William Rishanger.

The chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort online

. (page 5 of 15)
Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 5 of 15)
Font size
QR-code for this ebook


commotus, conventione facta de compatriotis suis Pictaven-
sibus per ordinationem baronum, in parte prioratui proxima,
civibus ingnorantibus, murum occulte sufFodere vulpina diligentia
procuravit; materiis ligneis subtus positis, quibus ad tempus falli-
biliter sustentaretur, signoque prudenter aptato, ut superveni-
ente rege de loco rex certificaretur. Hujus sceleris certissime
reus habebatur, quia, concessa cselitus victoria postmodum baroni-
bus, eadem causa carceri mancipatus est. Die igitur statute, post
mediam quadragesimae, profecti sunt dominus Rex Angliee et Rex
Almanniee, cum exercitu magno et mirabili, vexillis explicatis ; veni-
entesque ad civitatem prsedictam, earn vallaverunt. Gives autem
de loci munitione confisi, praslocutam proditionem penitus igno-
rantes, ac receptis arrais, ad defensionem viriliter convolarunt, ad
suam utique confusionem et dolosam miseriam. Nam dum una
pars exercitus, consilio regis disponente, circa portas more assul-
tationis occuperetur, dominus rex, stipatus sua milicia, urbem
circumiens, loco prastitulato aptanter considerate, murum leviter v, b.
prosternentes, urbem ingrediuntur, universa infra contenta variae
subdentes dispersioni. Sicque fit ut hii, qui nimis praesumptuose
credebant civitatem multo tempore, contra quoslibet adversaries,
propriis viribus custodire, saltern usque ad adventum Comitis Ley-
cest., qui procurabat cum exercitu suo ut illis succureret, subita



24 CHBONICON WILLEL.MI DE RISHANGER.

seditione prseocupati, viliter traduntur hostilitati. Capta est igitur
civitas, in vigilia passionis Domini, anno gratise M. cc. Ixiiij.
Symon vero junior de Monte-forti, filius Comitis, exiens de castro
lit venienti exercitui cum civibus pro posse resisteret, eodem die
captus est. In crastino autem milites qui erant in castro, licet
festinans subsidium a comite sperarent, tamen de tarn subita [et]
inopinata urbis captione admodum consternati, et civium auxilio
destituti, compulsi sunt in seditionem. Capti sunt igitur in castro
xv. vexilliferi et milites lx., cum suis satellitibus quorum non
erat numerus ; et in captivitatem sunt abducti.

Properat comes ad succurrendum Norhamton. Sect infecto negotio
redit quantocius. Et multi Jud&i trucidantur in London., qui
conspir aver ant ad proditionem faciendam.

Comes autem S. tune temporis Lond. commorans, nondum de
captione urbis sed de iminente obsidione certificatus, convocatis
undique copiis militaribus, civibusque London, sibi associatis, in
succursum properabat; perveniensque apud sanctum Albanum,
ac ibidem quieti paulisper vacans ut exercitum suum repausaret,
de dicta captione certse nunciantur ei relationes : quibus auditis,
in lamentationem se dederunt universi ; sed comes nil despe-
rans, sciens hanc esse legem bellorum, ut nunc hii nunc illi variis
eventibus fiunt superiores, suos corisolans, ad civitatem London.
r, a. ' reversus est. Sed illo nondum territorio sancti Albani egresso,
quoddam notabile verbum Hugoni Dispensatori et suis secretiori-
bus dixit : " Ecce, leetificati sunt admodum, et elati de preesenti
eventu, scilicet de captione prsedicta : pro certo sciatis, non praeteri-
bit mensis Maij,quin adeo confusi erunt et metificati, quod oblivioni
tradetur omnis eorum laetitia moderna." Quod utique ita contigit
apud Lewes, ubi occubuerunt regales et triumpharunt barones,
sicud infra dicetur. In ipsa dominica passionis, Judaei apud Lon-



