William Rishanger.

The chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort online

. (page 4 of 15)
Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 4 of 15)
Font size
QR-code for this ebook


lam sigillis suis roboratam, in qua continebantur multa facinora et
enormia quse perpetraverant prsedicti eleetus et fratres ejus,
videlicet de homicidiis, rapinis, et variis injuriis et oppressionibus,
Romam deiFerrent, et papse et toti curiee Romanes prsesentarent ;
addentes, quod rex eorum impetus noluit refrsenare. In cujus rei
tenore continetur, ut eis fides indubitata adhibeatur.

Animantur barones ad refrcenandum Romanes.

Hiis ita gestis, Romanorum injurias et gravamina regnicolis
irrogata multipliciter nequaquam tradentes oblivioni, decreverunt
eos per subtractionem corporum per totum regnum sic artare,
quod aliis intentabant inferre, sicud preedictum est, ut a regni

CAMD. soc. 15. c



10 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

molestatione desisterent. Mandantes igitur viris religiosis, et aliis
qui habebant ecclesias eorum ad firmam, firmiter iivjunxerunt, ne
Fol. 99, de firmis ecclesiarum seu redditibus camerarum quas de Romanis
v a> tenebant, vel eis debebant, minime responderent, sed dictas firmas
et redditus paratos, die et loco eis assignato, procuratoribus suis ad
hoc datis tradituri; adjungentes quod, si aliter facerent, sua incen-
dio subjacerent, et nichilominus periculum quod Romanis immine-
bat in suis personis immineret. Prsecaventes insuper ne episcopi,
in quorum diocesibus hujusmodi firmae habebantur, propter reve-
rentiam summi pontificis et obedientiam qua sedi apostolicae tene-
bantur astricti, Romanes protegerent, et ecclesiastica censura
defenderent eosdem ; districte eis dederunt in mandatis, firmiter
injungentes, ne quisquam circa eos quae de Romanis et eorum
redditibus intromitterent, nullas partes suas interponere prsesu-
meret ; quod si contra facerent aliqui, similiter sua incendio sub-
jacerent. Per istam igitur viam incedentes contra molestatores
regni, Romanorum audaciam reprimebant, et eos per triennium a
regno excludebant ; donee per lamentabilem comitis Leyc. interi-
tum, qui clavis erat Anglise, portus maris claudens et nullis
Romanis aperiens, eis et casteris alienigenis liber patebat introitus.

Insurgunt barones in eorum adversaries per totum regnum, quos
noverant contra jur amentum suum recalcitrare.

Praedicto modo Pictavensibus a regno expulsis, quibus materia
totius dissensionis imputabatur, necnon et Romanis aliquantulum
subjugatis, adhuc quidam lateri regis adhserentes, tarn alienigenas
quam indigenae, gratiam retributionis sperantes, contra fidem et
sacramentum suum perturbabant, quo minus propositum baronum
vertebaturadefFectum. Barones igitur iracundiee calore frementes,in
semetipsis communicato consilio, terras eorum hostiliter invadunt,
Fol. 99, et in consiliarios domini regis et domini Edwardi, et quotquot eis

Y, b.



