prsedicta viderunt.

Willelmus de Uffenham, capellanus, filius Willelmi[et] Margeriae,
dum esset in loco quodam, et transitum faciens super equum suum,
casu cecidit de equo,et leesionem unius pedis habuit, ita quod pedem
movere non potuit per duas septimanas. Unde, cum audisset a
quibusdam vicinis de miraculis quse Deus operatus est apud Eves-
ham per merita comitis Symonis, plicavit unum denarium Deo
solvendum pro sanitate recuperanda. Statim sanitatem recepit in
pede, et nihil serisit de aliqua molestia quam prius habuit. Hujus
rei testis est qui scripta retulit juratus.

Quidam frater minor de conventu Herefordensi, febrium mo-
lestia gravatus per mensem et amplius, ad dictum Comitem men-
suratus, statim convaluit. De hoc perhibent testimonium fratres
minores qui interfuerunt, et praedicta viderunt jurati.

Robertus de Carlingestoke guttam habuit per dimidium annum
et amplius, qui mensuratus ad sanctum Robertum, et ad alios Sanc-
tos, non sensiens convalescenciam, postquam audivit comitem
Symonem in bello mortuum, censuit ipsum martirem ; unde sup-
plicavit Deo, ut, per merita dicti martiris, eidem subveniret; et
statim liberatus fuit a dicta gutta. Idem de ipso testimonium
perhibet.

Quidam apud Hawekesbury, mutus et contractus per septem
annos, mensuratus ad Comitem, statim convaluit in omnibus quee
paciebatur. De hoc testimonium perhibet abbas de Persore, et
plures alii.

Osbertus Giffard, febribus diu fatigatus, sompniavit quod
comes Svmon apparuit sibi, dicens ei quod aciperet legambilem
"quod habuistis de me in bello, etponatis super vos, et sanabitis."
Evigilans, dixit ministris suis ut investigarent de armaturis quae
jacebant ad pedes lecti sui ; qui investigantes invenerunt legam-



MIBACULA SYMONIS DE MONTFOBT. 93

bilem, posueruntque super eum, et sic sanus factus est. De hoc
perhibet testimonium abbas de Evesham, qui preescripta audivit de
ore ejus qui curatus fuit.

Ricardus de parochia de Inteberg, filius Johannis Fili, et con-
tractus a nativitate, qui garnbas et pedes habuit per quinquennium
bifurcatas, nullo modo valens incedere, per Aliciam matrem suam
ad coraitem Symonem mensuratus, et in reda quadam Evesham
adductus sere in vigilia sanctse Crucis, anno gratise M. cc. lxv.
Cum mater ipsius prasdicta una cum puero ad sepulcrum comi-
tis Symonis, usque ad mediam noctem in vigiliis et orationi-
bus perseverasset, dictus puer meritis martiris surrexit, et in om-
nibus membris suis sanus factus est, ita quod ad voluntatem suam
incessum habuit. Hujus rei testes sunt mater pueri, et Nicholas
Grate, et Sara uxor illius, Johannes Herteber, et tota villata
Inteberg.

Rosa Tholus passionem quandam sustinuit in capite, cujus om-
nia organa sensuum doloribus constringebantur, tantum quod
dubitabat sensu privari ; cujus oculus habuit tumorem et grossi-
diorem ad mensuram ovi, mensurata ad Comitem, statim con-
valuit.

Alicia, uxor Nicolai Grate de Inteberg, per dimidium annum et
amplius, in gambis, pedibus, et tibiis, tantam sensit debilitatem
et molestiam, quod prsedicta membra movere non potuit. Quae
ad comitem Symonem mensurata, et in reda quadam apud Evesham
advecta, et usque fere mediam noctem vigiliis et orationibus in-
sistens, tantam de infirmitate sensit allevacionem, quod baculo
sustentata potuit incedere. Testes hujus rei sunt qui scribuntur
in curatione Johannis consequente.

Johannes de Fekham, filius Thomse Adelard, per duos annos
et dimidium gambis et tibiis contractus, et apud Evesham in
reda adductus, qui sine duorum baculorum adjutorio per dictum



94 MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT.

tempus incedere non potuit, meritis et adjutorio martiris nostri
convaluit, ita quod baculis abjectis omnino sanus abcessit. Idem
de seipso testimonium perhibet, una cum villata de Fekham, et
specialiter hii, Ricardus Hunte, Ricardus de Odebury, Hugo
Hunte, Ricardus Chyldessonne, Adam clericus de Odebury. Prae-
scripta autem quatuor miracula vidimus et personas singulorum.