CHRONICON WiLLELMI DE RISHANGER. 25

doniam de quadam proditione baronibus simul et civibus iufer-
endo deprehensi, fere omnes trucidati sunt, thesauro incompara-
bili assumpto in Judaismo. Eadem etiam septimana Johannes
Giffard, mirse probitatis et audax miles, cum aliis custodiae castri
de Kelingw. deputatis, quod quidem comes Leyc. mirabile struc-
tura atque reparatione firmaverat, ac machinis multimodis hac-
tenus etiam riobis inauditis, et viris mirabiliter instruerat, castrum
Warewykeye ceperunt; ac comitem honoris ejusdem, scilicet
Willelmum Maudut, eo quod super conversione sua nuper ad
regem suspectus fuerat, eisdem cum uxore sua et familia adduxe-
runt captivum, et apud Kelinworthe incarceraverunt. Castrum
autem de Warwik, ne regales refugium haberent ibidem, subver-
serunt.

De obsidione Roucestria.

Post festum Pascae, S. de Monte-Forti et coeteri barones sibi
persistentes, adjuncta sibi London, manu auxiliatrici, castrum
Roucestriee obsederunt, in quo Johannes de Warenna, comes Arun-
delis, et Henricus de Percy et Rogerus de Leyburn, et multi no-
biles qui de praedicto colloquio Oxon. recedentes, et ad partes
custodiendas illas a rege deputati fuerant, introducti sunt. Comes
de Leycestria, vir in omnibus circumspectus, machinas et alia ad
expungnationem castri necessaria secum a civitate London, per
aquam et per terram transvehi praecepit, quibus inclusos vehe-^ ^ '
menter inpugnavit, nee eos indulgere quieti permisit, exemplum
relinquens Anglicis qualiter circa castrorum assultationes agendum
sit, qui penitus hujusmodi diebus illis fuerant ignari. Quandarn
navem comparatam jussit lignis aridis usque ad summum adim-
pleri, adipem et arvinam inponens, et alia incendiorum -irritamenta
fomitem ignibus preestantia. Onerata igitur navi ligriorum strue
maxima, et ex ea parte collocata qua fulciretur venti vehementia,

CAMD. soc. 15. E



26 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

ignem jubet inponi et usque ad pontem navem aptari, cauteris
audacter cum balistis et sagittarum jaculis urbem assilientibus.
Flamma ergo invalescens ponitur, et portara in momento com-
bussit, fugientibus in summitatem turris magnatibus qui fuerant
inclusi. Suburbio taliter adepto, cum magna parte castri, ad ex-
pugnationem turris, bellicis insultibus et machinarum ictibus iisque
subterraneis, omnes animantur.

Rex in partibus aquilonaribus inimicos suos destruens, festinat ad
solvendum obsidionem Roucestrice.

Rex autem, capta Norhamptun., Leycestr. tendens, in ea hos-
pitatus est, quam nullus regni prseter eum etiam videre, prohiben-
tibus quibusdam superstitiose, prsesumpsit. Deinde ad Noting-
ham, et castrum intravit, nullo sibi resistente ; nam qui intus erant
ex parte baronum obviam ei processerunt, et claves ei tradiderunt.
Venerunt ibi ad regem, de partibus aquilonaribus, nobiles in aux-
ilium, videlicet Johannes de Baylol, Robertus de Brus, Petrus de
Brus, et alii barones plures, cum multis milibus armatorum ; ubi
dominus tenens festum Pascale, misit filium suum Edwardum in
Derebysire et Stafford, cum exercitu preeclarissimo, qui terras et
rnaneria Roberti de Ferers comitis Derebi vastando atque incen-
dendo, necnon castrum ejus de Tettebur. prosternendo, destruc-
F l 103 ti nem e i intulit miserabilem. Tandem rex certificatus super
\, a. assultis ferocissimis Rowcestrise, sciens obsessorum captionem in
suum redundare obprobrium et contumeliam, magna sub festina-
tione gressus suos retrorsum dirigens, illuc properavit, in arto
positis auxilio indigentibus subministrare. In tantum in ilia ex-
peditione festinavit, quod equi electissimi labore fatigati extincti
sunt. Comes autem Leycest. comperiens regem cum exercitu suo
supervenire, licet turrim jam expugnacio (sic) in proximo fuisset
adepturus, obsidione gratis soluta, in civitatem London, cum suis