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGEB. 11

noverant in aliquo adhaerere, potenter insurgunt ; maneria eorum,
dominica, munitiones, et oppida, bonaque ecclesiastica quam
mundana, occupando, depreedando, infinita mala perpetrando, per
totum regnum debacchantur : unde et Petrus Hereford, episcopus,
natione Burgundus, captus est in ecclesia sua cathedrali, et ductus
est ad castrum Ordeleye, thesauris suis et prsediis direptioni
datis et confusioni. Oxon. progreditur usque Gloucest. et castrum
obsedit per iiij. dies ; in quo quidam miles Mathias de Besille
alienigena, cui comitatus et castri fuerat a rege commissa custodia,
cum paucis habebatur; qui tarn diu se tenuit in illo, exercitui ob-
sidenti preecise se reddere recusans, quousque prima porta versus
urbem combusta est; deinde quorumdam incarceratorum, auxiliandi
gratia a carcere absolutorum, posterna ex altera parte castelli in-
gressu patefacta, subito barones intrant. Mathias vero in turrim
fugere compulsus est fortissimam, triplici hostio ferreo ac seris
firmissimis munitam. Introitus cum malleis ferreis et securibus
viriliter tandem confracti, ingrediuntur belligeri. Mathia sic capto,
qui nee metu mortis nee minis hostium se reddere voluit ; quod ei
etiam ab inimicis suis ad laudem fecerat merito notatur; ductus
est ad episcopum prsedictum, simili custodies mancipandus. Deinde
ivit exercitus ad Wigorniam, et earn, sine alicujus contradictionis
nota, licet de villa et civitate custodienda litteras regis recepissent
cives, pro voto intravit ; et, fidelitate recepta ab eis, versus Bruges
iter et vexilla direxit^ et regium ibi oppidum recepit ; et exinde
apud Sallopesbur. municipium progressus est, civibus ad arma
primo die convolantibus, et nobiliter se suamque civitatem defen-
dentibus ; sed demum pacto inter se stabilito, ne videlicet Wallenses Fol. 100,
intrarent, quorum turma ex altera parte civitatis urbem assiliens r ' a<
innumerosa, urbem die sequenti reddiderunt. Hoc facto, barones
versus australes partes gressus suos direxerunt, assumpto secum



12 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

comite praedicto, in bellicis rebus probatissimo, in ducem capita-
neum, per quern regebantur et prospere agebant. Augebatur nume-
rus conmilitonum suorum per singulos dies. Nam fere totius regni
prsestantiores, viribus et nobilitate praecellentes, ad eos conflux-
erunt. Johannes Maunsel, multarum in Anglia rector eeclesiarum,
et possessor reddituum quorum non erat numerus, ita quod ditior
clericus eo in orbe non videretur, coiisiliarius regis et reginse spe-
eialissimus, metu baronum qui consiliarios regis tanquam alienige-
nas perscrutabantur ubique, aufugit ultra mare latenter de turri
London., in qua rex et regina tune temporis morabantur. Quern
cum Henricus films regis Almanniee fugientem instrueretur, et ipse
capitur, cum applicuisset Baion., ac Ingeramo de Fenes, procura-
tore reginae, quae barones et omnes eis consentientes exosos habe-
bat propter alienigenarum expulsionem.

De conviciis a civibus London, regina irrogatis, quod magnafuerat
materia dissensionis.

Interim Edwardus regis primogenitus castrum de Windeshor.
militaribus copiis munivit alienigenarum, quos invitaverat et secum
paulo ante adduxerat, cum a transmarinis partibus redisset.
Eex autem in Turri London, existens, videns se undique hostibus
vallatum, paci baronum adquievit, et provissiones Oxon. observare
eoncessit. Sed regina irritata muliebri angore, pro posse contraire
visa est, nee assensum prsebuit; unde cum de Turri transiens
per Tamisium, versus Windeshore,ubi alieni erant congregati,inter-
eepta est a Londoniensibus, et ab eis enormiter blasphemata, atque
Pol. leo exclarnata turpiter quod non licet recitare, jactuque lapidis et luti
A b- subtus pontem vilissime repulsa: quod utique pacis inpedimentum
hoc fuerat incentivum, patebit in sequentibus



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 13

Formatur aliquantulum inter regem et barones, modico tamen

tempore.

Forma pacis inter regem et barones facta tune temporis hsec
erat, videlicet, quod H. filius regis Alman. per regem et reginam
liberetur, et quod castrum regis, prius alienigenarum custodiae per
regem deputata, baronum custodies committatur ; et quod statuta
Oxon. et provisiones firmiter et inviolabiliter, a rege et regina, et
Edwardo, et ab omnibus, observentur ; et quod regnum de csetero
per indigenas et naturales terrse et utiles sub domino rege guber-
netur ; et quod alienigenee exeant a regno, ulterius non reversuri,
exceptis vel quorum moram fideles regni unanimiter acceptarent ;
et illi qui in castro nobili Windesh. fuerant introducti, alienigenae
preedicti, milites strenuissimi, in numero q. C., et satellites multo
plures, qui circumquaque patriam depreedantes ut castrum muni-
rent, similiter expellerentur.

