William Rishanger.

The chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort online

. (page 6 of 15)
Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 6 of 15)
Font size
QR-code for this ebook


tur Cantuariae et circa partes maritimas circumquaque omne
robur regni, ab unaquaque civitate, urbe, villaque virisregio citatis



36 CHRONICON WILLELMI DE RI8IIANGER.

edicto. Episcopi vero in subsidium hujusmodi a domibus religio-
sis et ecclesiarum rectoribus, decimara spiritualium receperunt.
Videres tune temporis super Herbaldoune tarn equitum quam
peditum tantam in unum congregatam multitudinem, contra alieni-
genas belli potentem, quantam in Anglia non crederes existere.
Barones quoque quinque portuum naves et piratas prseparantes,
turribus ligneis prudenter suppositas, balastariis introducendis,
caeterorum adventum audacter sitiebant, nee eorum potentiam ut
videbatur in aliquo metuebant. Tandem ilia congregatio nobilium
dissipata, tarn milites stipendiarii quam parentes et amici reginae
qui ad propria stipendia fuerunt, voto suo penitus frustrati, " per
aliam viam in regionem suam reversi sunt." Fuerunt qui dicerent,
robur eorum et numerum exercitus agnoscentes, quod si libere
applicuissent terram hanc, praenimia multitudine sua et fortitudine,
ditioni suee subjugassent ; sed conscius secretorum praemeriarum et
Deus tocius consolationis, qui voluntates novit omnium et corda
Fol. ill scrutatur singulorum, populum suum Anglicanum ab alto prospi-
r> b. cere dignatus est. Unde cautorum corda magnanima contabescere
jussit, et re inperfecta per quam advenerant tot supervenientes
hostes reprimavit. Et licet contra naturalem regni progeniem
fieret ilia convocatio, tamen ad laudem nobilis reginee Alienorse
libet intexere, quod domino suo regi et Edwardo tarn strenue, tarn
viriliter, tamquam virago potentissima, succurrendum fortiter insu-
daverit, exhauste ...... perdito thesauro suo incomparabili.

Nomina Mangnatum qui venturi erant in Angliam, SfC.

Isti, immo omnis ilia regio et terra usque ad Alpes, instinctu
reginae Anglias, P. de Sabaudia, electi Lugduonensis, Bonefacii
Archiepiscopi Cant, et cseterum parentum nobilium reginee con-
tra Anglicos con spirav erant, sed et Britannia minor, Vasconia, et
Hispannia, cujus terrae regis sororem et filius Edwardus duxerat



CHRONICON WILLELMI DE R1SHANGER. 37

uxorem, sirailiter commoti adversus eos odio exarserunt et in-
dignatione. Attamen ille inclitus comes Andegaviae, Karolus
filius Regis Franciae, parti comitis Leyc. favebat, frater suus ut
dicebatur fidei juramento astrictus. ? ^j>^^ &b ^-^>-c^^ .

Compositio pacis post bellum de Lewes.

Capitulum primum, super reformatione pacis regni Anglice et re-
conciliatione discordiarum in eodem regno motarum vel renovata-
rum, compromittitur in archiepiscopum Rotomagensera,episcopum
Lond., Petrum le Chaumberleyn, et H. justic. Angliee, et Sabi-
nens. episcopum, apostolicae tune sedis legatum, in arbitros seu
arbitratores. Data eis in omnibus plena potestate, salvo quod
circa captives vel modum liberationis eorum se nullatenus intro-
mittant. Secundum articulum, quod illud quod iiij. vel tres de
personis preescriptis super prsemissis in unam concordaverunt sen-
ten tiam stabitur, eorum diffinitioni quinto minime requirendo;
quod si duo Concordes fuerint tantum, non utrum eorum stabitur,
donee a quinto fuerit approbata. alioquin expirabit arbitrium. Et
tune stabitur illi formee quam nuper Magister de Templo paulo
ante detulit regi Franciae, donee aliqua forma pacis fuerit provisa.
Tertium, quod isti arbitrii jurabunt quod eligent consiliarios indi-
genas tantum, quos ipsi regi et regno noverunt utiliores. Quar-
tum, quod rex credat consiliariis suis sine personarum acceptione,
in justitia exhibenda et in ministris officialibus vel ballivis suis, de
Anglicis tantummodo et indigenis creandis, constituendis. Item,
antiquas cartas tarn de libertatibus quam foresta, et articulos quos
contra oppressiones justitiariorum^ vicecomitum et aliorum balli-
vorum faciat, rex inperpetuum observare. Consiliarii etiam pro-
videant, quod rex faciat moderatas expensas, nee in mensas liber-
tates exerceat, donee debitum antiquum fuerit relevatum, et de
suo vivere possit absque mercatorum et pauperum gravamine, et



