William Rishanger.

The chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort online

. (page 8 of 15)
Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 8 of 15)
Font size
QR-code for this ebook


inviolabiliter teneret et per regnum tenere faceret, et promissa sibi
apud Evesham adimpleret. Sin autem, ei si quod utile videretur
faceret, ne miraretur. Habito igitur diligenti tractatu, tarn circa
hujusmodi mandatum quam circa hseredatos qui insulam de Ely
occupatam detinebant, omnes provincias licencia liberiori devas-
Fol. 109, tando, edicto regio citantur comites, barones, archiepiscopi, epis-
r ' "' copi, abbates, et omnes communiter militare servitium debentes,
ut ad festum Purificationis beatee Virginis proxime sequentem apud
Sanctum Edmundum cum equis et armis modo omnique sufficien-
ter instructi convenient, ad insulanos impetendum. Omnibus quo
in adventum regis die et loco convenientibus, comes Gloverniae
se absentavit, in confinio Wallise copiosum congregans exercitum,
ad marchiones suos inimicos ut creditur persequendum. Missis
denuo legationibus, videlicet J. de Warennia et W. de Walence,
ut veniret ad parliamentum, renuit, litteras patentes faciens signo
suo signatas, quod nuncquam arma portaret contra dominum
regem nee filium suum Edwardum, nisi se defendendo, sed inimi-
cos suos, scilicet R. de Mortuo Mari et caeteros pro posse suo sup-
peditaret. Hoc fecit per consilium, quod notam proditionis sibi
formidabat impositam.

Anno gfatise M. cc. Ixvij., vocatis edicto regio totius regni mag-
natibus cum equis et armis ad obsidendum insulam Elyens. ut
dictum est, episcopis [et] abbatibus militare servitium debentibus,
apud Sanctum Edmundum convenientibus ad parliamentum, cum
aliis ecclesiarum rectoribus per legatumcitatis,primo et principaliter
rex et legatus articulos subscriptos exigebant a clero, scilicet ut



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 61

omnes prselati et rectores ecclesiarum decimas suas concederent
de tribus annis sequentibus et de anno proximo praeterito, quan-
tum dabant baronibus ad custodiendum mare contra alienigenas.
Ad hoc respondebatur quod guerra incepta fuerat per iniquam
cupiditatem, et adhuc durat, et ideo necessarium esset hujusmodi
petitiones pessimas praetermittere, et de pace regni tractare, et
parliamentum suum ad utilitatem ecclesise et regni convertere, p i. 109
non ad tortionem denariorum, praecipue cum terra tanto destructa v a -
sit per guerram quod vix aut nunquam respirare poterit. Item
petitum est ut ecclesise taxatae fuissent per manum laicorum justa
et alta taxatione, ad valorem omnium bonorum. Ad hoc respon-
debatur, quod non est ratio, sed contra justitiam omnimodam, ut
laici de decimis colligendis se intromittant, nee in hoc nuncquam
consentiebant communiter, sed tantum ut antiqua taxatio staret.
Item ut episcopi, abbates, priores, decimam suam darent de baroniis
suis plenarie et de laico feodo, recta et alta taxatione. Ad hoc
respondendum est, quod depraedati sunt et secuti sunt regem in
expeditione, et cum tanta pecuniarum effusione quod omnino pau-
peres effecti sunt, sed et terrse eorum incultae jacebant prop-
ter guerram. Item ut clerus communiter daret domino regi, ad
relevandum statum suum, xxx. millia marcarum, sine antedictis de-
cimis, quas quidem decimas legatus vendicabat ad opus Romanes
curiae, propter debita Ceciliae, Puliae, et Calabriee 3 in nomine do-
mini Edmundi filio regis. Ad hoc responderunt, quod nichil da-
rent, quia omnes hujusmodi taxationes et extorsiones per regem
fact<e tempore priori nuncquam in utilitatem regis vel regni con-
verses sunt. Item, ut omnes clerici tenentes baroniam vel laicum
feodum personaliter procederent armis praemuniti omnimodis con-
tra inimicos suos, vel tantum servitium in expeditione regis in-
venirent quantum pertineret ad tantam terrain vel tantum tene-
mentum. Ad hoc responderunt, quod non tenentur pugnare