Maletractaretur Edwardus, nisi fuisset Wygorn. episcopus.

Interea Symon de Monte-forti, et barones circa partes mariti-
mas, cum fuissent occupati pro liberatione domini H. de Alm. r
venit Edwardus ad castrum Brisstalli, atque ibidem modico
tempore moraretur. Ecce nulla ei arridente fortuna, oritur inter
milites suos et municipes seditio magna, ita quod urbs tota, quee
sui esse debuerat dominii, a sua fidelitate penitus et obsequio se
subtraheret, civibus ad ipsum obsidendum jam paratis, de castri
captione jam securis. Is igitur hinc inde cuncta sibi sinistra cedere
omnino perpendens, eo quod jam tota Anglia contra eum et omnes

alienorum fautores, et contra barones recalcitrare volentes ira ex- F ol- 100 >

. . . v a *

arcuit et indignatione ; accito ad eum Waltero Wigorn. praesule,

qui de latere extiterat baronum, sub simulationis pallio cum eis
pacificari velle promisit. Quern cum episcopus, accepta securitate,



14 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

ut putabatur, manucepisset, ad hoc fideliter prosequendum pactum
quod pepigit, transgreditur. Nam cum iter versus curiam arripuis-
set, ut promissum confirmaret. inmisit in prsedicto castro cum
alienigenis promissionem suam de pace conceptam, inter eos iiij.
commendans. Igitur in festo sancti [Petri] ad vincula, viribus con-
gregatis, proceres regni inprisi una cum rege jam eis per omnia ore-
tenus inclinato, castrum illud assumendum decreverunt. Quo com-
perto, Edwardus exiens de castro quasi pro pace tractanda, occurrit
patri et baronibus quasi via media a civitate London.; finite quoque
tractatu qualicunque, cum noluisset redire, industria comitis
Leycest. et Episcopi Wigorn. sinistra suspicantium de eo re-
tentus est, nee castrum reintrare permittitur. Castrum igitur illud
regi et baronibus redditum est, hoc modo, ut in tempore salvis sibi
equis et armis salvo exirent de regno sine spe revertendi, quos
quidam baronum ad mare conduxerunt. Circa idem tempus
Lewinus princeps Walliae terras Edwardi destruxit in Marcia
Cestr. ; castrum de Dissard obsedit, cepit, et ad solum conplana-
vit, et castrum de Gannok.

Jussa sunt statuta Oxon. observari, sed nichil proficiebat.\

Ad nathale beatse Marise proximo sequens, maxima ordinatur
congregatio London, procerum et prsesulum, ceeterorumque rengni
preelatorum, ubi statuta Oxon. promulgata sunt, et per regnum
integraliter missa observari. Sed depreedationes et rapinae personis
illatae ecclesiasticis, quod utique fierent valde difficile, atque in
quibusdam magnatibus qui regi favebant similiter factae, statuuntur
Fol. 100, restitui ; ac Petrus Herefordensis episcopus a custodia qua teneba-
y ' b - tur absolutus est, et qui cum eo erant, videlicet Mathias de Besillis,
et cseteri, liberati sunt. Et circa festum Sancti Michaelis, rex et
regina et comes S. de M. F., cum multis nobilibus, transfreta-
runt ad colloquium regis Francise Lodowici, quod tune tenuit



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 15

Baion. occasione perturbationis regni Angliae, ut in eo pacem
formaret et unitatem, quae ex praefato facinore perpetrato in
Londonienses odii contraxerat incentivum.