Adam de Habelench, capellanus, habuit nervos suos in poplite
contractos, ita quod per sex septimanas incedere non potuit ; qui
monitionem in sompnis acceperit, ut tumulum comitis Symonis
visitaret. Qui visioni praedictee paruit, sanusque factus est. Idem
Evesham veniens, testimonium perhibuit de seipso.

Henricus de Lesseberge, habens dissinteriam per duos annos,
mensuratus ad Comitem, convaluit. Hunc perhibent testimonium
vicini illius, una cum illo capellano de Bench [am ?] qui mensuravit
ilium.

Rogerus de Peytun, comitatu Lincolniee, habens guttam in
capite nimis pungitivam, mensuratus ad comitem Symonem, con-
valuit. Ipsemet perhibet testimonium de seipso.

Rogerus, decanus de Werintone, tanta infirmitate in genu dextro
detentus, die dominica proximo ante nativitatem Domini anni
praesentis, quod a loco ubi sedebat movere non potuit, nee susti-
nere quod aliquis manum adjutricem apponeret, nee unguentum,
nee emplaustrum. Tandem ad memoriam passionem reduxit
comitis Symonis, statimque convaluit; ita quod, die natali Domini,
divina sine impedimento officia explevit; nee hucusque in aliqua
parte infirmitatis signum sentivit. De hoc perhibet testimonium
Ricardus, dictus Heremita, qui candelam suam detulit apud
Evesham.

Robertus, capellanus et vicarius de Evesham, habens spasmum in
gambis et tibiis longo tempore, mensuratus ad comitem Symonem,
statim convaluit. Hiis preesentibus, domino abbate de Evesham,



MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT. 95

fratre Willielmo de Hekelinges, librario monasterii, tune confessore
illius Roberti, et toto conventu.

Item, idem Robertus recitavit de quodam monacho Bruerae,
paralitico per septem annos. Iste monachus vidit in sompnis
Johannem abbatem suum jam defunctum, una cum milite quodam
circuente infirmariam, et, cum ad lectum venissent infirmi, dixit
abbati miles, " Quis est iste ? " At abbas, tf Nobilis psalmicinos
fuit." Miles accessit ad eum, et, tetigens, dicens, " Surge in nomine
Jhesu, et fac officium tuum ! " et statim surrexit sanus, laudans
Dominum et comitem Symonem. De hoc perhibet testimonium
totus conventus Bruerae cum abbate.

Ricardus Hercy emit pullum equi ad nundinas de Scocia; pullus
indomitus ad navem adductus et ligatus, et prae sonitu maris ita
perterritus coram nautis et ceteris aspicientibus cecidit mortuus.
Consilio facto, ad comitem Symonem mensuratus cum tribus de-
nariis, et super eum plicatis, brevi intervallo surrexit sanus ; et
tandem cum oblatione apud Evesham adductus. De hoc perhibet
testimonium, una cum navi commorantibus.

Johannes de Blanchewelle Lincholniae, habens quandam infir-
mi tatem, et jacuit contra lectum per sex septimanas, non mandu-
cans et vix bibens, mensuratus ad comitem Symonem, statim con-
valuit. Hujus rei testes Thomas de Blanchewelle et Symon
Luwerk.

Willelmus de Lewerk, de villa quae vocatur Shendeworthe, in
comitatu de Hereforde, privatus visu per ix. septimanas, mensura-
tus ad comitem Symonem, statim lumen recepit. Hujus rei testes
domina Matilda de Ochildresley, et Margeria filia ejus, et Nicho-
laus de Childesley.

Frater Laurencius Cornibiensis, ordinis fratrum minorum, contra
festivitatem beatse Virginis, a discretis physicis in amaria febre
adjudicatus; in passione sua pr8edicta,Comitis merita ad memoriam



96 MIRACULA 8YMON1S DE MONTFORT.

reducens, statim de infirmitate convaluit. Testis frater fuit
Nicholaus de Gulac.

Frater Nicholaus de Gulak, de eodem ordine, habens calculum
et gravissimum dolorem senciens, ita ut suus cyrurgicus eum in-
cidere proposuisset ; et idem frater, de salute et vita desperatus,
nullatenus incidi permisisset. Convertit tandem se ad Dominum,
ut meritis sui martiris Symonis comitis eum curare dignaretur.
Mira res, in crastino circa horam terciam, cum surrexisset a lecto
ut commingeret, cecidit calculus ad pedes ejus, nullo dolore pree-
cedente aut sequente, plene curatus die Martis, in septimana
Paschse, anno gratiae M. cc. lxix. De hoc perhibet testimonium
totus conventus Oxonise.

Willelmus de la Rye, miles in Norhamtoneshyre, habens acu-
tam febrem, mensuratus ad Comitem, et sequente nocte prorsus
convaluit.