38 CHRONICON WILLELMI DE RISIIANGER.

in hiis provisionibus rex consiliatorum suorum adquiescet. Quin-
tum, quod arbitrium bona securitate valletur, et eo vallato vel
bene firmato et plene, obsides pacis dominus Edwardus, H. de
Almanniae, liberentur, ita quod ante liberationem eorum caveant
ydonee de pace observanda, et quod novam guerram aut discor-
diam non suscitabunt in regno, sed volentibus guerram vel dis-
cordiam suscitare, una cum aliis comitibus et baronibus pacem et
Fol. ill, arbitrium observare volentibus, totis viribus resistere erunt, quod
v > b - comitibus Leyc. et Glov. et aliis eis adhserentibus plena paretur se-
curitas, ne occasione aliqua prius factorum quoquomodo gravetur in
futurum. Septimum, (sic] quod cum promissum istud in regno
Anglise tractetur, et infra festum Pascse proximum ad ultimum
terminetur.

Diebus sub eisdemcommotaturba perorbemuniversumadvolans,
sacrosanctam Romanam ecclesiam, tanquam tocius pacis fontem et
magistram salvationis eternse, non mediocri verecundia reddidit
agitatam. Missus est igitur in Angliam dominus Sabinensis epis-
copus, a latere domini papse legatus cardinalis, ut regis et magnatum
corda ad pacem inclinaret, et discordantium mentes, depulso om-
nimodi rancoris nubilo, concordiee vinculo solidaret. Denique ad
hoc illo in partibus ultramarinis agente, ecce qui ad pristinum
statum et tranquillitatem reformandam accedere sperabatur, spem
pacis et in desperationem commutando, interdixit portantes vinum,
bladum, et hujusmodi victualia humanee vitae necessaria in regnum
Angliae, sub poena excommunicationis inhibendo, ne quis vinum,
bladum, et alia mercimonia in prsedictum regnum deferret. Cita-
vit insuper quosdam episcopos peremtorie, ut comparerent coram
se extra regnum prsefixis eis die [et] loco super obedienciam suam.
Sententiam excommunicationis fulminavit in comitem Leyc. et ejus
filios, Hugonem Dispensatorem, et omnes eis in consilio, auxilio, et
favore,habitatores quinque portuum et civitatem London., super ec-