62 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

cum gladio material!, sed spiritual!, scilicet cum lacrimis, oratione,
et hujusmodi beneficiis, et tenentur pacem manutenere, et non ad
guerram movendam auxilium praestare, vel etiam jam motam
confovere ; et quod terrae et baroniae ipsorum ab elemosinis stabi-
liuntur, unde servitium militare non debent nisi certum, sed nee

Fol. 109, novum incipient. Item, ut clerus communiter acquietaret ix. mil.

v ' b> marcarum, quas episcopus Roffensis Laurencius et episcopus Batho-
niensis Willelmus, et abbas Westmon. Ricardus, mutuo recepe-
runt a mercatoribus domini Papae in curia Romana, quando fue-
runt ibidem pro negotiis regis expediendis. Ad hoc responderunt,
quod nunquam consentiebant illis ix. m., nee quicquam sciebant,
unde in nullo tenentur eas acquietare. Item, ut fieret prsedicatio
cum omni festinatione de cruce per totum regnum ad expugnan-
dum populum quern curia provideret, vel ad crucem per denarios
redimendum. Ad hoc responderunt, quod populus terrae per
guerram in magna parte occiditur, et si modo cruce signarentur
qui remanserunt, quod manifestum esset quod legatus voluisset
naturalem progeniem terras exulare, ut sic possent alienigeme ter-
ram libere conquirere : item, exhaeredati terras suas non sunt re-
cuperati, nee caeteri redemptiones suas. Item, ut episcopi tene-
rentur ad omnes istas petitiones, velint, nolint, bono grato vel malo
grato, propter juramentum de Coventre quod domino auxiliarentur
regi modis omnibus in quantum possent. Ad hoc responderunt,
quod quando juramentum fecerunt nunquam intelligebant de alio
quam auxilio spiritual! et consilio salubri.

Exhaeredati latitantes in insula de Ely ammoniti sunt per nuncios
legati, ut reverterent ad fidem sanctse ecclesiae et ad obedientiam
curise Romanes et ad pacem regis, secundum formam provisam, et
ut susciperent absolutionem de sententia secundum formam sanctae
ecclesiae, et ne ampliores roborias et depredationes facerent, et
ut de roboriis et depredationibus factis restitutionem facerent



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 63

clero et ecclesise. Ad primum responderunt, quod firmiter tenent
eandem fidem quam didicerunt a sanctis episcopis, scilicet sancto
Roberto, de sanctoEdmundo, sancto Ricardo, et aliis viris catholicis. Fol
Unde credunt et tenent eosdem articulos fidei de cimbolo et ora- r, a.
tione dominica, euvangelia, et sacramentis, sicud universalis ecclesia
tenet et credit, et propter hanc fidem parati sunt vivere et mori.
Ad secundum dicunt, quod obedientiam debent ecclesise Romanse
sicut capiti totius Christianitatis, sed non omnibus cupiditatibus
et exigenciis voluntariis illorum qui gubernare deberent eandem
et regem. Prsedecessores sui, quorum hseredes sunt, terram conqui-
rebant per gladium, et ideo visum est eis quod injuste exhaere-
dati sunt, et hoc est per legatum, unde hortantur eundem ut
faciat emendari. Ad tertium respondent, dicentes quod legatus
missusestin Angliamutpacem faceret, etmagis guerram manutenet,
quia manifeste parti regis adheeret et earn fovet, et in quantum sic
facit partem guerrse sustinet. Item, forma provisa nulla est,
prsecipue cum papa dederit regi et legato in mandatis, ut nullus
exhseredaretur, et quandam redemptionem providerunt quse co-
equatur exhseredationi, unde hortantur legatum ut faciat emendare.
Ad quartum dicunt, quod prima inprisio et primum juramentum
sint ad utilitatem regni et totius ecclesise, et omnes prelati regni
excommunicationis sententiam fulminarunt in omnes contrarie-
tates, unde ad hoc stant in eadem voluntate, et parati sunt mori
pro juramento eodem, et hortantur legatum ut revocet sententiam,
alioquin appellant ad sedem apostolicam et etiam ad generale con-
silium, vel si necesse fuerit ad summum judicem. Ad quintum
dicunt, quod cum militant pro utilitate regni et ecclesise, oportet
vivere de communibus bonis et maxime de bonis inimicorum
suorum, qui terras eorum detinent; ideo hortantur legatum ut
terras suas sibi restitui faciat, ut necessitatem non habeant de-