Multi iterum resiliunt a juramento, et comes Leycestriee seducitur
per quosdam cives London.

Parliamento illo Dover, finite, qualitercumque, sive pro statu
baronum sive contra nescio, Deus scit, cunctisque ad propria re-
meantibus, paucis postea elapsis diebus convocatio fit apud Lon-
don, innumerosa comitum, baronum, et aliorum regni naturalium ;
ubi scisma, prothodolor ! oritur inter barones, universe regno An-
gliae deplorandam, juxta verbum evangelicum, Omne regnum in se-
ipsum divisum desolabitur. Plures namque nobiles et potentes eorum
qui primo deprcedationibus faciendis acriter exarcuerunt, et comiti
Leycestrise favebant, totis viribus ut alienigenas expellendo pro-
visiones Oxon. servarentur, ad utilitatem regni et honorem
ecclesise et gentis Anglicane, jam regi et reginse et Edwardo ad-,
haeserant, promissionibus delinitis conversi, et terris amplis sibi
promissis et collatis. Animabatur etiam rex ad irritandum pro-
visiones baronum et statuta, eo quod prius impetrata fuerat abso-
lutio papalis, de juramento praestito ut eadem servaret et observari
per totum regnum praeciperet. Congregate igitur exercitu mangno,
nam potentiores regni ei adhaerebant viriliter, versus Doveriam iter
direxit ut castrum de manu baronum alliceret. Sed longe a desi-
derio suo rediens, cum indingnatione magna, versus Westmonas-
terium, missis clandestinis litteris quibusdam civibus London.,
ut januas custodiendo baronibus interdiceretur ingressus, fere pro-
ditus fuit ille nobilis S. de M. F., qui extra civitatem in suburbio Pol. 101,
Suthwerk cum suis aderat, paucis respectu regis exercitus, qui r ' a *
magnus erat et admirabilis. Dispositis namque turmis haud longe
ab eo loco, ad ipsum aifligendum nichil tale praemeditantem, appro



16 CHBONICON WILLELMI DE RISHANGER.

pinquabat exercitus, et ad eum capiendum progreditur securus ;
sed comperta proditione, clamoreque per totam civitatem elevato,
Londonienses, quorum corda barones habuerunt propitia, cum
impetu fortitudinis inmensse cathenas frangunt, portas aperiunt,
et ad eum succurrendum catervatim accurrunt. Rex autem, congni-
tam per exploratores infinitam Londoniensiummultitudinem exisse,
et ei in auxilium venire, exercitum suum jussit reverti. Sic, volente
Deo, comes illo die de manu hostili ereptus est. Facta inquisitione
postea diligenti, inventi sunt iiij. cives autoritatis mangnae, qui pro-
ditionem illam conspiraverant ; de quibus judicium nequaquam
permisit comes pietate plenus, sed redemptionem ab eis accipiens
non modicam, ad roborandum cathenas civitatis assignavit, dictos
proditores custodies mancipando, de quibus postea dicetur.

Rex AnglicB et barones se submittunt judicio regis Francice, de

discordia mota.

Hiis ita gestis, de pace hinc inde componenda elaboratum est,
tarn a parte regis Franciee, quam Pontificum regis Anglise instanter.
Tandem vero submittentibus se per compromissionem, rex Angliae
et barones, in dicto et ordinatione regis Francise, super contentioni-
bus provisiones Oxon. contingentibus, necnon et deprsedationibus
et rapinis hinc inde factis multipliciter ; post nathale Domini mit-
tuntur in Franciam nuncii a parte regis et baronum, ad recipiendum
quod super hiis dominus rex duxerit ordinandum.

Rex Francia pronuntiat judicium contra barones Anglia pro rege,
et fit variatio misera magnatum et divisio.