CHRONICON WILLELMI DE R1SHANGER. 39

clesiastico supposuit interdicto, raandatis per litteras suas Londo-
niae et Wigorniae episcopis et omnibus aliis suffraganeis Cantuar.
ecclesiee, et dictis Wigorn. et Loud, injungens unica voce, et virtute
obbedienciee praecipiens, quatimis dictos excommunicates vita-
rent in omnibus, et dictas excommunicationis sententias con-
servarent, et facerent singulis suis civitatibus et diocesis obser- p i. 112,
vari. Porro communicate consilio episcopi attendentes, sen- r a -
tentiam priorem et contra justitiam illatam, modo subscripto,
appellarunt. Omnibus Christi fidelibus &c. Ista appellatio apud
Redinges, item communicate consilio tocius cleri, recitatur et ap-
probatur, et sigillis omnibus roboratur. Barones etiam adventum
legati merito habentes suspectum, ei negantes ingressum, praedic-
tam appellationem approbant, et quia tocius communitatis res
agebatur, eamdem sigillorum munimine roborabant. Ut dicitur,
apposita sunt signa abbatum exemptorum et non exemptorum, ex-
cepto abbate de sancto Albano, qui praedictas appellationes sigillo
suo minime roboravit, propter reverentiam sedis apostolicae, quern
offendere non audebat, sicuti nee debebat, licet a multis multipli-
citer pulsaretur, et jacturam tarn spiritualium quam temporalium
bonorum una cum indignatione baronum et episcoporum irrecon-
ciliabiliter incurrere formidabat. Alexandro papa debitum uni-
verses carnis persolvente, dictus legatus, modo prsedicto perpessus
repulsam,[remeans, in summum pontificem extitit electus, videlicet
die Sanctas Agathse Virginis, et die dominica ante carniprivium
insigniis papalibus honorifice redimitus, qui postea Ottobonum
cardinalem apostolicae sedis legatum in Angliam direxit, de quo
inferius dicetur.

Supradicti marchiones in rebellione more solito surgentes, rupto Fol. 112,
pacis fcedere, et conventione inter eos facta penitus adnullata, r
dum comes Leycestriae cum copiis armatorum Marchiam peteret,
ut dictum est, perlustrantur provincias ultra Sabrinam et citra cum



40 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

exercitu suo rapinis et praedis assueto, indigenas circumquaque
timore et tremore nimio concutientes, adeo ut ubicumque per-
vagarent compatriotse ad ecclesias consurgerent, in cimiteriis domi-
cilia construerent, et latitarent. Auctor hujus mail fuit ille pree-
cipuus Hamo Extraneus, preedo nominatissimus, et alii quam plu-
res, pululante tirannide sua, laxis crudelitatis habenis misere debac-
chati sunt. Robertus Walrand et Garrinus de Bassinggeburne, cus-
todes Bristoll. armata manu venientes diluculo ad Walingeford, ubi
rex Almannise etEdwardus obsides captivi tenebantur, insultum de-
derunt acriter ut eos raperent de custodia, sed nichil profecerunt.
Nam castellani quam tocius expergefacti eos repulerunt. Specta-
verant hii succursum et auxilium preedictorum marchionum, prout
inter eos statutum fuit, qui versus eos cum exercitu iter arripientes,
apud Persoram rumores accipientes reversi sunt, ex hoc facto et
die anticipate sauciati. Comes Leycestrise ex eorum rebellione
et fide rupta compulsus ad iram, habito super hoc consilio apud
Oxoniam, assumpsit secum regem Henricum, qui sine ipso ad illud
tempus nichil facere poterat, venerunt Wigorniam cum multitudine
Fol 112 niagna bellatorum contra marchiones, tanquam regni turbatores
v, a. et puplicos hostes, dum tacite videbatur tamen quod cor regis
una cum suis familiaribus inclinatum erat eis, eo quod pro rege
qui in custodia fuerat et occasione Edwardi adhuc obsidis, quern
multum dilexerant, guerram moverant. Nam ex bello de Lewes
ditionem ac odium trahererant ad invicem incestivum. Preefati
marchiones, licet numero pauciores fuissent, tamen de sua audacia
prsesumentes, ultra fluvium Sabrinee viribus restituerunt, pontem
Wigorn. fortissimum fregerunt et cseteros pontes per ripam civibus
trans vecturas dimensis in profundum ; sed in vanum laboraverunt
contra tot nobiles, et praecipue contra ipsum nobilissimum bella-
torem S. de M. F. resistere, quin et Lewelinum principem Wallise
jam a finibus suis egressum ad instantiam comitis Leyc., super eos



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 41

a tergo habentes, ad pacem venire compulsi sunt. Igitur ut Ed-
wardus a custodia solveretur, redierunt ad pacem, licet dura fuerat
[et] exitialis, nam ut eorum major pars terram Anglise per annum
evacuaret, sanxitum est; malum regno vel proceribus regni
interim molituri, sub pcena heereditatis perpendere ; et ad hoc
confirmandum tradiderunt castra quae habuerunt in custodia ; co-
miti Leyc. fere omnia quse erant per Marchiam a Bristoll. usque ad
Cestriam, sed et Cestriae facto escambio cum comite prsedicto ; alia
castra versus australes partes, Petro de Monteforti et aliis baronibus
sunt commissa.