64 CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER.

Fol. lio, preedare. Ad sextum dicunt, quod multi discurrentes circumqua-
r ' b> que roborias faciunt multimodas, qui sunt de parte regis et Ed-
wardi, et dicunt se esse ex parte hseredatorum, ut ipsos defament
et se ipsos excusent ; et ideo monent legatum ne talia referentibus
fidem adhibeat, quin si quemquam in hujusmodi scelere compre-
henderent, inter se ipsos statim sine mora de ipso facient judicium.
Exheeredati significant domino legato, quod irreverenter ejecit a
regno tanquam totius terree consilium episcopum Winton., epis-
copum London., episcopum Lincoln., et episcopum Cicestriae,
viros in consilio et prudentia circumspectos, unde consilium regni
in maxima parte debilitatur et terra periclitatur, quia legatus bona
episcopatuum sibi usurpat, et per defectum consilii caeterorum
status terree deperit ; et monent legato ut emendare faciat. Sig-
nificant legato, ut moneat regem quod alienigenas de consilio suo
amoveat per quos terra captivatur. Monent legatum, ut terree
sues restituantur eisdem sine redemptione, et ut provisiones Oxon.
teneantur, et ut obsides eis liberentur in insulam, ut possint earn
pacifice tenere per quinquennium, donee viderint qualiter rex
omnia proemissa firmaverit et fecerit observari. Significant legato
quod abbatiee et alias domus religionis edificatee sunt de bonis pre-
decessorum suorum, et nunc per extorsiones et tallagia regis et
legati destruuntur, unde viri in locis eisdem ad servitium Dei
deputati vivere nequeunt, nee elemosinas in hospitalitatem facere
sicuti consueverunt ; monent legatum ut emendetur. Significant
legato, quod ecclesiee regni collates sunt alienigenis, qui sunt ini-
mici terree ; et bona ecclesiastica, quibus naturales terree vivere
deberent et sustentari, in partes ultramarinas asportantur, et ideo
periclitantur animee, non habentes custodem prseter aliquem capel-
v, a. lanum de minori precio, quo possunt ; et monent ut emendetur.
Significant legato, quod decimee quee exiguntur a clero non debent
dari vel concedi, eo quod terra destructa est per regales et per



CHRONICON WILLELMI DE RISHANGER. 65

communem guerram, et terra jacet inculta, et fructus annul nulli
provenerunt, unde populus fame rnoritur. Significant legato et
monent, ut nulla fiat praedicatio ad populum naturalem regni
cruce signandum et exulandum, quo liberius gens extranea posset
terrain expugnare.

Proponit rex etiam contra hseredatos, dicens quod juste exhsere-
dati sunt et privati terris suis et tenementis, quia in plena curia
sua et judicio parium suorum, scilicet magnatum terree. Respon-
dent barones, dicentes quod illud judicium eis nocere non debet,
quia in judicio illo non concordabat curia, quia majores et dis-
cretiores, scilicet, rex Almannise et P. Basset et dominus Mare-
scallus et terrse caeteri quam plures, a curia recesserunt, coritradi-
centes et reclamantes. Dicit rex quod contradictio et reclamatio
non debet eis prodesse, quia lex firmissima est in omni regno
Christian orum, et ut dicitur Saracenorum, quod quicumque insur-
rexerunt cum manu armata contra dominum suum agmine, ipso
facto et jure amittere tenentur tenementum suum, quod tenet
ab eodem. Respondent barones, dicentes quod, quamvis apud
Lewes homagium suum ei reddiderunt, et a fidelitate sua recesse-
runt, tamen postea apud Londoniam homagium ei denuo fecerunt,
et fidelitatem ei juraverunt, quam usque ad prsesens inviolabiliter
custodierunt, nee arma contra eum postea portaverunt.