Matildus (sic] Sherlonde, frenetica per duos dies et ligata, men-
surata ad comitem Simonem, omnino convaluit.

Walter le Forde, piscator de Wisherestrete Lond. commorans
s. in vistre, habens duos lucios, hie, quorum unus mortuus per
totam noctem, concilio, plicato denario ad comitem Symonem, in
crastino invenit ilium vivum et cum cauda in panerio ludentem.
Testes hujus rei omnes convicanei loci illius.

Quidam sacerdos de Welles, nomine Benedictus, aliquo tempore
Comiti contrarius, cum quadam die celebraret divina in celebra-
tione missse, visum parumper amisit. Post celebrationem vero
visum penitus amisit et loquelam. Mensuratus ad comitem Symo-
nem, statim visum et loquelam manifeste recuparavit. Hujus rei
tota parochia perhibet testimonium.

Johannes de Herlow de Northhamburland, habens in memoria
comitem Symonem in mente ante diem ireticum, convaluit. Ita
ut die Lunae sequent! equitavit sex miliaria. De hoc perhibent
testimonium omnes consedales de Northhamburlande.



M1RACULA SYMON1S DE MONTFORT. 97

Matilda Farun de Neubery juxta Ungerford, habens guttam
ita pungitivam, unde adjudicata est a vicinis suis mortua; men-
surata ad comitem Symonem, statim convaluit. De hoc perhibet
testimonium omnes vicini ejus de Neubury.

Willelmus de la Rye juxta Northampton, habens acutam [feb-
rim, vid. antea, p. 96] mensuratus ad comitem Symonem, conva-
luit. Unde perhibent testimonium omnes convicanei sui.

Willelmus de Pikeringes Cantuariensis puerum infirmatum
habuit usque ad mortem; mensuratus ad comitem Symonem, con-
valuit. Et, in signum sanitatis, detulit puerum apud Evesham
de cera. De hoc perhibet testimonium tota parochia sancti
Andrese Cantuariensis.

Idem Willelmus de Pikeringes, ejusdem villse, habens puerum
unum genu sinistrum ita inflatum quod vix articuli pedis appa-
rerent, mensuratus ad comitem Symonem, statim tota inflatio
evanuit. In signum sanitatis, detulit alium puerum de cera.
Testes ut supra.

Emma de Dene, paralisi percussa per quatuor dies, ista men-
surata est ad diversa loca sanctorum. Tandem mensurata ad
comitem Symonem, convaluit, ita ut habuit potestatem se impri-
mere signo sanctee crucis, set non multum supervixit. De hoc
perhibet testimonium Ricardus vicarius de Wingeham, cum tota
parochia.

Christiana de Lullingestone, habens guttam pungitivam a scapu-
lis usque ad manum, a manu usque ad planta pedis, longo tern-
pore, ista mensurata ad comitem Symonem, convaluit. Teste
ut supra, de parochia sanctee Andreae Cantuariensis.

Walter de Lydeham in comitatu Oxoniae, habens policem con-
tractumperviij. dies, levatis [lavatis?] manibus ad fontem comitis
Symonis, convaluit ; unde qui affuerunt cum eo in preesentia nostra
testimonium perhibent.

CAMD. SOC. 15. O



98 MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT.

Guide de Pynele juxta Warrewyk, inutilis et paralisi per x.
annos, mensuratus ad comitem Symonem, convaluit. De hoc per-
hibet testimonium tota parochia sancti Laurencii de Worynton.

Henricus Bounde, habens in dextro brachio infirmitatem igno-
tam per tres annos et dimidium annum et amplius, et hoc cito
post mortem Comitis, ipsum brachium ad dictum comitem Symo-
nem mensuravit, et infra tempus trium horarum diei plene conva-
luit. Idem habens aliud brachium inutile cum caeteris infirmitati-
bus per dimidium annum et amplius, unde cum a peritis medicis
judicaretur pro paralitico, a quibusdam pro ydropico, a quibusdam
pro leproso turn propter scabiem et tumorem cutis quam habebat,
hie iterum mensuratus, per merita Comitis convaluit. De hoc
perhibet testimonium dominus Johannes films Johannis, cum
domina comitissa de Aubomarle, cum tota familia sua.

Robertus de Gainages de Netrewent, habens filium quinque
annorum, puer iste ex quadam infirmitate ab omnibus vicinis
mortuus est adjudicatus ; concilio facto ad comitem Symonem
mensuratus, et, denario plicato, statim respiravit et convaluit. De
hoc perhibet testimonium tota patria de Netrewent.

Reginaldus de Seynesbury, in comitatu Lincolniee, habens
puellam mortuam ab omnibus vicinis judicatam, mensurata ad
comitem Symonem et denario plicato, statim respiravit ; et plene
et gloriose resuscitata. De hoc perhibet testimonium tota villata
de Seynesbury.