Hiis itaque gestis, rex abiit ad Wodestok, ubi Nathale Domini Fol. 112,
tenuit solenniter. Sed comes Leyc. qui fertur habuisse c. et Ix. mili- v ' '
tes stipendiaries, praeter alios innumeros sibi adheerentes in expedi-
tione, cui omnis Anglia inclinata fuerat et subjecta prseter Aquilo-
nem ulteriorem, qui adhuc conspiraverat contra eum instinctu
J. de Balyol et regis Scotise, a rege nunquam se absentavit, nee
aliquod magnum sine illo in regno agebatur, et omnia per ipsum
ordinata sunt. Sed nee rex, qui regnando quinquagenarius erat,
ubi pro umbra regis habebatur, adeo litteram suam perlustrare
non poterat vel peragere, nisi in conductu alterius et dispositione.
Paulo post, habito consilio London, super pace regni, in Ixo., ab-
solvitur a custodia comitis dominus Edwardus, qui tenebatur ob-
ses, nichil cum sui juris fuit, quin potius tractaretur adhuc volun-
tate comitis et filiorum suorum, quod Edwardus dissimulans pro-
cepere(?), eo quod opportunitatem expectabat evadendi.

Anno gratise M. cc. Ixv., ortis simultatibus conversus inter comi-
tem Leyc. et comitem Glov. Perturbationis causa principalis omni-
um dicitur extitisse, quod comes Leyc. regem tenuit in custodia,
ipsum pro voluntate sua ducens per regnum, omnia castra, civitates,
terras, et possessiones captivorum suae dominationi mancipando,
propriis custodibus in quibus magis confidebat introductis. Quod

CAMD soc. 15. G



42 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

utique dicitur fecisse eo quod presciebat multos nobiles et potentes
Fol. 113, a proposito suo resilire. Et licet ista faceret, ne dominaretur eis
donee statuta Oxoniee pro voto irrefrangibiliter firmarentur, quia
nunquam oportet de aliqua firmatione solicitari, tamen injusti
interpretes magnanimitatem ipsius videntes et invidentes^ omnia
fieri ad destructionem regni et non ad edificationem dicebant,
comiti Glov. suggerentes ipsum de jure tamquam excellentiorem
hujus facere consistationes, et in ipsius redundare contumeliam
et contemptum quicquid in hac parte fiebat. Commotus igitur
comes Glov., materiam ultionis inquirens, torneamentum clamare
fecit apud Dunestaple, ubi convenient ipse et H. filius Simonis
primogenitus, utriusque partis capitanei. Adveniente siquidem
die^ congregavit ibidem fortitudinem robustam, tarn de marchianis
quam caeteris qui contra comitem Leycestriee conspiraverant,
sicut exitus rei probavit. Pacifici regis et consiliarii providentes
hujusmodi convocationes seminarium fore discordiee, et guerram
jam consummatam paulatim respirare, regem ad hoc induxe-
runt ut turneamentum prohiberet, quod et factum est. Sed
cum probibitionem adquiescere recusaret, comminans ad effectum
congressus procedere, non obstante aliqua prohibitione, proficisci-
tur ibidem comes Leyc., associate sibi H. Dispensatore, in manu
valida, Londinenses secum adducens, armis omnimodis ad bellum
prseparatos, qui, parti adversus terrorem incutiens, torneamentum
r o ^ impedivit. Non multum post item clamatur torneamentum parari

livore apud Norhamptoniam, et modo quo prius imped itur. Item,
comes Gloverniee de feroce factus ferocior, memoratos mar-
chiones qui debuerant ut dictum est regnum exivisse, sibi adjunxit
in adjutorium, Johannem de Warenna, Willelmum de Walence,
qui tune temporis applicuerunt apud Pembrok, et multos potentes,
largis donativis et promissionibus convocando exercitum suum
diatim, illisque resistentibus in Marchia, comes Leyc. adiit Here-