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 27

reversus est. Rex igitur, proceribus suis, ab hostili manu taliter
liberatis, partes adiit maritimas, ut barones quinque portuum sibi
rebelles et indomitos ad debitam compelleret subjectionem ; quo-
rum quidam parti regis adhseserunt, quidam vero puppibus
onustis et hiis qui victui erant necessaria oneratis, in mari se

subtraxerunt.

i

Barones se praparant ad bellum, castra moventes de London.

Interea comite egregio London, moram commitante, et in causa
zelo justitiae concepta fideliter desudante, ac sedula frequentatione
tractante qualiter inceptafelicem sortirenturconsummationem,epis-
copis, clericis, et discretis viris utriusque conditionisj cleri scilicet et
populi, crebros habuit tractatus et deliberationes. Tandem habito
consilio super prsemissis, cunctisque considerantibus jam tempus
appropinquare quo partem adversam optata circumvenirent, qui in
adversione super hoc descenderunt, et decreverunt, ut, oblata
domino regi condigna summa pecuniae pro depreedationibus per
regnum factis, regi reconciliarentur, salvis statutis Oxori., aut inito
certamine campestri experirentur cui sors victoriam conferre videre-
tur. Viribus igitur undique congregatis, tarn Londoniensium,
quorum numerus crevit ad xv. millia hominum, quam aliorum innu-
merabilium ad exercitum comitis circumquaque convolantium, Fo1 - 103 >
illuc tandem impetu vehementi contendunt. Pervenientes autem
apud Flexingge in Suthsex, sexto circiter miliario a prioratu de
Lewes, ubi morabatur rex et ejus exercitus, nudius tertius ante
bellum domino regi tale dirigunt mandatum.

Littera missa domino regi ante bellum.

Excellentissimo domino H., Dei gratia Regi Angliee, &c. barones
et alii fideles sui, sacramentum suum et fidelitatem Deo et
sibi debitam observare volentes, salutem et debitum cum omni



28 CHRONICON W1LLELMI DE RISHANGER.

reverentia et honore famulattim. Cum per plura experimenta
liqueat, quod quidam nobis assistentes multa de nobis mendacia
vestrse domination! suggesserunt, mala quantum possunt non so-
lum nobis sed etiam vobis et toti regno vestro intentantes ; noverit
excellentia vestra quod salutem et securitatem corporis vestri totis
viribus cum fidelitate vobis debita volumus observare, inimicos
nostros non solum sed vestros et totius regni vestri juxta posse
gravare proponentes, aliud super praedictis si placet non credatis:
nos enim [et] nostri fideles semper inveniemur. Etnos S. de M. F.
comes Leyc., et Gilbertus de Clare, ad petitionem aliorum pro nobis
et ipsis, preesentibus sigilla nostra apposuimus. Ista littera missa
fuit domino regi ante bellum. Datum apud Flexing, &c. Hanc
epistolam baronum suorum contempnens rex, ad bellum totis
affectibus exardescit, ac talem litteram eis diffidationis responsa-
lem direxit.

Qualiter rex diffidavit barones suos.

Henricus Dei gratia &c. Simoni de Monte Forti et Gilberto de
Clare, et suis complicibus. Cum per guerram et turbationem in
nostro regno generalem, per vos jam subortas, necnon et incendia
et alia dampna enormia, appareat manifeste quod fidelitatem ves-
tram nobis debitam non observastis, nee de securitate corporis
nostri in aliquo curastis, eo quod magnates et alios fideles nostros
nostrte fidei constanter adhserentes enormiter gravastis. et ipsos
Fol. 104, pro posse vestro gravare propositis, sicud per litteras vestras nobis
r ' a - significastis, Nos gravamen ipsorum nostrum proprium, et inimicos
eorum nostros reputamus ; preecipue cum dicti fideles pro fidelitate
sua conservanda, contra fidelitatem vestram nobis viriliter resistunt;
de vestra securitate vel amore non curamus, sed vos tamquam
nostrorum et eorum inimicos drffidamus. Teste me ipso apud
Lewes, xij. die Maij, anno regni nostri xlviij.