Johannes de Ardelle, surdus per dimidium annum, mensuratus
ad comitem Symonem et denario plicato, statim auditum rece-
pit. De hoc perhibet testimonium tota parochia sancti Dunstani
Londoniarum.

Perpes cum tibiis aucipitris cujusdam militis, per casum inflatus,
infirmabatur usque ad mortem, mensuratus ad comitem Symonem,
statim convaluit. De hoc perhibet testimonium, &c.



MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT. 99

Henricus, filius Henrici de la Pomere, militis de Devenshire,
gravi infirmitate detentus, usque ad mortem a vicinis judicatus ;
mensuratus ad comitem Symonem, statim convaluit. Iterum,
idem Henricus postea infirmitatem fluxus paciebatur, mensuratus
autem ad comitem Symonem, sine mora convaluit. Hujus rei
tota familia sua perhibet testimonium.

Walter de Bokyngeham, aliquo tempore Comiti contrarius, in-
firmitatem habens oculorum, pree gravi apostemate in corpore
infirmabatur, ita quod nullus medicus sibi sanitatem promiserat,
sed mortem. Hie mensuratus ad comitem Symonem, ex utraque
eegritudine plenarie convaluit. De hoc perhibent testimonium
vicini sui.

Quaedam rnulier nomine Agnes, per sex septimanas omnium
membrorum suorum officium et possibilitatem amiserat, ita quod
sine sustentamento neque ambulare neque movere se poterat;
mensurata ad comitem Symonem, statim convaluit. De hoc
perhibet testimonium, &c.

Qusedam mulier nomine Matilda de Blythe, gravi infirmitate
diu detenta, tandem infirmitate gravante mortua est. Facto
concilio, mensurata ad comitem Symonem, statim revixit et con-
valuit. De utroque miraculo omnes vicini sui perhibent testi-
monium.

Margareta uxor Willelmi Mauncelle, de comitatu Gloverniae,
aliquo tempore Comiti contraria et inimica, incidit in quandam
segritudinem quee vocatur frenesis, ita quod sensum penitus amisit
per duos dies. Cui comes Symon apparuit per visionem et dixit
sibi, " Cur mihi detrahis, et semper de me loqueris malum ? " At
ilia, poenitencia ducta, de maledictis petiit veniam. Comes con-
cessit. Ilia vero dictum comitem Symonem interrogavit, quid
eveniret de suis adversariis et iriimicis ? At ipse dixit, " Quidam
pcenitent, quidam posnitebunt, et quidam mala morte sine pceni-



100 MIRACULA SYMONIS DE MONTFORT.

tentia morientur/' Hsec autem, ad comitem Symonem mensu-
rata, statim convaluit. De hoc vicini sui perhibent testimonium.

Sthephanus, filius Symonis Badbyry juxta Malberge, subito
gravi infirmitate detentus, ita quod a vicinis suis pro mortuo fuerat
judicatus, facto concilio, mensuratus ad comitem Symonem,
statim revixit et convaluit. De hoc perhibent testimonium omnes
vicini sui.

Michaell, vicarius de Wychyndone juxta Salusbury, habuit tibiam
inflatam, ita quod per maximam inflationem pellis tibiae fuerat
dirupta, et adhuc remanente passione tumoris, hie mensuratus
ad comitem Symonem, statim convaluit. De hoc omnes vicini
sui perhibent testimonium.

Willelmus Ayse de Forneyse habuit cancrum in utroque pede,
ita quod sine sustentatione vix incedere potuit. Fuit etiam para-
liticus, ita quod in dextera parte sui corporis potestatem penitus
amiserat. Veniens ad ecclesiam sanctse Marise et sancti Egwini
Eveshamme, et ibi per paucos dies moram faciens, ex utraque
infirmitate plenarie convaluit. Hujus rei testes congregatio con-
ventualis Eveshamme.

Thomas Walding de Tuddenham habuit guttam in sinistra
manu valde gravidam, ita quod non potuit movere manum illam,
quee quidam gutta ascendebat in sinistra parte capitis, et ita in-
flatum fuit caput, quod vix potuit videre, aut loqui. Demum, in-
spirante Dei gratia, et denario super eum plicato ad sanctum
Symonem, statim ab ilia gravissima infirmitate convaluit. De
hoc perhibent testimonium tota familia sua, et tota provincia sua.

Quaedam mulier de Donechirche juxta Donesmore, Avicia
nomine, ita contracta fuit in manibus et pedibus et in omnibus
aliis membris, quod nullo modo ire aut se movere potuit ; et hoc


1 2 3 4 5 6 7 8 10 12 13 14 15

Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 10 of 15)