CHRONICON WILLELM1 DE R1SHANGER. 43

ford., cum rege, cui necesse erat de necessitate facere virtutem, ut-
pote qui tune omnino fuerat suppositus. Elaboratum est per
episcopos et alios ad pacem componendam, sed quicquid tune
actum est, truffatorium erat et inane ; nam Edwardus, qui ad hoc
sperabatur insistere adjutor prsecipuus, et ferventior prce cseteris,
parte altera consentiente, cum ad spatiandum die Jovis in ebdo-
mada Pentecost, extra Herefordiam divertisset, a militibus comi-
tis Leyc. custodibus suis dextrarii velocitate recessit exinopinato,
cautela quadam vulpeculari fretus. Quern ecce Rogerus de Mortuo
Mari, non longe ab eis existens in insidiis armatus, sicut prae-
locutum fuerat, adduxit Wigorn. Omnes igitur marchisi et comes
Glov. et fugitivi atque incarceratorum amici venerant in fortitu-

dine grandi, et in brevi formidabilis admodum fieret exercitus,

i i. i -i . f^, fxi i Fol. 113,

qui cum toto comitatu subdiderunt sibi Lestnam, fealopesburiam, v , a.

Bruges, et Lodelawe, bellicis insultibus, ac demum, reddita Wigor-
nia, venerunt Glov., quod quidem castrum comes Leyc. multis
armatis instauraverunt, v. scilicet vexilliferis, cum sua familia, in
quo etiam erat Robertus de Ros et equites certi ; et Edwardus et
qui cum eo erant urbem expugnatam introierunt; qui in castro
erant, resignantes illud die sanctorum apostolorum Petri et Pauli,
juraverunt quod de caetero arma non portarent contra eos. E contra
Simon de M. F. castrum de Monemet. complanavit, exinde pro-
cedens versus Guamorgan ; et, cum summarii sub arupta montium
et silvarum procedentes, ad naves comparentes, ac pro parte
magna introducerentur, in Bristolliam [ut] navigarent,ecce exercitus
partis adversae magnus et terribilis ex adverse irruens, insultum
nautis ac caeteris in villa existentibus dedit acerrime ; ita ut rex et
comes relictis rebus suis in puppibus, ponte fracto et villa incensa,
in partes Herefordiae revertere compellentur, et ibidem morantes
mittitur regio mandato ad convocandum omnes servitium mili-
tare debentes. Interim comes Glovernise tempus opportunum



44 CHRONICON WILLELMI DE RI8HANOER.

considerans quo proposito suo satisfaceret, pontes circumquaque
frangere preecepit, armatam manum undique constituens, quae re-
liquee parti vires pariter et victualia negaret, eo efficacius maliciam
susceptam perficere confidens. Sed comes Leyc. et ejus militia
alimentorum laboraret inopia, et administrationem subsidii destrue-
retur, unde factum est cum festinarent ad succursum regio citati
edicto, ab exploratoribus aut capiuntur aut praedantur, aut fugam
inire compelluntur. Symon junior cum aliis regni partibus circa
obsidionem castri de Peveneshia occupatus, cognita patris anxie-
tate, evocatis copiis militaribus, illuc maturatis gressibus contendit,
perveniens in festo sancti Petri ad Vincula ad oppidum de Kenil-
wrthe, facto infelici quieti ibidem indulsit et sopori. Comes
autem Glov. et Edwardus, cognito ipsorum adventu per sagaces
exploratores, cum exercitu magno et mirabili sero exientes de
Wigornia, summo mane pervenerunt apud Kenilwrthe, ibique mul-
tos nobiles in prioratu decubantes barones et vexilliferos circiter x.,
videlicet comitem Oxon., Willielmum de Monte Caniso, et Ricar-
dum de Grei, cum multis aliis, ceperunt in lectis suis ex inopinato,
cum equis electissimis et sarcinis rerum opulentissimis. Simon
de M. F. junior, comperto priorum armatorum strepitu, in cimba
transvectus per vivarium subter prioratum, vix evasit ad castrum
tertio quartove commilitone. In crastino quidem, qui tune erat
dies dominicus, rex et comes Leyc. venientes cum exercitu de
Hereford usque Keineshayam, quse est villa episcopi in comitatu
Wigornise sita, diem crastinum consumarunt, non obstante quod
exercitus illius non procul abesset, qui tune cum triumpho rever-
sus de Kenilwrthe in civitate preedicta Wigornise resedit. Cum
igitur beUum hinc inde committendum in crastino putaretur, juxta
vocem dominicam, " Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite
in aliam," dominus rex et comes Symon iter arripuerunt sub ipso
noctis silentio versus Evesham,ubi ad regem repansandum et missas