Explicit narratio de duobus bellis apud Lewes et Evesham, inter Fol. 114,
Regem Angliee et Barones suos infra biennium commissis. In quorum v ' bt
primo, scilicet apud Lewes, Barones mirabiliter triumpharunt, et, in
secundo apud Evesham, lacrimabiliter occubuerunt.



CAMD. SOC. 15.



MIRACULA

SIMONIS DE MONTFORT.



(MS. Cotton. Vespas. A. vi.)

Interempti fuerunt illo die ex parte Comitis,
ipse Comes; Heriricus films ejus; Hugo Dispensator; Willel-
mus de Arundeuil; Radulphus Basset de Draycote; Petrus de
Monteforti; Hugo de Hopvile; Johannes de Bellocampo de Bed-
ford; Thomas de Hesteleie; Willelmus Devereus; Guydo Bay-
selle; Ricardus Trusselle; Willelmus de Burmugham; Robertus
de Sepinges; Guydo de Mounteforti; Johannes de Vesci; Un-
fredus de Boun a fuga reversus apud Wygorn. Et captivati sunt,
Johannes filius Johannis Roche de Segreve; Henricus de Hastinges;
Comes Herfordiae. Ex parte domini Edwardi cecidit Hugo de
Troia miles, et Adam de Ridmark, et pauci alii. In villa, in
ccenobii curia, in monasterio, et capellis earumque atriis, populi,
more pecudum, obtrunctati jacuerunt. Et quod visu fuit horribile
et auditu tarn mirabile quam miserabile, chorus et alia quaccurn-
que monasterii loca fuerunt interemptorum et vulneratorum
sanguine purpurata. Tune autem venerunt inimici temeritatis
filii, rapacitatisque eorum ministri, quicquid substanciee concu-
piscibilis inveniri potuit, in villa et coenobio prsedse patuit et direp-
tioni.

Nichil opertum quod non reveletur, fyc. Quidam Ricardus, no-
mine Bagard, de Evesham, cuin transiret cum mercatu suo versus
Stretford super Avenam, apparuit ei manus exercitus veniens de



G8 MIBACULA SIMONIS DE MONTFORT.

Keneleworth. Iste metu reversus est in via, habuitque obviam
dominum Willelmum de Bello-Campo, cum tota sequela sua ; et
inter eos fuit dominus Petrus de Saultmareis. Dictus Ricardus
ait, <l Cavete ! ecce inimici vestri super vos." Ait dominus W.
de Bello-Campo, " Revertentur sarcinae;" et fecerunt moram in
loco ubi sancti martires occubuerunt. Tune ait dominus Petrus,
" Fere omnes dicunt dominum Simonem comitem Leycestriee esse
sanctum; ideo deprecemur Jhesum Christum, ejusque sanctam
Dei genitricem, geniculando forte deridendo, si sanctus est, de-
monstret virtutem suam, et det nobis in loco isto aquam vivam ! "
Et arripuit os scapulae caballi et csepit fodere. MiraDei virtus! de
terra, arida et petrosa, aquae dulcissimae in vertice mentis persiliunt,
et hoc anno revoluto, in Edwardi secundo anno, &c. T. G.

Henre Chaunteler laicus guttam habens in renibus, ita quod vix
per tres dies incedere non potuit, nisi cum sustamento baculi j
hie autem obvians casu cuidam homini de Mucletone deferenti
aquam in quodam vase, de fonte qui dicebatur Comitis Simonis,
petiit ut eidem daret de aqua praedicta ad quantitatem quam tenere
posset in manu. Qui eidem concessit et dedit, et, cum locum
guttatum linisset, convaluit. Hujus rei testes sunt Johannes de
Bretfortone capellanus, Ricardus CappelP films ejus, et plures
alii.