CHBONICON WILLELM1 DE R1SHANGER. 29



Qualiter rex A/emannice, et Edwardus, et regi assistentes, diffida-

verunt barones.

Ricardus, Dei gratia Romanorum rex semper augustus, et Ed-
wardus illustris regis Angliee primogenitus, cseterique barones om-
nes et nobiles regni Angliae, constanter sinceree fidei et devotionis
operibus adheerentes, S. de M. F. et G. de Clare, cseterisque uni-
versis et singulis perfidue suee complicibus. Ex litteris vestris, quas
illustri regi Anglise domino nostro karissimo transmisistis, accepi-
mus nos esse diffidatos a vobis, et quamvis hujusmodi verba vel
desideratio satis fuit, autem nobis realiter vestra hostilitas in rerum
nostrarum incendiis et bonorum nostrorum depopulationibus per-
secutione jam probatur. Nos igitur vos scire volumus, vos a
nobis universis et singulis tanquam hostes puplicos ab hoste diffi-
datos, qui deinceps rerum et personarum vestrarum dispendiis,
ubicumque nobis ad hoc facultas affuerit, totis viribus insistemus.
De hoc autem quod falso nobis inponitis, quod nee fidele nee
bonum consilium ipsi regi domino nostro damus, nequaquam verum
dicitis. Et si vos, domine Simon de Monte-Forti et Gilberte de
Clare, velitis in curia domini regis asserere, parati sumus vobis ad
veniendum ad dictam curiam procurare conductum, et nostrae super
hoc innocentiae necessitatem, et vestrum sicud perfidorum et pro-
ditorum mendacium declarare, per alium nobilitate etgenere nobis
parem. Omnes autem nos content! sumus praedictorum domino-
rum sigillis, videlicet Romanorum regis et domini Edwardi. Da-
tum ut prius. Fol. 104,

Supplicant barones ut pax veraformetur ; sed } omnino de pace des-
perati, procedunt ad bellum.

Mittuntur insuperpacis mediatores, optimi et ecclesiastici,fervidi
honoris zelatores, Henricus de Lond. et Walterus de Cantelupa,



30 CHRONICON WILLELMI DE RISHANOER.

Winton. episcopi, pro deprsedationibus per regnum factis xxx.
libr. ex parte baronum domino regi offerentes, salvis tamen per
omnia statutis Oxon. ; qui sine difficultate regis Angliae animum ad
mansuetudinem inclinassent, nisi regis Alman. reclamatio restitis-
set. Iste quidem cum tanta nobilitate pollens, et ut nullus in
terra videbatur ei similis, indignans quod aliquis in ipsum insur-
gere prjesumebat, pro direptionibus sibi factis pacem tune tempo-
ris perturbavit, et de gentis suse innumerositate confidens, dictum
comitem et ejus complices, sicut per litteras suas super annotatas
manifesto apparet, diffidavit, necnon ut Edwardus eosdem diffidaret
callide procuravit, ad ultionem in barones exercendam totis cona-
tibus insistens. Cumque redissent hii qui fuerant secum re-
sponsa deferentes, suggesserunt comiti partem adversam bellum
finaliter expectare, et ad id omnino etiam sua robora preeparare.
Londonienses vero voce preeconia per totum noctis spacium ad arma
praeparanda indulserunt. Comes autem de Monte-Forti totam
noctem ducens insompnus, more solito, divinis vacabat operibus,
commilitones suos exhortans verbis et provocans exemplis, ut
peragant confessiones in spiritu humilitatis et animo contrite, et
sic purificatis mentibus ab omni sorde peccati, certamini, zelo
justitiee incepto, se committant intrepidi, eo certiores de victoria
quo Deus est in causa. Aderat etiam et ille Christi miles, W. de
Cantelupo, Wygorniensis episcopus, illius causae prosecutor indefes-
Fol. 104, sus e t comitis Simonis comes, individuis omnibus absolutionem