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 45

audiendum exercitum suum reficiendum substiterunt. Praedictus
autem exercitus clarus valde et multo major quam suus, cujusprimae
aciei praeerat Edwardus, ultiori vero agmini comes Glovernioe,
comperto eorum recessu de Keinesheya, impetu admirabili eos p ] |
insequitur de Wigorn. usque ad Evesham. Porro comes Glover- ^ a -
niae et sibi adhaerentes, " quorum pedes veloces erant ad effunden-
dum sanguinem/' qui spreto juramento suo a comite Leyc. decli-
naverunt sicut dictum est, eidem tendentes insidias, omnem disci-
plinam bellicse congregationis, in conflictu de Lewes superius an-
notate tanquam hujusmodi penitus ignari, ab eo susceperant qui
in experientia militari temporibus illis omnibus anteponendus erat.
Unde tanto sagaciores effecti quanto peritiae ipsius pleniorem
habebant notitiam. acies suas ordinando et dissolubiliter statuendo,
exercitum suum reddiderunt impenetrabilem, et praecipue propter
ipsorum multitudinem, quae reliquam partem multo majori nume-
ro praecellebat. Egrediens autem Symon cum rege et exercitu
suo de villa de Evesham, cum montem quandam vicinam
ascendisset, ut ordinem caeterorum consideraret, et exinde ple-
nius instrueretur ad congrediendum, taliter suos ut dicitur allo-
cutus est, ( ' Per brachium Sancti Jacobi sapienter accedunt ; nee a
se ipsis sed a me modum istum didicerunt; nunc commendemus
Deo animas nostras, quia corpora nostra sunt (sic)." Hortaba-
tur Hugonem Dispensatorem et Radulphum Basset czeterosque
fi deles ut fugerent, tempora expectantes meliora, ut regno prodes-
sent, sed ipso moriente vivere recusabant. Tune experiri poterat ilia
Judica sententia quae dicit, " Justus ut leo confidit, et in Domino
sperans, absque terrore erit ;" * nam licet haberet castrum suum de
Kenilwrthe fortissimum et omnibus necessariis ad tuitionem mu-
nitissimum, in quo se idemnem contulisse, suosque recipisse potuis-
set incolumes, tamen maluit se campis exibere patentibus, ignomi-

* Prov. xxviii. 1.