Igitur in crastino beati Vincentii martiris, congregate Ambiani

populo innumerabili, rex Franciae Lodowicus coram episcopis,

Fol. 101, comitibus, baronibus, et aliis Francise proceribus, propositis ra-

tionibus a partibus utrisque ac intellectis, protulit dictum suum



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 17

et sententiam solempniter pro rege Anglise contra barones ; statutis
Oxon., provisionibus, ordinationibus, ac obligationibus penitus
annullatis ; hoc excepto quod antiquse cartse regis J., universitati
Angliae concessae per illam sententiam in nullo intend ebat derogare,
sed decrevit earn inviolabiliter observari. Quee quidem exceptio
comitem Leycestrise et cseteros qui habebant sensus magis exer-
citatos, firmiter tenui in proposito suo ad conservandum statuta
Oxon., quia super illam cartam fundata fuerant. Huic Parlia-
mento in Francia fuit rex Angliee et regina Alienora, Archiepis-
copus Cant. Bonefacius, Petrus Herefordensis Episcopus, Johannes
Maunsel, qui baronibus quanta potuerunt mala non cessavit
machinari. Ab hoc tempore factus est novissimus pejor priore :
multi etenim magnates seditionis maculam incurrendo, a fidelitate
qua comiti Leycestrise tenebantur astricti, spreto juramento, reces-
serunt; et exercitui regis, non sine donis et amplis promissionibus,
se sociaverunt. Henricus filius regis Almannise, quanto magis
spes comitis in illo posita fuerat ut opus inceptum bono fine con-
cluderet, tanto amplius famam suam vel tune vel post denigrabat
sua conversio ; accepto namque honore de Tykehille a domino Ed-
wardo sibi collate, accessit ad consulem, dicens, " Domine comes,
non habeatis pro malo, licentiam a vobis accipio, ut ita verbis utar
communibus. Contra patrem meum regem Alman. et avunculum
meum regem Anglise, et affines meos, non possum amplius militare:
licenciatus a vobis recedo. Verumptamen contra vos nuncquam
arma portabo." Cui consul hillariter respondens, ait, " Do-
mine Henrice, non propter arma, sed quia constantiam de vobis
specialem sperabam, vestram personam preecordialiter habui
commendatam. Ite, et cum armis vestris redite; ea non formido!"
Et addidit, " Etsi omnes universaliter a me declinent, ego cum Fo i
iiij. filiis meis, pro causa justa quam semel juravi tenere, ad hono- v > a
rem ecclesise et utilitatem regni, securus astabo, nee bellum
subire trepidabo." Et dixit secretioribus suis, " In multis terris et

CAMD. SOC. 15. D



18 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

provinciis diversarum nationum, tam paganorum quam christiano-
rum, extiti : sed in nullis gentibus tantam infidelitatem et decep-
tionem repperi, quantam in Anglia jam expertus sura." Rogerus
de Clifford, Rogerus de Leyburne, Johannes de Vallibus, Hamo le
Estrange, et multi tam marchiones quam alii naturales terrse,
quorum nomina non teneo, terris redditibus et provisionibus ex-
csecati, se subtraxerint : unde quidam videns tot nobiles recalci-
trare, ait per metrum sic.

Flange plorans, Anglia, plena jam dolore !
Tristis vides tristia, languens cum mcerore ;
Nisi te respiciat Christus suo more,
Eris vile canticum hostium in ore.

Pepigerunt plurimi salvam te salvare,
Sed jam nimis necgligunt pactum procurare:
Nam se quidam retrahunt, qui possunt juvare;
Quidam subterfugium queerunt ultra mare.

Hinc est quod incipiunt cseteri certare,
Et in partes varias animos mutare ;
Dum quse sic dissentiunt nolunt concordare,
Sed incepta nequeunt bene terminare.

Sic respublica perit, terra desolatur ;
Invalescit extera gens et sublimatur :
Vilescit vir incola, et subpeditatur ;
Sustinet injurias, non est qui loquatur.

Tam miles quam clericus ambo fiunt muti;
Facti sunt extranei loquaces hastuti :



CHRON1CON WILLELMI DE RISHANGER. 19

Inter centum Anglicos non sunt duo tuti;
Planctum et obprobrium jam sunt assecuti.