V 1

delictorum impendens, et secure promittens remissionem delictorum
omnibus, qui viriliterin agone decertassent, adjungens gloriosum et
meritorium esse pro assertione veritatis subire tormentum. Cer-
tificati igitur de prselio in crastino committendo, edicitur publice
quatinus ante solis ortum ereptis armis exeant de boscis ubi
magna pars exercitus pernoctabat, et conveniant extra villam de
Flexinge, quee distat de Lewes per sex miliaria, singulis vexillis



CHRON1CON WILLELMI DE R1SHANGER. 31

singulis legionibus, juxta rei militaris disciplinary assignatis, or-
dinem procedendi et modum congressionis a campi ductore accep-
turi. Igitur comes, qui a juventutis flore in militari frequentia
tempus suum compleverat, expetissime per diversas regiones famam
celeberrimamingeternum adquirendo,dispositis aciebus, modos pro-
cedendi et bellicae congressionis omnes, tanquam penitus ignarios,
evidenter instruxit. In prsesenti quidem certamine ad sues laudis
augmentationem, in secundo ad sui ruinam et humiliationem, quia
qui cum eo manducaverunt levabant contra eum calcaneum suum,
et mala pro bonis ei retribuebant, sicut infra dicetur ; et preecipue
G. de Clare, quern comes S. in ista expeditione gladio cinxit mili-
tari, cum multis aliis qui satis strenue agebant. Cunctis igitur
montem, qui distat a Lewes duobus miliaribus, summo mane
ascensis, currum suum infra sarcinarum et summarum strictis-
sime collocatum, vexillo ipsius ex industria desuper imposito,
circumseptum cum multis armatis montem, palam hostibus pro-
cedere disponit, ipso exercitu suo partes collaterals tenente et
eventum rei praestollante. In quo quidern curru introducti fuerunt
iiij. cives London., de quibus praedictum est, qui in proditionem
comitis faciendam conspiraverant. Ista autem facta sunt ad cau- v. b.
telam. Contigit autem paulo ante, cum iter faceret, ut equus cui
insedit fortuito casu pede offenso corruens in terram, et ipse cade-
ret, tibiam suam fregit, sed cum aliquantulum, Deo volente, conva-
lescebat, compellerite necessitate, de loco ad locum per dies aliquot
vehebatur; quod videntes ipsius eemuli, secus veritatem, credentes
ipsum omni vigore militari privatum, forsitan ad praelium audacius
festir.abant. Ordinatis igitur agminibus, et oratione pariter et
admonitione persuasoria a duce eorum facta, animantur omnes
ad pugnandum cum securitate, cruces albas in dorso et pectore
super arma sua portantes, ad seipsos cognoscendum inter hostes,
et ad designandum quod pro justitia dimicabant. Rex vero et



32 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

ejus exercitus, qui supra modum extitit formidabilis, comperto
eorum subito superventu, expergefacti quam citius ut arma colli-
gantur, et ordinatis agminibus ad eongrediendum, expansisque
vexillis, una cum signo regio judicium mortis preecedente, quod
draconem vocant, progrediuntur : quibus barones cum ingenti stre-
pitu tubarum, tamen de viribus suis prsesumentes, quia pauci
erant respectu caeterorum, sed spem firmissimam in Deo habentes,

De miserabili conflictu apud Lewes.