46 CHRONICON W1LLELMI DE RISHANGER.

Pol. 114, niosum judicans et reprobum ut ullo timore declinasse videretur qui
r ' b ' pro justitia mortem subire gloriabatur. Venientibus igitur hostibus,
occurrit eis metu mortis intrepidus, et in acies eorum confidenter se
ingessit, resistentes circumquaque prosternendo, viriliter prsecipi-
tando, ac sub equinis pedibus conculcando, tarn velociter ut om-
nes ipsius probitatem admirabantur. Tandem, equo cui insede-
bat gladiis et lanceis confosso, flos totius militiee, cunctis fidelitatis
et constantiee relinquens experimentum,flebiliteroccubuit, qui nobi-
literpugnavit, et non tarn victusquam mole magnitudinisceeteroruni
oppressus, morti inmisericorditer est addictus. Sed cum non sit
aliquis qui fraude malignantium circumveniri non possit, nee iri-
venitur aliqua pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimi-
cus, quis de casu ipsius miratur ? Qui cum eo commedebant, leva-
bant contra eum calcaneum suum, et qui dilexerunt eum in ore
suo lingua sua ei mentiti sunt, cor non habentes rectum cum eo,
nee fideles inventi sunt in necessitate ejus. Nam quidam ipsum
deserentes hostium multitudine valiant, in ore strenui militis decer-
tantes, eidem versa facie restiterunt, ad ipsius necem prsehibita con-
spiratione insistentes. Walenses, qui cum eo erant ad multa milia,
fugam primitus inierunt, ut bidentes ; qui in segitibus et gardinis
latitantes, ac per patriam circumquaque confugientes, inventi sunt
postea et perempti. Erant omnes ex parte domini Edwardi et
comitis Gloverniae rubeo signo in brachiis ambabus cruce signati,
ac alii ex parte comitis Leycestrise cruce alba ante et retro super
humeros dextros insigniti.

Et heec sunt nomina magnatum qui in hoc miserabili conflictu
ceciderunt: Comes Leyc., capitaneus eorum, capite truncatus,

pedibus et manibus amputatis, cuius capud uxori Rosreri de Mortuo
Fol. 114, *, . . 1X7 . . r /. . ,.

v0> a Man, in castro Wigornise praesentatur (Annnam ipsius adjuvet prae-

cursor Domini ! cujus capud saltatrici in convivio offerebatur) ;
Henricus filius comitis primogenitus ; Petrus de Monte Forti
senior, in despectum decollatus est ; Hugo Dispensator ; Radul-



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 47

phus Basset; Willelmus de Maundevile; Johannes de Bello
Campo, qui eodem die primo vexillum erexit ; et multi alii, et
armigeri, in eodem lamentabili campo reddentes terrse corpora,
beatas animas ut credimus in coelo intulerunt. Capti sunt et vul-
nerati, Guido de M. F. filius comitis, Johannes filius Johannis,
Henricus de Hastinges, Humfridus de Boun junior, Johannes de
Vesci, Petrus de M. F. junior, et multi alii in captivitatem abducti,
et diversis locis vinculis mancipati, terris suis in alienum domi-
nium vinculo distributionis translatis. Quorum quidam postmo-
dum in carcere vitam finierunt, quidam gravi redemptione libe-
rati sunt. Guido de M. F. apud Doveriam incarceratus, evasit,
de quo postea dicetur. Sed et dominus rex in eodem bello gravi-
ter vulneratus extitit, et fere morti ex inproviso adductus. Com-
missum est istud bellum cruentissimum ij. non. Augusti, qui tune
erat dies Martis, et vere dici potuit in quo tot nobiles brevissimo
spacii intervallo, scilicet inter primam et tertiam, occubuerunt,
eorumque exercitus equestris contritus loco prsedicto et convictus.
Eadem hora per diversa regni loca tot fiebant tonitrua, tanta sub- Fol
secuta est obscuritas et opacitas durans fere per dimidium unius v, b.
horae spatium, quod omnibus terrorem inestimabilem induceret,
ipsa etiam mirabilis aeris inmutatio tarn subito superveniens. In
aliquibus vero etiam monasteriis religiosorum fratres in choro
psallentes, alter alterum paulo a se remotum vix cognoscere pote-
rat, aut in codicibus coram eis scripturam discernere, propter
opacitatem. Explicit bellum de Evesham, commissum videlicet
anno Domini M. cc. Ixv.



Prsedicto modo, baronibus apud Hevesham occumbentibus in Fol. 105,

. . v a.

bello ibidem commisso, sicud dictum est, cum ad universorum
notitiam pervenisset illius diei consummatio, dimissa leetitia, la-



48 CHRONICON WILLELMI DE RISHANQEB.

mentation! se dederunt universi, preecipue religiosi qui partibus
illis favebant, vel favere credebant, et merito, nam sine morae dis-


1 2 3 4 6 8 9 10 11 12 13 14 15

Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 6 of 15)