O comes Gloverniae ! comple quod cepisti ;
Nisi claudas congrue, multos decepisti.
Age nunc viriliter, sicud promisisti ;
Causam fove fortiter, cujus fons fuisti.

Si, quod absit ! subtrahas manum et levamen,
Terrse fraudem faciens, inferens gravamen :

Maledictus maneat ! fiat ! fiat ! Amen. v o ( j>.

Comes Simon de Muntford, vir potens et fortis !
Pungna nunc pro patria, sisque dux cohortis :
Non te minse terreant neque timor mortis,
Rem defende pupplicam resque tuee sortis.

O tu, comes le Bygot! pactum serva sanum :
Cum sis miles strenuus, nunc exerce manum.
Totam turbat modica terrain turba canum ;
Exeat aut pereat genus tarn prophanum.

O vos magni proceres, qui vos obligastis
Observare firmiter illud quod jurastis !
Terree si sit utile quod excogitastis,
Juvet illud citius id quod ordinastis.

Si velletis prosequi quod jam incohastis,
Consequi poteritis quod desiderastis ;
Nisi finem capiat quod diu tractastis,
Vere dici potent^ " vane laborastis 1 "



20 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

Honor vobis maximus erit laus et dingna,
Si respiret Anglia, vestra gerens singna ;
Quam ut cito liberet a peste malingna,
Adjuvet mine Domini pietas beningna !



Hostes comitis insurgunt in ipsum in Marchia.

Praedicto modo proceribus variantibus, Rogerus de Mortuo-
mari potenter insurgens contra consulem, terras ipsius, prsedia, et
dominica in Marchia depreedatur. Consul autem jam sibi in ami-
citias copulato principe Wallise Leuelino, preeclarum illic misit
exercitum, qui et terras illius partim destruxit, et castrum Sadono-
rum cepit et combussit. In cujus succursum cum Edwardus de
partibus rediens transmarinis, copia militari stipatus convalescet,
barones insecutus est ; nee tamen eos agreditur, quia nullus inter
eos factus congressus. Castra autem Humfridi de Boun, junioris,
Hay et Huntindon, obsedit Edwardus et cepit, et similiter Brecon.;
quae omnia cum provincia appendentia preedicto Rogero tradidit
custodiendum.

De destructions Wygorn. per comitem de Ferrariis.

Per idem tempus Robertus de Ferreriis Comes Derebi, cum ex-

ercitu magno, venit Wygorn. ; cui cum cives muralia civitatis et

Fol. 102, portas civitatis custodiendo viriliter restitissent, tandem ex inopi-

r > a - nato per vetus castrum intravit, villam destruxit, et judaismum

evertit. Iste verbotenus quin pocius fraudulenter consuli adhaerens,

in nullo bello cum eo contra partem adversam congressus est, nee

etiam vocatus in succursum apud Lewes venire voluit ; sed tarn

viros religiosos quam seculares undique deprsedando nomine baro-

num infinita mala perpetravit, parta regis destruxit etiam post

pacem clamatam, et de quadam littera proditoria inter ipsum et



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 21

marchiones composita, pace aliquantula teme reddita, acusatur,
capitur London,, career! mancipatur, sicuti postea suo loco
dicetur.

De destructione Glovern. per dominum Edwardum.

Barones redeuntes de confinio Wallise, terra comitis Leyc. ab
incursione hostium liberata, urbem Gloucest. non viribus vel ob-
sidione, sed quadam cautela, intraverunt. Edwardus autera subito
veniens a tergo, ponte super ripam Sabrine celeriter reparato, qui
prius a prsedicto exercitu fuerat combustus, castellum intravit,
baronum praesentia non absente. Ibi non erat consul S. de Monte-
forti, sed Henricus filius ejus, et Jobannes Giffard, et multi
nobiles. Inter quos in crastino, Waltero Wigorn. episcopo
mediante, et Edwardi astutia vulpeculariter operante, captae sunt
inducise, exercitu baronum ab urbe recedente. Edwardus ergo
urbem cum castro sic adeptus, burgenses incarceravit, et villain
ad M. libras miserabiliter redemit.