Laxatis hinc inde cuneis, quam citius utrobique in hostem se-
ipsos inmittunt; sicque ictuum inmanitate ac horrendo fragore,
partibus sibi invicem terribiliter obviantibus, consertum est prse-
lium omnibus admirabile. Hac baronum acie penetrata et disso-
luta, captus est Johannes Giffard, miles strenuus, qui gloriam
primi ictus prseripere aiFectaverat, et ad castrum abducitur. Ed-
wardus militis egregii notam adeptus merito, sicut cervus fontes

Fol. 105, aquarum, sic sitiens sanguinem inimicorum suorum Londoniens.

r a> exercitui, quibus praeerant Henricus de Hastinges et Herveus de
Borham, vexilliferi eorum, se misetur(?) eosque fugientes insequitur
quatuor circiter miliaria, stragem ex eis faciendo miserrimam. Ho-
rum sanguinem, nimirum, pro materno siciebat obprobrio ; qui, ut
praedictum est, genitrici suoa Londoniis tot convitia dudum intu-
jerunt. Interim multi potentes, cum magna parte regii exercitus,
spoliis et preedis ac sarcinarum direptionibus inhiantes, supra
montemconsiderantes currum consulis cum vexillo desuper extento,
illuc tendunt impetu rapidissimo, intra prseoccupatum gladio reci-
pere sperantes, quern a tergo caedem copiosam faciendo suscipiunt
nescientes ; sicque fit ut qui credebant comitem reperisse, quosdam
cives London., de quibus prsetactum est, ex cautela introducto s
tricidarunt, qui etiam suee parti faciebant. Sed comes, bellator
sagacissimus, etG.de Clare, caeterique barones, circa deditionem



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 33

regis Angliae et captionem regis Almanniae totis conaminibus in-
stabant, ut percusso pastore dispergerentur oves, et apparuit ibi
virtus fulminea baronum, dum unanimiter pro patria dimicantes
demum victoria fruuntur clarissima. Porro multi nobiles ex parte
adversa, videlicet, Johannes comes de Warenna, Willelmus de
Walencia, Guido de Lithiniaco, ambo fratres regis, Hugo Bygot,
et multi alii circiter ccc. loricati, suorum ruinam aspicientes, et
baronum ferocem audaciam qui veluti leones rugientes impetum
faciebant in hostes animarum suarum, saluti consulentes terga ver-
terunt, et sic optento fugee preesidio periculum iminens evadentes,
equorum velocitate vecti in castrum de Pevenesia se receperunt.
Rex igitur Angliae, equo sub se confosso, redditus est eis. Rex
Almanniae captus, et ad M. ducitur. Capti sunt etiam isti, vide- r o{, ''
licet, Johannes de Baylol, Robertus de Brus, Johannes Comin,
et ceeteri barones de Albenia, peditibus quos secum adduxerunt de
Scotia jugulatis numero grandi. Capiuntur etiam Humfridus de
Boun comes Hereford., Johannes filius Alani comes Arundel.,
Willelmus Bardolf, Robertus de Tateshale, Rogerus de Someri,
Henricus de Percy, Philippus Basset, prior jure numerandus, qui
prae caeteris eo die cum rege existentibus in ictibus dandis et reci-
piendis gloriam promeruit. Multi quoque alii quasi tocius regni
potentiores ac in militia praestantiores partim capti sunt, partim
fuge indulserunt, adeo instanter quod duo fugarunt x. milia, caeteris
qui remanserunt ad duo milia, vel plus, prochdolor ! interemptis.
O miserable spectaculum ! dum filius in patrem, pater in filium,
affinis autem in affinem, concivis in concivem, ensibus hinc inde
terribiliter fulminantibus, et occisorum cruore inebriatis, nititur
insurgere prosternendo, mutillando, sub equis pedibus concul-
cando, et quos vivos capiunt vinculis artissimis constringendo.
De exercitu regis ceciderunt justiciarii regis, nomine Willelmus de
Wilton. et Fulco filius Warrini, in numero occisorum excellentiores,
CAMD. soc. 15. p



34 CHRONICON W1LL.ELMI DE RI8HANGER.

alter gladio percussus, alter in flumine vicino submersus ; a parte
baronum, Radulfus Heringaud baro, et Willelmus Blundus vexil-
larius consulis. Ex utraque parte dicuntur cecidisse ad v. milia
virorura.