Radulfus de Boklonde, de Teneth ultra Cantuar., habens guttam
per tres annos et septem septimanas, nimis pungitivam in sinistra
gamba, ut jacuit continue in lecto in dextera parte, mensuratus ad
Comitem, et gamba lota de aqua fonte martiris, multis videntibus
praedictum fontem, convaluit. Unde hoc testatur tota insula de
Teneth.

Domina comitissa Gloverniee habuit palefridum asmaticum
gall' porsif per duos annos. In redeundo ab Evesham versus
Theukesbury, cabello hausto de fonte Comitis, et caput et facies



MIRACULA SIMONIS DE MONTFORT. 69

lota, in presencia dictae comitisse, convaluit. Et, denario plicato,
in testimonio sanitatis et miraculi, iterum misit armigerum suura
Evesham. Hujus rei testes praedicta comitissa, cum tota familia
sua.

Alicia de Novereis Burton juxta Leycestriam, percussa paralisi
in sinistra parte per xxx. annos; postea percussa in dextera per
vj. annos. Ista pernoctavit ad fontem Comitis, nocte sanctee Ead-
burgee Virginis, et ibi sanitatem in omnibus membris, tarn in dex-
tera quam in leva, gloriose recuperavit, annogratiae M. cc. lix.
De hoc teste tota villata de Novereis Burton.

Item, Radulfus clericus de Sepham Burland, claudus per ix.
septimanas, ad fontem Comitis convaluit.

Mulier de Elmeley eegrota misit puellam ad fontem Comitis
propter aquam. In redeundo a fonte ministrales castelli obviam
habuit. Interrogaverunt puellam, quid haberet in picherio ; ait
ilia, novam serviciam (sic) Evesham. Cui dixerunt, " Non, habes
aquam de fonte Comitis," et hauserunt, et invenerunt sicut puella
dixerat. Et sic dimissa. Et cum veniret ad infirmam, iterum
versa vice est mutata in aquam, infirm a hac gustata convaluit.

Henricus de Stodeley, films Isabellas de Stodeley Lamberd,
albuginem habens in oculis ambobis a nativitate sua, exceptis
quatuor septimanis, quibus clare videbat. Ab illis quatuor septi-
manis penitus visu oculorum privatus fuit per xij. annos et amplius.
Hie ad comitem Simonem de Monteforti mensuratus visum in
oculo sinistro recepit, in tantum quod vidimus ipsum de coloribus
vere indicantem. De hoc testimonium perhibente Alicia mater
Henrici, et plures alii.

Willelmus de Sniteneford, films Henrici de Mitton, habens
quatuor digitos in sinistra manu per xij. annos contractos, apud
Eveshe veniens, meritis martiris nostri digitos praedictos recepit
extensos; ita quod eos ad libitum suum movere potuit et extendere.



/O MIBACULA SIMON.IS DE MONTFORT.

Hujus rei testes sunt Domina Margeria de Cantulupo, et Domina
Johanna de Cantulupo, et tota villata.

Rogerus Horsman de Bucland habens pedem dextrura contrac-
tum per annum et amplius, ad comitem Simonem mensuratus, die
Sancti Matheei, circa vesperas^ et quod perdiderat per infirmitatem
per merita Sancti recuperavit ; ita quod vidimus eum incedentem
ad libitum suum. Unde tota villata de Boclande perliibet testi-
monium.

Olivia de Leiminstre per tres annos amisit potestatem eundi,
mensurata ad martirem, et per (sic) noctes apud Evesham per-
vigilans, convaluit. Unde tota parochia perliibet testimonium.

Memorandum de manu sancti Simonis, quee cum adhuc esset ad
quoddam castellum ad suscipiendam, portitor manus iter habuit
per quandam ecclesiam, et audivit pulsare ad missani, et intravit,
et adoravit. Et cum stetisset sacerdos ad elevandum corpus
Christi, statim in bifro juvenis movebatur, et manus erecta, ut
solebat viva, Jhesum adoravit.

Mulier queedam Oogredeford,* habens brachium contractum, ita
quod brachium extendere non potuit per multa annorum curricula,
et cum pernoctasset circa tumulum martiris, sanitatem recepit ; ita
quod brachium extendere ad libitum suum potuit. De convalen-
cia hujus mulieris perhibet testimonium armiger domini Roberti de
Colleworthe, et. parliamento veniens, colloquium habuit cum dicta
muliere, affirmante ipsam sanam effectam per merita martyris.