Rex, absolutus a juramento, proponit omnes civitates et castra de
manibus baronum excutere.

Anno gratite M. cc. Ixiiij., cum dominus rex super juramento
suo specialem obtinuisset absolutionem, missis paulo ante ad
Romanam curiam legatis pro causa eadem, convocavit exercitum
suum apud Windesbore, ad tractandum de hiis quoe tractatu indi-
gebant salubri. Ad quod parleamentum cum venissent rex Alman-
nise, dominus Edwardus, comites etbarones in multitudine mangna

loricatorum et diversorum apparatuum, dum super iminenti neces-

,. . . .,,,.. i- F l -

sitate prolixms tractassent, visum est eis fehcms et expedientms, r , b.

percurrendo castra, civitates, et munitiones sibi rebelles, potenter
subjugare. Ad iter ergo se accingentes, universi versus Norbam-
ton. cum omni alacritate suas dirigunt expeditiones; et per Waling.



22 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

dietas duas perficiendo, Oxon. pervenit, universitatem cleri ad
tempus expulsit, suspicans quod exercitu suo fraudem machina-
rentur, si forte supervenirent barones, qui corda cleri ad modum
habebant propicia. Erat enim clericorum numerus, quorum
nomina scripta fuerant in matriculis rectorum, excedens xv. M.,
multis fidedingnis hoc idem referentibus. Rex, facta solempni pro-
cessione, elemosinis autem pauperibus habundanter erogatis,
sanctam Fredeswidam virginem infra muros civitatis adiit per-
son aliter et devote ; quod nullus regum Angliee ante ipsum in per-
sona propria ausus fuit vel preesumpsit. Causam vero qui scire
voluerit, Gesta Regum Anglise diligenter revolvat, et fere in fine
inveniet. Interim Edwardus et cseteri mangnates in partibus illis,
barones et partes adversse, depopulari terras, et maneria alterius
cujuscumque incendere et destruere, non destiterunt. London-
lenses, cum innumera multitudine, ab urbe sua irruentes, prsedia et
possessiones regis Almanniae et P. Basset, aliorumque adhaeren-
tium combusserunt ; clericos regis, et barones de scaccario, et justi-
ciaries de banco, ceperunt et incarceraverunt. Ab hinc rex Al-
mannise de feroci factus ferocior, nimis indingnans quod London-
ienses primo in eum insurrexerunt, manerium suum non longe
a London, comburendo, missis de suis, circumquaque, prae-
cepit ut quaecumque in burgo vel extra burgum invenirentur de
civibus London., inmisericorditer caperentur. Johannes conies
Warenniee, licenciatus a rege Oxon. commorante, cum exercitu
. suo, assumpto secum Roerero de Leyburne et aliis in multitudinc

Fol. 102, * . *

v, a. mangna, in partes orientales se contuht, ut castrum suum de Rey-
gate, et partes circumjacentes, ab irreptionibus Londoniensium
defensaret : sed qualiter in castro de Rofa fugatur et obsidetur,
dicetur postea.



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 23

De caplione Norhamton. cum magna parte exercitus baronum.

Cum mo ram per aliquot tempus seu dies protraherent apud
Oxon., rex Angliae et rex Almannise cum exercitu suo, jam ad as
siliandam civitatem Norhamptunnise parati, accedunt aliqui, specia-
liter a priore Norhamtunniee ad hoc destinati, qui regi innotescunt,
qualiter civitatem praedictam sine alicujus contradictionis obstaculo
ingredi et subpeditare potuissent. Prior enim ejusdem loci, con-
cipiens indignationem versus barones, vel forte tanquam alienigena


1 2 4 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 4 of 15)