De secundo congressu, cum Edwardus redisset a fug a Lond.

Edwardus a csede rediens Londoniensium, de patre ejus rege et
avunculo rege Aim. cseteri triumphum reportassent, de prsedicta
fuga in London, facta multipliciter fatigatus, tamen resumptis
viribus eos bello aggredi denuo disponit. Cum igitur se invicem
fere offendissent, ecce omnes qui quasi cum eo steterant fugam
Fol. 105, inierunt. Dissolvit namque Deus fortitudinem eorum, solutoque
robore brachiorum, adeo sunt privati ut quidam nee gladio per-
cutere nee se in suis ictibus cognoscere valuerunt. Quod ageret
Edwardus, qui, commilitonibus dispersis sic, quasi solus in campo
remanserat, fugiens in prioratum de Lewes vindictam ad tempora
distulit meliora. Nocte vero sequenti pax quaedam inter barones
et regem reformata est, et Edwardus, patre annuente, et Henricus
filius regis Almanniee dati sunt obsides pacis, et ad tempus etiam
custodies mancipantur. Prsedicto modo barones, (apud quos in
omnibus et per omnia una fides, una voluntas fuit, amor et Dei et
proximi,qui sicerantaffectionefrateraaunanimes, quod [vacaf] pro
patria non timuerunt, qui non solum regis oiFensionem incurrere,
verum etiam pro justitia mortem pati maluerunt, quam fidem et
sacramentum suum violare,) contra omnium oppinionem et omnium
adjurationem campum cum victoria gloriosa mirabiliter adepti
sunt, victoriam et laudem eis attribuentes cujus auxilio suffulti
tarn mortalem conflictum subeundo victores extiterunt.



CHRONICON WILLELMI DE BISHANGER. 35

........ quamvis orta fuit Fol. lio,

discordia inter comitem Gloverniee et comitem Leycestriae, cum y b>
quibus armati convenerunt, moventes in Marchia baronibus
recalcitrate moliuntur. Comes Symon, copulate sibi in amicitias
Lewelino principe Walliee, parted illas adiit cum exercitu ingenti,
et castra de Hereford et Haye subjugavit, terras, preedia domi-
nica Rogeri de Mortuo Mari igni tradens ubique et depopula-
tioni. Hugo de Mortuo Mari coactus reddidit se eis, suo castello
quod dicitur Ricardi, et caeteris terris suis custodies Johanni filio
Johannis commendatis. Castrum etiam de Ludelauue subjugatum
est. Exinde progreditur exercitus Anglorum et Walensium ad
Montem Gomerici, ubi prsedictus Rogerus, datis obsedibus, pacem
cum baronibus inivit, frustratoriam sicut in fine patebit.

Eodem tempore comes Warennse, Hugo Bigot, Willelmus de
Walence, et fratres ejus caeteri qui cum eis de bello Lewensi,
sicut prsedictum est, fugiendo discesserunt, tarn necessitate coacti,
quam hostili manu subsequentium perterriti, transfretantes nuncia-
verunt reginae, quee tune temporis in partibus morabatur trans-
marinis, omnia quee facta sunt ; similiter et regi Francise et ejus
fratri domino Karolo, regum Angliee et Almanniee captionem inti-
mantes, supplicantes pro succursu et eorumdem liberatione. Sed
hac vice sua petition e frustrati recesserunt. Regina vero et Bone-

Fol 111

facius archiepiscopus Cantuariee, Petrus de Sabaudia, cseterique r o ? ^
parentes ejus, consilium inientes, congregaverunt principes, duces,
comites, et barones, et quasi tocius Europee fortitudinem, propo-
nentes Angliam hostiliter invadere, persistentesque in Flandria et
in locis conterminis juxta mare cotidie Angliam ingredi minaban-
tur, coadunata secum tanta navigii multitudine quod vix cuiquam
erat credibile. Contra quos nostri congregati, accinxerunt se ad
prselium et ad terram defendendam et propria capita. Congrega-


1 2 3 5 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 5 of 15)