Johannes de Broun, miles de Traduncton, paraliticus in una me-
dietate totius corporis per annum, ad Comitem mensuratus, cande-
lam suam de mensura composuit, et apud Evesham veniret dictus
infirmus, de infirmitate qua tenebatur convaluit. De hoc perhibet
testimonium rector ecclesise de Caducton,f Evesham personaliter
accedens.

t

* Sic: qu, de Gredeford ? f Sic, pro Traduncton (Tredington).



MIRACULA SIMON1S DE MONTFORT. 71

Quidam juvenis circa sexdecim annos, per patrem et

matreme mensur ad sanctum Robertum Lincolniensem episco-
pum, et ibidem veniens cum patre et matre, die sabbati proxima
ante congressum belli die Martis apud Evesham peracti, caepit
dormire; et in dormitione ilia perseveravit per totam noctem, et
usque ad horam primam diei lunse proxime sequentis. Qui tune
evigilans ceepit loqui, qui mutus et contractus fuerat toto tempore
vitse suse, dicendo patri et matri, " Cur liic moram facitis ? " Qui
responderunt, " Propter salutem vestram optinendam a sancto
Roberto Episcopo." Qui dixit eis, " Dictus sanctus Episcopus
non est hie, processit enim apud Evesham in adjutorium comitis
Sirnonis fratris sui, qui morietur apud Evesham die Martis proximo
sequente." Et ita prsedictus juvenis, prius mutus et contractus,
convaluit. Qui de hiis perhibens testimonium adhuc vivit per-
severamus (sic) in ecclesia Lincolniensi.

Mabilia de Belbeworth per annum et amplius tantam sensit in-
firmitatem et debilitatem in gambis et tibiis, quod ire non potuit
nee usquam movere. Heec apud Evesham in biba (sic) adducta, et
ad Comitem mensurata, convaluit; et hanc vidimus procedentem et
ambulantem ad libitum suum. Hinc perhibent testimonium vicini
ipsius, qui infirmitatem ipsius viderunt.

Felicia de Fladbury ita gambis et tibiis contracta, per duos annos
et dimidium, quod nee sedere nee incedere poterat. Haec mensu-
rata ad Comitem, convaluit. Hujus testes sunt vicini ejus.

Robertus, filius Hugonis Boteler, de Mortone sub Malvernia,
sentiens molestiam lapidis per viij. annos, mensuratus convaluit.

Auticipiter magistri Thomee de Cantulupo per duos dies ejecit
omnia alimenta quee receperat, quod est signum mortis hujus-
modi avis, mensuratus ad Comitem, convaluit.

Senescallus preedicti magistri Thomee, nomine Nicholao, per
magnum tempus de quadam gutta laboravit ; venire (sic) ad Comi-
tem, convaluit.



72 MIRACULA SIMOXIS DE MONTFORT.

Willelmus de Sarle, monachus Wynchecumbe, patiebatur
tussim cum morbo idropico. Iste adductus Oxoniae et ibi multa
in medicis inane expendebat, mensuratus ad Comitem, astitit ei
quadam nocte quidam senex in visione, dicens, " Oportet te scari-
ficari," at ille " Scarificationem ullo modo sustinere non possum ; "
senex apprehendens m* ataxam(?), et percussit eum sub plantis
pedum. At ille evigilans cum clamore magno, invenerat lectum
suum undique liquore foetidissimo plenum, et brachia, et pedes, et
etiam totum corpus, gracile et delicatum ; et sic per merita martiris
iiobilissime curatus est. De hoc testificatus est Abbas Wynche-
cumbe, cum sacro conventu.

Rogerus, capellanus et vicarius de Hide in Cancia, habuit infir-
mitatem ignotam, unde physici desperati, item per alium annum
quartanam, mensuratus ad Comitem, sine mora convaluit. De hoc
perhibet testimonium tota villata de Hide.

Robertus de Malton, canonicus, cecidit super brachium sinis-
trum, unde amisit utilitatem brachii, die Veneris ante festum
Sancti Johannis Baptistse. Mensuratus ad Comitem, et in eundo
versus Evesham apud Stretforde super Avenam causa orationis in-
travit quandam ecclesiam, habuit in memoriam sanctitatern marti-
ris, convaluit. De hoc perhibent prior de Malton et totus con-
ventus.

Thomas films Jordani de Botolestone, in vigilia sancti Matheei,
anno gratise M. cc. Iviij ., privatus subito visu, et loquela,
mensuratus ad Comitem, convaluit.

Item, Agnes de eodem loco, quasi de sanitate desperata, con-
valuit.

Item, filius Jacobi de Fancote, submersus in quodam fonte per
dimidiam diem, mensuratus convaluit.

Alicia de Herforde per quinque annos sine sustentacione duorum
baeulorum procedere non potuit, mensurata ad Comitem, convaluit.



MIRACULA SIMONIS DE MONTFORT. 73

Die sancti Egwini, nobis videntibus, gloriose curata est. Testes
hujus rei tota civitas Herford*.

Christiana Hibernise, primo anno belli, habens guttam per quin-
que annos ; ista sompniavit ut iret ad tumbam sancti Wlsini, et
acciperet de pulvere, et secum asportaret, et ita fecit, et convaluit.
Et antequam ad propria veniret, pulvis ille mutatus est [in]
salem. Hujus testes Roger vir ejus et Ricardus filius ejus, et
plures alii.

Dominus Andreas, rector de Keuelston de Norhamptonscire,
habuit calculum per quinque annos ; mensuratus ad Comitem,
convaluit. Testes hujus rei tota parochia de Kenelstone.

Ricardus Seypo, miles Hibernise, habuit mulierem pregnantem
et febricitantem, et, propter maesticiam et dolorem, perdidit loque-
lam : physici desperaverunt et dixerunt, " Aut peribit puer aut
mater." Post paululum versa est ad vomitum, et peperit masculum
elegantem, sed abortivum. Dictus Ricardus plicuit denarium ad
martirem nostrum, super matrem et puerum, et revixit puer, et
sanata est mater ; et dederunt nomen, Simon de Montfort. Item,
dictus Ricardus, habens cardiacam passionem per annum, simili
modo convaluit. Testes hujus rei, dictus Ricardus, cum tota
familia sua.

Heliseus filius Willelmi de Middilton in Cancia, habens tracem
in sinistro oculo et sinistra maxilla, per xxiiij or . septimanas, men-
suratus ad Comitem, convaluit. De hoc perhibet testimonium
villata de Middelton.

Elizabet de Brome, habens quinque vermes angeli per

annum et amplius, in sinistra aure ; ad Comitem mensurata, et
denario plicato super earn, continue exierunt, et convaluit. Testes
hujus tota parochia de Budforde.

Agnes de Selgrave in Norhampton habuit convenam pullorum,
inter quos unus casu cecidit in puteum aquae, et submersus est,

CAMD. SOC. 15. L



74 MIRACULA SIMONIS DE MONTFORT.

Dicta Agnes extraxit pullum a puteo, et dedit pueris ad ludendum.
Tandem dixit, " Commendo te Deo et beato Simoni ! " et continuo
surrexit. In signum miraculi, detulit prsedictum pullum apud Eves-
ham. De hoc perhibet testimonium tota parochia de Selgrave.

Perrus Leycestre recitavit de filio fratris sui, qui jacuit in fonte
aquae submersus per iiij r . dies, scilicet a die Veneris sancti
Matheei Apostoli, usque ad diem sequentis (MC). Puer ab aqua ex-
tractus, et ad Comitem mensuratus, statim apparuit (sic] oculos, et
respiravit. De hoc perhibet testimonium tota villata de Glendone


1 2 3 4 5 6 8 10 11 12 13 14 15

Online LibraryWilliam RishangerThe chronicle of William de Rishanger, of the barons' war, the miracles of Simon de Montfort → online text (page 8 of 15)